Nestores in Martyrologiis multi: Nestorius præter hunc nullus. Credo post hæresiarcham Nestorium, abominatos id nomen orthodoxos, id liberis deinceps non imposuisse; aut certe quibus obtigisset, eorum neminem in consum Divorum venisse. Hic antiquior videtur, qua tamen xtate vixerit, aut ubi terrarum, nobis haud est compertum. Gladio mactatum aiunt Cytheræus, ac Menæa excusa, quæ illud, exigua sane conditum gratia, occimunt:
Cervice retrorsum extracta Nestorius antrorsum jngulatur.
In MS. Menologio Petri Francischi Chifletii nostri hic Nestor appellatur. Diversum autem esse ab eo Nestore, qui secundo die Martii cum Tribimæo in urbe Perge martyrium fecit, inde conjicimus, quod utrosque memorant Menæa. Quamquam Synaxarion Nestorem cum Tribimio refert primo die Martii, non secundo.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.