Iguotus hic Latinis Fastis Cyprius Antistes Philagriis: celebrant cum Græcorum Menæa et Maximus Cytheræus hoc die, sed cum S. Pancratio Episcopo Taurominitano, qui in Aprilis colitur, et S. Marcello Episcopo Siciliæ, quem suspicamur Marcianum Syracusanum Episcopum esse, qui cum S. Pancratio fertur in Siciliam venisse. Menæorum verba hæc sunt: Eodem die commemoratio sanctorum Martyrum Marcelli Episcopi Siciliæ, Philagrii Episcopi Cypri, et Pancratii Episcopi Tauromenii. Fuso sangine in viri, carne soluti, Participes sunt deliciarum Edem. Hi discipuli fuere S. Petri Apostoli. Cum in terris adhuc versaretur et miracula patraret Christus, inaudiit de eo Marcellus, atque Antiochia Hierosolymam cum Pancratio profectus est, ut eum videret. Innotuit ergo tunc S. Petro Pancratius: post Christi deinde adscensionem ei adhæsit, et ab eo designatus Tauromenii Episcopus, ab Ethnicis clam pro Christi nomine, cui serviebat, interfectus est. Marcellus pari modo Episcopus Siciliæ ordinatus, cum multos ad Christum convertisset, morte simili perfunctus est. Quemadmodum et Philagriis Cypri Episcopus, et in Christi prædicans nomen, cum multas pro vera fide tentationes pertulisset, ad Dominum emigravit. Hæc ibi. Eadem habet Maximus Cytheræus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.