§ I. Willeici patria, institutum. Oppidum est in ditione Archiepiscopi Coloniensis ad Germanicam Rheni ripam, ejusdem brachio fluminis ab Orientali latere præcinctum, quod nunc Cæsaris-insula, vulgo Keysers-weerd dicitur, olim Insula S. Sviberti, apud Bedam ipsius Sviberti supparem, lib. 3 historiæ Ecclesiast. gentis Anglor. cap. 12, In littore: quo de loco actum prolixe Kalendis Martii ad Vitam ejusdem S. Sviberti, cui eum Pippinus potentissimus Francorum Dux donavit, ibique ipse monasterium ædificavit, et in hoc post multos in Christi proseminanda religione exanthlatos labores, fato pie perfunctus est, multisque divinitus honoratus miraculis.
2 Ejus disciplina ad sanctimoniæ absolutionem conformatus traditur Willeicus Presbyter, qui ei in illius monasterii præfectura successit, coliturque vi Nonas Martii, altero post Magistrum die. Ad eum diem in plurimis Martyrologiis, ante duo circiter secula, paul-love prius exaratis, consecrata ejus memoria est. Horum nonnulla Usuardi prætitulata nomine sunt, atque paucula haec de eo prædicant: Apud Werdum natale S. Willeici Confessoris, Presbyteri S. Sviberti. Consimilia leguntur in Martyrologio Coloniæ anno ciccccccx excuso, et Hermanni Greven Carthusiani auctario ad Usuardum edito xxxv post annis, uti et Joannis Molani; ac Germanico Petri Canisii. MS. Florarium ab Canonico regulari anonymo concinnatum, ista addit: dè ordine Regularium. Id quatenus probabile sit disquisitum est ad Vitam S. Sviberti. Florario consentit Constantinus Ghintius in Natalib. SS. Canonicorum. At Benedictini eum suo ordini vendicant. Ita Trithemius de viris illustrib. Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 467, qui Willicum appellat uti et Franciscus Haræus. Eum quoque inter Benedictinos numerant Arnoldus Wion lib. 3 Ligni vitæ, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Gabriel Bucelinus, MS. Kalendarium Sanctorum ejusdem ordinis. Retulimus antea, ut S. Willebrordus vita monastica ad labores Apostolicos eruditus, Trajecti Clericos instituerat, qui canonica norma vitam agerent, Epternaci monachos; ita S. Ludgerum, in illo Trajectensi Clericorum monasterio doctrina et pietate imbutum, nec non in Casinensium ascetarum convictu monasticas exercitationes condocefactum, nullo tamen ad eam servandam Regulam voto obligatum; Mimigerneforde in pago Sudergoe, Domino honestum construxisse monasterium, sub regula Canonica Christo famulantium; Werthinæ vero in pago Ripuariorum caenobium fundasse monachorum; utroque in opere S. Willebrordi secutum exemplum, in alterutro S. Sviberti, qui in Anglia et Hibernia monachus fuisse videatur; an Werdæ tamen monachos, an canonice viventes Clericos collegerit, in ambiguo sit. Atque inde statuendum, monachus an Canonicus fuerit S. Willeicus.
