Commentarius prævius.
Papia, ante Ticinum a flumine, quod illius alluit muros, appellata, Insubriæ clarissima civitas, est Regum olim Langobardorum Sedes, Ecclesia Cathedrali, aliisque decem etocto Parochialibus, et pluribus monasteriis exornata: inter hæc præcipuum est S. Petri in Celo aureo, quod monachus Benedictinis a Luithprando Rege extructum est, in quo corpus S. Augustini e Sardinia illuc delatum quiescit, ante saceltum Beatorum Basilii et Florentii, quod nunc S. Apiani dicitur: est enim S. Apiani corpus ibidem in altari ipsi dicato positum. Verum quia hujus Sancti Acta hactenus latuerunt, de eo variæ conjecturæ apud scriptores leguntur. Nos ca Acta Romæ reperimus in bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Francisci Barberini, in pervetusto Legendario membranaceo, in quo quamplurimæ Vitæ Sanctorum continebantur. Codici huic numerus DCCCXXV præfigebatur: et a folio CCCXII hæc Acta reperiuntur et quidem triplicia, e quibus primo loco domus historicam relationem rerum in vita gestarum, et miraculorum post moriem ad sacras reliquias patratorum: subjungimus encomiasticum sermonem de præcipiis ejusdem virtutibus: quæ carmine heroico satis brevi etiam exornantur: uti ca omnia in dicto codice continentur. De monasterio S. Petri in Celo aureo extructo legi possunt Paulus Diaconus lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 58, et Gabriel Pennottus lib. 1, Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cop. 60 et 61, qui cap. 62 docet sub Honorio Papa in data bulla Idibus Junii, anno Pontificatus VI, Christi MCCXXI, idem monasterium, deficientibus ibidem monachis, traditum fuisse Canonicis Mortariensibus ac tandem anno MDIX Canonicis Lateranensibus, quos ipsi Papiæ adivimus et num habent antiqua monumenta inquisivimus: verum jam dictum excusum Pennottum protulerunt, quasi in eo omnia continerentur. Agit is lib. 3 cap. 36 num. 6 de reliquiis Sanctorum, qui in eadem ecclesia quiescunt, et quæ jam de sacello et altari S. Apiani diximus, et nos coram inspeximus, narrat. Verum quia Acta non habuit, nihil certi de eo potuit referre.
Vizerat S. Apianus ibidem monachus Benedictinus, ac monasterii aeconomus Comaclum traditur num. 3 a suo Abbate missus, in cujus ditione reclusus vitam finivit: prope ecclesiam S. Gervasii initio sepultus, dein ad ecclesiam ipsi erectam translatus. Papienses interim corpus S. Apiani, ut sibi debitum, desiderarunt, et ut infra num. 10 legitur, etiam furto conati sunt anferre, sed navi divinitus immobili facta, reddiderunt: quod tum in ecclesia S. Mauri reconditum pluribus claruit miraculis, quibus narratis Vita finitur, cum corpus adhuc ibidem quiesceret, quod postmodum arbitramur Papiensibus donatum. Est Comiacelum, aliis Comaclium, Comaclum, Commaclum et Cymaculum, quasi a marinis undis. ex Græca voce χύματος derivatum, quia infra Ferrariam inter duos Padi fluminis alveos ad mare Adriaticum in stagnis situm, vulgo Comachio dictum. De bellis ad Commaclum, anno DCCCVII inter Nicephorum Imperatorem Orientis et Carolum Magnum gestis, agunt Regino in Chronico ad dictum annum, Aimoini Continuator lib. 4 Rerum Francicarum cap. 97, Antonius Coccius Subellicus Enneade 8 lib. 9, et decade 1 Rerum Venetarum lib. 2, qui dein lib. 3, tradit Comaclum a Venetis in ultionem Marini a fratre Duce Romam missi, e vulnere a Comacliensibus illato mortui, vi expugnatum esse; ex qua clade urbs olim potens, vix assurgere potuit. Qua occasione belli corpus S. Apiani Papiam translatum fuisse arbitramur: de quo Officium Ecclesiasticum siebat, ut Confessore non Pontifice: postmodum, cum translatione monasterii S. Petri in Celo aureo a Benedictinis ad Canonicos Mortarienses, deperditis antiquis monmentis, ut de Confessore Pontifice captum Officium recitari, quem Episcopum et quidem, (ut Ferrarius conjectura ductus) crediderunt Africanum fuisse, ejusque corpus una cum corpore S. Augustini ex Africa in Sardiniam, et ex Sardinia Ticinum deportatum fuisse. Verum altum silentium est hujus S. Apiani in Historia Translationis S. Augustini, quam scripserunt Petrus Oldradus Archiepiscopus Medialanensis ad Carolum Magnum, Paulus Diaconus et alii hos secuti.
3 Mortuus infra in Actis dicitur octavo Idus November, quo die nulla ejus in Martyrologiis memoria anonotata est. Hermannus Greven Carthusianus Coloniensis anno MCCCCLXXX vita functus, in suis additionibus ad Usuardum IV Kalend. Octobris meminit Apiani Episcopi et Confessoris: sequuntur Canisius in Martyrologio Germanico et Molanus in priore editione Auctarii ad Usuardum. Idem Greven ad diem xv Kalendas Aprilis sive xvii Martii ista scribit: Ipso die reconditio S. Apiani Episcopi et Confessoris. Quæ eadem habent Molanus et Canisius. Ferrarius in Catalogo generali ad utrumque diem dicta de S. Apiano Papiensi explicat: quod non omnino certum est. Si de hoc Apiano monacho, non Episcopo, intelligenda ca loca forent, possemus dicere celebrari xxix Octobris solennem in ecclesia ipsi dicata depositionem, et xvii Martii reconditionem in ecclesia S. Mauri factam. Demum hoc IV Martii colunt Canonici S. Petri in Celo Aureo depositionem Papiæ in basilica sua factam, uti etiam testatur Ferrarius in Cutal. Sanctorum Italiæ et Catal. generali, publicus in Ticinensi Academia Mathematices Professor. Quare Acta illa ad hunc diem damus, ut si forsan aberremus alicubi, possimus ca de re moniti, alibi certiora proferre de vario unius aut plurium hujus nominis Sanctorum cultu et veneratione. Seribitur autem Apianus, out duplicata-consonante Appianus, forsan etiam Apuanus, quia ortu Ligur infra in Actis dicitur: fuerunt autem olim Apuani Ligures, et aliqua horum urbs Apua. Quo tempore vixerit, ignotum est. Suspicanur primo post fundatum monasterium seculo, quando et ipsi ibi monachi in primævo vigore florebant, et urbs Comaclensis nullis attrita calamitatibus vigebat.
