Commentarius prævius.
Septuagesimus nonus Bituricensis in Gallia Ecclesiæ Episcopus statuitur Rogerius ab Antonio Monchiuceno Demochare Ressonæo, lib. de divino Missæ Sacrificio cap. 24, itemque a Joanne Chenuto in Chronologia Archiep. Bituric. Claudio Roberto in Gallia Christiana, atque anonymo monacho cænobii S. Sulpitii in suburbio Bituricensi, qui ejusdem civitatis Antistitum historiam ante annos cCX collegit, nuper a Philippo Labbeo nostro vulgata Bibliothecæ novæ MSS. tomo 2. At Sammarihani solum septuagesimum septimum faciunt, aliquot decessorum prætermissis, quos alii suis catalogis inseruerant.
2 Idem Sammarthani cum Claudio Roberto B. Rogerium absolute appellant: Chenutus et monachus Bituricensis ac Demochares Sanctum. Non arbitror quidem publicos sacrorum honores, quique haberi Cæltitibus solent, esse ei ab Ecclesiæ decretos: illam tamen Beati Sanctive appellationem ei concordi pietate populorum esse contributam, ob plurima; quæ ejus patrocinio facta sunt, miracula: quam ob rem, quod idem ille auctor scribit, cives ac rustici catervatim ad ejus sepulcram concurrere soliti sunt, et ad id vellera aliaque donaria offerre. Vitam illius ex eodem auctore hic dabimus. Recitat eam quoque sed paullum subinde breviatam, Carolus Sausseyus lib. 12 Annalium Aurelianensium, ex MSS. monumentis Ecclesiæ Bituricensis, cænobiique de Ternis ordinis S. Petri Cælestinorum in Marchia. Prolixum quoque illius elogium habent Chenutus et Sammarthani: a quibus nonnulla describemus, præsertim in Notis.
C In epitaphio, quod inferius recitatur in Vita, traditur obiisse anno MCCCLXVII in prima feria Marci: quod Sausseyus et Chenutus ita interpretantur, ut festo S. Marci Evangelistæ, quod eo anno incidit in Dominicam Quasi modo, decesserit. Sed quis scriptor ita loquitur, ut feriam primam, aut secundam, tertiamve, Jacobi, Laurentii, aut alterius Sancti signet, cum quid factum indicare vult festo alicujus e dictis Sanctis, quod Dominica, feria secunda, aut tertia, fuerit celebratum? Quid, quod fortassis ne ipso quidem Chenuto auctore dici potest B. Rogerius die S. Marci, seu XXV Aprilis, eo anno obiisse? Nam testamentum ipsius citat, sibi ab Ternensis cænobii Priore communicatum, conditumque XXII Februarii MCCCLXVII. Si id scriptum secundum morem illius ætatis, quo annum non a Calendis Januarii, sed a Paschate ordiebantur Galli; non poterit die octava Paschæ ejusdem anni, id est, decem integris mensibus prius quam testamentum faceret, mortuus existimari. Unde id nos potius conficimus, Februario mense anni MCCCLXVIII testamentum illud esse conscriptum, secutumque ejus decessum mensis Martii Kalendis, quæ in epitaphio prima feria Marci, sive Martii, dicuntur: nam sic uterque ille mensis, uti et præcedens Januarius, et priores XVII dies Aprilis, secundum dictum calculum, pars adhuc erant anni MCCCLXVII. Firmat alioquin nostram, de Martii Kalendis, conjecturam Claudius Robertus. Etsi enim addubitet, an prima Marci feria diem XXV Aprilis designet, an Martii primam Dominicam, primamve diem; testatur tamen ipsis Kalendis, et pridie posttridieque anniversarium illius celebrari solere. Cur vero alio die id fiat, quam quo abiite vita, tumulatusve est?
4 In eo, quod jam citavimus, testamento, ut Chenutus refert, ac post cum Robertus et Sammarthani, testatur B. Rogerius, se cum Juris sacriae civilis scientiam publice Aureliæ profiteretur, Tractatum de Actionibus scripsisse: qui an uspiam extet haud comperimus.
