1. S. Hesychius cum sex aliis a S. Petro in Hispaniam missus.
Aspectabilem illum solem, qui terrarum locala omnia collustrat, postrema provinciarum (saltem quondam cogniti orbis) aspicere solet et serius sibi mane affulgentem, et vespere radios suos occulentem quasique mergentem sese Oceano, Hispania. Eadem tamen solis justitiæ lumen, post Judæam, ubi ortus erat, prima fere excepit, Jacobi Apostoli, cognomento Majoris, prædicatione, ut habet carum gentium ab antiquo per manus ducta persuasio, Breviarii, quo nunc Ecclesia Romana utitur, auctoritate ac plurimorum illustrium consensu scriptorum, firmata. At paucos se illi discipulos adjunxisse, quo tempore fuit in Hispania, fama est, inquit Mariana de reb. Hispan. lib. 4. cap 2, ac plerique alii rerum Hispanicarum scriptores. Exiguo enim illic tempore moratus, reverti in Judæam, seu quapiam Ecclesiæ adolescentis necessitate, seu potius divini Spiritus, coronam martyrii primo ex Apostolico senatu illi preparantis, instinctu, compulsus est.
2 Numerum tamen pensavit paucorum fide imbutorum virtus. Nam septem ex iis, post Magistri necem, ac relatas (ut vulgo creditur) in Hispaniam ejus exuvias, Romam profecti, illic a SS. Petro et Paulo Episcopi ordinati, remissique in Hispaniam feruntur. Quamquam non desunt, qui eos non ex Hispania venisse Romam, sed ab iisdem Apostolis, e Clero Romano, corumque catu virorum apostolicorum, quos ii ad ejusmodi munia promptos habebant ad manum, Roma in Hispaniam amandatos putent. Sed quacumque ex gente orti, ubicumque fidei nostræ mysteriis initiati, et cujuscumque opera, fuerint; Romae (ut de iis Usuardus monachus ante annos dccc ad xv Maii in Martyrologio suo scripsit, postque cum alii) a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, et ad prædicandum verbum Dei, ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diversis urbibus evangelizassent, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulæ, Indalesius Urci, Cæcilius Eliberi, Esicius Carcesi, Euphrasius Eliturgi, quieverunt.
3 Quæ eorum missio, ad Kalendas Februarii, cum
A de S. Cæcilio Episc. Elîberitano et Martyre ageremus, fuse a nobis explanata est, ex gravium scriptorum testimoniis, præcipueque B. Gregorii VII Pontificis Maximi epistola 64 ad Alphonsum vi Castellæ et Sanctium IV Aragoniæ Reges, et Episcopos in eorum ditione constitutos, data an. MLXXIV, Indict. XII, XIV Kal. April. ubi inter cetera sic loquitur: Cum beatus Apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet; ac postea septem Episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro et Paulo Apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria, Christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt, ordinem et officium in Divinis cultibus agendis ostenderunt, et sanguine suo Ecclesias dedicavere; vestra diligentia non ignoret etc. Ac deinde citat in eam rem et Hispaniensia concilia et Romanorum Pontificum decreta, interque hæc S. Innocentii I epistolam primam ad Decentium Eugubinum Episcopum, datam xIV Kal. Aprilis, Theodosio Aug. septies et Palladio viris clarissimis Consulibus, sive anno Christi CCCCXVI, in qua ista habentur: Præsertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Apostolus Petrus aut ejus successores constituerint Sacerdotes, etc.
B
4 Missi igitur hi septem Heroes in Hispaniam sunt post annum Christi LVIII. Nam cum anno secundo Neronis, qui erat Christi LXVI, adductus Romam sit S. Paulus; ac biennio post emissus e custodia, videatur tunc demum in Hispaniam profectus; indeque reversus, auctor S. Petro fuisse, ut eo mittendos Antistites consecraret; non potest id cilius contigisse, quam anno LIX aut etiam serius. Eo appulsi, ad urbem Acci, (quæ A'xzi est Ptolemæo lib. 2 cap. 6 inter mediterraneas Bastitanorum urbes, a Plinio lib. 3 cap. 3 Colonia Accitana appellata, atque inter LXII populos conventui Carthaginensi subjectos recensita) Lupariam illustrem matronam, aliosque quamplurimos converterunt, insolito prodigio perculsos. Nam cum propter laborem itineris (ut B. Ado in Martyrol. ad xV Maii, et B. Notkerus, aliique memorant) modicum quiescentes, caussa victus emendi discipulos in urbem misissent; mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos usque ad fluvium persecuta est: in quo pons miræ magnitudinis et firmitatis extructus, transeuntibus Sanctis, Dei nutu, cum omni insequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum ceteri territi, et cujusdam magnæ senatricis Lupariæ (quæ divinitus inspirata, eos benigne suscipiens, credidit) exemplum secuti, relictis idolis, Christo Domino crediderunt. At paullo post ista subdit idem Ado Episcopus: Extat usque hodie illustre miraculum ad commendationem pretiosæ mortis eorum. Nam eadem solennitate, apud præfatam Accitanam urbem, ad sepulchrum S. Torquati arbor olkvæ divinitus florens, maturis fructibus onustatur. Hæc ille.
