Commentarius prævius.
Immani sævitia Galliæ Britanniæque provincias, nono post Christum natum seculo, depopulati sunt Dani sive Nortmanni. Et in Britannia quidem sive Anglia Scotiaque, crudelissime in promiscui sexus, ætatis, ordinis, sed præcipue sacratorium Deo hominum cæde bacchati sunt Hinguar et Hubba Reguli seu Duces Danorum, de quibus 11 Aprilis ad S. Ebbæ Albatissæ, ac xx Noaembris ad S. Eadmundi Regis ac Martyris Vitam, atque alibi agemus. De iis Matthæus Westmonasteriensis ad annum 870, Anno Gratiæ DCCCLXX, inquit, applicuerunt in Scotia Danorum innumera multitudo, quorum Duces fuerunt Hinguar et Hubba, diræ perversitatis homines, et fortitudinis inauditæ. Qui totius fines Angliæ in exterminium adducere conantes, pueros et senes quosque sibi obvios jugulabant, matronasque Sanctimoniales sive Virgines, ludibrio tradendas mandabant. Ac paullo post de iis ita ad suas monachas loquentem S. Ebbam inducit: Advonerunt nuper ad partes nostras pagani nequissimi et totius humanitatis ignari, qui loca regionis hujus singula perlustrantes, nec sexui muliebri, nec parvulorum quidem parcentes ætati, Ecclesias et personas Ecclesiasticas destruunt, fœminas Sanctimoniales prostituunt, et obvia sibi quæque conterendo consumunt.
2 Ab iis trucidatis memoratur cum aliis plurimis S. Adrianus, qui Andrepoleos in Scotia creditur Episcopus fuisse. Ejus Archidiaconus erat S. Monanus, de quo ad primum diem Martii egimus. Porro ut hujus acta, ita S. Adriani martyrium narrat Breviarium Aberdonense ante annos centum quinquaginta excusum. Cui lucem afferunt, quæ Hector Boethius lib. 10 fol. 206 scribit: Danorum, inquit, eo haud quievit feritas, quin omnia deriperet, sacra et profana: Christi enim cultores, Dani, nondum veram professi religionem, infense exosi, templis sacris spoliatis incensisque, Sacerdotes perquirebant ad supplicia. Unde Angli Landoniæ tunc incolæ et Fisenses Scoti, perculsi ingenti pavore, relictis agris et vicis, alio, ut capitibus suis consulerent, abiere. Sub id tempus illis in regionibus ingens erat piorum hominum numerus, Christianum dogma undique propelantium. Hos persecuta Danorum impietas cum multa affecisset strage; major piorum hominum pars, cum Adriano Scotorum Episcopo Maximo, in Maiam insulam (est ex medio pene transmissu inter Fisam et Laudoniam) ubi tum insigne erat monachorum cœnobium, ut instans periculum declinaret, fugiebat. Quidam autem, licet pauci, cavernis antrisque latitantes, parce et duriter sustentantes vitam, evadebant occidionem.
3 Sed Danos nec reverentia loci, nec virorum innocentia retinuit, quin sanctissimum eum cœtum, cœnobio incenso; inauditis suppliciis interimerent. Hæc est veneranda Martyrum cohors, quam hac nostra tempestate, in Maia insula, Anglia et Scotia, summa reverentia fidelissimi quique prosequuntur. Locum hominum frequentia eo confluentium, additis Dei benignitate indies pluribus miraculis, venerandum reddidit atque insignem. Supersunt tantæ multitudini paucula hæc nomina: Adrianus venerandus Antistes, Glodianus, Gaius, (ut alii dicunt) Monanus S. Andreæ Archidiaconus, Stolbrandus Episcopus. Cetera (qua ratione haud liquide constat) ad nostram non pervenerunt ætatem. Non desunt qui scribant sanctissimos Christi Martyres Hungaros fuisse genere, in Scotiam Ethnicorum feritate, quæ sub idem tempus in Germania debacchabatur, fugientes, servandæ religionis caussa trajecisse: alii ex Scotis Anglisque gregarie collectos. Sed undecunque fuerint, consuetudine Scotos fuisse, veram docuisse verbo et opere pietatem, constanter tandem pro Christi nomine martyrium passos, relatos in Divorum numerum, beneficiaque pie poscentibus præstare quotidie, nulli, qui eam regionem novit, potest esse ignotum. Hactenus Hector. Leslæus quoque corum meminit, sed brevius aliquanto, lib. 3 in Etho LXXI Rege: ubi S. Monanum, quem 1 Martii Confessorem diximus haberi, Martyribus adjungit; uti et Hector, qui tamen ambigere videtur, an Martyr fuerit, aut idem sit necne qui Caius: Nisi forte scribere ita voluit: Gaius, vel (ut alii volunt) Caius, Monanus etc.