3 Recitat Sausseyus Senatus Parisiensis decretum anno MCCCXXII latum, quo Episcopo Aurelianensi vetus privilegium restituitur ac confirmatur, de captivis die quo primum urbem ingreditur dimittendis. In codiserte compertam dicitur, quod ab antiquo fuerit consuetum, quod Præpositus Aurelianensi pro tempore in jocundo adventu cujuslibet novi Episcopi Aurelianensis, omnes prisionarios et captos, qui tunc temporis pro quocumque delicto in prisionibus et carceribus Regis Aurelianis tenentur, ad portam Burgundiæ in præsentia dicti Episcopi adducere, et eos ibidem dicto Episcopo reddere teneatur, ut idem Episcopus dictos prisionarios liberet. ac eisdem injungat pœnitentias salutares, prout sibi visum fuerit expedire. Item quod dictus Præpositus ibidem dicto Episcopo juramentum sub certa forma tenetur præstare, præsertim quod idem Præpositus aliquos de dictis prisionariis non occultaverit, vel ipsos citius expediverit
6 Præter sacra ædificia, quæ in Lemovicum provincia molitus est Rogerius, Xenodochium nempe ac Ternense asceterium; fuit quasi alter fundator, ut Sammarthani scribunt, cænobii Virzionensis. Est Virzio oppidum dioxesis Bituricensis, quod Virsanam quoque in regio quopiam instrumento appellatum testatur Papirius Massonus in descriptione Galliæ per sflumina.
Ibi monasterium est Ordinis Benedictini, sanctis Apostolis Petro et Paulo dicatum, ut scribit Claudius Robertus, a B. Rodulpho Archiepiscopo Bituricensi (de
A de agemus ad XXI Junii) fundatum seculo nono, sed quingentis post annis a B. Rogerio restauratum ac locupletius dotatum.
7 Idem sanctus Antistes anno MCCCXLV die XXI Junii corpus S. Odilonis Abbatis Cluniacensis, cujus ad Kalendas Januarii geminam edidimus Vitam, e loco, ubi prius conditum erat, elevavit ac transtulit: ut ipse in diplomate, quod illic ex Bibliotheca Cluniacensi retulimus, testatur his verbis: Rogerius permissione Divina Bituricensis Archiepiscopus, universis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noveritis, quod de licentia et mandato sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, Domini Clementis digna Dei providentia Papæ Sexti, Nos una cum Reverendis in Christo Patribus, Dominis Capituliensi Augustinorum et Sauloniensi Prædicatorum ordinis Episcopis, et quamplurimis Abbatibus, Prælatis et personis Ecclesiasticis ad hæc vocatis, et insimul in ecclesia Silviniacensi, Cluniacensis Ordinis, Claromontensis diœcesis congregatis; venerabile corpus almi Confessoris B. Odilonis, de loco in quo hactenus ibidem tumulatum extitit, solenniter relevavimus, juxta sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ traditam nobis formam, ordinationem atque modum: ac ipsius sancti Confessoris caput et alia corporis membra vidimus et propriis manibus tetigimus, tenuimus et palpavimus, et eadem in capsa posuimus et recondidimus honorifice et decenter.
8 Quibus verbis religiosissimus Præsulsuam adversus Pontificem Maximum reverentiam declarat, cujus neque injussu eam sacrarum reliquarum elevationem, visitationem, transpositionemque in thecam aliam, aggressus sit; neque a mandato in toto rei gerendæ modo vel latum unguem recesserit. Nam quo ad id agendum impulsus consilio sit ac pietate, ita deinde significat: Nos enim pensatis hujusmodi sancti Confessoris meritis, quæ nos ad sui relevationem adduxerunt devote et attraxerunt; cupientes totis viribus incrementum laudis et honoris ejusdem exercere; ut a Christi fidelibus congruis honoribus et laudibus decoretur et etiam veneretur: nec non ut ecclesia memorata eo libentius causas devotionis ab ipsis Christi fidelibus visitetur ac etiam frequentetur etc. Datum... die XXI Junii anno Domini MCCCXLV. Integrum diploma dedimus post Vitam S. Odilonis 1 Januarii pag. 77.
9 Interfuisse quoque B. Rogerium revelationi corporis S. Mayoli scribit Claudius Robertus, atque ex eo Sammarthani: cujus rei nec Joannes Chenutius Biturix, nec qui Bituricensia monumenta diligenter excussit Carolus Sausseyus meminerunt. Extant quidem in Bibliotheca Cluniacensi Bullæ duxe, in quibus mentio fit translationis S. Maioli Abbatis, prior Clementis IV, altera Honorii IV; sed mortuus est Clemens IV annis centum ante B. Rogerium, nempe MCCLXXVIII, Honorius IV anno MCCLXXXVII. De S. Maiolo agemus XI Maii. auctore monacho Bituric. edita a Philippo Labbeo S. J.