C
5 Quod vero septem illos Hispaniarum primos Antistites eo dæ commemorat, quos diversis diebus suæ singulos Ecclesiæ venerari dicuntur; indicat simul omnes eadem solennitate, ut ait, apud præfatam Accitanam urbem, honorari consuevisse, ac scilicet memoriam recoli adventus eorum in Hispaniam, et non sine miraculis inchoatæ Gentilium conversionis, uti ex Francisco Bivario retulimus 1 Februarii in commentario de S. Cæcilio § 5 num. 28. Atque illic quæ generatim ad primam Evangelii in iis regionibus sementem spectant, exposuimus, sed perquam succincte, cum animo nostro reputantes, quod Mariana scribit cap. 2 lib. 4, quoniam rerum antiquitas (nullis videlicet coxtaneorum, aut certe vicinorum iis temporibus auctorum firmata monumentis) certam scriptioni derogat fidem, neque quid certi de Jacobi Apostoli discipulis afferri potest, liberum lectori judicium de tota re relinqui oportere. D De S. Cæcilio, qui eo die propriam Granatæ et alibi obtinet venerationem, nonmulla particulatim exposuimus: plura omisimus, quæ alii ex laminis nuper juxta Granatam repertis liberaliter deprompserant, viri alias eruditi, priusquam Romanæ Inquisitionis judicio atque Urbani VIII Pont. Max. mandato, eæ laminæ essent opocryphæ declaratæ. De ceteris S. Cæcilii comitibus alibi agemus, hic de S. Hesychio, sive Iscio, Iscio, Escio, Hesicio, Hesicio, Esitio, ita enim nomen varie exprimunt auctores.
§ II. S. Hesychius ubi prædicarit? præcipue Carcesæ.
Egit primum S. Hesychius cum ceteris sociis præconem sacrosanctæ religionis apud Accitanos, drin alibi. Joannes Marietta lib. 1 cap. 4 scribit, cum S. Ctesiphonte Vergii prædicasse, postea Carcesæ. Consentit Thomas de Trugillo tom. 2 Thesauri concionum ad 1 Maii: Cthesiphon, inquit, et Hesicius prædicarunt in Beria et in Carcesa. Quievisse hic Carcesæ dicitur, sive ut vulgo Hispani scriptores interpretantur, quod illic Episcopatum fundarit, sive quod eo loco labores apostolicos finierit, ac tumulatus sit. Verum ubi ea extiterit extetve Carcesa, sive Cartesa, controversia est. Nos primum quomodo in vetustis Martyrologiis, sive jam excusis, sive dumtaxat manu exaratis, appelletur, edemus.
7 Martyrologium Usuardi a Molano cum Notis et auctario vulgatum anno MDLXXII et MDLXXIII, Carthesæ habet: uti et Romanum olim a Cardinali Baronio, Gregorii XIII jussu, recensitum, ac nuper Urbani VIII auctoritate recognitum, licet in Francosurtensi editione anni MDCXXXI inter alia menda typographica Carteræ sit impressum. Cur intermediæ editiones variarint, mox quæremus. Cartesæ sine aspiratione habet Martyrol. Adonis editum ab Heriberto Rosweydo, licet hic in margine annotarit, in aliquo exemplari Carceræ legi. Cartesæ item habent, Martyrol. MS. Ecclesiæ Morinensis, quod est Adonis; Petrus de Natalibus; MS. Arnobii Albergensis quod est Usuardi; Martyrol. Coloniæ an. MXD, et Lubecæ anno eodem cum Doctrinali Clericorum excusum. In MS. domus S. Hieronymi Ultrajecti per hypallagen incuria librarii Tarcesæ, pro Cartesæ, scriptum victur, est autem illud Usuardi. Editio ejusdem Usuardi per Molanum an. MDLXVIII, uti et per Hermannum Greven an. MDXV, et vetus quoddam nostrum MS. Bedæ præferens nomen, Cartesi habent: Carthesi MS. S. Mariæ Ultrajecti. Maurolycus et Constantius Felicius, Carthesiæ. Idem haberi in Breviario Cordubensi testatur Franciscus Bivarius: sed quod ait, Molanum quoque et Equilinum ita scripsisse, in his nos id non reperimus. Galesinius S. Hesychium tradit Cathesianæ (Carthesianæ scripsisse opinor) civitatis Episcopatui præfectum fuisse.
