Commentarius prævius
§ I. Cultus horum Martyrum die III Martii.
Diximus VII Februarii duos in Ponto extitisse illustres Martyres Theodoros, quorum alter Dux exercitus, Heracleæ sub Licinio passus, illo die colitur; alter Græcis ἀθλοφόρος Θεόδωρος ὁ τήρων, victoriosus Theodorus Tiro dictus, Amaseæ in Ponto martyrii palmam adeptus. Hunc xvii Februarii colunt Græci, quo die Acta apud Metaphrasten occisum testantur; at Latini ejus festum, etiam in Breviario Romano, celebrant IX Novemberis. Hujus S. Theodori Tironis fuerunt commilitones et cognati, Græco συστρατιώται καὶ συγτενεῖς sancti Martyres Eutropius, Cleonicus et Basiliscus: quos Græci solenni officio Ecclesiastico venerantur hoc III Martii in excusis et variis MSS. Menæis; et Anthologio Græco jussu Clementis VIII excuso, atque apud Maximum Episcopum Cytheræum ἐν βιοις ἀγίον. Ex illis horum Martyrum encomium Latine translatum damus.
2 Memoria sanctorum Martyrum Eutropii, Cleonici et Basilisci. Erant hi temporibus Maximiani commilitones et cognati sancti Martyris Theodori Tironis, ex Cappadocum regione oriundi. Adducti coram Asclepiodoto Præside plurimis verberibus excipiuntur. S. Eutropii os, quod Præsidem reprehendisset, tamdiu plagis oppletum est, dum tortores ob continuam tormentorum carnificinam lassi deficerent. At Martyres, apparente eis Domino et glorioso Mar tyre Theodoro, sani effecti sunt. Hocigitur miraculo patrato, multi ad fidem Christi sunt conversi, qui gladio vitam finiverunt. Præses vero, tormenti genere mutato, conatus est blanditiis S. Cleonicum a fide Christi avertere, modo ingentibus promissis factis, modo muneribus obtrusis. Verum non ideo Sanctus Martyr ulla mollitie fractus est, sed multo etiam magis incitatus, et Præsidis irrisit dementiam, et ludibrio impotentiam idolorum exposuit, dum ipsis sacrificia factitantibus, ipse sculptum Dianæ simulachrum precibus dejecit. Ergo ferventem picem, et bitumen in tribus lebetibus ebulliens, super Martyres effluderunt: sed his salvis et illæsis, ministri et exactores conflagrarunt. Postremo Cleonicus et Eutropius in Crucem acti, vitam consummarunt: at S. Basiliscus in custodiam datus, post aliquod tempus et ipse vita functus est.
3 Græci in Menæis ode 6 S. Basiliscum capite plexum canunt his verbis: Ναός σου τὴν χαρδίαν λαξεύσας, ἀνέτρεψας ἄγαλμα πλάνης. συμφλέξας στίφος, ξίφει Μέρτυς. εἰδέω, ἐκτμηθείς σου κεφαλὴν Βασιλισκε ἀσίδιμε. O gloriose Basilisce, dum templa Deorum evertisti, cor tuum polivisti; dum simulachrum erroris combussisti, capite tuo abscisso Martyr gladio coronam accepisti. Reliqua de S. Basilisco § sequenti. In Odis multæ allusiones fiunt ad nomina singulorum, et societatem trium Martyrim. E'utropius χριστός τούς τρόπους, et τροπαιωφόρος, benignis moribus et trophaei
A deportator appellatur: Cleonicus χλέος τῆς νίκτες, et ἐνχλεῖ νίκτη ἔχον, quod laudem victoriæ, et gloriosam victoriam obtinuerit. Basiliscus βρασιλικώς ἐλληνικὴν, τρέψας πολυβίαν, quod regia quasi potestate expulerit plurimorum Deorum apud Græcos inductam venerationem. Præterea omnes τρισάριθμοι Μάρτυρες. et τῆς Τριάδος ἱσάριθμοι Μάρτυρίς, tres numero Martyres, numero sanctissimæ Trinitati comparandi Martyres dicuntur. Ita τριάδα τὴν σεπτὴν ἡτριάς τών Μαρτύρων ἐνόπιων πολλοῦ ώμολόγησε δήμεω. Venerandam Trinitatem hæc Martyrum trinitas coram multo confessa est populo. Quin et Canon, cujus initiales litteræ in sequenti Ode prima exprimuntur, hoc Iambico versu instar Invitatorii præponitur:
Τριών Αψλητών συμφρόνων μέλπω πόνους Trium Athletarum conscientiam cano certamina.
4 In Menologio MS. Basilii Junioris Imperatoris, eadem, quæ in Menæis, sed paullo contractius, leguntur: In Menologio a Canisio edito hoc encomium habetur: Sanctorum Martyrum Cleonici, Eutropii, et Basilissi, qui, cum Maximiano Imperatore militarent, delati, quod essent Christiani, sub Asclepiade Præside, post multa tormenta et crucem ipsam, Martyres effecti, migrarunt in coelum. At Præses Asclepiadus, Græcis in Menæis, Anthologio et apud Cytheræum est Αψληπιωδότες, infra in Latinis Actis Asclepiodotus, potius Asclepiodotes appellandus. Nomine omisso Galestinius ex Græcis, ut asserit, tabulis ita scribit: In Græcia Sanctorum Eutropii, Cleonici, Basilici et sociorum Martyrum. Molanus item ex Græcis: Die tertia, sanctorum Martyrum Eutropii et comitatus ipsius, Cleonici et Basilisci. Hodiernæ tabulæ Martyrologii Romani ex Menologio: Item sanctorum militum Cleonici, Eutropii et Basilisci, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade Præside crucis supplicio feliciter triumpharunt. At S. Basiliscum, abscisso Comanæ capite, evolasse in coelum infra constabit. Meminit corundem Martyrum et Asiæ adscribit Baronius ad an. 303 num. 16 et an. 341 num. 19.