Septuagesimus nonus præsuit a S. Rogerius, vir omnium præcipuus et electus, gratia puræ humilitatis præditus, innocentia præclarus, vite quoque sanctitate mirabilis. Fuit autem isteb patria Lemoviens, ex Castro de Ternis originem ducens. Cujus pater dicebaturc Gaudefridus, cognomento Fortis, vir nobilissimus, dicti castri Dominus. Qui ex generosissima conjuge sua, sorore reverendissimi in Christo Patris ac D. D. Guillermi e de Capella-Taillefer, Episcopi Tholosani atque S. R. E. Cardinalis, genuit tres filios, videlicet Odinetum, Dionysium et Rogerium. Porro quum idem Gaudefridus, homo sane virtutum experimentis ipsa nobilitate clarior, centum viginti prope esset annorum, præsentis seculi ærum-nas dimittens, ad interminabilem perpetuæ felicitatis diem perventurus, migravit a corpore. Post cujus decessum prædictus Odinetus primogenitus, miles inter ceteros viribus pollens et animi magnitudine clarus, regendæ domus curam suscepit. Dionysius vero cum esset etiam multa probitate conspicuus, non multum post in sacerdotali ordine laudabilis vitæ cursum maturius complevit.
2 At memoratus Cardinalis cernens Rogerium habere indolem virtuti musisque natam, curavit tam nobilem pueri animum in florentissima Aurelianensi Academia liberalibus disciplinis imbuendum. Ubi ille quum bonis moribus ac scientiis uberrime succrevisset, in theatro litterario primis subselliis collocandus, utriusque Juris Professor clarissimus evasit. Jamque ex eo tempore ad Ecclesiasticas dignitates, procurante præfato avunculo suo, conscendere meruit, Ac primum Archipreshyterf Davuracensis in Normannia, deinde Bituricensis Ecclesiæ Decanus, postea Aurelianensis Episcopus, demum itidem Episcopus Lemovicensis; ad postremum vero Archipræsul Bituricensis effectus est.
3 Quo autem pacto ad Episcopalis dignitatis apicem provehi meruit, videtur non esse prætereundum. Sane dum Clerus omnis et populus universus Aurelianensis civitatis, pro sufficiendo novo Antistite ad Ecclesiam die constituta convenisset, affuit inter eos et B. Rogerius. Qui cernens plerosquetam præcipitis animi, tamque perniciosi esse, ut sacrosanctam Sedem dignitatemque affectare non reformidantes, sese non ingererent solum, sed (ut nunc. proh dolor! fieri audimus) violenter inferrent; cuidam Canonicorum, ut dicitur, Capitulum ingredienti, ludens ait: Et ego quidem optarem Dominos electores pro hac re mei meminisse. Tum Canonicus, vir facetolepore solers, rem, ut erat, ad consistorium detulit. Quamobrem cunctis joco annuentibus, ut idem Rogerius Pontifex fieret, mox Capituli præsidens, qui ejus egregiam fidem, insignem doctrinam ac prudentiam eximiam, jam olim exploratam habuit, divino afflatus Spiritu surrexit, et in medio consistentium stans; Viri Fratres (ingenue ait) mihi certe testes sunt cœlum et terra, quod hodie unanimiter elegeritis atque petieritis Dominum Rogerium vobis in Præsulem constitui. Sed et ego secundum vestram sententiam, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti eumdem pronuntio fieri debere huic civitati summum sacerdotem: utpote Angelici vultus hominem, sanctitate præditum et cœlesti sapientia insignem. Denique oportet esse vobis persuasissimum, sic visum fore Spiritui sancto, cui resistere sine grandi peccato non poteritis. Igitur illo hæc ita perorante, omnes Canonici divino nutu unanimiter ipsum S. Rogerium in Episcopum elegerunt.
4 Qui tamen ut sensit super se sortem electionis futuram, territus tum oneris magnitudine, tum virium suarum, ut ipse putabat, imbecillitate, reclamans affirmabat, cum id officii postulasset, se minime fuisse serio locutum: eos autem falsa opinione decipi, qui tantillum existimarent fore idoneum Pontificem. Sed ut triviali utar adagio, plurium calculus vicit. Dumque ille probe adverteret etiam totius populi suffragia in suam consentire personam, vix tandem persuasum habuit, ut se pateretur consecrationis oleo inungi, et pontificali infula amiciri. Et quidem non humana industria, sed potius superna clementia ipsum constat ad id dignitatis fuisse provectum. Unde in hoc non queo satis admirari divinitatis inscrutabile consilium, quæ vel tam jucunda tamque lepida occasione Sanctum suum mirificare voluerit, præveniendo eum in benedictionibus dulcedinis suæ.