Ex pervetusto Codice Cardinalis Barberini. CAPUT I. Acta Papiæ et Comacli, obitus.
Hic a autem S. Appianus nationeb Ligur fuit, et in monasterio S. Petri in Celo aureo monachus sanctissimæ ordinatus, per longum tempus viguit, et super omnes, qui tunc temporis erant conobitas latius
Atius fulsit et universis Italicis anachoretis illius temporis excellentius enituit. Se caute et pie custodiebat, et Fratribus monasterii indagationem diligentissimæ custodiæ nihilominus impendebat. Omnibus debitor largus extitit: monachos regularibus disciplinis instruxit et bonorum operum exemplis informavit: Clericos vero divinæ legis umbraculo fovit et Scripturarum minister fuit, et serenis promissionibus roboravit: laicorum autem periculosis vulneribus calidum ferramentum indesinenter adhibuit, levioribus vero plagis mollissima superposuit emplastra: omnibus quidem, velut opus erat, divina eloquia temperavit. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur: sed circa sacri verbi auditores inesse prædicatoribus debet, et cum æquitate dulcis pietas, et cum lenitate exasperans justitia: quoniam si solam asperitatem auditoribus ostenderet et poculum doctrinae cum nimia amaritudine sitientibus propinaret: lii, quia haberent intima præcordia amaricata, et nulla boni saporis dulcedine eadem sentirent refota, in odium horrende prorumperent, et prædicationem, velut viperæ venenum, devitarent, et scandalizati discederent. Sed quoniam utriusque habenæ frænum sic sapienter temperavit, quod cursum a via recta non retorsit; sic terrorem supplicii minando ostentavit, quod mansuetudinem Dei semper inseruit: sic eos, quos debuit, vehementer percussit, quod post percussionem, quasi nil mali sentirent, verborum dulcedine sanavit; sic iste doctrinam Dei distribuit, quod omnibus profuit, et universis congruam sanandi medelam largitus est. Verbo Dei pauperes recreavit, mediocres pleniter refecit, divites et potentes spiritualibus epulis saturavit: ferrea corda domuit, mentes etiam perversorum ad misericordiam commutavit, devotionem humilium ad meliorem prædicando statum provexit. Viduis et pupillis extitit piissimus adjutor et indeficiens consolator, aliorum profectum suum esse putabat, alienam jacturam velut suam misericorditer deflebat: debilium necessitatibus libenter communicabat, et eorum laboribus gratanter subveniebat: alienas infirmitates quasi proprias in suo corpore dolendo portabat, exemplum sequens Apostoli, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
2 Occulte vero se macerabat, et clam se in divinis operibus arctius exercebat, ne videretur ab hominibus qualis et quantus erat. Et ne humani sibi subrumperent favores æternam quam debebat suscipere remunerationem, ipsius cænobli fratribus arctam vitam persæpe etiam dissimulabat. Aliquando carbo vivus, aliquando clarissima lampas nitebat: carbo quidem sibimet ipsi lucet, sed aliis denegat lumen; accensa vero lampas circumquaque anhelabat diffundere flammas. Hic autem in hoc carbo solum sine luce ardebat, quando quasi per furtum carnem suam acribus stimulis diversi cruciatus imperio perdomabat: lampas vero quandoque micabat, cum ad exemplum ceterorum lucem boni operis largiter effundebat, secundum Evangelium: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Tunc vero, cum Abbati suo sic sanctus innotuit, totam sui fiduciam in eo post Deum constituit, et toto mentis eum cœpit venerari affectu ac immensi amoris illum sibi copulavit desiderio. Universam rei monasticæ seriem sibi commisit et totum divinæ domus consilium sibi credidit, ut secundum quod sibi melius videretur, prudenter et pie ordinaret.
3 Tandem accidit, ut pro quadam cænobii necessitate Abbas eum caritatis amore vocatet: Frater, inquit, carissime Apiane, scimus enim te verum Dei cultorem esse, et divinæ religionis providum custodem; quem prosperitas non erigit, adversitas non dejicit: aura humanæ laudis non extollit, et mordax vituperatio non corrumpit; omnia vero adversa pro Christo sustinere paratus, et ad omne Dei servitium semper fuisti promptus. Nunc devotus suscipe onus fraternum, quod tibi imponimus. Vade Comiacelum, et fuga nostram necessitatem, et fatiga te in quantum vales pro acquirendo sale, quia scriptum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad hæc sereno vultu B. Apianus respondit: Legi equidem, dulcissime Pater, quia melior est obedientia quam sacrificium: et ideo vestrum præceptum non recuso, sed libens et supplex adimpleo: hoc non facio invitus, sed ultroneus: non coactus, sed spontaneus vestræ jussioni devotissime obtempero, et fraternæ necessitati caritatique deservio. Accepta itaque benedictione et resalutatis Fratribus, iter lætus arripuit, et Comiacelum festinus perrexit. Tunc astute inchoavit obedientiæ laborem, et susceptæ jussionis obnixe cœpit opus perficere, qualiter Deo placeret, et Fratribus necessarium auxilium exhiberet.