8 Carcesæ Marietta et Trugillus antea citati tradunt prædicasse: uti et Beda vulgatustum tertio operum ipsius tomo, tum seorsim typis Plantini anno MDLXXIII, ac Notkerus, et tria quæ penes nos sunt MSS. Usuardi exemplaria, itemque Adonis duo, quorum alterum in S. Laurentii juxta Leodium, alterum in Lobiensi extat cornobio, utrumque pervetus, altiudque MS. monasterii S. Maximini Treviris, alioquin plerumque cum Rabani Martyrologio congruens, sed hic eo copiosius. Habemus quoddam Usuardi exemplar ante secula minimum tria quatuorve exaratum, allatumque ex Lotharingia, in quo solum Caresæ legitur, sed tenui suffusa litura, ut videatur librarius emendare quod scripserat voluisse, et Carcesæ aut Cartesæ restituere. Denique exemplar geminum Usuardi, (quod Parisiis in S. Germani canobio, ubi is monachus fuit, asservatur, alterum minimum CCCC annorum, alterum ipsius auctoris ætate, aut non multo post,
A post, scriptum, ut judicabat cruditissimus Jacobus Sirmondus, cum utrumque mea gratia invicem contuliset, operam una adhibente P. Joanne Baptista Cortasio) utrumque igitur illud Carcesi habet. uti et note optimæ exemplar, quod Augustini Humaei fuit, ac nunc penes nos est; itemque MS. Ecclesiæ Pragensis, et vetusti cuji.sdam codicis ecgraphum, pridem Brugis ad nos missum, et quod Parisiis anno MDXXXVI excusum est Martyrologium.
9 Quorsum hæc, inquies, tam operose conquisita? Nimirum ut lectori clarum fiat, ex plurimis excusis ac MSS. exemplaribus Martyrologii, quæ habemus, nullum Carteiæ S. Hesychium Apostolum tribuisse. Primus id scripsit, ut reor, qui Flavii dextri Chronicon protrusit. Exinde grmina prodiit hic Antuerpiæ Martyrologii Romani editio, prior anno MDCVII, obsque Cardinalis Baronii annotationibus, cum iis altera anno MDCXIII, utraque post ejus obitum. Quis ejus mutationis fuerit auctor, haud scio: prior lectio dein restituta, ut diximus, Urbani VIII auctoritate. Cartecam in sua Martyrologii Romani Topographia scripsit Philippus Ferrarius Ordinis Servorum B. Marie Virginis Prior Generalis anno MDCIX.
13 Occurrit Franciscus Bivarius commentariis in Dextri Chronicon ad an. ii. num. 1. ita scribens: Utrum legendum sit Cartheiæ, vel Cartesiæ vel Cartesæ, non multum curandum, in nominibus enim antiquis propriorum locorum non minima variatio facta est, temporis vetustate. Mutationem lapsu temporis magnam erenire, nemo inficiatur. At non id quæritur, quantum quod nunc in usu est loci ejus nomen ab antiquo differat, sed quo nomine is locus, in quo S. Hesychius quievit, fuerit olim nuncupatus, ut inde, quis ille nunc sit, fieri possit conjectura. Neque ad rem facit, quod idem addit Carteiæ nomen apud Livium, Strabonem, Plinium aliosque veteres receptissimum fuisse, quamdiu nec unum profert, qui Cartesam, aut Carcesam, sive Carcesum, pro Carteia positam scripserit. Hæc denomine, nunc de situ loci, quem Sanctus sua prædicatione, aut etiam decessu nobilitarit.
