Græci sæpius in fastis suis hujus Sancti viri me-minere. Nam ad vi Maii in Menologio a Canisio edito ista traduntur: Eodem die S. Quinti miraculorum effectoris. Quæ in magnis Menæis ita efferuntur: tñ ἄυττή ἡμερα άγιου Κοίντου τοῦ Θαυρατουργοῦ. At XII Maii in eisdem Menæis ista habentur: Και ἀθλησις τοῦ άγιου Μάρτυρος Κοίντου τοῦ Θαυρατουργοῦ. Et certamen sancti Martyris Quinti Thaumaturgi. Quæ ad hunc diem leguntur in Menologio Græcorum Basili junioris Imperatoris. Quod autem hic sanctus Martyr jure Thaumaturgus sit appellatus, ostendunt mira sub ejus martyrium prodigia facta, quæ ad hunc etiam diem in subjecto encomio referuntur. Videntur Acta ejus fusius descripta adhuc latere, aut forsan intercidisse. De eo ergo ista ex Menæis excusis et MSS. Parisiensibus, Mediolanensibus et Chiffetianis damus.
2 Memoria sancti Martyris Quinti Thaumaturgi. Natus hic est in Phrygia, et ad pietatem informatus. Ad Æolidem vero regionem se contulit, ubi omnem egentibus misericordiam exhibuit. Temporibus porro Aureliani Imperatoris dum illum Rufus Prætor, ut idolis sacrificia offerat, urget, a dæmone is obsessus est, sed preces Sancto fundente sanatus. Quare ob beneficium sibi præstitum, donis eum remuneratum dimisit. Rursum qui in idolorum templo versabantur, exorto terræ motu, quo et templum et quæ in eo idola erant, prostrata, arrepta fuga Sanctum dereliquerunt. Cum autem post terræ motum essent quadraginta dies elapsi, præturam loci suscepit Clearchus, vir præstigiis dæmonum et superstitione idolorum fascinatus, qui Sancti erura confringi jus-sit: sed hæc statim virtute Christi in integrum sunt restituta, ac sana effecta. Post hanc crurum contritionem, decem subsecutis annis omnem regionem circumviti, et omnia morborum infirmitatumque genera curavit, pauperibusque opem variam attulit, atque ita ad Dominum emigravit.
3 Hæc Menæa: quæ eadem, leguntur apud Maxi-mum Cytheræum ἐν βίοις άγιων. Nisi quod locum ago-nis in excusis Menæis depravatum τὸν νεολίδα κώμην novo mendo νεοχίδα scripserit Maximus, quem Parisi-ensi MS. rectus exhibet τὸν ἀολίδα. Est enimvero minoris Asiæ regio Æolis inter Ioniam Mysiamque amplissimum portum circumiens, Lydiæque ad Orien-tem contermina: quam tu quia κώμην legis, cave vicum E unum villamve existimes: nam ut Etymologici auctor, εὐχ ή πόλις, inquit, κώμη ἀλλὰ ή μείζον άγροαις, ἡτοι, τὸ μέγιστον χωρίων. κώμη non est urbs, sed territo-rium majus, atque ut plurimum regio. Sic pagum et Latini olim, et hodie pays Franci latiori accipiunt significatu. Quid autem si pro κώμη legendum sit χύμη, quæ antiquissima Æoliæ civitos? unde Italicæ Cumæ adeptæ nomen, ab Æolibus fundatæ, et Sibyllæ Cumanæ antro vatidicisque responsis notissimæ. Atque sic legen-dum esset ἀολίδα χύμη.
4 Ceterum Aurelianus, sub quo primum Quintus et Christianæ fidei professione et prodigiis clarus extitit, ab anno CCLXX ad CCLXXV Imperii Romani habenas re-xit: ipsum ideo gloriosum athletam, quia post varia sub eo circa an. CCLXXII, quando nona in Christianos in-staurata persecutio est, exantlata tormenta superstes de-cem annis vixit, demum circa annum CCLXXXII, aut po-tius sequencentem, in cælos migrasse arbitramur.
5 Joannes Tamaius Salazar in suo Martyrologio Hispanico adjunxit S. Quintum aliis quindecim Marty-ribus, quos statuit Elboræ in Carpetanis Hispaniæ, in persecutione Maximiani post multa supplicia tolerata, crucemque adeo ipsam, e vita migrasse. Verum quia il-los quindecim Martyres in plures classes distinguimus, quorum alii in Africa, alii in Cappadocia passi sint; ab illis Quintum in Æolide mortuum separamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.