5 Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico asserit hos Martyres hactenus a nemine Hispanos agnitos fusse: eos ipse Hispaniæ vindicat, cum Martyribus Afris, qui supra relati: Eboræ, inquit, in Carpetanis Hispaniæ, SS. Felicis, Lucioli, Fortunati, Herodis, Antigonii, Januarii, Tertulæ, Gabiani, Quiriuli, Felicis, Floriani, Donati, Cleonici, Eutropii, Basilisci et Quineti, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade Præside tormenta et ipsam crucempassi, Martyres Christi migrarunt in coelum. Hac Tamaius, amplexus errorem Pseudo-Dextri, qui repertos hos Martyres hodierno Martyrologio Romano absque martyrii loco inscriptos, alicui urbi Hispaniarum jam ignotæ adscripsit, et qui ibidem in duas classes separabantur, uni eidemque Præsidi subjecit ad annum 300 apud Bivarium, aut ad 301 apud Rudericum Carum, ubi ista leguntur: In hac acerbissima persecutione Eboræ in Carpetanis sancti Christi Martyres Felix, Luciolus, Fortunatus et Eusebius, qui Præside Hispaniæ Asclepiade crucifixi sunt. Quibus verbis citatis addit Tamaius: Et licet isthic Dexter aliquorum nomina reticeat Martyrum, omnia apud Græcos et Latinos ore pleno descripta reperies. Verum accurata diligentia facta, plures Martyrum classes confecimus, atque ex iis, qui a Latinis referuntur, ostendimus aliquos corum in Africa passos. Quinetus ab Tamaio adjunctus, hoc die ab alio nemine relatus ab Tamaio adjunctus, hoc die ab alio nemine relatus ab Tamaio adjunctus, de Ebora Carpetanorum multa congerit Tamaius, quam jam Talaveram appellari post Marianam et alios statuit.
§ II. Iterata S. Basilisci veneratio xxii Maii. Vitæ compendium e Menologio et Menæis.
Synaxarium MS. Claromontanum Societatis Jesu Parisiis ad n1 diem Martii supra relatum e Menæis elogium continet, indicato sub finem die xxii Maii, quo S. Basiliscus Martyr obiit: ad quem diem nomen ejus variis Kalendariis Græcorum, etiam apud Genebrardum, inscriptum est, et ex iis a Molano additum Anctario Usuardi. Plura habet Galesinius, ex monumentis Græcis, uti annotat: In Græcia inquit, S. Basilisci martyris, qui multiplici egregiaque concertatione nobilis, quam in eadem Maximiana persecutione fortiter sustinuit: denique datis pro Christo Domino cervicibus, ad præmium evolat in coelum. Eadem, sed paullo contractius, leguntur in Martyrologio Germanico Canisii. In Martyrologio hodierno Romano varia martyrii adjuncta ita indicantur: Comanæ in Ponto, S. Basilisci Martyris, qui sub Maximiano Imperatore et Agrippa Præside, ferreas crepidas ignitis clavis confixas calceatus, multaque alia passus, demum capite obtruncatus, et in flumen projectus, martyrii gloriam consecutus est. Quæ fere eadem refert Baronius in Annalibus Eccl. an. 304 num. 58. Num tamen, uti idem Baronius ad Martyrologium annotat, hic Martyr Basiliscus fuerit Episcopus Comanæ urbis, infra melius discutietur, ac rejicietur, dum Græcorum dederimus Menologium et Menæa: atque in illo quidem hoc encomium habetur.
7 Die xxii Maii, Sancti Martyris Basilisci sub Maximiano Imperatore, ex regione Amaseæ. Hic propter Christi confessionem detentus ab Agrippa Præside, indutusque crepidas ferreas ignitis clavis confixas, jussus est impelli per viam, quæ ducit ad Comanos. Cumque in itinere venissent ad locum quemdam, ubi erat mulier, nomine Trojana, S. Basiliscum vinctis post terga manibus in piatano arida ligarunt, quam Sanctus ille, missis ad Deum precibus, viridem reddidit, fontemque e terra subito scaturire fecit. Quod videntes milites, cum muliere in Christum crediderunt. Cum vero ad urbem Comanorum venisset, neque persuaderi posset ut sacrificaret, Deum rite precatus, ignem e colo elicuit, qui Apollinis templum et idolum combussit. Quare accensus Præses obtruncari jussit Martyrem Basiliscum, et in flumen demergi: itaque martyrii coronam assecutus est in laudem et gloriam Dei nostri, Amen.
8 Hac Menologium. Aliud et illustrius elogium exbibetur in Menæis Græcis excusis et manu exaratis, quæ reperimus in duplici codice Ambrosiano, Chifletano, Taurinensi, Claromontano: his consentit Anthologium Græcum excusum, et βιος ἔχιον a Maximo Cytheræo editi, et his ubique fere verbis. Certamen S. Basilisci Martyris. Temporibus Maximiani hic erat in regione Chumialorum territorii Amaseæ, consobrinus Magni Martyris S. Theodori Tironis. Antea quoque cum SS. Eutropio et Cleonico, qui S. Theodori commilitones erant, certamen subierat. Verum illis pro Christo martyrium consummantibus, detentus ipse fuit in carcere, flagrans desiderio perficiendi certaminis cursum, illudque Deum deprecabatur: qui eum divina sua dignatus est apparitione, præcepitque ut ad suos domesticos accederet: Comanæ eum dein martyrium subiturum addicens. Inter milites ergo ad ædes suas profectus, matrem et fratres salutavit, et ad perseverandum in suscepta Christi fide adhortatus est. Ibidem tunc per missos ab Agrippa præside milites comprehensus est, et vinculis adstrictus, calceis ferreis ob insertos clavorum aculeos horrentibus indutus, Comanam versus recta via propellebatur. Sed cum ad vicum Dacnorum pervenissent, a fœmina, Trajana nomine, hospitio excepti sunt: ubi S. Basiliscus C
A siliscus ad aridam platanum vinctis post tergum manibus est religatus, qui mox precibus ad Deum susis, effecit, ut mortua platanus refloresceret, densasque frondium comas diffunderet; ibidemque, ubi Sanctus stabat, fons e terræ gremio scaturiret. Quo milites viso prodigio, una cum hospita, testantur se fidem Christi amplecti, vinculisque virum sanctum expediunt. Ubi vero Comanam urbem ingressi fuerunt, accessit ad Præsidem Sanctus. a quo ad sacrificandum idolis non potuit adduci. Verum ejus precibus ignis e cælo delapsus est, quo fanum idolorum et simulacrum Apollinis conflagrarunt. Quare in rabiem actus Præses, actutum caput Martyris demeti, et corpus in flumen abjici imperat. Ita Sanctus ad laudeo gloriamque Dei nostri, martyrii palmam obtinuit.