11 Chronicon illud Flavio Dextro affictum, ad annum Christi ii. num. 1, ita habet: Iscius Carteiæ prope fretum prædicat, totamque oram maris interni percurrit: et Alonæ, et Carteiæ alteri in mediterraneo mari, non procul Carthagine Spartaria prædicat. Celebris illa ad fretum Herculeum Carteia, quo tamen loco steterit, stetve fortassis etiamnum sub alio nomine, disputatur. Situm antiquæ urbis Livius decad. 3 lib. 8 ita describit: Lælius interim freto in Oceanum evectus, ad Carteiam classe accessit. Urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Atque hinc probant Ambrosius Morales et Ludovicus Nonius Carteiam videri fuisse oppidum quod nunc Algezira dicitur, non Tarifam, quæ longius recedit ab angustiis freti, nec portum habet, qualis est ad Algeziram, et fuisse ad Carteiam Livius aliique auctores tradunt, longius adhue a freto distat Conil nec procul a Gadibus, quod quidam Carteiam existimarunt fuisse, ut testatur Ortelius.
12 Alonis ita meminit Pomponius Mela lib. 2 cap. 6 Sequens Illicitanus (sinus) Alonem habet, et Lucentiam, et unde ei nomen est, Illicen. Ptolemæo lib. 2 cap. 6 Αλλωναί pluraliter dicitur: Αλλωνις Stephano, qui aliam commemorat Alonam, sive Αλλώνν, insulam circa Cysicum, ita dictam quod incolæ τῶν ξλλων ἔργασιαν ἐπινόησαν, salis conficiendi rationem invenerint. Inde quoque Aloni, sive Alonæ hauc Hispaniæ nomen. Eam Bivarius aliique Hispani Alicante nunc dici volunt, quod emporium est in regno Valentiæ, celeberrimum. Sed hanc Isaacus Vossius in suis ad Melam observationibus perquam accuratis, Lucentiam fuisse censet, quæ apud Livium dec. 23 lib. 2 librariorum errore Longuntica dicatur. Alonam vero asserit oppidum esse, quod olim Arabes Tudemir, Hispani Guardamar appellant, situm in peninsula ad ostium fluvii, qui vulgo Secura dicitur: immeruas enim ad id oppidum et prastantissimas salinas esse, quod et Rodericus Mendezius Silva in descriptione regni Valentini cap. 23 fatetur, hicet cam Longunticam esse velit.
13 Sed quænam altera in mediterraneo mari Carteia, non procul Carthagine Spartaria? Bivarius scribit vocari Cartaiam, quæ non est. inquit, in ipso maris littore, sed interius in terra a mari aliquantulum a separata. Est sane Cartaya oppidum, quod quidam a Tyriis fundatum volunt, alii ab incolis Carteiæ, quæ ad fretum sita. Sed distat illa procul Carthagine Spartaria, satis propinqua Aiamonti urbi, atque Anæ fluvio. Ingenue fatetur Rudericus Carus comment. in Dextri Chronicon: De Carteia prope Carthaginem Spartariam ambigo. Est hodie oppidum Cartaia, sed longe ab eo tractu dissitum, extra freti Gaditani sauces, non procul a Lepia. Quam hie Lepiam vocat, vulgo Lepe appellatur, teuca una ultra Cartaiam versus Anam flumen, media a mari, ad unnem sita qui Saltes dicitur, ut tradit idem Rudericus Mendezius Silva in Bætica descriptione cap. 46. qui et ipsam ait Tyriorum aliorumve Phænicum opus esse.
