Plures reperiuntur Marcelli, et Antonii, etiam Martyres: nusquam simul, nisi in Menæis excusis et MSS. Chifletianis, ac Maximi Cytheræi Vitis: in quibus ista leguntur: Sancti Martyres Marcellus et Antonius igni perimuntur. Addunt Menæa.
Conflatura quædam duobus athletis fornax fuit; In ea magis quam aurum lucent. Cetera latent. Referunt quoque in MS. Synaxario collegii Claromontani Parisiis, sed, ut ante diximus, pro Antonio est Antoninus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.