9 Hactenus Græci in Menologio et variis Menæis illustre exhibent certaminis S. Basilisci testimonium, ex majoribus Actis decerptum: quæ hactenus non potuimus assequi prout ea fuerunt Græce primitus exarata: aliqua olim in linguam Latinam translata descripsimus excodicibus MSS. vetustissimi monasterii S. Maximini prope Trevirim. Auctor hujus Vitæ nomen suum prodit num. 11 his verbis: Comitabatur Christus cum Martyre suo, sicut et ipse Basiliscus postea mihi Eusignio retulerat. Subinde Assignius scribitur. Fuit is totius rei oculatus testis, nam cum illo, ut scribit num. 3, abiit voluntarius Eusignius, qui erat scriba a memoriis. et num. 14 omnia in prima persona numeri pluralis refert, cum appropinquassemus civitati, audiebamus... nobis gustantibus, ut non jejuni ingrederemur... intrantibus nobis et interrogantibus, audivimus, et num. 18 vidimus nos, quibus concessum est videre terribile mysterium. et num. 19. ne corpus projiceretur in flumen rogavimus spiculatorem: dedimus ei triginta aureos, et dedit nobis... nos abscondimus, sepelivimus, et seminavimus legumen... requievimus. et tandem laudes Constantini Magni deprædicat sub quo Vitam illam scripsit. Videtur auctor esse S. Eusignius Martyr, qui cum Constantini Magni fidem, sub quo militaverat, Juliano apostatæ exprobraret, ab eodem, annum agens centesimum decimum, jussus est capite cædi: uti his verbis honoratur ad v Augusti in Martyrologio Romano: quibus consentiunt Acta Græca, quæ in tribus pervetustis codicibus reperimus, et suo tempore sumus in lucem daturi.
§ III. Appāritio S. Chrysostomo facta num huic Martyri Basilisco adscribenda? Tempus martyrii.
Intricata est hæc controversia, quia S. Basiliscus Comanensis Episcopus, sub Maximiano cum Luciano Antiochie Presbytero, Nicomediæ passus, Comanæ S. Joanni Chrysostomo narratur apparuisse, dicens: Confide frater Joannes, cras enim simul erimus: uti allatis verbis legitur in hujus Vita, a Palladio ejus discipulo scripta. Quæ a Georgio Archiepiscopo Alexandriæ in ejusdem Vita ita memorantur: Adstitit illius loci Martyr: nomen erat ei Basiliscus, qui quidem Episcopus fuerat Comanorum, in Nicomedia, imperante Maximiano, una cum Luciano in Bithymia Presbytero Antiochiæ passus. Is ait: Vide animo sis præsenti, frater Joannes. Cras enim una erimus. Similia leguntur in Vita S. Chrysostomi ex codice Patavino ab Henrico Savilio sub nomine auctoris anonymi edita cap. 122. Metaphrastes dubius hæret, dum in ejusdem Chrysostomi Vita scribit: Cum esset prope Cumanos, et diversati essent in martyrio Basilisci (quem aiunt quidem fuisse Episcopum, tempore autem Maximiani in civitate Nicomediæ subiisse certamen martyriiet vicisse et corona fuisse redimitum) et apparens in somnis Basiliscus, Bono animo esto, inquit, o frater, et lætare, ambos enim conjunget dies crastinus. Græce verba parenthesi inclusa ita incipiunt: E'πίσκοπον διάυτον φασι μὲν γενέδαι etc. Nulla fit mentio S. Luciani Presbyteri Antiochiæ passi cum eo Nicomediæ. Hujus Acta dedimus vni Januarii, sed vicissim absque mentione socii Basilisci.
14 Nullam etiam hujus Episcopi Basilisci Nicomediæ passi memoriam hactenus assequi potuimus in ullis fastis Ecclesiasticis Latinis aut Græcis: adeoque veremnur, ne locus ille fuerit corruptus, et emendandus ex Oratione Encomiastica Leonis Imperatoris de S. Chrysostomo, in qua ista leguntur: Οὐπω τῇ Κομάνη προστήγισεν δι περὶ τὸν ἄγιον, καὶ ιδοὸ ἀυτῦ νυκτὸς Βασιλάκος καὶ Λουκιάνς οι Μάρτυρες φαίνεται. Θάρσει, λέγοντες χερᾶς ἀνεκλάλητω ἀγκλλιάματι ἀδελφὸ Ιωάννη. Αὐριον γὰρ ἄμα εσόμεθα. Nondum ad urbem Comanam accesserant, qui cum Sancto erant, quando ipsi nocte apparuerunt Basiliscus et Lucianus Martyres, dicentes inexplicabili gaudii exultatione: Confide, frater Joannes: cras enim simul erimus. Sozomenus lib. 8 Hist. Eccl. cap. 28 eadem confirmat. Aiunt illum, inquit, in itinere prævidisse diem, qua moriturus esset, apparente sibi Basilisco Martyre in Comanis Armeniæ. Quæ inde descripta in Historia tripartita lib. 10 cap. 18 leguntur. Theodoretus lib. 3 cap. 34. Ubi venit Comana, inquit, ad vitam immortalem et cujusque expertem molestiæ migravit. Corpus autem, quod tot præclara certamina confecerat, prope sepulchrum Basilisci Martyris (id enim sanctus Martyr per somnium mandaverat) conditum est. Palladius asserit etiam corpusculum una cum Basilisco in eadam ecclesia conditum. Georgius eodem modo ait deposititum una cum jam dicto Martyre in æde illi consecrata. Quæ eadem apud Metaphrasten et Anonymum scriptorem supra indicatum referuntur cap. 124. Habemus Acta S. Chrysostomi olim a variis Latinis collecta absque ulla mentione Episcopalis dignitatis S. Basilisci,
Basilisco Martyre in eadam ecclesiam aut martyrii in civitate Nicomedia eidem illati. Horum aliu accepimus Neapoli descripta ex antiquo codice Capuano, ex quibus ista proferimus: Priusquam ad locum destinatum exilii perveniret, ex intolerabili ardore solis, capitis passionem invenit: qua ingravescente, in loco qui Comanis dicitur, die, qua sibi per S. Basiliscum Martyrum fuerat revelatum, dormivit in Domino. Alia Acta ex codice MS. antiquissimi monasterii S. Maximini prope Trevirim ista habent: Aiunt Joannem, cum exilio duceretur, per visionem agnovisse diem, qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco Martyre in Cumanis. Tertius codex MS. pertinuit olim ad Ecclesiam Ultrajectinam S. Salvatoris, in quo eadem istis verbis indicantur: Cum Joannes duceretur exilio, per visionem cognovit diem qua moriturus erat, ostensam sibi a Basilisco martyre etc.
12 Quibus omnibus perpensis, arbitramur, S. Basilisco Martyri, de quo agimus, ecclesiam dedicatam Comanis fuisse, prope ejus sacrum corpus sepultum S. Chrysostomum, imo huic illum apparuisse, aut solum, ut plerique habent, aut certe cum S. Luciano Martyre, ut supra ex Oratione encomiastica Leonis Imperatoris dictum est. In Palladii narratione veremur inesse σφάλμα aliquod a Gregorio Alexandrino descriptum, quod nulla uspiam relati Nicomedia ad Cumanos corporis S. Basilisci Episcopi extet memoria, nullum illius in ullis fastis, ut diximus, reperiatur indicium.