14 Ad aliam tamen Carteiam respexere, qui Chronicon illud Dextrinum architectati sunt. Ad cam nempe cujus ita meminit Livius dec. 3 lib. 1, de Hannibale loquens: In Olcadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis quam in ditione Carthaginiensium erat) induxit exercitum... Carteiam urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitue. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem Novam in hiberna est deductus... Vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbacala Carteiorum urbes vi captæ. Arbacala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exulibus Olcadum priore æstate domitæ gentis cum se junxissent, concitant Carpetanos: adorsique Hannibalem reversum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine, agmen grave præda turbavere. De hisce Hannibalis expeditionibus ita breviter lib. 2 cap. 9 Mariana: Initio arma in Carpetanos versa, gentem ferocia et multitudine ceteros ejus provinciæ populos superantem. De caussa non liquet. Primi Olcades, ubi nunc Ocania sita est (Stephanus Olcades ad Iberum ponit) et caput gentis Carseia oppressi, mox alii ad Tagum insigni prælio victi. Est autem Ocania, sive Occanna, ut Nonius scribit, Hispaniæ cap. 47, què Marianae sententiam probat, regni Toletani urbs. Quos inde domitos Carteios Livius scribit, Vaccæos Polybius vocat lib. 3, sive Ουχαίους, eorumque captas urbes Helmanticam (quidam Salmanticam vertunt) et Arbacalam, Ελμαντικὴν καί Αρβουχάλην. Idem captam Olcadum urbem non Carteiam, sed Althæam vocat. Stephanus quoque Αλθαία πόλις Ολκάδων, inquit, Althæa civitas Olcadum. Sed nescio an id recte, quod subnectit: οἱ δὲ Ολκάδες εὐνος Γερίας, πλησιόχωροι Καρχιδόνος, ἡν ικάλουν καί καινὴν πόλιν. Olcades vero gens Hispana, finitimi Carthaginis, quam et novam urbem vocabant. Ast alibi: Ολκάδες εὐνος Γερίων, τῶν εὐτός Γερρες τοῦ ποταμεῦ. Olcades gens Hispanorum circa Iberum flumen. Sed neque, si ad Ocaniam circaque Tagum coluerunt Olcades, aut ad Iberum, non procul a Carthagine urbs eorum fuit, seu Carteiam voces sive Althæam; neque in mediterraneo mari, ut illius Chronici faber loquitur, qua phrasi elegantissimus Dexter hand facile usus esset.
15 Non satis igitur ex hujus pseudonymi auctoris testimonio constat S. Hesychium Carteiæ prædicasse, cum ceteri codices, etiam vetustissimi, reclament: de Alone, cum solus id pronuntiet, tam fluxa in ceteris auctoritate
A auctoritate, nec assentiri secure licet, nec lubet redarguere. Ubi ergo tandem vel sedem fixit, vel finiit vitam S. Hesychius? Mariana lib 4 cap. 2 scribit: Præsulem Carthesanum fuisse, non procul Asturica. Marietta lib. 1 cap. 14 ait Evangelium prædicasse Carcesæ, quæ est circa Asturicam. Bivarius scribit, ab iis qui Carthesiam cum Cordubensi Breviario legunt, juxta Asturicam locari, eamque existimari quæ nunc Ventosa dicitur. Errare tamen eos tota Hispania, quia apud antiquos probatosque auctores in toto Asturicensi tractu non extat urbs Carthesia dicta. Arbitror uspiam legisse nomen illius urbis eos qui id scripsere, quamquam non inlicearint: neque enim in omnibus scriptoribus omnia urbium descripta nomina sunt, etiam iis qui ex professo Geographiam tractavere, nedum in historicis, qui quibus locis res, quas narrant, gestæ sint edisserunt, sæpe ne id quidem. Pergit Bivarius: Præterquam, inquit, quod Iscius et socii ejus in Bætica littorali prædicationis munus exercuerunt, et non in mediterraneis Hispaniæ provinciis. Nempe quia Dexter ad an. 44 asserit, ad meridianas Hispaniæ partes, scilicet ad Bæticam littoralem, reversos; inde conficit, ibi omnes prædicasse, nec in mediterranea progressos. At S. Secundus Abulam usque pervenit, longe sane a Bætica littorali: cur non et ad vicina Asturicæ loca proficisci Hesychius potuit? Quia, inquit Bivarius, tune temporis insistebat conversioni ejus tractus S. Ephræm Asturicensis Episcopus, a D. Jacobo illi provinciæ designatus, ut non esset necessarium D. Iscium in urbe tam propinqua Episcopum etiam constitutum fuisse: Quasi non etiam propinquæ fuerint urbes, in quibus SS. Torquatus, Ctesiphon, Indalecius, Cæcilius, Episcopi fuisse dicuntur, Acci, Vergium, Ureum, Eliberis. Et vero S. Ephræmum neque Asturicensem Episcopum fuisse, neque ca ætiate vixisse, ad vii Martii ostendemus. Non tamen illi nos Carcesæ S. Hesychium tribuendum censemus: verum alteri, proptius ab urbe Accitana, Illiturgi, Iliberi, aliisque nominatis distanti, ei nimitrum quæ modo Cazorla dicitur, de qua § sequenti.
§ III. S. Hesychius martyrio perfunctus juxta Cazorlam, quæ olim Carcesa, ubi et colitur ut ejus loci Apostolus.
