Commentarius prævius.
Gravissima per universum Imperium Romanum grassante persecutione, imperantibus Valeriano et Gallieno; non defuit ultio divina, qua permisum est illud fæde lacerari a Gothis, Burgundis, Marcomanis, Scythis et Persis: ab his Valeriano capto et in servitutem redacto (verba sunt Eusebii lib. 7 Histor. Eccl. cap. 13) filius ejus Gallienus solus Imperium obtinens, moderatius se gessit: missisque edictis persecutionem adversus Christianos commotam sedavit: utque Antistites hujus religionis deinceps secure munus suum obirent, rescripto præcepit. Annus tum Christi labebatur sexagesimus supra ducentesimum. Pace hac cunctis ubique Ecclesiis reddita, Marinum apud Cæsaream Palæstinæ martyrio consummatum esse scribit cap. 15 idem Eusebius. postea hujus urbis Episcopus: scilicet, ut advertit Baronius ad an. 262 num. 78, primis administrationis Gallieni temporibus, cum nondum fortasse in omnia loca pro Christianis scripta atque promulgata essent edicta: aut certe, ut olim Trajanus statuerat, per hæc edicta Christiani delati puniri poterant, non conquiri. Prosequitur illo capite Eusebius, narrationem martyrii S. Marini, et dein cap. 16 et 17 virtutem S. Asterii, quem Astyrium appellat: quæ ex Eusebio
A Eusebio descripta refert Nicephorus Callistus lib. 6 Hist. Eccl. cap. 13 et 14. Quo omisso damus Eusebii relationem Latine redditam ab Henrico Valesio.
2 Martyrium S. Asterii prætereunt hi auctores, quod Græci. (apud quos miramur neglectum esse S. Marini cultum) celebrant vii Augusti his verbis: Th̄ αὐτὴ ἡμερὸ δ διος Αστέριος δ συγχλητικὸς ξίφει τελειοῦται.
Τράγχηλον Αστέριος ἐκκοπεις ξίφει, Χαροῖς ἀθλητῶν οῖν ἀστήρ ἐμπρέπει,
Eodem die S. Asterius Senator gladio interimitur.
Asterius collo gladii ictu percusso,
Choris Athletarum, tamquam stella, decorus interest. Agit de codem Asterio ad eumdem diem Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἀγιῶν, et Menæa MSS. Chifletii nostri.
3 Hoc martyrii genus S. Asterio Senatori illatum innuit Ruffinus lib. 7 Historiæ Eccles. cap. 13, dum dicit honorem, quem Martyri Marino capite plexo Asterius detulit, continuo ipsum Martyrem assecutum esse. Ruffinum sequuntur posteriores in Martyrologiis Lntinis. Ita Usuardus, eumque secutus Bellinus his verbis, in hodierno Martyrologio Romano retentis: Cæsareæ in Palæstina sanctorum Martyrum Marini militis et Asterii Senatoris in persecutione Valeriani: quorum prior accusatus a commilitonibus, quod esset Christianus, et interrogatus a Judice, cum Christianum se esse voce clarissima testaretur, martyrii coronam capitis abscissione suscepit: cumque Asterius corpus Martyris capite truncatum, subjectis humeris et substrata veste qua induebatur, exciperet; honorem quem Martyri detulit, continuo ipse Martyr excepit. Similia habent Ado, Notkerus, Maurolycus et alii. Pauciora sunt in Beda excuso: ac sola nomina in nonnullis MSS. Wandelbertus Asteriusque micant effuso sanguine clari.
Galesinus ad ipsas Kalendas Martias eos refert.
4 Tamaius Salazar S. Marinum inscripsit Martyrol. Hispanico: nam Melitem Hispanum ait Cæsareæ Palæstinæ in præsidio a Romanis detentum, martyrii coronam suscepisse: quod in Dextri Chronico ad an. Ch. 268 num. 6 ista legantur: S. Marinus, Hispanus natione, patitur Cæsareæ Mauritanæ. Fatelur Tumaius ita legi in Chronicis editis a Calderon, Bivario et Caro, sed mendum arguit, reponendumque Cæsareæ Palæstinæ: ac conjectat Gallæcum fuisse. Sed similia non merentur Lectori proponi. Ex codicibus Martyrologii S. Hieronymi duos damus hoc aie Marinos, et alterum quidem in Africa passum, et in Indice Martyrologii ejusdem Parisiis excusi, alii ix Marini habentur, ut, licet integra foret huc Chronico fides, tamen nihil certi ex istis verbis posset statui.
Acta martyrii
Ex Histor. Eccl. Eusebii lib. 7.