13 Tempus martyrii S. Basilisci clare indicatur in ipsis Actis, regnante Maximiano et Maximino, quod idem traditur in Actis S. Theodori Tyronis, cum quo in carcere detentus fuit. Est is Galerius Maximianus Armentarius Imperium anno Christi cccvi adeptus, cum illo deposito Diocletianus et Maximianus Herculius vitam privatam assumpsissent. Armentarii ex sorore nepos Galerius Maximinus cum Severo Cæsar creatus anno cccv aut sequenti præfuit Imperio Orientali, unde mox sequentibus A sequentibus annis primo Theodorus Tiro, dein Eutropius et Cleonicus, Amaseæ, dein Basiliscus Comanæ martyrii palma coronati in cælos migrarunt.
Vita s. Basilisci mart.
auctore Eusignio, forte dein Mart. ex MS. codice S. Maximini.
S. Basilisci, post necem sociorum, mora in carcere: accessus ad matrem et consanguineos, pænæ ei inflictæ.
In illo tempore, regnante Maximiano et Maximino tyrannis, missus est successor Asclepiodoti alius Præses, nomine Agrippas, ut cogeret omnes Christianos idolis sacrificare, nolentes autem diversis suppliciis morti traderet. Beatus vero Basiliscus comprehensus tenebatur in carcere: contristatus vero cum lacrymis orabat dicens: Domine Jesu Christe, memento mei, et ne obliviscaris me in finem: sed etiam meam vocationem palam facies, ut non separer ab illis sanctis viris, qui mecum comprehensi fuerunt, et ante me passi fuerunt et coronati. Et visus est ei Dominus Jesus, et dixit: Memor sum tui, et non obliviscar: et nomen tuum in primis scriptum est cum his, qui tecum fuerunt. Tu autem noli tristari quasi posterior: multos enim præcedis, et nomen tuum nominari faciam in omni terra. Sed vade valefacere matri tuæ et fratribus tuis et cognatis: et cum reversus fueris, statim martyrii palmam cum corona accipies, et in commune requiesces. Sed ne verearis, neque metuas tōrmenta quæ tibi apponuntur, quia ego tecum sum: neque terrores eorum formides, quia non poterunt adveraum te insidiæ hominum.
2 Exurgens autem B. Basiliscus, repletus gaudio orabat, et videbat apertas januas carceris. Mane autem facto rogabat eos, qui eum custodiebant milites, et Clavicularium, dicēns eis: Date mihi inducias quatuor diebus, ut vadam et valefaciam parentibus meis, qui sunt in vico Cumialis: et iterum reversus occurram ad verum patrem meum Jesum Christum. Milites vero et Clavicularius dixerunt: Vivit Dominus Deus tuus, cui tu deservis indesinenter, quia nisi timeremus Præsidem qui jam venturus est, forsitan semel te dimitteremus. S. Basiliscus dixit. Semel dimitti nōlo: sed, ut dixi, ut vadam et valefaciam parentibus meis: quia præcepit mihi Dominus meus, ut hoc faciam. Milites autem dixerunt. Timemus, ne, posteaquam te dimiserimus, cito requiratur a nobis præsentia tua: ecce enim et Præses nunc expectatur venturus qui enim notati vincti sunt omnes in scrinio conscripti sunt. S. Basiliscus dixit: Voluntas Dei est, ut vadam usque ad vicum meum: si ergo placet, ut ex vobis aliquis veniat nobiscum, ut pariter revertamur. Voluntati autem Dei adquieverunt milites, abire cum ipso usque ad vicum coeperunt. Surgentes vero diluculo perrexerunt usque ad vicum ejus: et occurrerunt eis parentes ejus, et mater ipsius cum magno gaudio. Manserunt autem milites in domo ejus. in lætitia cum eo et fratribus ejus et matre Dei famulis.
3 Altera dei S. Basiliscus vocavit omnes parentes suos et amicos et vicinos, et locutus est eis multa, quæ ad salutem animæ pertinebant, et de doctrina Christi, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Christi: plurima vero docens consolatus est eos, et valefaciens eis, dicebat: Dilectissimi fratres et patres et filii in Domino, permanete in fide Domini nostri Jesu Christi, et ab eo penitus ne discedatis: nihil enim est seculum istud, neque ca, quæ in eo sunt; quia omnia ista sicut umbra prætereunt: Dominus autem manet in æternum. Obsecro itaque vos orate pro me, quia me jam non videbitis in æternum, dulcissimi patres et matres, fratres et scorores et filii, ut perfecte adimpleam martyrium meum, sicut et sanctus Theodorus et Eutropius et Cleonicus: qui mecum comprehensi fuerunt. Et cum hæc dixisset, fletus ab omnibus magnus factus est, et dixerunt ad eum: Cum bonum cursum tuum consumaveris, ora pro nobis ad Dominum, et pro omni genere Christianorum: ut non jam amplius ab his tyrannis persequatur fides Catholica, sed quiescat postmodum impiorum gentilium sacrificium et immolatio daemonum, et impleatur omnis terra gloria Christi.
4 Et hæc illis rogantibus, ipse cum militibus, qui secum venerant, redire festinabat ad civitatem. Præses vero Agrippas ingrediebatur in civitatem Amaseam, et vocavit omnes priores civitatis: et cum venissent ad eum, introivit cum eis in theatrum, et in eum locum, qui dicitur Petason, et in Serapion, qui juxta est: et sacrificabat diis eorum. In crastinum vero sedens pro tribunali, quærebat de eis qui erant in vinculis. Audivit autem a quibusdam de S. Basilisco, et requirebat a scriniariis, si adnotatus esset in scrinio aliquis vinctus, nomine Basiliscus: et cum eum adnotatum invenissent in scrinio, quærebat eum sollicite. Defensor vero civitatis venit ad carcerem et quærebat Basiliscum vinctum: et cum non invenisset eum, alligavit custodem, et adduxit eum ad Præsidem: et interogavit eum Præses, et corripuit dicens: Quomodo vinctum infugasti, maxime inimicum deorum et inobedientem præceptis Imperatorum? Respondens Clavicularius dixit: Secunda dies est hodie, ex quo perrexit cum militibus usque ad vicum suum. Præses vero iratus furore, ait ad Clavicularium: Caput tuum sub gladio erit, si non repræsentaveris illum adversarium deorum et contumeliosum. At ille dixit: In die quarto restituam illum.
5 Fide jussor accessit ei Defensor civitatis et misit Præses cum Claviculario quemdam Magistrianum virum ferocissinum cum militibus, et ait Præses ad Magistrianum: Nunc cognoscam te virum virtutis esse adversus fugitivum et vinctum, maxime quia et blasphemus deorum est et contumeliosus. Correptum eum adduc in Comanam cum illis aliis vinctis: ecce ego proficiscor in civitatem Comanam. Magistrianus vero valefaciens Præsidi Agrippæ abiit, et jussit feri caligas æreas, et fixit in illis clavos plurimos longiores: et acceptis militibus et Claviculario, et ferramenta graviora portantes in asinis abierunt in vicum Cumialis ad S. Basiliscum: et Præses cum Officio suo abiit in Comanam, ibi expectans eos. Euntes autem in vicum Cumialis Magistrianus et Clavicularius cum militibus: abiit autem et voluntarius Eusignius, qui erat scriba a memoriis. Et cum volebat proficiscere B. Basiliscus de vico suo, et abire in Amaseam, comprehenderunt eum et alligaverunt duabus catenis et collaria imposuerunt circa collum ejus, et calciaverunt eum æreis calceamentis et intraverunt clavi usque ad ossa pedum perforantes, et effluebat sanguis de pedibus ejus sicut aqua propter calceamenta, quibus confixus erat; et profectus est.
