Simeon Metaplrastes, aut quiscumque auctor Actorum SS. Pauli et Julianæ fuerit, sic illa auspicatur: Aurelianus Imperator per totum orbem terrarum contra Christianos edictum proposiut, ut omnes idolis sacrificarent: qui vero id facere noluissent, vita pessime privarentur. Ille igitur cum in Isauriam venisset, in urbem Ptolemaidem se contulit, ut omnes Christos cogeret idolis sacra facere. Tunc inter alios ab Imperatore constitutos quæstionum Præsides, lictores seu tortores, tres fuerunt supra in titulo indicati, qui visa Christianorum innocentia et in tormentis constantia, paullatim accensi in amorem Christi, et gratiæ Dei cooperantes, martyrium subierunt. Eorum memoria celebratur in antiquis Menæis MSS. quæ apud Petrum Franciscum Chifletium Societatis Jesu Sacerdotem Divione adservantur: in quibus ad hunc IV Martii ista habentur: Tñ ὁυτῇ ἡμέρα οἱ ἄγιοι Μόρτυρες Κόδρατος, καὶ Ακάκιος, καὶ Στρατόνικος, οἱ ἀπὸ θημίων πιστεύσαντες, ξίφει τέλεισουνται.
Τρείς ἐκχεον τὸ ἄιμα πολλῶν ώς ὑθωρ. Σφῶν ἄιμα Χριστὸ ἐκχέουσίν σοι ξίφει. Eodem die sancti Martyres Codratus et Acacius et Stratonicus, qui ex carnificibus fidem amplexi, gladio occubuerunt. Tres effundebant instar aquæ sanguinem multorum Christianorum, et suum sanguinem tibi, Christe, gladio effundunt. et Juliana ejus soror, qui cum S. Stratonico ad hunc diem inscripti sunt MS. Menologio jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris collecto, ubi ista verba reperiuntur Καὶ ἄθλησι τῶν ἄγιων Μαρτύρων Πεύλου καὶ Γουλιανής τῆς ἄδελφῆς ἄυτοῦ, καὶ Στρατονίκου, ἐν Πτολεμάιδι. Certamen sanctorum Martyrum Pauli et Julianæ sororis ejus et Stratonici, in Ptolemaide. Referuntur etiam SS. Paulus et Juliana in Menæis excusis, sed iterum in illis et in Menologio a Canisio edito, et aliis Latinis cum Martyrologio Romano ad xvi Augusti, ad quem diem utpote illorum natalem et Acta a Lipomano et Surio edita extant: ex quibus excerpimus, quæ ad S. Stratonicum spectant, cum verosimile sit simili aliqua occasione ante ipsum convèrsos ad fidem Christianam fuisse SS. Codratum et Acacium, qui
3 Unus vero e carnificibus, nomine Stratonicus, cum staret ad sinistrum Julianæ latus, et tormenta in eam inferret; ejus pulchritudine captus, manus ab ea continebat. Cujus sensum atque animum ōum beata et sancta Juliana cognosceret; sinistrum pedem extendit, et calce illum verberans: Stratonice, inquit, fac quod jussus es a Tyranno Aureliano, neque manus a me contineas mihi parcens: ego enim habeo Regem meum Dominum Jesum Christum, Deum æternum, et animæ meæ curatorem, qui corporeis laboribus me sublevat, atque ita præsentes cruciatus non sentio. Hæc cum Stratonicus audivisset,
2 Inter alios Martyres fuerunt ante indicati Paulus
A set, statim ensem, quem manu tenebat, abjecit. Cumque ad tribunal Aureliani cucurrisset, clamans, Aureliane, inquit, Tyranne et temerarie curnam hæc facinora contra Christianos patrare audes? Quidnam homines Deo servientes commiserunt ut, ita crudeliter et immaniter eos crucies? An quia Christum omnium Dominatorem venerantur? Hæc cum audiret Aurelianus ita obstupuit, ut hora una mutus remanserit. Tandem respondens, Tune etiam, inquit, Stratonice, istorum stultitiæ atque insaniæ particeps factus es? An Julianæ pulchritudo te decepit et ejus jucundis sermonibus allectus es? Stratonicus cum in coelum oculos erexisset, dein Paulum et Julianam in ligno suspensos circumspexisset, Crucis signo munnitus, illorum adspectus tales vidit, quaes Angelorum Dei facies esse solent. Mox accurrit, et deorum aram calcibus conculcavit, eamque èvertens, ait: En et ego Christianus sum, facias licet quidquid libet. Furore accensus Aurelianus, jussit ejus caput abscindi. Cumque sententiam Imperator tulisset, venit ad eum locum, in quo martyrium obiturus erat: ubi, cum genua inclinasset, ita oravit: Domine Jesu Christe, quem Paulus et Juliana confitentes invicti permanent, a divinitate tua servati, et Aureliani tyrannidem confundentes; Tu quæso, et animam meam accipe in coeleste regnum tuum; meam, inquam, animam, qui brevissimæ horæ spatio nomen tuum confessus sum, præsente Aureliano tyranno. His dictis; ille caput extendit, et a carnifice obtruncatus est. Venerunt autem Christiani, et ejus reliquias collegerunt.
4 Annum martyrii assignamus CCLXIII, quo tempore in Syria Aurelianum Imperatorem fuisse constat ex Vopisco in ejus gestis, et innovarat anno præcedenti persecutionem in Christianos, quæ nona solet numerari.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.