4 In æstate quidem Comiacelo degebat ad expledam Patris sui obedientiam, nocte dieque divino fervebat obsequio: in hiemali vero tempore jejuniis et orationibus vacans, morabatur in una e pago, quæ vulgo vocatur Lacus, sed procul ab incolis hujus villæ segregatus in parva una cellula semper clausus erat, et solitariam ibi vitam ducens fixus manebat; et quamvis ibi esset angustatus corpore, jam tota mente dilatatus discurrebat in cœlo: quem in terris despectum et augustum coercebat habitaculum, in coelesti apice circumdabat aureum et gemmatum palatium. De cella vero illa numquam vivus exiit, sed immobilis in vita sua semper clausus extitit, et donec in ejus sancto corpore plus resplenduit spiritus, divinum non cessavit eructare eloquium et indefessæ prædicationis imbrem spargere mellifluum. Orationibus vero suis impendebat eis cœleste suffragium, et tribuebat eis suæ protectionis adminiculum. Pes itaque Domini effectus est, et butyrum latum resplenduit, quoniam largus prædicator extitit et quotidianis admonitionibus fatigatus, auditorum suorum frequentibus obsequiis refotus mansit. Porro ille eorum non curabat obsequia, sed magis diligebat animarum incrementa. Oculus fuit cæco, et pes claudo: quia cæcos prædicando illuminavit, claudos vero sustentando opitulavit: utrumque equidem egit infirmis corporibus sanandis et animabus in ima delapsis vivificandis. Semper apud Deum ejus assiduum munus fuit veræ rectitudinis, cum ab æquitatis exordio eruperunt flores pietatis.
5 Ideo iste sanctus vir in tantum ad spiritualia dona profecit, quia mens ejus ab infimis rebus numquam conculcata decrevit, dum in exterioribus reperit recta quæ facere potuit. Et quamvis illius Ecclesiæ regimen non habuit et Pastoris nomine caruit, tamen divina dispositione fretus et sancto Spiritu instigatus, in opportuno tempore Dominicæ familiae tritici impertivit mensuram, et cœlestium donorum sicut sapiens dispensator, esurientibus exhibitit curam. Aurea itaque gleba fuit, qui rore supernæ gratiæ iufusus, ex debito mortis se pulverem esse nullo modo ignoravit: et ideciro sic se humiliavit in carne, quod aurum resplenduit in operatione: sic se mactavit in corpore, quod optatum jubar refulsit in mente. Hic namque astutæ serpentis servavit indaginem, et simplicis columbæ non amisit mansuetudinem: quia caput suum, Christum scilicet Dei filium diligendo custodivit, et custodiendo amavit; cum pro ejus dilectione veteres deposuit exuvias et novum hominem cum suis actibus induit. Iste enim vetustatem pepulit culpæ, et novitatem supernæ adeptus
Aptus est gratiæ. In columba vero factus est mansuetus et simplex, quia rapacitatis studio numquam anxius anhelavit, et mundanæ cupiditati avidus oculos numquam inflexit, fallacibus seculi actibus non se applicuit, sed quotidie divini igne amoris succensus, solummodo coelestibus inhians desideriis, et perpetuis æstuans lucris, æterna solummodo cogitabat, et se in divinis obsequiis vigilanter exercebat. Neminem unquam offendit, nulli vero, nisi in solis vitiis, aliquando restitit: mentem ullius neque in verbo perculit, neque in facto unquam exasperavit: omnibus benignus, cunctis mansuetus, universis etiam devotissimus habebatur.
6 Felix terra Comiacliensis, in quam talis hospes descendit, quæ talem peregrinum suscepit, quæ talem Patronum sibi coelitus destinatum assumpsit, in cujus ore non est inventum mendacium, nec in quantum se cavere potuit, in se permisit regnare contagium. Quare tanto se in cogitatione subtilius constrinxit, quanto et superno Judice districtius considerari conspexit: mentem quippe suam semper discussit, invenire si qua deliquerit quæsivit, ut tanto fieret irreprehensibilis Deo, quanto semetipsum quotidie et sine cessatione reprehendit. Nec tamen hac de re gaudia securitatis sumpsit, quia ab illo se videri consideravit, qui in eo et illa vidit, quæ videre ipse in semetipso non valuit. Tandem eodem Sancto sic incessanter agente, et in Dei opere ita perseverante, Divina pietas quæ eum a tanto labore quiescere voluit et coelesti bravio remunerare concupivit, non illum in hac militia fatigari distulit, nec in tanta hujus vitæ miseria amplius cruciari permisit: sed de ergastulo sui corporis ejus sanctissimam animam vocavit, et inter candidatos coelestium cuneos collocari præcepit, et in Curiam supernorum civium sociari animabus felicibus jussit. Sed iste Confessor nullo sciente intra cellulam est defunctus. a Præponebatur in MS. sermo et carnem, quæ ut minus necessaria postponimus. — b Liguria olim ab Insubria distinguebatur Pado flumine, a quo non nisi milliari uno distat Papia. — c An plaga legendum?
Sepultura S. Apiani Ecclesia illi sacra. Translationes. Miracula.
Cum postea notum fuit Comiacliensibus de sancti viri transitu, Præsul advocato populo, ait eis: Filii et carissimi fratres, eamus ad Lacum, quia Domnus Apianus Dei fidelissimus miles de hoc seculo migravit, et ad sedes æthereas, Deo gubernante, securus ascendit. Unde cito pergamus, et cum omni honore et nimia reverentia illius inæstimabilem thesaurum in optimo reponamus sepulcro. Tunc populus hæc audiens in nimios lacrymarum fletus devolutus ad eo cæpit lugere ejus sanctissimum obitum, propter illius serenissimam benignitatem, et propter tantum auxilium, quod animarum et corporum ab eo solitus erat accipere, quod vix inter singultus verba posset exprimere. Tamen lacrymosis vocibus responsum concorditer dederunt Episcopo: Quamvis tam cito pro nostris peccatis nos desereret, et eum coelestis fraternitas assumeret: vos autem præcedite, et quod ad ejus honorem fieri pertinet, nobis vox sequentibus perficere festinate. Statim Episcopus cum eis ivit ad cellam, ubi sanctum corpus exanime jacebat: cum debitis obsequiis illud lavit, et celebrato decenter Missæ ollicio, sepelierunt in arca saxea juxta ecclesiam S. Gervasii Martyris, quæ est sita in confinio ejusdem Episcopatus. Sed illa ecclesia a paucis tunc frequentabatur, quia ab habitationibus hominum procul sejuncta erat.