A
5 Ceterum operæ pretium atque necessarium visum est mihi, non solum caussam modumque protectionis ejus scribere, verum etiam admirabilem ejusdem conversationem in lucem conspectumque omnium vel ex parte prodere; ratus ex istiusmodi relatione plurimam venerando huic Antistiti laudem, et nonnullam legenti ædificationem accessuram. Hic itaque ab adolescentia amorem rerum fluxarum prorsus despiciens, pudicitiam ac sobrietatem, quod tam laudandum fuit in juvene, quam rarum, et quicquid ad animum cum scientiis tum virtutibus exornandum expedit, impiger sectatus fuerat. Qui etiam post adeptum Pontificatus honorem, antecessores suos ita factis æmulatus est, ut celebri per orbem fama non aliter quam clarissima tuba virtutes ipsius prædicarentur. Inter quas innumeras, hæ singulari omnium applausu excipiebantur: quod videlicet mirum quemdam pietatis ardorem jugiter spirans, salutifera doctrina blande ac placide monstraret omnibus æternæ felicitatis viam: quod nihil eorum prætermitteret, quæcumque subditis posset in consilium adferre; quod tam singulari benevolentia, tamque incredibili humanitatis suavitate exciperet omnes, ut ipsos quoque (si quos habebat) adversarios gratiae vi quadam aliliceret, et ab eisdem veneraretur: quod numquam petitionibus afflictorum solatium, quod adhibere posset, denegarit: quod hospitalitate adeo insignis fuit, ut ejus domus peregrinis ac pauperibus semper patuerit: quod nudis specialius compatiens, eorum indigentiam soleret liberalissime relevare.
B
6 Quid multa? Denique si quis sobrietatis nomine est commendabilis, hic omnium maxime. Erat enim cibi potusque parcissimus. Unde non præteribo huic loco breviter adjicere, quod perseverante usque ad hanc meam ætatem fama vulgatum accepi, licet id parum sincera fide dignum existimem.g Fertur sane, quod aliquando dum juxta quamdam popinam idem Pontifex Rogerius forte transiens, recentis pastilli delectatus odore fuisset, ipsum pastillum sibi clam eo jubente allatum adhuc bullientem capiti suo instar pilei imposuerit, in sese vel levem gulæ suggestionem tam crudeli exustione puniens. Quamobrem facile advertitur ad quantam perfectioris vitæ eminentiam vir sanctus conscenderat, qui (ut diximus) vel tenuem naturæ appetitum minime dimiserit fore inultum. Sed tauta cum severitate ipsum damnare voluerit.
C
7 Interea vero memoratus Odinetus frater ipsius e vivis excedens, unicum reliquit filium, vocabulo Joannem, adolescentulum sane cultissimis purissimisque moribus pellucide florentem, nec non sua eximia indole (nisi cita morte præreptus fuisset) nemini non magna policentem. Dum enim ille philosopharetur Parisiis, et quadam die traducendi temporis gratia, juxta ripam Sequanæ cum sodalibus spatiaretur, casu decidens in amnem, statim aquarum violentia suffocatus exhalavit spiritum. Quo ita lamentabiliter extincto S. Rogerius universam paternæ hæreditatis successionem solus pacifice possidens, illico ut cum Psalmista veraciter decantare posset: Domus mea, domus Orationis vocabitur; decrevit monasterium construere apud Ternas suæ nativitatis locum. Quod commodius ad effectum ut perduceret, dimisso Aurelianensi Episcopatu, se ad regendamh Lemovicensem Ecclesiam transtulit. Porro sic omne ejusdem monasterii ædificium ordinavit, ut sacræ ædis majus altare in ipso (quo eum fuerat enixa sua genitrix) loco constituerit, ac propria manu consecraverit. Sciendum vero est quod per idem tempus ordo Cælestinorum, miro Dei favore pullulans, viros tum scientia tum magnis virtutibus integerimos mirabiliter producebat. Cujus institutor fuit Dominus i Petrus de Marrone, qui postea dictus est Cælestinus V Pontifex Maximus, vir inter ceteros et sacræ religionis integritate, et vitæ innocentia, ac insigni sanctitate clarissimus. Quia igitur hunc in humanis cælibem vitam ducentem Rogerius in sua juventute optime nosse ac videre meruerat, singularem erga ipsum et ejus Ordinem gerens devotionem, non nisi de eodem Ordine viros religiositate insignes voluit inhabitare suum monasterium de Ternis.