Cuo successu verbum Dei disseminarit S. Hesychius, nusquam diserte enarratur: nisi quod Usuardus, et qui eum secuti sunt, universim de eo et sex sociis pronunticent, innumeras multitudines Christi fidei subjugasse. Illud xwque in obscuro est, quot annos apostolici illius muneris functioni impenderit. Neque enim fidem merentur, quæ sunt in Chronico Dextri scripta, quæque in plumbeis laminis juxta Granatam anno MDXCV repertis leguntur: adeoque harum laminarum lectio ac defensio interdicta, ut 1 Februarii fuse diximus, cum de S. Cæcilio esset sermo. Romam, ut supra retulimus, captivus adductus est S. Paulus Apostolus secundo Neronis anno, qui erat Æræ vulgaris LVI, secundum nostrum calculum. Biennio integro illic detentus putatur, ut ante promiserat, in Hispaniam deinde profectus anno LVIII aut sequenti: cumque inde Romam revertisset, tum demum S. Hesychius sociique ab eo ac S. Petro Episcopi ordinati, ab hoc in Hispaniam missi sunt, anno fortassis LIX, non prius, ac fortassis etiam serius.
17 Præclarum tamen ïllud Dextri Chronicon de iis ad annum Christi LVII, qui erat Neronis tertius, ista habet: Horum S. Jacobi discipulorum nonnulli sub Aloto, Neronis Judice, dum ad concelium Iliberri conveniunt, flammis exusti, spoliati suis, suorumque bonis omnibus, generose morientes, pro Christi fide coronati sunt. Ast apocryphæ laminæ de S. Iscio sic habent: Anno secundo Neronis imperii, Martii Kalendis, passus fuit martyrium in hoc loco Ilipulitano, electus ad hunc effectum S. Iscius, Apostoli Jacobi discipulus, cum suis discipulis Turillo, Pannuntio, Maronio, Centulio, per medium ignem in quo vivi combusti fuerunt, æternam vitam petentibus transivere: ut lapides in calcem conversi fuerint, quorum pulveres in hujus sacri montis cavernis jacent: qui (ut ratio postulat) in eorum memoriam venerentur. Deprædicat Bivarius Miram Dextri et tabularum Granatensium consonantiam, cum sit manifesta discrepantia. Nam secundum erroneum quorumdam calculum, quem etiam secutus est Cardinalis Baronis, dicitur Nero XIII Octobris an. Christi LVI imperii gübernacula capessivisse, sieque Kalendæ Martii anni secundi Neronis, quando martyrio perfunctum esse S. Iscium et discipulos tabulæ tradunt, non cum anno Christi LVII, ut habet Dexter, sed cum LVIII convenirent. Secundum rectam autem Chronologiam anno LIV, III Id. Octobris, Marcello et Aviola Coss. Claudio mortuo Imperator factus est Nero, cujus anni secundi Martius ad annum Christi vulgarem LVI pertinet. Quacumque ratione computum intre. Bivarius voluerit, non concordabunt tamen cum Dextro tabulæ. Atque tum has tum illum refellet antea citatus B. Gregorius VII, qui ante annos fere de ad Reges Episcopsque Hispanie scripsit, non nisi post reditum Pauli Apostoli ex Hispania, septem illos Episcopos consecratos, atque a S. Petro Apostolorum Principe eo missos: neque id ignorare eorumdem Regum et Episcoporum diligentiam. Cujus ego sanctissimi doctissimique Pontificis judicio longe posthabeo et Chronicon Dextro adscriptum, majori studio quam dexteritate consertum, et tabulus illas, Maurorum fortassis temporibus ab nescio quo homine, nec quo fine, exaratas.