3 Quæri et illud potest, qua hic gente oriundus fuerit. Joannes Wilsonus in Martyrol. Anglicano, ex Anglia cum Sviberto venisse affirmat, quod alios quoque novi-
Amus opinari: sed cum vigenti ac duobus annis, quibus in colenda Christi vinea desudavit Svibertus, haud paucos neophytos ad eximiam virtutem erudierit, fortassis ex iis aliquos insigni præditos indole permovit, ut ipsum pressius imitarentur, ac Dei amplificandæ gloriæ sese penitus addicerent. Nam hoc unice spectare solitos homines apostolicos in confesso est, ut non solum fidem persuadere, quibuscum agerent hominibus conarentur, sed et sñ quos ei quod diximus muneri idoneos reperissent, ad id subeūndum eos sollicite informarent. Ita S. Gregorium sibi S. Bonifacius comitem junxit, ita Gregorius Marchelmum, ut S. Ludgerus in Gregorii Vita testatur, ubi eumdem Bonifacium, sive Winfridum, scribit per xiii annos tribus in Fresonia locis, antequam Gregorium discipulum comitemque adscisceret, habitasse: quorum secundus, inquit, vocatur Attingohem, juxta amnem Fechta, ubi habitavit annis tribus: quo in loco priūmu cœpit habere discipulum nomine Gembertum. Neque enim verisimile est, non plures ab eo fidei doctrina imbutos; sed primum Gembertum innuit sanctioris propositi adjutorem factum. Quod autem scripserat Wilsonus in prima Martyrologii sui editione anno CIIOCXVIII; id prætermisit in secunda, quam anno CIIOCXL concinnavit. At recenset eum in Tropæis Congregationis Anglicanæ S. Benedicti. Remis anno CIIOCXXV publicatis, Edouardus Maihew, contexto ex Marcellini supposititis narrationibus elogio; et qui Flores celebrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, Anglice composuit ediditque Duaci anno CIIOCXXII Hieronymus Porterus Presbyter et monachus Benedictinus.
4 Splendide quoque ante illos S. Willeici prædicavit laudes Joannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, et in Fastis Belgicis Aubertus Miræus: qui tamen patriæ illius non meminerunt, uti neque Andreas Saussafus, qui de eo in Martyrologio Gallicano ista scribit: Ultrajecti depositito S. Willeici Presbyteri, Beatique Svitberti, Frisonum et Batavorum Apostoli, præcipui symmystæ et cooperatoris. Qui instituto illic recens Canonicorum collegio cooptatus, sanctitatis et doctrinæ suæ splendore, cœtum hunc sacerdotalem admodum illustravit: civibus in Christi lege neophytis eximia pietatis documenta et exempla præstitit. Deinde Verdense monasterium, quod ipse S. Svidbertus, sumptibus Pippini Principis, extruxerat, religiosissime rexit: ubi usque ad finem vitæ in summa sanctitate perseverans, ex hac labili luce ad verum et æternum lumen, magno cum meritorum cumulo profectus est. Quod Ultrajecto tribuit S. Willeici depositionem id eo facit, quod illic primo Canonicum fuisse, ut a Pseudomarcellino traditum, existimavit: alioquin Werdæ, ut mox dicemus, ejus asservantur Reliquiæ, ibique decessisse videtur.
3 Trajecti an habitarit, ambigi potest: nam sive Anglus fuerit, et cum S. Sviberto jam in Episcopatum consecrato cis mare venerit, sive illi sese adjunxerit, Francorum, Belgarumve, aut aliorum etiam neophytorum ortus sanguine; non satis liquet Trajecti fuisse institutum illud litterarum et sanctitatis gymnasium atque Clericorum collegium, priusquam ad Boructuarios abiret S. Svibertus, quem Beda scribit, accepto Episcopatu de Britannia regressum, anno DCXCIII, non multo post ad gentem Boructuariorum secessisse:.... sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis a gente antiquorum Saxonum, dispersos quolibet hos qui verbum receperant; ipsumque Antistitem cum quibusdam (an etiam Boructuariorum, qui Francis Ripuariis propinqui erant?) Pippinum petiisse, locum in insula Rheni impetrasse, in eaque monasterium construxisse atque ibique vitæ reliquum exegisse. Michael Alfordus in Annalib. Ecclesiæ Anglo-Saxoniæ ejus meminit ac discipulum S. Sviberti fuisse ait, non tamen diserte Anglum appellat, sed in Indice SS. Angliæ ita de eo scribit: Willeicus Abbas, fuit Sviberti discipulus, et in Evangelica prædicatione cooperator: defuncto Sviberto, Werdensi monasterio laudabiliter præfuit: moritur Sanctus: in Fastis Belgicis legitur ad 2 Martii, et aliquando etiam in nostris eodem die: nunc, nescio cur, excedit. De eo agit idem variis locis tomi secundi.