6 Cuedebant autem eum valde, ita ut sanguis ejus effunderetur duodecim pedibus: et omnes vicini flentes sequebantur eum. Mater vero ejus dicebat ad eum: Fili mi dulcissime, Christum quem dilexisti, ipse sit tibi auxiliator in hoc agone tentationis. Parvum quidem tempus habet in hac vita tua conversatione, sed sempiterna est vita tua in futuro: amara pericula nunc sustines, sed æternam promereberis coronam; diluvium tormentorum super te effusum est,
A sed impassibilis permanebis: homines mali te persequuntur super terram, sed Angeli pacis te suscipient: tamquam latronem te judicant, sed ille latro, qui cum Christo crucifixus est, suscipiet te in Paradisum: Imperatores corrupti et mortales in suis carnificibus te mortificant, sed Deus sempiternus te vivificat cum militia Angelorum. Fili mi dulcissime, in via mandatorum, quam ambulas, nostri memoriam facias. Et cum hæc dixisset mater ejus, orans pro eo, reversa est. Sanctus vero Basiliscus cum se commendasset matri suæ et fratribus (habebat enim tres fratres) et omnibus parentibus et vicinis, valefaciens rogabat eos reverti ad sua. Lacrymantibus autem omnibus pro tali tormento, dicebat S. Basiliscus: Nolite flere, sed magis orate, ut det mihi Deus victoriam in hoc certamine, ut possim vincere tentationes et insidias diaboli et crudelitatem judicum adversum me. Et cum hæc dixisset, osculabatur omnes, et rogabat eos, ut reverterentur, dicens: Quia iterum videbimus alterutrum in die resurrectionis in vita æterna. Et ita lacrymantibus eis et nolentibus reverti, ait B. Basiliscus: Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? Utinam præstaretur mihi multotiens pro Domino nostro Jesu Christo mori! Rogo vos, revertimini et orate pro me. Et non adquiescenti populo discedere ab eo, Magistrianus dixit ad eos: Per gloriam Imperatorum, si non recesseritis, vinctos vos omnes ad Præsidem perducam. Populus vero neque per hoc edictum recedere volebat. Et cum descendisset de asino quo sedebat Magistrianus, cœpit cum militibus percutere eos qui sequebantur, et vix tandem fecit populum discedere ab eo.
CAPUT II. Iter S. Basilisci versus Comanam. Miracula patrata. Conversiones variorum.
Post discessum vero populi S. Basiliscus viriliter sufferebat dolores clavorum, et cœpit psallere dicens: Si consistent adversum me castra, non timebit cor meum, Christe, quia tu mecum es. Et iterum: Dominus mihi adjutor est, et ego insultabo inimicis meis. Et iterum: Domine salvum me fac de ore leonis. Et iterum oravit dicens: Domine Jesu Christe, dignum me fac perficere cursum meum, sicut et hi, qui ante me fuerunt tenti et perfecti inventi sunt. Magistrianus vero et hi qui cum eo erant, videntes eum ambulantem super confixos clavos, mirabantur. Erat enim Dominus mitigans eum a doloribus, et tamquam in rore Paradisi deambulabat solutus: et præcedens in via, orabat et psallebat dicens: Viam veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum: in via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis: in mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas: testimonia tua, Domine, fidelia, et domui tuæ decet sanctitas, Domine.
8 Cum hæc psalleret B. Basiliscus, pervenerunt in vicum, qui dicitur a Dacozarum. Voluit enim Magistrianus cum his, qui cum eo erant modicum requiescere: quia cauma esset et hora meridiana. Domina vero vici illius ibi erat, nomine Trojana, vidua Gentilis et festinabat vicum suum muro circumdare: et cum cognovisset de Magistriano et eis qui cum ipso erant, misit et rogavit eos in prandium: erant viri quatuordecim præter scribam, qui erat cum B. Basilisco: et cum introissent viri in domum Trojanæ, ut pranderent, ligaverunt S. Basilicum in ligno platani arido fixo in terra, ligatis retrorsum manibus ejus, et ligatus cœpit psallere. Populus vero multus astabat ei virorum et mulierum et parvulorum, volentes tangere Martyrem Christi: et videntes sanguinem decurrere de pedibus ejus, et quia in arido ligno ligatus esset in caumate, condolebant ei. Magistrianus cum his qui cum eo erant militibus in domo Trojanæ epulabantur in deliciis, cibis et potu pretiosoque vino in frigido triclinio. Justus autem Basiliscus confixus clavis, qui inerant in calceamentis ejus et cæsus flagellis, sanguinis ejus rivus decurrebat in terram: ipse autem orabat dicens: Domine visita me, sicut Joseph in lacu, sicut Hieremiam in luto coeni, sicut Danielem in lacu Leonum, sicut tres pueros in camino ignis Chaldæorum, sicut Susannam a falsis preshyteris, sicut Petrum de carcere vinctum catenis, sicut Theclam de amphitheatro, et sicut omnes qui te in veritate glorificant: ita et in me indigno et humili servo tuo ostende tua mirabilia, ad laudem et gloriam nominis tui, Domine Deus meus Jesu Christe.
9 Cum hæc orasset S. Basiliscus, populi se ipsos conculcabant, ut eum tangerent. Et subito factus est terræ motus magnus, ita ut commoverentur fundamenta terræ, et sonus subterraneus factus est, et tremuerunt virtutes cœlorum et omnia elementa terræ a facie gloriæ Domini. Et exaudivit Dominus orationem beati Martyris sui Basilisci, et facta est ad eum vox de cœlo dicens: Omnia quæ orata sunt, exaudita sunt: noli timere; quia ego tecum sum. Et statim æree caligæ, tamquam cera a facie ignis, liquefactæ sunt a pedibus ejus, et soluta sunt vincula ejus et omne corpus ejus: et illud aridum lignum, ad quod ligatus fuerat, subito factum est arbor magna densis foliis et expansis ramis. Hæc cum vidisset B. Basiliscus, cœpit orare dicens: Domine Jesu Christe, qui es ante secula Dei Verbum, et Filius in Patre investigabilis et inenarrabilis: quia dignatus es descendere in terras et homo fieri; ut nos redimeres ab antiquo tyranno diabolo, et a malignis operibus ejus: qui nos exaltasti, illum vero humiliasti et conculcasti, et in profundum abyssi condemnasti; nos autem vivificasti: quo ore te glorificem; quibus labiis et lingnis te confitear et hymnum tibi dicam, Christe, et tua magnalia annuntiem, quæ nunc in me servum tuum ostendere dignatus es, sicut et in Sanctos tuos Eutropium et Cleonicum, cumb flagellaremur in columnis coram Asclepiodote Præside. Nunc autem Domine, qui sum ego indignus, quia dignatus es in me tuam ostendere misericordiam? Terra enim te videns contremuit.