8 Ibi pueri et puellæ frequenter conveniebant, non caussa reverendi cultus, sed voluntate exercendi lusus, aut etiam pro colligendis herbis. Tunc vero contigit, quod quædam puella, quæ cum ceteris puellis, suis scilicet sodalibus, advenerat, juxta arcam S. Apiani se ignoranter poneret, ut solutionis suæ necessitatem vel humanæ naturæ vellet explere, et cum cæptæ rei jam operam daret, subitum totum puerulæ corpusculum tantus dolor invasit, et sic eam per omnia membra contraxit, quod de loco misellula se movere non potuit. Pueri autem et puellæ, qui cum ipsa venerant exanimes et stupefacti velut mortui, eam deserentes solam, fugiendo Comiaclum reversi sunt, et Comiacliensibus intimaverunt, quæ puellulæ contigerant. Audito hoc Episcopus est valde attonitus, et Clerus ac populus nimis est commotus. Tunc discalceatis pedibus se præparaverunt cum crucibus et lampadibus, atque thymiamatibus, et cum reliquo sacro apparatu, venientes ad mausoleum S. Apiani, ut peterent auxilium ejus pro salute puellæ, et pro sui omnium incolumitate. Cumque illi ad sepulchrum S. Apiani diu persisterent, et flebiles orando effunderent; mox infantula a paralysis morbo soluta est et pristinæ reddita sanitati: unde fit omnibus immensa lætitia, et multæ lacrymæ propter gaudium universis exuberant.
9 Illa quidem hora Episcopus a invenit cum populo consilium, ut in honore sancti Confessoris unam ædificarent ecclesiam. Tunc eadem causas universi gaudentes construxerunt ei modicum templum: postea omnes pariter pergentes adduxerunt sanctum corpus cum arca, et posuerunt illud cum magna veneratione in eadem ecclesia.
10 Transacto itaque multo tempore cives Papienses, venientes Comiacclum causae emendi salis, nocturnis horis furtim et latenter intraverunt in eadem capellam, rapientes B. Apiani corpus: quod ubi in navis gratanter miserant, ad propria secure, et licenter remeabant. Cumque jam vehementer insistendo navigiis ad Lacum pervenissent; prædictus Confessor, bonæ fidei et piae constantiae recordatus, noluit terram illam, videlicet Comiaccliensem, suo frustrari patrocinio, et suo destituere gubernaculo. Tanto pondere sacrilegam ibi fixit carinam, et onere sacri corporis tenaciter pressit, ut nullo modo de loco, ubi radicata erat, moveri potuisset. Omnes nautæ navi incumbentes cum remis et furcis,b atque aplaustris, et cum omnibus argumentis toto nisu virium dromonem avellere non potuerunt, sed navis fixa et immobilis permanebat. Hoc vero videntes remiges nimio labore fatigati, et grandi payore perculsi, obriguerunt: ignorabant quid eis foret agendum. Illico se cognoverunt immane scelus in ablato sancto corpore perpetrasse, et per hoc tantum eis infortunium contigisse. Ad ultimum terrii et confusi, inter se statuerunt, ut navis viam commutarent, et iter navis per contrarium verterent: ut aliquis eorum, aut gubernator, vel nauta non contingerent remos; sed omnes manibus simul cum oculis levatis ad cosium Deum rogabant, ut illuc duceretur navis quo innueret voluntas Confessoris. Ducta est vero navis ad ripam, quæ sita est contra S. Mauri basilicam. Populus quidem cum omni supplicatione conveniens sustulit corpus ejus, et collocavit in prædicta ecclesia S. Mauri.
11 Post aliquod vero tempus contigit, ut una domus subito casu arderet juxta murum S. Mauri: cum que ingens focus ita cresceret, et jam per omnes fenestras ecclesiae sic intraret, ut ecclesia in conspectu omnium sine dubio cremaretur; per virtutem S. Apiani omnes flammæ sunt extinctæ, et ecclesia ab incendio est defensa.
12 Post hæc vero quædam mulier arrepta a dæmonio fuit: cujus parentes perduxerunt eam Romam, ut ibi perderet dæmonium. Sed ibi a dæmonio non est
est curata: quæ ferreis vincta catenis a parentibus Comiacclum est deducta, et per S. Apianum a dæmone est liberata: et quando accepit salutem, fumum cum sanguine vomuit, et sic multis videntibus, per os dæmonem ejecit.
13 Alia autem quædam femina venit de Francia ad ecclesiam beatæ Virginisc Justinæ, quæ portabat in sinistro brachio circulum ferreum pro poenitentia ab Episcopo sibi inditum, et caro brachii in tantum jam supercrescebat, quod circulus pene totus carne erat coopertus, unde erat ei intolerabilis dolor et cruciabilis pœna. Procidit illa tremens ad ejusdem Virginis sacra limina, ut eam a tanto periculo liberaret: et cum orasset diutius somnus eam arripuit. Tunc vidit in somnis B. Justinam Virginem dicentem sibi: Filia, per me non eris saluti restituta; tamen ì vis fieri sana, perge Comiacclum, et supplex obsecra S. Apianum: ab eo certissime invenies sanitatem. Cumque fuisset a somno expergefacta, festina cucurrit, et ad ecclesiam, ubi S. Apiani corpus jacebat, devota devenit et obnixe sanctum Confessorem exoravit, ut tanto cruciatui necessariam misericorditer impenderet curam, et optatam afferret medelam. Statim ferreus confractus est circulus, et brachium ita sanatum, quod numquam melius fuit: deline corpore et mente mulier salvata est.