6 Refert eum Joannes Colganus in Vitis SS. Hiberniæ ad eumdem secundum Martii diem, atque in Hibernia educatum, et in hanc messem cum SS. Willebrordo, ac Sviberto, et ix aliis missum a S. Ecberto; licet Anglo-Saxonem non inficietur. Illius meminit quoque Willebrordus Boschartius, de primis Frisiæ Apostolis dissertat. 415, ubi post alia plura ita scribit: Unde aut quo tempore Trajectum advenerit, quot annis in ea diœcesi prædicaverit, est plane tenebris sepultum. In Martyrologio Usuardi interpolato, quod ad Kalendas Martii citavimus ab annis ccxl manu Wydonis Crentzelin exaratum, hæc de eo leguntur: Apud Werdam oppidum S. Willerici, Presbyteri et Confessoris, Cappellani S. Svitberti. Alibi videtur Willielmus appellatus. Equilinus certe Episcopus lib. 3 Catalogi cap. 170 ita scribit: Guilielmus Anglicus Sacerdos, vir caritativus, sanctitate vitæ pollens, et officii sui prosecutor strenuus, tempore Henrici in Imp. plenus sanctitate migravit ad Christum vi Nonas Martii. Ad cujus sepulchrum tempore mortis ejus cæci illuminati sunt, claudi erecti, et alii plures a diversis infirmitatibus liberati: unde et corpus ejus a multis peregrinantibus visitatur, pergentibus ad ipsum devotionis caussa. Ita ille, et Vincentium citat, in quo necdum illum reperimus Guilielmum, sive Willielmum, nec in ullo scriptore Anglicano, præterquam Richardo Witfordo in Martyrologio Anglicano, qui S. Willeicum, uti et Equilinus, omitit. Ultrumque memorant, Willeicum et Willielmum, Hermannus Greven, Canisius, Ghinius: et duo quidem posteriores ab Equilino hausisse se ostendunt. Qui eumdem esse Willeicum et Willielmum existimant; non aiunt tamen sub Henrico Imperatore obisse, nedum ut Ghinius habet, anno 630.
7 Ad Nonas Martii, in Martyrol. Coloniæ excuso anno MXII, atque in Hermanni Greven, an. MDXI ibidem edito ad Usuardum Auctario, refertur iterum S. Willeicus his verbis: In territorio Montensi, oppido imperiali quod Werda dicitur, super littns Rheni natale S. Willeyci Confessoris, Presbyteri S. Switberti Episcopi. Ast ab utroque antea ad vi Nonas Willericus appellatus est.
§ II S. Willeici benefacta. Reliquiæ.
Non vacat singulatim conquirere, inque lucem ponere, quæ ab S. Willeico pie et sancte gesta, quando nullus ea stylo persecutus est scriptor certus ac plane dignus fide. Nam qui se S. Marcellinum, seu verius S. Marchelmum, mentitus, dum sanctissimi Episcopi Sviberti historiam contexere se profitetur, plurima aggessit, quæ claris gravissimorum auctorum testimoniis refellerentur, sic ut ea etiam quæ non ita perspicue falsa esse constet, vel ideo tamen suspecta fraudis sint quia nulla solidi testis auctoritate fulta, probabilitatis habeant nihil. Quis igitur quæ de S. Willeico aliisque ejusdem Sviberti comitibus prædicat, solida esse ac certa credet? Amplectimur reverenter, ut majorum traditione acceptum, non tamen satis illius assertione firmatum, quod apud eum cap. 15 legitur, cum aliis aliquot gloriosis Presbyteris et prædicatoribus. Sviberto duce, fideliter in vinea Domini laborasse, ac multos mortales ab idolorum vesania ad Christi perduxisse fidem. Sed quod ait isthæc in Westphalia et inferiori Saxonia esse facta, superius in Sviberto ostensum est, neque Westphaliæ neque inferioris Saxoniæ usitata tunc fuisse nomina
A nomina, neque Miminigardum dictum locum, in quo nunc Westphaliæ civilas Monasterium, sed Miminigardum, Mimigrodum, Mimigerneforde. Illic si ex eum S. Svibertus misso ad eum baculo, ac dein signo Crucis munitum, illuminavit, quod cap. 17 Marcellinus ille narrat; nihil est caussæ cur negemus quod factum affirmat, baculum potnisse a S. Willeico ad eum afferri. Pari ratione censeri credibile posset, quod cap. 24 tradit adfuisse S. Sviberto devotum Willeicum suum Capellanum, quando Hungerum, Petrum dictum, carruca onusta lapidibus oppressum, revocavit ad vitam.