8 Interea cum divina providente clementia idem Aquitanorum Primas Bituris constitutus fuisset, xenodochium quoque in k Marchia fundavit: ut videlicet dum semper in illo loco de redditibus (quos facta solenni donatione ihidem delegavit) peregrinorum ac pauperum necessitati pro Dei amore liberaliter subventum foret, justitia ejus (ut canitur in Psalmo) maneret in seculum seculi. O Pontificem dignissimum, nullo certe laudum genere non afficiendum? Cui re vera non suffecit, suis tantum temporibus pauperum Christi inopiam misericorditer sublevare, nisi etiam in futuras longe generationes indigentiæ miserorum pia sollicitudine providisset. O utinam ad illius formam Præsules quamplurimi contenderent, a quibus præcipue pendet totius reipublicæ disciplina! Id profecto si fieret, regnaret in nobis Christus, et sub illius vexillis felici tranquillitate freneretur orbis.
9 At Pontifex sanctissimus Rogerius cum unus esset ex optimis atque electis pastoribus, de quibus Dominus per Hieremiam Prophetam ait, Dabo vobis Pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina; non minus doctrina quam exemplo Ecclesiam Bituricensem ab omnibus vitiorum seu hæresum zizaniis (quæ sinceræ pietatis lætissimam segetem vitiabant) repurgare vigilantissime studebat. Attamen non defuere aliquanti tenebrarum filii, qui dum vitam suam ad lucidissimum exemplar sanctes conversationis tanti Præsulis componere debuissent, non solum salutaria ipsius monita parvipendebant; verum etiam (quod extremæ dementiæ est) adversum se invicem contentionibus, zelo, livore, superbia, inimicitiis atque odiis magis inflammati, ipsum virum sanctum valde affligebant.
10 Quamobrem tantæ ingrutitudinis mox poenas luerunt, missa in eos cœlitus lamentabili ultione. l Anno si quidem Dominicæ Incarnationis MCCCLIII urbem Bituricensem (salva dumtaxat Cathedrali ecclesia et Episcopali domo) vorax ignis flamma absumpsit: atque ne cuiquam dubium fieret hanc divini esse judicii vindictam, dum civitatis pars una penitus incendio consumpta fuisset, ventus vehemens sui flatus violentia ignium flamnas ad integram partem urbis exurendam reflectens, nullam omnino domum intactam reliquit. Quo peracto, beatissimus Pater Rogerius duros corde et publice peccantes arguendo atque durius increpando admonebat, ut qui Deum metuere, et ejus mandata custodire in rerum omnium abundantia et temporum tranquillitate noluissent, saltem post flagella ab iniquitatibus suis salubriter resipiscerent. Igitur historiæ tradere licuit quod justo Dei judicio, et necessaria correptione Bituriges Divinam senserint manum.
C Ceterum ut semel finiam, beatus Pontifex Rogerius dum inter ceteros doctrina, religione ac insigni sanctitate clarissimus haberetur in plebe, esset que jam nonagenarius, cœlo dignus, terris ereptus, ad immortales triumphos Angelicis manibus translatus est. Moriturus autem ordinavit suas opes m pueris studentibus tribui, et ut corpus suum in monasterio de Ternis sepeliretur: sed quibusdam impedimentis supervenientibus cum non potuisset illuc inferri, apud n Cathedralem ecclesiam maxima veneratione et celebritate humatum est. Ad cujus se
A pulchrum ob ingentia miracula, non cives solum, verum etiam rustici catervatim concurrunt, vellera vium aliasve oblationes, in testimonium sanctitatis, apportantes. Hi versus in ejus tumulari lapide leguntur:
De Ternis natus Rogerius intumulatus, Noster Prælatus jacet intus bene gratus, Terc, mille dabis, sex x septem numerabis. In prima feria (quem suscipe Virgo Maria) Marci migravit, quia caste semper amavit.