14 Alius vero homo venit de villa, quæ vocatur Ustulatus, dæmoniaçus, qui per eumdem Confessorem a sævo dæmonio liberatus est.
15 Accessit postea alter a dæmone possessus, qui vocabatur Petrus, a cujus male habitato corpore sanctus vir expulit perfidum hospitem, et eflugavit teterrimum spiritum.
16 Postea venit unus pauper homo Pictaviensis, qui ita erat contractus toto corpore et sic incurvatus, quod vultum cernuum sursum numquam valebat reducere, neque faciem, ut cœlum cerneret, poterat relevare, et utroque pede miserrime claudicabat. Acceptis itaque in manibus duobus baculis, accessit confidenter ad tumulum B. Apiani, clara voce ait: S. Apiane, optime Christi Confessor, qui in virtute Dei multas te rogantibus infrirmitates depellis, et diversis languoribus diversa remedia adhibes, me ad tuum auxilium venientem clementer suscipe, et nodosa vincula contractionis meæ potenter dirumpe, ut per tuam sanctissimam opem saluti sim redditus, et tihi valeam promissum adimplere obsequium. Hoc vero finito sermone, sanus statim est erectus, et per omnia membra pleniter sanatus: sed antea, quam sospitatem haberet acceptam, promisit se S. Apiano omnibus diebus vitæ suæ deservire. Transcurso itaque non multo tempore post impetratam medelam, cum machinationibus et mendaciis locutus est Antistiti, sic dicens: Domine, Pater, volo vestram benedictionem et licentiam, ut vadam et videam parentes meos, eis autem visis, citius revertar. Cui Episcopus: Tu promisisti Sancto, qui te incolumitati restituit, de ejus servitio numquam te exiturum esse. Cui iste ait: Verum est, Domine Præsul, quod recolitis, nolo mutare votum, nec promissam cupio pervertere sententiam, tantum liceat mihi meos videre parentes: postea perficiam quod promisi, explebo quod vovi. Episcopus itaque importuno tædio ejus affectus, et multis pravitatibus quassatus, quasi coactus concessit ei eundi et redeundi licentiam. Tunc iste stultus cupiens violare promissum, intravit in ecclesiam, ut Missam audiret, et iter inciperet. Audita vero Missa, exiit de ecclesia ante januam, ibi correptus acrius et durius est a paralysi, quam antea unquam fuisset: totus confractus manibus et pedibus, et dorso miserabiliter permansit. Populus autem, qui erat in ecclesia, apprehendens cum magno gemitu portavit eum in ecclesiam ante altare S. Apiani, ibique jacnit usque ad vesperam. Celebrantibus vero Clericis Vesperam, auditus esteis magnus illius contracti miserrimi stridor, quem recuperando salutem emisit. Omnes itaque ad eum festinantes venerunt, et repererunt illum sanum, et extenso sudore nimio repletum et utrisque manibus S. Apiani Confessoris arcam tenentem.
17 Præterea quædam mulier venit de Lacu, visu privata, quæ ab eo clarissime illuminata est. Plurimos ibi febreticos curavit, et innumera mirabilia fecit, et usque in hodiernum facere non desisit.
18 O Apiane verissime Confessor, anachorita egregie. gloriose miles, decus et salus patriæ, quanto nunc tripudio exultas: quam pulchris modo vestiris indumentis, et gemmato diademate coruscas! olim in mundo renuisti gaudia carnis, nunc lætus triumphas cum Angelis. Quondam vitasti terrena lucra, modo securus possides perpetuas et coelestes divitias. Nunc nites infra aulam Imperatoris æterni, et jubilas inter Paradisi delicias: gaudium sortiris inter coeli cohortes, et inter æthereos milites aureus fulgens. Nempe non timuisti frigus dum viveres in seculo; quia si timeres, modo sine dubio mendicares: et non observasti ventum, neque considerasti nubem; quoniam si ventum metueres, non seminares, et si considerasses nubem, numquam meteres. Certe si adimplesti jussum, accepisti promissum: Centuplum accipies et vitam æternam possidebis. Unde benignissime Christi serve, et Dei fidelis amice, devotis mentibus te obsecramus, ut tuis orationibus piis Deum nobis placabilem facias, propitium reddas, exorabilem restituas, ejusque clementissimas aures ad nostras necessitates supplicando inclines; ut nobis de præteritis pie indulgeat, de præsentibus misericorditer parcat, et de futuris omnino custodiat; qualiter sub tuis patrociniis muniti, coelestis regni efficiamur municipes, et supernorum agminum mereamur esse consortes. Iterum iterumque tuum postulamus devote suffragium, et necessarium valde adminiculum. Da quod petimus, impende quod rogamus: protege nos paterno affectu a maligni hostis repentino incursu: prosterne ejus crudeles insidias, ne nos invadat ejus sæva rapacitas. Repelle itaque debitas plagas a nostris finibus, ut populus tua ope adjutus hie protegatur sub alarum tuarum umbraculo, et postea frui per te lætetur coelicolarum collegio. Obiit B. Apianus, pius Christi Confessor et sacratissimus, monachus, Octavo Idus Novemberis. regnante vero Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen. a De Episcopis Comacliensibus agit Ughellus tomo 2 Italæ sacra, sed Catalogus valde mutilus est. — b Furcæ hic poni pro contis videntur; quod sape pars ima ferrea in furcam desinat. Aplustria vulgo non nisi ornatui serveiunt. Quod igitur hic navi magno nisu promovendæ adhibitum, aliud est. — c Hæc est Justina Virgo et Martyr Pataevina, qux colitur 7 Octobris. Distat Pataevium a Comaclo itinere fere tridui.