10 Magistrianus vero et hi qui cum eo epulabantur, facto terræmotu surrexerunt de accubitu præ magno timore, relictoque prandio trementes venerunt, ubi S. Basiliscus ligatus fuerat ad aridum lignum, quod fronduerat, et arbor magna facta fuerat. Sanctus vero Basiliscus cum in æstu ligatus fuisset sub ligno arido, cum esset hora meridiana oravit Deum: ut aridum lignum viride faceret et obumbraret eum ab æstu caumatis. Et Dominus exaudivit orationem ejus, et in ictu oculi, ficta est arbor magna. Populi vero, qui aderant, videntes hoc mirabile signum, Deum glorificabant omnes Christiani. Quidam vero incredibiles phantasiam esse putabant: alii vero maleficia dicebant esse. In his vero mirabilibus majora mirabilia sequebantur. Ubi Sanctus Martyr stetit, et sanguis ejus sub pedibus ejus effusus est in terram, fons aquæ vivæ manavit statim, qui est usque nunc ipse fons aquæ: et multi infirmi et patientes a spiritibus immundis, cum fideliter ex eodem fonte biberint, sanantur. Multi etiam populi videntes tam mirabile signum crediderunt in Dominum Jesum Christum, dicentes: quia hic homo Dei est, et a Deo huc missus est, ut loca nostra sanctificet. Adduxerunt autem et paralyticum in grabato A grabato et cum tetigisset Justum, statim sanatus est et tollens grabatum suum, abiit in domum suam glorificans Deum: et leprosos adduxerunt, et cum eum tetigissent, confestim a lepra mundati sunt: et hydropicum adduxerunt, et statim ut eum tetigit, sanatus est: et calores et frigores habentes adduxerunt ad eum, et omnes sanati sunt: et alios multos infirmos adduxerunt ad eum, et sanabantur, et credentes Christum glorificabant: gaudium enim magnum factum est in vico illo. Et cum vidisset Trojana, Domina vici illius, signa, quæ facta fuissent per Christi Martyrem Basiliscum, credidit Domino una cum filio suo Trojano et cum omni domo sua, et baptizati sunt omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et omnes letabantur. Gaudebat autem et Eusignius scriba in his mirabilibus signis.
11 Magnus vero grex boum media nocte venit de montibus cum aliis jumentis, et incurvantes genua adoraverunt Justum, sua voce Deum laudantes. Compunctus est autem et Magistrianus in his mirabilibus, quæ facta sunt: et erat pœnitens in his, quæ gesserat in Christi Martyrem cum militibus qui cum eo erant. Mane voro diluculo exurgens Magistrianus dixit ad Sanctum blando sermone: Si placet Domine Basilisce, ambulemus, ne forte et nos petricilitemur. Ait S. Basiliscus: Ambulemus. Et egredientibus illis de vico, omnes viri sequebantur eum, et rogabat eos Sanctus reservari: et quidam ex eis reversi sunt, quidam autem sequebantur. Cum pervenissent ad pontem fluminisc Ireos, et tam magnum ædificium pontis contremuit in adventu Christi, (invisibiliter enim comitabatur Christus cum Martyre suo, sicut et ipse Basiliscus postea mihi Eusignio retulerat) et cum motus fuisset pons, stetit Sanctus in oratione et valefaciens populo, rogabat eos omnes reverti ad sua: et cepit iterum psallere transiens ad loca Varismorum. In omni vero excelsiori loco genua flectens orabat, dicens: In omni loco dominationis ejus, benedic anima mea Domino.
12 Cum introissent in vicum, qui dicitur Saon, volebant cibum gustare. Hortabantur autem et S. Basiliscum gustare panem. At ille non acquiescebat, dicens: Fascit me Dominus meus Jesus Christus. At illi dixerunt ad eum: Manduca homo, ne fame moriaris: et nos perimus pro te, si te non perduxerimus ad Præsidem: ecce jam tres dies sunt, ex quo gustare nihil voluisti in hoc gravissimo æstu. At ille ait: Repletus sum ego immortali cibo, et non capiam mortalem cibum. Vos nutrit panis terrenus, me autem verbum Dei coleste: vos latificat vinum, me autem gratia Spiritus sancti: vos satiant carnes, me autem oratio ad Deum: vos autem confirmat virtus corporis, me autem gratiarum actio Christi: vobis aurum ministrat, mihi autem Christus filius Dei: vos vestes pulchræ et diversæ ornant, me autem frequens jejunium: vos exultatis in risu, ego in orationibus: vos expectatis temporalem Regem vestrum videre, ego autem sacrificium Angelorum: vos Regem mortalem diligitis, ego autem Regem eternum Christum: vos legem corruptibilis Regis custoditis, ego autem colestis Dei mei legem amplector: vos expectatis honorem in terra, ego vero in cælo: vos expectatis laudem ab hominibus, ego autem laudem in resurrectione justi judicii, ubi dicturus est Dominus: Venite benedicti Patris mei, possidete præparatum vobis regnum a constitutione mundi.
13 Cum hæc dixisset S. Basiliscus, jussit Magistrianus sternere animalia, et super unum asinum sedere S. Basiliscum. At ille non adquievit, dicens: Me repausat Dominus Jesus Christus. Ait Magistrianus: tres dies jejunus ambulas, sede modicum. At ille ait: Omnem requiem et refrigerium præstat
mihi Spiritus sanctus. Vespere autem cum pervenissent ad quemdam vicum, rogabat eum Magistrianus, ut gustaret aliquid: et non adquievit; sed illis cenantibus, ille tota nocte psallebat et orabat: erant enim et Angeli cum eo hymnum dicentes.
D psallit nocte cum Angelis:
a In Menxis dicitur χειρίος Δαξασι, vel Δαξας. Vicus vel regio, Dacnorum aut Dacorum. — b Apparente S. Theodoro Martyre sani effecti dicuntur supra in Menxis relatis num. 2. — c Iris illustris Cappadocies et Ponti fluctus exoneratur in Pontum Euxinum: huic adjacent Amasea et Comana, e quibus de locis interpositis judicari potest: quæ testis oculatus accurate describit.