4 Quæ de S. Adriano narrantur in Breviario Aberdonensi, amplificat nonnihil David Camerarius, forsan ex Sconensis monasterii Chronicis quæ citat. Certe quod in Breviario dicuntur Dani, Sanctorum vivam prædicationem et incessabilem confessionem gloriosissimi nominis Christi non tulisse etc. Id ille sic exponit: Danis in Scotia sacra quæque evertentibus occurrit Hadrianus, Christianæque fidei excellentiam, sanctitatem, miraculorum vim et majestatem, dum enuntiaret; singularem famuli Dei oris modestiam
A tiam, et suavissimam gravitatem summopere admirantes barbari, sensim erga Christiana dogmata non modo affici, sed et eadem publice profiteri, ejurato idolorum cultu, aliqui coepere. Hadriani tamen sancti animarum sitis, et in prædicando Christi Evangelio insignis fructus et emolumentum, invidiam apud Primores Danorum conciliavit haud mediocrem. Unde et eundem post sacrosancta mysteria jam peracta, Deumque orantem (et dicentem, Domine Jesu, quem dilexi, quem cognovi, et pro quo lubens morior, suscipe me servum tuum) capite obtruncarunt in Maia insula, quæ in æstuario Forthæ cernitur.
5 Ac post pauca, Extat, inquit, in prædicta insula Maia, in honorem Christi, sanctorumque ejus Martyrum, monasterium amplissimum quadrato lapide: visitur et ecclesia, quæ a fideli populo, præsertim a mulieribus spe prolis habendæ, magna religione frequentatur. Voluit opinor scribere: Extitie monasterium etc. Erat enim illud monasterium jam ante annos centum quinquaginta, cum Breviarium Aberdonense excusum est, destructum: ac si post illud tempus fuit (quod non arbitror) reædificatum, fuerit tamen deinde a Calvinistis denuo eversum, aut ad profanos usns accommodatum. Hector quoque monasterii non meminit, quod eo tempore, quo et ipse scribebat, extiterit: id dumtarat testatur, locum frequentia illuc concurrentium et miraculis celebrem fuisse. At quod idem Hector scribit, insigne tunc in Maia fuisse monachorum cænobium, quando illuc sese Sancti receperunt, nullo adhuc firmatum vetusti scriptoris testimonio reor: cum in citato Breviario dicantur Sancti in Maia insula voluisse commorari, ubi expulsa dæmonum et belluarum multitudine fieret locus orationis etc. Credibilius ergo est, quod il idem affirmatur, in insula Maia ad honorem Dei omnipotentis sanctorumque ejus Martyrum fructum monasterium fuisse.
6 Hosce Martyres prædicat quoque Georgius Canarus lib. 1 de duplici statu religionis apud Scotos, huius verbis: Iniquior videar, si dum alios recenseo, Adrianum et Stolbrandum Episcopos, egregiosque Christi Martyres silentio præterirem, qui una cum Caio Archidiacono, aliisque multis, quorum nomina in libro vitæ scripta sunt, a Danis ethnicis (qui tum Britanniam invaserant tanta feritate, ut nec ætati nec sexui parcerent) in Maia insula ad sauces Forthæ-freti sita, ob constantiam in profitenda fide Christiana interempti, martyrio coronati sunt.
7 Est porro Martyrum horum anniversaria commemoratio, non solum Breviario, quod diximus ante centum quinquaginta annos typis esse mandatum, perspicuo vetustioris cultus argumento, sed Fastis quoque nonnullorum recentiorum auctorum inscripta: videlicet Adami Regii Calendario, Philippi Ferrarii Catalogo novo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio desiderantur: solius tamen S. Adriani nomen uterque expressit. Socios, nominibus (quæ jam ex historicis recensuimus) prætermissis, adjunxit et Menologio Scotico Thomas Dempsterus in hunc modum: In Maia insula Adriani, maximi Scotorum Episcopi et Martyris, qui a Danis irrumpentibus, cum multis utriusque sexus millibus, et omnis ordinis, cæsus in cœlum migravit. Idem Historiæ Ecclesiast. gentis Scotor. lib. 1 cap. 18 ab nescio quo auctore litteris traditum scribit, bis mille fuisse Martyres, cum S. Adriano palmam adeptos. Videtur Aberdonense Breviarium indicare, sex millia sexcentos fuisse.