Sermo encomiasticus
eodem Codice MS.
Cum divini pralii bellatores et æterni Regis gloriosi milites, tot victoriis vigeant insigniti, et tantæ memoriæ títulis sint adornati; humanus affectus quo vinculo debet arctari, vel quali fraëno unquam potest coerceri, ut in laudes tantorum virorum diserte linguas non acuat, et promulgatos favores declamatorie non extollat? Digni sunt enim humanis laudibus prædicari, et terrenis præconiis alte censeri, quos certum est in coelesti arce supernis agminibus interesse, et cum eis sine fine gaudere. Pro amore quippe sui Redemptoris in hoc mundo nihil unquam amaverunt pompæ vel honoris, nil terreni lucri aut secularis gloriæ unquam ambiere desiderio; sed tota spe in Deo posita, et omni intentione animi ita se a mundo fecerunt exortes, quod fallacis gaudii renuerunt esse participes: et non solum carnales non amaverunt luxus, verum etiam fugiendo et odiendo, quasi serpentinos morsus abhorruerunt. Sancti vero, dum in hac infelicis incolatus miseria vivunt, omnia terrena postponunt, transitoria contemnunt, secularia ornamenta velut stercora computant, æterna appetunt, cælestia concepiscunt, soli Deo placere contendunt, et de excelso virtutum gradu quotidie ad excelsiorem toto nisu ascendere conantur. Unde legitur: Ibunt justi de virtute in virtutem, et si tepidius prima inchoant, ferventius extrema consummant: videlicet semper inchoare se existimant; et idirco infatigabiles in novitate perdurant. Hanc scilicet justorum constantiam Propheta intuens ait: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient: mutant quippe fortitudinem, quia fortiores student esse in spirituali opere, quam dudum fuerant in carne: assumunt autem pennas ut aquilæ, quia contemplando volant: currunt et non laborant, quia veloces magna celeritate prædicant: ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant; et semper illuc pergere desiderant, ubi eos sempiterna refoverat satietas; ubi ire cupiebat Propheta, cum diceret: Satiabor cum manifestabitur mihi gloria tua: illic ubi æterna acquiritur felicitas et permanentis gaudii cumulatur jucunditas, ubi lux absque nubilo semper cernitur, et numquam aliqua offuscatur caligine, omnia autem claritate vigent et fulgore æternæ majestatis universa resplendent: ibi Angelorum chori faciem Patris semper vident, ibi Patriarcharum fulgida series rutilat et Prophetarum providus cuneus coruscat: ibi duodenus apex Apostolorum perenniter jubilat, et Martyrum candidatus exultat exercitus: illic liliatorum tripudiat Confessorum cortus: ibi etiam candidum internitet agmen monachorum, qui cum Deo in secundo adventu judices venient: ibi lucida turba Virginum cum sponso suo ovanter procedit ad nuptias, et illic omnes justi æterna remuneratione ditati, eandem gloriam sortiuntur: ibi nullus nequam excipitur, et nullus bonus inde ejicitur.
2 Ad monia igitur tantæ celsitudinis pertingere ardenter flagitabat B. Apianus, flos purpureus, candidum lilium, et Dominicæ vineæ fertilis palmes, cum seculi blandimenta indignando respuit et fugiendo prostravit: retinens in semetipso, quod legerat, Mihi adhærere Deo bonum est, et Nemo potest hic gaudere cum seculo, et illic regnare cum Deo. Tunc vanas pompas mundi deseruit, et monachicum hilariter cum conversione suscepit indumentum, recolens illud scilicet quod Deus dixit: Nemo me videbit, et amplius vivet. Et ideo dumprius Deum cognovit, mox sibi vivere recusavit, sed soli Deo deinceps vivere studuit. Etne a callido hoste colluctando dejiceretur citus, se denudare festinavit velociter: quoniam indutus sic cum nudo male luctatur, quod cito ad terram dejicitur, si habet unde teneatur, et unde putat victoriæ adhibere aliquod adjumentum, inde intorquet sibi turpis ruinæ detrimentum. Et ex ea vero parte, qua suæ militiæ promittit fortitudinem, ex illa autem suscipit suarum virium ruendi debilitatem. Unde iste tam crudelis certaminis præscius, et dæmoniaci luctaminis providus, accinxit lumbos suos fortitudine, et lucernas ardentes in manibus vigilans tenuit, ut diabolicis posset refragari insidiis, et Domino suo a nuptiis revertenti decenter valeret occurrere. Hic autemmente et corpore lumbos accinctus fuit; quia Angelus, qui Joannem alloquitur, zona aurea super mamillas accinctus esse perhibetur. Quia enim Testamenti novi munditia etiam cordis luxuriam frænat; Angelus, qui in eo apparuit, in pectore cinctus venit: quem bene zona aurea stringit, quia quisquis supernæ patriæ civis est, non jam timore supplicii, sed amore claritatis immunditiam deserit. Malum ergo luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere, unde et serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes. Tunc serpens pectore repit; cum eum, quem non valet superare per luxuriam in corpore, polluit in cogitatione: et illi in ventre repit, quem coinquinat in operatione. Hic quippe noluit cum fatuis virginibus habere collegium, ne erubesceret cum eis ante januam ad tantum improperium; sed cum prudentibus cælestis ferculi studuit sortiri convivium, et cum supernis civibus panem manducare Angelorum. Iste vero perspicacis acumen obtutus sic irreverberatum in solem indesinenter tenuit, quod illud in terram, nisi quantum humana fragilitas coegit, numquam inflexit: et in via Dei sic cautus et mitis incessit, quod in ea viator erraticus numquam apparuit: et nullius delectationis requies sic eum prostravit in via, quod in die non perveniret in patriam.