12 Sedit annis viginti quatuor, mensibus sex, ab anno MCCCLXVII ad annum MCCCLXVII, præsidentibus Romæ o Clemente VI, Innocentio VI, et Urbano V; imperantibus p Ludovico Bavaro et Carolo IV; atque regnantibus in Francia q Philippo VI, Joanne I et Carolo V; Bituris autem feliciter strenueque principale Domino r Joanne Duce Magno; qui eodem anno, quo sanctus Rogerius migravit ad Christum, datis Capitulo Bituricensi sex viginti libris perpetui redditus amortizatis, fundavit illam Missam quæ singulis diebus in Aurora ad pulsationem unius magnæ campanæ dicitur cum Nota, ad altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ, retro altare s B. Guillermi in eadem Bituricensi Ecclesia: quique sacram ædem Palatii magnis ædificavit sumptibus, ut paullo post a nobis accuratius dicetur. Vacat Sedes sex mensibus. a Demochares, S. Rougerius. — b Sausseyus: patria Marchio, apud Lemovicos in castro de Ternis etc. — c Saussey. Godefridus, Sammarthani et Chenu: Godofridus, Claud. Roberti. Guido. — d Inde ipsi quoque Rogerio cognomen le Fort tribuaint Sauss.
Chenu, alii. — c Sausseyus quoque hunc Gulielmum de Capella Taillefer appellat: Chenutus. Petrum d'Arrablay Dominum de Taillefer: Cl. Roberti et Ferdinandus Ughellus in Additionibus ad Ciacconium, Petrum d'Arrablay, Dominum Capellæ de Taillefer: atque hi quoque ambo avunculum aiunt fuisse B. Rogerii Archiepiscopi Bituric. et Regis Gallix Cancellarium. Sammarthani solum Petrum de la Chapelle vocant, ac paucis interjectis, velut trium illorum scriptorum sententiam respuentes, ita scribant: Eum nonmuli cum Petro d'Arrablay Franciæ Cancellario confundunt. Gulielmus Catellus in Antiquitat. Languedociæ, Bernardum Guidonem seculus, ut ait, solum Petrum de Capella vocat, a loco nativitatis in Lemovicum provincia. — i Sausseyus, Abrincensis, quod Gallice est d'Avranches Chenutus Avuracensis, et in margine adscribit Evreux, sire, ut Sammarthani habent, Ebroïcensis. — g Omittit hanc narratiunculam, seu fabellam, Sausseyus. — h Chenu et Demochares in suis Lemovicensium Episcoporum Catalogis, non salis accuratis, eum omittunt. — i Vitam S. Petri de Morono, sivi Celestini v. dedimus 19 Maii. — k Marchia Gallix provincia est, vicina Lemovicibus. — i Eo anno contigisse illud incendium scribit Sausseyus, et famma celo delapsa excitatum. At Cl. Roberti et Sammarthani anno 1357 eccesse tradunt. — m Chenutus ex testamento supra citato refert, eum Ternensi carnobio, præter paternam domum de Ternis, et alium locum de Castellario, cum amborum perinentiis universis in fundationem collatis, eidem legasse omnes et singulas suas reliquias, Capellas et ornamenta tam in auro quam in argento (Mitris et Crossis exceptis) cum bibliotheca: reliqua bona aliis Ecclesiis et pauperibus: atque ita Ecclesias et pauperes fecisse hæredes. At Sausseyus, Moricns, inquit, facultates omnes suas in pauperes studentes distribui testamento caverat. — n Chenu: Corpus ejus jacet juxta majus altare ecclesiæ Cathedralis in dextra parte... Consentit Sausseyus. — o Sederunt hi Pontifices, Clemens vi a 7 Maii 1332 ad 6 Decemb. 1352, Innocentius vi (non, ut excusum erat, IX) a 18 Dec. 1352 ad 12 Septemb. 1362, Urbanus v a 27 Septemb. 1362 ad 19 Decemb. 1370. — p Ludovico Bavaro mortuo an. 1347, imperium dein administracii, superiore anno contra eum designatus Casar Carolus IV usque ad 29 Novembris, 1378. — q Philippus vi a 2 Februarii 1328 usque ad 22 Augusti 1350. Joannes inde usque ad 3 April. 1364 tium Carolus v ad 1380. — r Filius hic fuit Joannis i, frater Caroli v, Regum Francia; laudatus in Historia Bituricensi Joannis Chaviecau Lassai. — s Vitam hjus S. Guilelmi, sive Guillermi, dedimus 10 Januarii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.