9 At neutiquam probari potest, quod cap 25 narrat, anno DCCXIV, misso a Plectrude Joppiliam ad Pippinum ægrotantem Sviberto, retentum Coloniæ apud eam pium Willeicum Presbyterum, caussa devotionis et consolationis: qua erat felix Willeicus Evangelicus Sacerdos. Nam quomodo potest Plectrudis Coloniæ apud se detinuisse Willeicum, quæ ipsa eo tempore marito aderat, ut supra declaratum, et cum eo, proque eo, piarum donationum tabulas signabat? quomodo tunc Svibertum misisset, qui anno pracedenti et vila excesserat? Omitto alia fise in Sviberto pertractata.
10 Quæ cap. 26 congerit sancti ejusdem Presbyteri Willeici encomia, quia sunt et majorum traditioni consenteanca, et communia plerisque viris apostolicis, lubentes approlamus. Quod tamen dicatur primus Canonicus Conventus novellæ Trajectensis Ecclesiæ fuisse, superiori § diximus non omnino firmum ac ratum videri; ne quidem si non primus, sed primo dicatur illic Canonicus fuisse: Reliqua sunt hæc: S. Willeicus Presbyter..... vas virtutum, pura intentione, spe supernæ retributionis derelinquens mundum, Christo sincero corde servire studuit. Ipse enim ab adolescentia sua cum S. Sviberto in Orationibus et continentia ac meditationibus divinarum Scripturarum, vitam felicem sedulus agebat. Ipse nihil hujus mundi quærere, nihil amare curabat. In divinis Scripturis sufficienter a S. Sviberto instructus, Latina lingua et Germana eruditus fuit. Erat enim eloquentissimus et mansuetissimus, iræ et avaritiæ victor, superbiæ et vanæ gloriæ contemptor, pauperum et infirmorum consolator. Ipse erga inopum provisionem non solum pietate mentis, sed etiam studii labore sollicitus fuit. Multos etiam gentiles in diversis provinciis, sua saluberrima prædicatione, a veneno idololatriæ ad dulcorem fidei Christi perduxit. corum Regesque ipsos Carolus Martellus gubernabat.
12 Quæ porro illi veneratio jam olim impensa sit, colligere ex sepulehri honorificentia licet. Hanc exposuit epistola quadam Joannes Gelenius Vicarius Generalis archidiæcesis Coloniensis, quam epistolam audisse videor typis esse vulgatam, licet non viderim; sed hæc mihi ex illa ab amico communicata sunt. Cum ergo Ferdinandi Bavari Archiepiscopi Coloniensis mandato tumbam argenteam S. Sviberti anno MDCXXVI inspectisset, reperit in eadem S. Willeici ossa. Sic enim ait: Interior hæc tumba erat divisa in medio, et in una parte continebat corpus S. Sviberti. Erat autem adjecta lamina plumbea, in qua notabatur, Anno MCCLXIV sub Urbano IV, Sancti Lipsana isti cistæ inclusa fuisse. Ab altera parte continebatur S. Willeicus, socius S. Sviberti et primus Præpositus Insulanus. Caput non inveni: id enim ab anno MCCLXIV credo translatum Dusseldorpium: ibi enim habetur. Sindon autem alteri rubeæ similis reperiebatur. Ossa S. Willeici erant itidem versicolori sindoni involuta, et apposita lamina plumbea eumdem annum, qui in altera lamina erat, indicabat. Supra cistam, ex ea parte, qua erat corpus S. Sviberti, scriptum erat uncialibus litteris SVIBERTUS, ex altera WILLEICUS. Hæc Joannes Gelenius.