Pace cunetis ubique Ecclesiis reddita, apud Cæsaream Palæstinæ Marinus quidam a militari dignitate decoratus, ad hæc splendore generis atque opibus clarus, ob confessionem Christi capite truncatus est hac de causa: Honor quidam estb vitis apud Romanos, quam qui adepti sunt, Centuriones dicuntur. Hic locus cum vacaret, Marinus ordine gradus sui ad eam promotionem vocabatur. Verum cum honore illo jam jam potiturus esset; quidam ad tribunal accedens, Marinum accusare coepit, asserens illi quidem, utpote Christiano homini, et Imperatoribus sacrificare renuenti, Romanam dignitatem capesere, legibus non licere; sibi vero gradum illum competere. Ea re commotus Judex,c Achæus nomine, primum quidem Marinum interrogavit, cujusnam esset sententiæ. Cognito deinde, quod Christianum se esse constantissime profiteretur, trium horarum spatium ad deliberandum ei concessit. Proinde cum ex prætorio egressus esset,d Theotecnus civitatis Episcopus ad illum accedens, et sermocinando longius eum abstrahens, prehensa manu ad ecclesiam perducit. Cumque interius ad ipsum altare eum statuisset, reducta tantisper ejuse chlamyde, gladium illi, quo præcinctus erat, ostendens, mox sacrorum Evangeliorum codicem ex adverso locat, jubens ut ex duobus utrum mallet, eligeret. Marinus nihil cunctatus, protensa dextera codicem cum apprehendisset; his eum verbis Theotecnus compellavit: Adhære igitur, adhære Deo: ejusque virtute roboratus, consequere quod elegisti. Vade in pace. Post hæc regredientem illum ab ecclesia præco pro foribus prætorii evocare coepit. Jam enim præstitutum tempus effluxerat. Admotus igitur tribunali, cum majorem quam antea alacritatem fidei ostendisset, statim inde, ita ut erat, ad supplicium abductus, martyrio coronatus est.
2 Tunc et Astyrius ob religiosam fiduciam ac libertatem celeberrimum nomen est consecutus: vir ex Romanæ urbis Senatoribus, Imperatoribus unico carus, et cum ob splendorem generis, tum propter divitias omnibus notus. Qui cum supradieti Martyris supplicio interesset, humeris suis impositum cadaver candida ac pretiosa amictus veste bajulavit: et magnifico cultu ornatum, decenti tradidit sepulturæ.f De hoc viro innumera quoque alia referuntur ab ejusdem familiaribus, qui ad nostram usque ætatem superstites vixerunt.
3 Inter quæ hujusmodi est miraculum. Apud Cæsareamg Philippi, quam Phoenices Poneada nominant, ad pedes Panii montis,h fontes visuntur, ex quibus profluit Jordanis. In hos festo quodam die i victimam conjici solitam esse aiunt: quæ mirabili quadam dæmonis operatione nusquam postea compareret: eamque rem a spectantibus pro illustri miraculo haberi consuevisse. Quodam igitur tempore cum Astyrius his forte cæremoniis interesset, cunctosque admiratione rei perculsos videret; primum quidem cæcitatem vulgi miseratus est; deinde oculis in celum sublatis, supremum omnium Deum per Jesum Christum obtestatus est, ut dæmonem illum, populi seductorem constringeret, et a decipiendis posthac mortalibus abstinere eum juberet. Peracta precatione, repente victimam fontibus supernatasse aiunt; atque ita miraculum ipsis prorsusf intercidisse, nullo deinceps circa hunc locum prodigio viso. a Militiam cohortalem, non armatam sive Castrensem, inteligi colligit Valesius e mentione Judicis et fori ac judiciorum, et quod causam non dixerit Marinus. Græce τὸν ἐν επρατειρις αείδαμεν αιτισμενον,—b Ita S. Marcellus Centurio Legionis Trajanæ Tingi in Mauritania, ut Acta ejus fidelissima habent ad 30 Octobris cum nollet die natali Imperatoris sacrificare, abjecit vitem et arma, inter alia dicens: Si talis est conditio militantium, ut diis et Imperatoribus sacra facere compellantur, ecce projicio vitem et cingulum, renuntio signis, et militare recuso. Plura de vilte non addo, cum passim omnes historici Romani et Poetæ eum Centurionibus tribuant.—c Græce Αχισς ὅνος νῆ, Christophorsonus vertit. Achivus hic erat genere.—d Theotecnum Episcopum ad suam usque ætatem superfuisse scribit Eusebius cop. 14.—e Græce τες χειριδος quæ vestis militaris. Sed τες χειρμεος legit Valesius, quod chlamys et baltæs insignia essent militantium.—f Hic adjecit Ruffinus: Honorem, quem Martyri detulit, continuo ipse Martyr assequitur.—g Philippus Ituræx et Trachonitidis, (quarum regionum metropolis Cæsarea erat) Tetrarcha, frater Herodis Tetrarchæ Gallæx, in honorem Tiberii Cæsaris, et ad celebrandam nominis sui æternitatem, eam Cæsaream Philippi nominari voluit. Syris ante Dan, et Græco-Pharnicibus Pancæs dicebatur, subinde etiam Cæsaræa Panex, aut Paneadis nuncupata.—h Fontes duo potissimum, Jor et Dan, quibus in eumdem amnem confluentibus, Jordanis appellatur.—i Ethnici victimas projicere solebant in fontes ac puteos. Hinc S. Augustinum consulebat Publicola, si licet bibere de fonte vel puteo, si aliquid de sacrificio missum sit. Vide Epistolam 153.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.