3 Legitur in Salomone: Oculi sapientis in capite ejus. Iste itaque in capite oculos habuit, quia totam intentionem suam in illo constituit, cujus se membrum esse cognovit, et membra sua pro ejus caritate jugibus affecit cruciatibus, ut dignum Deo mereretur fieri sacrificium, et se offærre posset holocaustum in odorem suavitatis. Abraham quoque cum jam ad occasum solis Deo victimas haberet præparatas ecce immundæ volucres veniunt, ut hostiam raperent, et victimam avidis morsibus devorarent: sed Abraham sic victimas custodivit, quod ab avibus illæsas servavit, et rapaces volucres ictibus et minis procul abegit. Sic iste Sanctus cum se disposuit offerre vivam hostiam Deo, adsunt nequam spiritus, conantes pervertere quidquid piæ et sanctæ devotionis in corde conceptum est: sed eorum hic impetus repulit, et sacrificium se totum Deo libavit.
4 Fortis namque Christi athleta, quia noluit sævi satellitis gladiis perfodi, et ejus crebris sagittis acriter vulnerari, talibus se armis munivit, quæ adversarii gladius nullus potuit penetrare. Septem siquidem loricas sapientia connexuit, quas providus bellator viriliter indait, fidem scilicet, spem et caritatem, et quatuor virtutes, ex quibus ceteræ virtutes oriuntur, hoc est, prudentiam et fortitudinem, justitiam et temperantiam: quarum dum vixit, nullam se unquam exuit, sed ad se protegendum infractas quotidie portavit; et tamdiu contra invisibilem hostem infatigabiliter gessit, donec ad victoriæ palmam gloriosus triumphator perveniret. Fidem quidem habuit, quia hoc, quod perfecte credidit, operibus strenue complevit. Spem vero sibi copulavit, quia in igne divini-amoris adeo viguit, quod ad cælestem patriam, si juste ageret, ascendere procul dubio credidit, et præmium sibi pro labore promissum, incunctanter se accepturum speravit. Caritatem quippe geminam habuit, cum Creatorem suum intantum dilexit, quod mundum a cunabulis suis pro ejus amore contempsit, et omnibus præceptis ejus se devotissime subjugavit, illecebram carnis respuit, puritatem in mente integram servavit, se immaculatum ab omni labe custodivit, et centesimum fructum de terra sua Deo studiosissime obtulit. Caritati proximi se totum impertivit, cum quidquid habuit, nil sibi retinuit, sed totum pauperibus erogavit. Prudentiæ optime favit, quia, quod Dei est, strenue et prudenter exercuit. Fortitudine autem enituit, quia viriliter divinum famulatum usque ad finem perduxit, et inimicum humani generis potenter superavit. Justitiæ vero deservivit, cum ea quæ egit cum rigore æquitatis libravit, et utramque lancem æqualiter tenuit.
A Pietati studuit ministrare, cum misericorditer et clementer justitiam temperavit. Quia igitur ab æstu secularis desiderii se quotidie abstraxit, vigiliisque et assiduis orationibus se libentissime subdidit, flumina lacrymarum ab oculis suis semper caute manabant, anhelum pectus jugibus quatiebat pugnis, totus erat Deo plenus, gravitate modestus, colloquio affabilis, humilitate devotus, serenitate strenuus, caritate præcipuus, pietate præclarus. Corpori vero suo fuit sævus cruciator, alienis vero corporibus fidelissimus dispensator. Retinebat itaque illud evangelicum: Qni odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Et, Date et dabitur vobis. O virum Deo timoratum, et diversa morum honestate conspicuum: qui divino amore succensus sic extitit fervidus, quod ullius intervallo momenti numquam otiosus tepuit, sed per omnia in Dei amore fixus, fortis agonista permansit.
5 Quid vero de vita tanti viri faciam, cum ejus palmata militia quanto plus prædicatur, tanto ei latior laudis copia quotidie adhibetur? Membra vero sua asperis semper domabat ciliciis, et cutem spinosis indesinenter cruentabat scopis: semper nudis pedibus trahebat vestigia, et in sarmentis vitium pro optimo cubabat strato: modico et vilissimo pane cum crudis herbis et aqua contentus erat. Vix pellis macie confecta hærebat ossibus, cum tot laboribus afficiebat corpus. Omnis quippe carnis delectatio ab eo separatur, et solus corporis sibi cruciatus infertur: negantur enim electis in hac vita bona terrena, quia et ægris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medico cuncta, quæ appetunt, conceduntur. Dantur autem reprobis bona, quæ in hac vita appetunt, quia et desperatis ægris omne quod desiderant, non negatur sua sponte. Fuit iste Confessor et verbere disciplinæ correctus, quia ad æternæ hæreditatis patrimonium præparatus est. Quotidie laudabat Deum in tympano, et choro in cythara et organo: in tympano quippe carnem domuit jejuniis; in choro vero concordiam sinceram exhibuit, in utroque susceptum adimplevit negotium, et cum moderamine operatus est officium, quia Deo unum non placet sine altero. His vero quatuor sonis usus est, quia eorum spirituales melodias jugiter Domino cecinit, et pias laudes cum operibus Creatori suo semper lætus decantavit. Quoniam valde inutile putabat, ut suus sermo appareret, si ipse non ageret, quod proferret; et reprobus delhonestaretur a populo, si mores discordarent a verbis, et actus discreparet a loquelis. In hoc vero Sancto sic virtus abstinentiæ splenduit, quod temperata optime claruit: sic jejunium exercuit, quod vita carnis extinxit: et sic corpus aluit quod ceteros Dei famulatus numquam deseruit. Decet igitur illum tam præclarum signiferum congruis prosis et eonsonis carminibus sublimari. Oportet in eum excelsas digni favoris pennas extolli, qui tot virtutibus fulsit et tantis miraculis coruscavit. Demones itaque expulit, infirmos plurimos curavit, humanæ accitati lumen restituit, contractos sanæ erectioni reparavit, et variis languoribus salutem impendit. Numquam voluit esse otiosus, quin corporibus et animabus necessariam opem afferret, quia ideo tepidum nihil, nihil otiosum, nihil grave offertur, quod sibi sit placitum: sed quod humanæ menti valde est amabile et nimis utile, Deo ardenter debet exhiberi. Quia amor Dei non est otiosus, si est: quoniam amor ejus magnus est et magna operatur.