Comanæ apud Præsidem acta. Dejectum idolum et templum Apollinis.
Mane autem facto ibant ad civitatem Comanam. Hora vero quarta, cum adpropinquassemus civitati, audiebamus a multis, quemadmodum Præses prenabat eos, qui nolebant idolis sacrificare. Dominus autem visus est Basilisco, et ait ad eum: Confide, et noli timere minas eorum, qui sine lege sunt: quia ego tecum sum. Nobis autem gustantibus, ut non jejuni ingrederemur civitatem ille orabat. Intrantibus vero nobis civitatem et interrogantibus, ubi est Præses: audivimus quia in templo diis sacrificat cum omni populo civitatis. Abiit ergo Magistrianus in templum Apollinis, et invenit ibi omnem populum civitatis: et ingressus nuntiavit Præsidi advenisse Basiliscum. Audiens autem Præses gavisus est. Retulit autem ei et de signis, quæ per eum Dominus in via venienti fecerat, sed non credidit Præses, dicens esse maleficia, et eos quidem milites, qui cum eo fuerunt, solvit de accusatione: Sanctum autem Basiliscum jussit introduci in templum Apollinis, ut sacrificaret, dicens: Quod si noluerit, cito eum morte amarissima periturum. Exierunt ergo milites et percutiebant eum dicentes: Intra in templum: jussit te Præses sacrificare, ut vivas: quod si nolueris, diversis pœnis cruciatus peribis. Cogita ergo in temetipso, ut non pereas, sine caussa credens invisibili Deo. S. Basiliscus dixit: Ego cogitavi, quia Dominus meus per signa et mirabilia sua semper videtur ab his, qui credunt in eum, quia est Deus, quia omnia creavit, et præter eum Deus alius non est: et visitat eos qui digni sunt et electi: et si ego tacebo, hi, qui mecum fuerunt, non tacebunt de his mirabilibus signis, quæ viderunt in via venientibus nobis. Milites vero, qui cum eo fuerant, exposuerunt eis, dicentes: Vere mirabilia signa et virtutes Dei vidimus, quæ non sunt in magica arte facta: et Magistrianus affirmabat, hoc ita factum fuisse: etc. Si nostro, inquit, periculo non susciperemus te, Domine Basilisce, videntes talia signa, redderemus te, Domine, precor te, indulge mihi, quia ignorans mala tibi feci. Similiter et milites, qui eum adduxerant, rogabant, ut eis indulgeret, et oraret pro eis.
15 Hæc illis rogantibus, exierunt milites de templo, dicentes: Vocat Præses Basiliscum, ut sacrificet. Et introductus est gaudens et hilari vultu. Et ait ad eum Præses: Tu es Basiliscus? At ille ait: Ego sum. Præses dixit: Quid ergo dicis? Non sacrificas diis! Basiliscus dixit: Et quis tibi dixit, quia non sacrifico? ego meo Deo sacrifico sacrificium laudis. Præses vero non intellexit, quo tenore dixerat, et gavisus est, dicens: Gratias diis, tantummodo cui volueris sacrifica. Sanctus vero Basiliscus dixit: Ego meo Deo immolo et sacrifico. Ait Præses: Dixi tibi, Cui volueris, tantummodo sacrifica. Sanctus vero Basiliscus appropinquans simulachro, dixit: Quod nomen est Deo vestro? At ille dixerunt: Apollo. S. Basiliscus ait: Bene dixistis, quia Apollo vocatur: a perdet enim in se credentes, quia
A Deus vocatur qui non est. Ego novi eum, qui vere Deus est æternus et verus, qui se diligentes ex toto corde glorificat: ipsi sacrificabo sacrificium laudis. Sed attendite omnes in sacrificium meum, quia volo prius orare. Et cæpit dicere: Deus, qui solus verax es cum unigenito Filio tuo et Spiritu sancto; qui es Dominus cœli et terræ: qui es invisibilis, incomprehensibilis, quem nemo describere neque concludere potest: qui es benignus et bonus et personam hominis non accipis, qui produxisti ea, quæ non erant tamquam quæ essent, et nos, cum in tenebris essemus illuminasti nos, et dedisti nobis scientiam tuæ deitatis. Tu es auxiliator omnium in te credentium. Deus, qui solus sanctus et in Sanctis habitas, et in me humilem ostende tuam benignitatem, et confirma precem servi tui, qua te deprecor per gratiam tuam: qui extendisti cœlum sicut pellem, et firmasti eum immobilem tuo præcepto, et ornasti eum claritate stellarum, et splendore solis et lunæ et horis dierum: qui formasti eum sicut cameram et statuisti terminum sempiternum, et lunam posuisti in cursum temporum, et significasti ei horas et dies et menses: qui terram fundasti tuo præcepto, ut habitaret homo super eam, et dedisti ei terminum sempiternum, et diversis floribus eam ornasti et arboribus: qui mare fundasti, et conclusissi illud tuo præcepto, et dedisti viam in eo; et plasmasti hominem propriis sanctis manibus tuis ad tuam imaginem, et dedisti ei sapientiam et intellectum, et inspirasti in faciem ejus spiritum vitæ. Domine qui omnem mundum creasti, qui ab Adam usque nunc, et post hoc usque in secula seculorum custodis diligentes te, et glorificas timentes te, qui auferes peccata et transferes iniquitates. Domine Jesu Christe, exaudi orationem servi tui, et adesto mihi in hac hora, et concussum idolum et mutum et surdum et cæcum et sine sensu, contere, confringe et dissolve manufactum: et ostende Gentilium oculis insipientium, quem colunt, et cui sacrificant ut Deo, et quare sinis Domine, inimicos tuos, ut te ad iracundiam provocent, et noneos doces veritatem tuam. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania, et principes eorum congregantur adversus Sanctos tuos? aspice, Domine, et ne sileas, quia te decet omnis honor et gloria et magnificentia, Patri et Filio et Spiritui sancto in secula seculorum. Amen.
16 Et cum dixisset Amen, statim terræ motus factus est magnus, et continuo tam immane idolum cadens, ut pulvis contritum est. Hæc cum vidisset Præses, fugit foras, et omnes qui aderant pavefacti fugerunt. Remansit autem solus Basiliscus in templo, ita psallens: Exurgat Deus et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus: sicut deficit fumus, deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant idolorum cultores. Et jussit Præses educere foras S. Basiliscum, et stridens adversus eum dixit: Inimice deorum, quare aliter professus, et aliter egisti? Ut sacrificares Deo nostro, depositum contrivisti. Et dum furore repletus adversus justum cogitaret tormenta, ille orabat dicens: Domine ne elongaveris auxilium tuum, sed ad adjuvandum me festina. Et conversus dixit ad Præsidem: Qui deum vestrum contrivit, ecce comburet et templum ejus. Et necdum Basiliscus sermonem compleverat, cecidit ignis de cœlo, et consumpsit templum Apollinis usque ad fundamentum. Præses cum fugisset longius, jussit vocari Basiliscum, et dicit ad eum: Multa carmina didicisti Basilisce: magnum Deum nostrum depositum comminuisti, et templum ejus igni combussisti. S. Basiliscus dixit: Qualis est Deus tuus, si ego eum comminui, et templum ejus igni combussi? si potest, vindicet se de me, et adjuvet se ipsum sicut Deus. a Allusio ad etymon nominis, ἀπολλύσιν σίνε ἀπόλισμα, perdo et destruo.