8 Horum post S. Adrianum præcipuus fuisse videtur sanctus Episcopus Stolbrandus, ut eum Hector Boethius, Joannes Leslæus, Thomas Dempsterus, David Camerarius, Georgius Conæus nominant: in ecgraphio nostro Breviarii Aberdonensis erat Strobandus, incuria, ut opinor, amanuensis. Hujus natalem Camerarius XX Augusti statuit, absque auctore: credo, ne dies ille Sancto aliquo Scoto careret Dempsterus libris editis celebrem prædicat, uti et socios ejus omnes: scripsisse enim hunc, Commentarios in librum Job lib. 1. De casu regni Pictici lib. 1. Historiam Britanniæ lib. 1. Et hujus quidem extare in bibliotheca Christianissimi Regis fragmentum, ut ipse olim ex Isaaco Causabono didicerit. S. Adriano hosce libros tribuit, De Constantia Christiana lib. 1. De Humilitate ad monachos lib. 1. Commentarium in Scripturas lib. 1.
9 S. Glodianus, Martyr, Breviario, Hectori, Dempstero nominatus, ab hoc traditur scripsisse Pictorum Chronicon lib. 1. S. Caius, (ut Conæus vocat, qui et Archidiaconum facit) ceteris Gaius est, et Martyr, soli Breviario Confessor. Dubium est, ut ante diximus, eumdemne esse Boethus antea citatus velit, qui Monanus est, an scripserit, Caius vel Gaius, ut alii volunt, sed librarii incuria duæ voces extritæ sunt. Camerarius XI Junii local, nullo prolato auctore vel causa. Dempsterus (Boetium citans, sed quæ is tradidit, liberaliter exaggerans) Concionum librum unum ait scripsisse, eosque a Knoxio, nostra videlicet memoria, ferali incendio absumptas.
10 Sanctus denique Monanus S. Adriani socius, adeoque Archidiaconus fuit: atque inter Martyres censetur a Boethio, Leslæo, Dempstero, quod 1 Martii refellimus, simulque Colgani inanem conjecturam, qui Mannanum quemdam, quod in Hibernensi quopium Martyrologio pugil strenuus appelletur, vel ideo S. Monanum esse suspicatur, eique in iisdem schedis additum Tiaanum, sive Tianum, eum esse quem Scoti Adrianum nuncupent, et die IV Martii venerentur, cum ipse XXII Februarii utrumque referat: neutrius tamen primo Martii, neque quarto meminit.
11 Fuit autem S. Adrianus unus e primis Scotorum Pictorumque in S. Andreæ civitate Archiepiscopus. Subjugavit Pictos (ut 1 Martii, cum de S. Monano actum, retulimus) Kennethus Rex Scotorum, illudque regnum suo adjunxit sub annum Christi P.CCCXI. Ac tunc, ait ille lib. 10. Pontificiam Sedem dudum Pictorum, ab Abbernethi oppido, eo ferro et igni deleto, ad TEMPLUM REGULI transtulit. Exinde huic oppido SANCTI-ANDREÆ-ÆDES nomen est factum: eosque qui illic per pluscula inde tempora sacrum gessere magistratum, Maximos Scotorum Episcopos appellarunt. Buchananus Hectori ita subscribit lib. 6 de coelem agens Kennetho Rege: Sedem Episcopalem, quam Picti Abrenethii collocarant, ad FANUM-REGULI transtulit, quod posteritas FANUM-ANDREÆ diei maluit.
