Vita aliaex mss.
Gloriosi Martyris Leonis, fratres carissimi, natalem celebrantes, cum totius vitæ et conversationis ejus insignia difficile esset verbis exprimere, passionis saltem suæ modum et causam succinctis sermonibus audiamus. Fuit igitur vir beatus sacrarum paginarum titulis decoratus, divina revelatione, sacrique Romanæ Curiæ concilii approbatione, ad Archiepiscopatus Rothomagensis civitatis celsitudinem sublimatus: qui post paucos dies propria Sede derelicta de mandato sacri Apostolici collegii versus Hispaniam ad prædicandum populo gentilium Christianæ fidei documentum profectus est.
2 Primum accedens in loco qui dicitur a Faverio, verbum Domini seminans, totum populum ad Christi cultum revocavit. Deinde ad villam quæ dicitur Baiona rediens, quæ tunc ab infidelibus piratis possidebatur, falsis idolis serviendo; vespere facto cum ad dictam villam applicuisset, foribus jam clausis ingredi non valuit, sed extra totam noctem expectavit.
3 Mane autem facto, quidam de villa egredientes cognoverunt dictum Beatum, cum fratribus suis Philippo et Gervasio, a sua secta alienos, et mirati sunt, quia malorum incursus et ferarum et serpentum pericula ipsa nocte evaserunt: et referentes, quod homines extra civitatem invenerant; probi homines dictæ villæ honesto habitu ex parte comitatus civitatis ante dictum sanctum exiverunt. Qui statim cum audissent verbum Evangelicæ prædicationis, credere coeperunt: et ipse cum eis dictam, villam ingrediens, locum congruum in medio villæ, ad declarandam salutem populi parari jussit in nomine Dei Jesu Christi.
4 Prædicavit itaque vir sanctus tribus diebus: et divina favente gratia, populum ad fidem Christi convertit: qui nuna voce clamaverunt: Non aliam legem volumus, nisi istam, quam exhibet Leo sanctus, et statim idola subvertentes, extruxerunt ecclesiam ad nutum viri sancti, in honore Beatæ Virginis Mariæ, et sacra unda Baptismatis baptizantur per doctrinam dicti Sancti.
5 Quo facto ad loca deserta nemorosa, ulterius gradiens, oves perditas, scilicet infideles, longo tempore quæsivit: jamque bonus negotiator thesaurum infinitum lucratus est. Iterum ad villam Baionæ Divina dispositione reversus est, hæsitans ne quid devium vel lubricum in populo inveniret.
6 Erant autem prope villam piratæ, in cavernis habitantes: qui quadam die cum more solito villam ingredi properarent, a civibus catholicis turpiter ejiciuntur: qui de conversione civium admirantes, nimium indignati et furore succensi, quæsiverunt dictum virum sanctum.
7 Fugientes autem piratæ de civitate, viderunt B. Leonem cum duobus suis germanis de sua prædicatione revertentem: et irruentes in eos post diversa vnlnera caput beati viri funesto gladio amputarunt. Sed quanto fortius impulsus est ut caderet, tanto firmius stare perhibetur, et caput suum propriis manibus erigens, usque ad locum, ubi primò prædicaverat, ante portam civitatis viriliter asportavit; et illud quasi victimam holocausti more justi Abel Deo devote obtulit, dicens: Hic est locus veræ prædicationis: hunc elegi, in quo favente Deo requiescam.
8 Quo etiam fratres B. Leonis, qui cum eo venerant, viso miraculo præ horrore perterriti, fugientes recesserunt. Quæ omnia aspiciens agricultor quidam operans in vineis, cum clamore valido retulit populo civitatis: Populus vero contra præfatos homicidas exiverunt, et invenerunt fontem pulcherrimum in loco, ubi caput sanctissimum cecidit, noviter divinitus emanatum, de quo adhuc hodie totius civitatis populus adaquatur.
9 Invenientes itaque acephalum corpus beati Martyris, et caput supra petram positum, mulfa fuerunt perturbatione commoti, gravis doloris aculeo cordibus sauciati; viso quod amabilis Pastor, præcipuus defensor eorum, pro ipsorum salvatione mortem non metuerat incurrere tam crudelem, in honore Dei et ipsius corporis Sancti plebs Catholica civitatis ecclesiam ibidem construxerunt: et Corpus sanctum conditum honorifice sepelierunt: per cujus merita, plurima fiunt miracula: mulieres in puerperio invocantes dictum Sanctum, periculo liberantur: nautæ in periculis marinis et inimicorum potestatibus illæsi servantur: animalia quoque in ipsius custodia commendata, a Luporum morsibus, infirmitatibus variis eripiuntur: et alia innumera, præstante Domino Jesu Christo. a Bahonira, vel Bahoneyra in priore Vita Lect. 3 appellatur, et alter in MS.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.