B
13 At diu post annum illic indicatum translatæ sunt Reliquæ aliquæ S. Willeici Dusseldorpium. Extat enim diploma Frederici Sarwerdani tertii eo nomine Archiepiscopi Coloniensis, qui anno MCCCLXX electus traditur, atque archidiæcesim annis XLIII administrasse. Illud diploma ita habet: Fridericus D. G. Sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus, S. R. I. per Italiam Archicancellarius, Sedis Apostolicæ Legatus, dilecto nobis in Christo Decano et Capitulo Ecclesiæ Werdensis, nostræ Diocesis, Devotis nostris, salutem in Domino. Ut capsam Reliquiarum voctræ Ecclesiæ, in qua de SS. Suiberti et Vallaici Martyrum ossibus membra inclusa dicuntur, per Presbyteros idoneos, adhibitis solennitatibus debitis, aperire, ac corpus B. Wallaici, si ibi est, Illustris Wilhelmi Ducis, consanguinei et fidelis nostri carissimi instantia, ad Ecclesiam Coloniensis diocesis Dusseldorp, propter majores laudis et honoris reverentias in præfata ecclesia sibi exhibendas, in magna decentia transferre et eidem ministrare licite valeatis; dum tamen liber vestrorum Decani et Capituli prædictorum consensus ad id accesserit; nostram auctoritatem, in quantum de jure possumus, præsentibus impartimur. Datum Fritstrein, Anno Domini MCCCCII die x mensis Julii. Hæc ibi. Non tamen Martyres suerunt, quamvis multa sint in Evangelii semente spargenda perpessi: quo an respexerit, qui Archiepiscopo ab epistolis erat, an incuria aberrarit, non quæro.
C
14 Fefellit sua quoque Joannem Gelenium conjectura, credentem caput S. Willeici anno MCCLXIV Dusseldorpium translatum. Nam si illic ex eo tempore fuisset, qui convenisset ut cxl post annis Wilhelmus Montensium Dux suæ Dusseldorpiensi Ecclesiæ aliquas Divi ejusdem reliquias deposceret? Ægidius Gelenius Episcopus Aureliopolitanus, Joannes Germanus in Fastis Coloniensibus ad diem n Martii, hoc generatim indicat, S. Willeici reliquias in Insula-Cæsaris et Dusseldorpii potissimum reconditas esse: notabiles etiam partes Coloniæ in sacello S. Margaritæ. Antea vero syntagmate 130 in quo de illo sacello sive ecclesia agit, § 2 hieroth. 3 ait in brachio dextro, auro illito, notabile os S. Willeici Presbyteri socii S. Sviberti asservari.
11 In monasterio vero Werdensi factus Præpositus sub S. Sviberto, abstinentiæ et continentiæ ceterarumque virtutum omnibus Fratribus exemplum dabat. Plures etiam et auctoritate magisterii et exemplo suæ actionis regularem instituebat ad vitam. Nec solum ipsi monasterio regularis vitæ monita simul et exempla præbebat, sed et vulgus circumpositum longe lateque a stulta idololatriæ vitæ consuetudine, ad Christi et cælestium gaudiorum curabat convertere amorem. Subnectit deinde narrationem sanati precatione et triplici benedictione Gotebaldi inter Colonienses primarii, rogante ut eum visitaret Plectrude. Hoc vero nobis non admodum credibile videtur, nisi probetur, id post Pippini Ducis obitum contigisse, quando se Coloniam Plectrudis recepit. Asserit demum idem auctor S. Willeicum decem annis post decessum S. Sviberti, monasterio Werdensi præfuisse, mortuumque tandem esse anno DCCXXVII, quod non congruit cum annalibus Francorum a coætanco conscriptis, in quibus asseritur S. Svibertus anno DCCXIII obiisse, uti ad ejus Vitam retulimus: unde consequens foret, S. Willeicum anno DCCXXIII mortuum esse. Hoc probabiliter asserere licet, illum eo tempore decessisse, quo regnum Fran-
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.