12 Agit de eadem Metropoli Guilielmus Cambdenus in Scotiæ descriptione, ubi de Fisæ Comitatu ei est sermo, traditique antiquiorem loci appellationem, ut habent Schedæ antiquæ, fuisse Regimund, quod (ut ait) Montem S. Reguli significat. Traditur S. Regulus, eo reliquias aliquas S. Andreæ atulisse, quo tempore corpus reliquum ejusdem Apostoli ex Achaia Constantinopolim est Constantii Cæsaris mandato advectum. De ipso S. Regulo et sociis alibi dicetur. Addit ex iisdem antiquis Schedis ista Cambdenus: Oengus, sive Ungus, Rex Pictorum, Deo et S. Andreæ dedit, ut esset caput et mater omnium Ecclesiarum in regno Pictorum. Non ergo Kennethus Rex Scotorum, sororis Oengi nepos, eo Sedem Abernetho transtulit, quæ ante Oengum ibi fuisse videtur, sed ab illo decretum, ut ejus Antistes inter reliquos Pictorum Episcopos primariam obtineret auctoritatem: etsi alioquin, ut Cambdenus idem memorat, Andreopolitani xæque ac ceteri Scotiæ Episcopi ab Archiepiscopo Eboracensi sacrati deinceps fuerint, donec Jacobo III intercedente, propter crebria inter Scotos et Anglos bella, Sixtus IV Pontifex Maximus Episcopum S. Andreæ tolius Scotiæ Primatem et Metropolitanum constituit. Quod idem in Appendica ad Hectoris Boethii historiam fusius narrat
A Joannes Ferrerius Pedemontanus, qui Patricium Grahmum primum Archiepiscopum et totius regni Primatem tunc factum scribit.
Ex Breviario Aberdonensi.
In partibus Hungariæ, regionis provinciæ Pannoniæ, egregius athleta Christi Hadrianus oriundus fuit: cujus quanta fides, quantaque apud Deum merita, tum divinæ virtutis opera, tum gloriosus exitus luculenter approbarunt. Hic sanctus vir regia stirpe genitus in juvenilibus annis, quoniam senectutem mentis habebat immensam, et ob præclaræ vitæ ejusdem insignia, ad Episcopatus gradum sublimatur. Ubi divinis mancipatus obsequiis, quot facta egregia et gesta, quotve probitates exercuerit, quot animas Domino acquisierit, copiosa multitudo Clericorum, et secularis populi secum profecti testatur. Iste siguidem Divus Pater post diuturnos sudores, laboresque suis in partibus circa divinum gregem impensos, volens et aliis prodesse populis, assumpto secum comitatu venerabili, peregre profectus est zelo Christianæ religionis: ad Orientales Scotiæ partes, quæ tunc a Pictis, occupabantur, navigio devenit, habens secum Confessorum, Clericorum, vulgarisque populi sex millia sexcentos: inter quos erant isti notabiles, Glodianus inclytus martyrio coronatus, Gaius et Monanus Confessores candidi, Stobrandus, et alii summi sacerdotii infula decorati. Ceterorum nomina in libro vitæ sanguine purpureo scribuntur. Hi viri cum Præsule Adriano delati regno Pictorum, plurima signa fecere, populo incessanter verba salutis immiscentes: et in multis profuerunt.
2 Sed postea in Maya insula virtutis operibus intenti, solum habere mansionem desiderabant: ubi expulsa dæmonum et belluarum multitudine per gloriosos Dei servos fieret locus orationis omni plenus sanctitate. Ubi vigiliis et orationi vacantes aliquod tempus intente impendebant, et intenti postea sæviente truculenta Danorum rabie, qui totam fere Britanniam, quæ nunc Anglia dicitur, diruerunt; ubi sancti Dei Confessores armis spiritualis militiæ adversus paganam gentem dimicabant. Quorum vivam prædicationem et incessabilem confessionem gloriosissimi nominis Christi Dani non ferentes, funestis arreptis armis, ensibus fremebundi irruere in hostiam Dei Adrianum: quem cum suis pro lege Dei sui certantes usque ad mortem, glorioso martyrio coronarunt. Et, ut Prophetarum verba rursus de eisdem verificarentur, ubi inconsolata Rachel filios plorasse dicitur in tam coelestem, tam sanctam multitudinem, et in Christi confessione perseverantem, impetum fecere sceleratissimi crudelissimique lictores, omnes bidentium more, immanissimi gladiis in Maya insula ceciderunt. Ubi Dei Martyres, qui in hoc mundo dilexerunt se invicem in vita, et in morte non sunt separati: quoniam unus semper spiritus erat in eis, et una fides.
3 In præfata insula de Maya ad honorem Dei omnipotentis, sanctorumque ejus Martyrum egregio lapideo tabulatu antiquitus structum monasterium fuerat, quod ab Anglorum gente bellorum insultu destructum est. Sed ibidem hactenus restat Ecclesia, sæpe a fideli populo, propter tot virtutum prodigia, in dies frequentata: ubi mulieres spe prolem habendi venientes, non defraudantur. Restat insuper ibi ciimterium quam celebre, ubi illius, ut supercoelestis chorus, roseo sanguine candidatæ legionis corpora requiescunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.