S. Basilisci constantia, martyrium, sepultura, miracula. Laus Constantini Magni Imperatoris.
Præses dixit: Benigni sunt dii nostri, et nihil mali faciunt adversariis suis. S. Basiliscus dixit: O cæcitas hominum! Daemones quomodo possunt esse benigni, ut aliquod bonum facerent, cum sint maligni; qui et vos vere secum in infernum demergunt, qui eos diligitis et adoratis? Præses dixit: Ergo dii nostri daemones tibi esse videntur? S. Basiliscus dixit: Et valde amarissimi daemones sunt idola vestra. Præses dixit: Sacrifica, ut te dimittam: si autem nolueris, cito te tradam morti amarissimæ. Sanctus dixit: Ego idolis non sacrifico insensatis et formis daemonum: sed sacrifico sacrificium laudis Deo sempiterno. Præses dixit: Sacrifica diis, ut te non tradam morti amarissimæ. S. Basiliscus dixit: Bestia silvestris, canis lambens sanguinem, luxuriose Aprippa, forma diaboli, species daemonum, crudelis sine lege, quid me detines? Festino enim bonum cursum meum perficere. Præses hæc cum audisset, iratus est valde, et jussit eum decollari, dicens: Si hunc præcepero amplius torqueri, amplius me ad injuriam provocabit, et adversus me concitabit turbas. Duxerunt ergo S. Basiliscum foras civitatem, in locum qui dicitur Dioscorum, et decollaverunt eum. Multus enim populus producebat eum. Præses vero jussit projici corpus ejus in flumine, dicens: Quia si cognovero aliquem tollentem corpus ejus, tormentis eum afficiam, et substantia ejus infiscabitur.
18 Orante autem S. Basilisco et decollato, vidimus nos, quibus concessum fuit videre, terribile mysterium. Venerat enim multitudo Angelorum et Archangelorum accipere animam ejus; et Dominus Jesus Christus stans in firmamento cœli dixit: Veni, Basilisce, ingredere in regna cœlorum, in choros justorum, ubi sunt et hi, qui tecum comprehensi sunt propter me in martyrium. Et omnes nos, qui vidimus hoc mysterium, et audivimus hanc vocem Domini, cadentes in faciem, adoravimus Dominum, gratias agentes, qui nos dignos fecit videre hoc mysterium.
19 Corpus autem sancti Prisco spiculatore portante, ut eum in flumine projiceret, rogavimus eum, ut expectaret modicum, et dedimus ei occulte et sociis ejus triginta aureos, et dixit sociis suis: Abite vos et ego projecto eo in fluvio conjungar vobis. At illi credentes ei abierunt, et Priscus dedit nobis totum corpus S. Basilisci, dicens: Nemo sciat, ut non ego pericliter una vobiscum. Et eo discedente, nos accepto corpore sancti Martyris abscondimus, et per noctem duximus eum in agrum aratum, et ibi eum sepelivimus, et seminavimus super eum legumen. In ipsa vero nocte per virtutem gérminavit legumen, et alia die floruit et fructificavit. Viris autem sitientibus, qui foderunt fossam beati Martyris, et invocantibus dominum precibus S. Basilisci, factum est, ut daret eis aquam ab bibendum, et statim juxta ubi sepultus est, sons aquæ emanavit, et bibentes requievimus, glorificantes Deum. Et usque nunc aqua multa egreditur de fonte illo ad laudem et gloriam Dei, et Christi Martyris Basilisci: et sanitas fit infirmorum his, qui fideliter ex ea biberint.
20 Missus est et spiritus malignus in Præsidem Agrippam, et quærebat corpus B. Basilisci, dicens: Quia si tetigero corpus ejus, salvabor a malis, quæ me Præses a diabolo correptus,
A me opprimunt. Et nemo ausus est dicere, quia salvum est corpus ejus; et quidam dixerunt ei: Jussisti eum in fluvium projici, et nunc quomodo quæris quem fluvius pertraxit? Abiit ergo ipse Agrippa ad flumen, ubi decollatus fuerat S. Basiliscus, et cum invenisset modicam guttam sanguinis ejus, colligens manibus suis simul cum pulvere missum in a orinale, præcinxit corpus suum, et statim mundatus est a dæmone, et credidit Domino nostro Jesu Christo Regi seculorum.
21 Passus est autem S. Basiliscus sub dieb duodecimo Kalendarum Augusti. Defuncti sunt autem et impiissimi Imperatores Maximianus et Maximinus et omnis generatio eorum, et qui cum eis persecutores Christianorum fuerunt et idolorum cultores. Secundum voluntatem autem Dei placidam, et precibus sanctorum Martyrum, surrexit Imperator justus, verax, pius, benignus, Deo amabilis, Christianus, nomine Constantinus: qui et templa Gentilium solvit, et simulacra eorum igne combussit, et conculcavit sacrificia eorum, et effudit libamina: sacerdotes eorum sapientiam docuit, divinos eorum convertit ad scientiam: persecutores eorum emendavit, veneficos amovit, flebiles confortavit, stultos edocuit sapere, subditos dæmoniis liberos fecit, Christum odientes Christo amabiles fecit, eos, qui inconditi erant, Deo subditos fecit, captivos redenit, tristes lætificavit, plangentes gaudere fecit, perpetuum bellum mundi pacificavit, dæmones persecutus est, infideles sub jugum Christi subdidit, omnem mundum altaribus ornavit, Christianorum Dei cognitionem prædicavit, suo Imperio ecclesias fabricavit: quod autem majus est omnium, factus est famulus Christi, in directione cordis et sinceritate, qui a solo Rege Regum inter Christianos primus Constantinus coronatus est, justus, pius, verax, qui post correptum Gentilium errorem etiam et hæreses compescuit, et silere fecit: et repleta est terra gloria Christi. Sacerdotes vero confirmati in omni loco, Deum Patrem et filium et Spiritum sanctum glorificant in secula seculorum. Amen. a Orale, sive Orarium videtur alibi dici: ut sit fascia aut stola, qua præcingebatur. — b Nullum adhuc vidimus Martyrologium, quod eo die, nimirum 21 Julii S. Basilisci meminerit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.