18 Ferum etiamsi censura Romana perstrictæ hæ non essent, majus tamen longe momentum apud me haberet Cazolranorum antiqua traditio ac pietas. Est Cazorla in Bæticæ Murciæque et Castellæ confinibus, sita urbs, duabus a Bætis fluvii fonte leucis distans, ut testatur Ambrosius Morales cap. 22 Descriptionis Hispanie, qui eandem opinatur urbem esse, quam Castaonem Strabo lib. 3 appellat: apud quem tamen Κασταλῶνα sunt qui legere malint, quam Κασταλῶνα, Κασταλῶνα quoque nominat Polybius, lib. II. Stephanus vero, Κασταλῶν, inquit, μεγίστη πόλις Ωρητανίας. Castalon urbs maxima Oretaniæ. In Oretanis quoque apud Ptolemaxum libro 2 cap. 6 Καστούλῶν ponitur. Verum ea Castulo est percelebris apud Livium dec. 3 lib. 4 civitas: quam Morales lib. cit. cap. 1 Metisse scribit, ubi nunc Cazlona visitur, ab urbe Bacza tres leucas distans. Duplo spatio ab eadem Bacza remota est Cazorla, quam mediam Vega amnis percurrit, Roderico Mendezio Silva teste. Antonius Cianca in historia S. Secundi lib. 1 cap. 15 scribit eam olim Carcesam dictam fuisse, idque ex vetustis scriptorum monumentis, quæ illic asservantur, probari.
19 Idem ait illic vigere publicam samam, a majoribus acceptam, S. Esicium ejus urbis Apostolum fuisse, ibidemque mariyrio coronatum. Campus enim est haud longe ab urbe, ad quem raptatus, ibique oltrutus lapidibus fuisse traditur, atque in eo cumulus lapidum spectatur, hominum opera congestus, in colle, vicino ana-choreticæ habitationi S. Marco Evangelistæ dedicatæ. Ad hunc collem antiquissima consuetudine Clerus populusque Cazorlanus, quotannis perquam solenni supplicatione, una quapiam Dominica Maii mensis, religiose confluit. Ibi ara admodum concinna erigitur, oblatoque in ea Missæ sacrificio, S. Esicii celebritas peragitur. Ad ejus Sancti venerationem plurimi ex oppidanis et accolis Esicii nomine appellantur, uti et Abulæ Secundi, a S. Secundo S. Hesychii collega. Ita memorat Cianca.
20 Joannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. ad. 1 Martii negat audiendum Ciancam: quia respondetur,
A detur, inquit, non passum Carcesæ S. Iscium, sed translatum, vel potius honorificatum, tamquam ipsius urbis Apostolum, aut ara aut templo. Ex quo lucem accipient carmina Isidori, in hymno ex Breviario Muzarabum antea ab ipso Salazar recitato:
Consepti tumulis urbibus in suis:
Sic sparso cineri una corona est. Non quia quilibet septem Episcoporum hujusmodi in Sede sua coronam acceperit; sed quod sparsus cinis, qui albi per martyrium recondebatur, congregatus, in tumulorum septis apud urbes suas, quas titulo acceperant pontificali, sepultus est. Accipimus quod dat Tamatus, Carcesam videri extitisse, ubi Cazorla, ejusque Apostolum S. Hesychium, sive Iscium fuisse. Idem scribit Rodericus Mendez Silva, et quæ ex Cianca de anniversario S. Hesychii cultu retulimus.
21 Quia tamen quo præcipue die Cazorlæ colatur non reperimus, ejus natulem hoc die reposuimus, eumdem Tamatium Salazarium secuti, aliosque recentiores Hispanos scriptores; sed qui tabulis illis Granatensibus, quibus nos perparum, aut omnino nihil donec Romæ aliud fuerit decretum, tribuimus, niti videntur. Ordo recitandi officium Divinum pro variis Ecclesiis Mudriti in annum MDCXXVI et MDCXLVII excusus, Ecclesiæ Granatensi ad Kalendas Martias ista præscribit: Hisci Ep. et discipulorum ejus Mart. dupl. 2 class. (anni 1647 habet, 1 class.) fuit heri. At nusquam pridie, id est, xxviii Februarii, ullam S. Hesychii mentionem reperimus, (ut ibidem monuimus) nedum, sociorum, quos hic quoque omnino prætermittendos censuimus: quia ex solis illis Illipulitanis laminis eorum prodiere nomina. Ferrarius, prusquam ab Urbano VIII, seu Romana Inquisitione ex prohibitæ laminæ essent, Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio desunt, eos inscripserat: cautius omisit Tamatus.
22 MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Gudilæ in urbe Bruxellensi S. Hesychio et aliis quinque sociis Episcopis, æque ac S. Torquato, miracula tribuere videtur his verbis: Et dum singuli in suis, S. Torquatus apud Accitanam urbem mirificatur. Martyrologium quoque Lubecæ an. MCCCCXC cum Doctrinali Clericorum excusum, universim de omnibus illis vu viris pronuntiat: Clari miraculis in pace quiæverunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.