6 Hujus itaque viri beatissimi viscera divini amore ardoris sic inflammata erant interius, quod splendorem latius spargebant exterius: sic ejus mens calebat intus, quod miraculorum scintillas eliciebat foras: sic erat Deo fervida, quod ignem tanti caloris ministrabat sanis et ægrotis: et ita utriusque amoris in se fundavit anchoram; quod imminentia evasit pericula, et ad optatæ quietis devenit promontoria. Jam nunc in placito portu quietis et in amœna valle collocatus, sic lætatur de requie, quod nil restat, ut unquam doleat de labore. Jam non amplius undosi maris timebit naufragium, nec nocturnos pavebit incursus, vel prædonum effugiet gladios, non ferventis æquoris ultra metuet fluctus, aut fulgurantis celi cogitabit evadere ictus. Posthac hujus mundi non vitabit ruinas, nec suspectas amplius formidabit jacturas, quia sic se fatigavit: in jusso exercitio, quod modo secure gaudet de perenni merito: et quia per æstum herilis vineæ sustulit fatigium, lætus diurnum suscepit denarium. Ille enim sapiens bellator efficitur qui tali Regi militat et tanto ac tali Imperatore triumphat, qui vincentibus non dat fugitiva munera, vel falsas divitias, sed perpetuam vitam et coelestis lætitiæ coronam: qui dat vincenti edere de ligno vitæ, et facit eum columnam splendere in templo suo: qui numquam in illa coelesti sede alicui aufert, quod semel tribuit, et non improperat quod impertit, et non amplius fatigat, quos remunerat: et non solum suos victores ullis de hinc laboribus non afficit, verum etiam bonis omnibus refovet, et universa eis gaudia subministrat, coelestique gloria eos circumdat, interlucentibus gemmis illos vernantes honestat, et coruscantibus margaritis præfatos cives exornat: intantum eos ditat et exaltat, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod præparat Deus diligentibus se. Hoc vero iste Sanctus cognovit, cum a primæ suæ tempore ætatis in militiam Dei sic fervidus tiro intravit, quod hostili gladio numquam devictus succubuit, sed inimicum potenter devicit, et spolia victor opimus asportavit: et ideo eum tripudiantem coelestis aula gratanter recepit, quia immanis draconis rabiem inclytus miles prostravit.
Poema historicum
Membra terit Sanctus, ferventia verbera passus: Frigora multa tulit, gemitus de pectore fudit. Assiduo vultum lachrymarum flumine curvus Lavit, et exarsit flammas extinguere carnis. Vilis erat victus, modicus de fontibus haustus. Sic erat indutus, medio quasi corpore nudus. Famina mente tenet quæ sumpsit ab ore Propheta: Si quis habet geminas carnis pro tegmine vestes, Vel similes escas ferat his quos turbat egestas, Exhibeat victus miseris, deducat amictus. Vir fuit iste plus, dulci sermone modestus, Providus et mitis, terror parebat iniquis. Non fuit hic pareus, sed dando munera largus. Hostia viva Deo placuit, dum mansit in ævo. Mente fuit Sanctus, et toto corpore castus. Crimina dejecit, luxus pedibusque subegit. Respuit et pompas, confregit criminis ollas. Noluit hic sævas inferni cernere pœnas. Extinxit lites vitiorum: pectore Miles Arma Dei sumpsit, dum Christi tegmine fulsit. Exiit in campum bellator nobilis amplum, Obviat infestus, cumulato grandine sævus: Æstuat et certat, vires movet ille superbas: Occidit et surgit, gladios tenet improbus ulnis, Ostentando minas, turpes dedit ipse ruinas. Vir bonus amovit rabies et bella draconum: Percutit in guttur, quo prodit inutile murmur, Grande patæt vulnus, putridum marcescit et ulcus. Unde jacit virus sæva de sauce chelydrus. Exiit hinc fumus, qui fert in viscera funus. Magnus fœtor erat, nares qui peste replebat:
APrævaluit fortis, veteri cum restitit hosti: Apposuit telum, quo pelleret acre venenum. Improbus exercet fraudes et prælia semper: Se parat ad Martem, studiosam extruit artem. Hic levigat pœnas, prohibet comburere flammas, Cordibus humanis infundit toxica fraudis. Gaudia promittit libitu succrescere carnis: Hos fore felices, quos lætæ semita vitæ Hic trahit et fallit, sed perpes tartarus angit: Pœna datur dignis, quos vivus devorat ignis. Noluit hic fraudes, vel falsas sumere laudes. Cujus sterno dolum, simul ejus respuo ludum: Cujus rumpo caput, veteris pro fraude reatus. Non repet mihi per ventrem, nec pectore serpet, Sed cadèt abjectus, nostroque mucrone peremptus. Offero me Regi præbenti munera cæli, Illi servo fidem, mea qui per viscera vires Sparsit, et incendit fidæ præcordia mentis. Quos nec castus amor, vel sanctus non movet ardor, Ille parit gemitus, et amaros pectore fletus; Sensibus a nostris projicit suspiria cordis, Provocat ad luctum, quos crimem vulnerat ullum: Quos commissa necant pietatis tractat habena: Omnes ille vocat, quos vult sibi dare coronam; Quos amat, assumit præclaræ culmine lucis: Me velit adscribi, cælestis margine libri.D A servat fidem Christo remuneralort.EX MSS.hujus artes nocendi,cantemnit:
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.