§ 1. Scotorum in Germania monasteria.
Qui Germaniam Galliamque a decem jam seculis plurimi e Scotia viri sancti adierunt, vel Christi fidem apud deditas idolorum cultui gentes disseminaturi, vel pietatis studium sermonibus et exemplis propagaturi; ii fere religiosorum hominum illis in locis canobia constituerunt, et quandoque singuli plura, uti in SS. Columbani, Galli, Fursei et aliorum Actis licet perspicere. Intelligebant enim viri sapientes, non magis sibi, quo laboribus ærumnisque pro Christi gloria toleratis fessi tantisper sese reciperent, novumque spiritum ex divinarum rerum meditatione haurirent, necessaria illa diversoria esse; quam iis, quos sancti operis adjutores sibi et successores destinabant, instituendis gymnasia. Neque enim absque doctoribus perseverare in populis vel fidei sinceritatem. vel morum integritatem posse; neque doctores ad munus suum rite obeundum formari, nisi essent ejusmodi aliquæ et pietatis et eruditionis veluti scholæ, a quibus et institutionem primum, et, si quid e profanorum hominum convictu adhæresceret contagionis, salubria identidem monita, exemplaque acciperent. Aliam Franciscus Guillimannus in libro de Episcopis Argentinensibus, ejusmodi construendi monachis domicilia caussam indicat, ut essent veluti receptacula et hospitia, quæ gratis et libenter paterent iis, qui ex Scotia ac Britannia aliisque remotissimis provinciis, ad visendam Christianæ religionis arcem Romam, aliaque miraculis ac Divorum Reliquiis celebria loca, peregrinarentur. Marianus Scotus, qui ante DC annos vixit, vetera illa cænobia non dubitat Sanctorum Scotorum appellare. Ita lib. 3 ad annum Christi 937. Monasteria, inquit, Sanctorum Scotorum, S. Galli et S. Bonifacii, igne consumuntur. Fueritne S. Bonifacius, cænobii Fuldensis auctor, Scotus, alibi inquiremus.
2 Consecutis deinde ætatibus alia exædificata Scotis cænobia sunt, non jam Christi fidem prædicantibus, sed pietatis tamen obtentu peregrinatione suscepta, populorum amori gratiæque commendatis. Peregrinandi porro caussæ plures. Alii enim, ut infra in B. Mariani Vita cap. 3 num. 14 dicitur, derelictis rebus carisque propinquis, caduca pro æternis hilari mente abjicientes, perque tot maria, perque tot invia regna. Christum sunt secuti: atque, ut cap. 6. num. 32, dulce solum natalis patriæ, solum omni genere serpentum ac universis vernibus nocivis sequestratum, montes et colles et valles, et saltus venatibus aptos, amænissima fluminum fluenta, et virides terras, ex puris fontibus amnes, derelinquentes, tamquam filii Abrahæ Patriarchæ, in terram, quam eisdem Deus præmonstravit, se præcipitantes. Eamdem rationem ex A pressit Henricus IV Imp. in diplomate dato Cal. Febr. an. Dominicæ Incarnationis MLXXXIX, Indict. xii. Quidam Scottigenæ, inquit, pro cruciando corpore, salvandaque anima, patria sua exulaverant, ac diu orationum loca visitantes etc. Quibusdam ad expianda peccata etiam non gravissima, a suis moderatoribus peregrinatio ejusmodi imperata, uti ad diem XXX Januarii diximus, cum de B. Amnichado ageremus, quem, quia potum hospitibus, Præsidis sui injussu, prompserat, idem propter hanc tantum culpam de Hibernia exire jussit: quod ille humiliter adimplevit, sicque Fuldam veniens sancte vivendo inclusus obiit. Alios denique arcanus quidam Dei instinctus ad voluntarium hoc exilium propellebat, aut quandoque manifesta revelatio, uti hoc ipso die de S. Altone diximus; qui admonitus a Domino per visionem, Abrahæ Patriarchæ exemplum secutus, ut relinqueret terram suam et cognationem, transiretque in longinquam Germanorum regionem.
3 Horum perspecta virtute, complures Abbates et Episcopi apud se eos retinere satagebant: quod lib. 1 Antiquit. Fuldens. cap. 20 scribit Christophorus Brawerus noster de Richardo Fuldensi Abbate; qui cum advenas trans mare monachos S. Benedicti nosset, insigni perfectioris vitæ studio, ac severitate disciplinæ, ex Scottia venisse in Germaniam, dedit operam ut ad excutiendum suorum torporem, et accendendam exemplo virtutem, complures Scotticæ gentis monachos Fuldam accerseret; horumque accuratis vitæ doctrinæque studiis, veterem pietatem ac eruditionem apud suos excitaret. Ipsæ adeo Abbatissæ, ut infra patebit, Cellas iis et monasteria tradebant, ut eorum doctrina, et exemplis ad pietatem cum suis erudirentur. Multa ac ratione ædificata Scotis per varia loca cænobia sunt. De Coloniensi testatur Marianus Scotus Chronographus ad an. 975. Ebergerus Archiepiscopus Coloniensis immolavit Scottis in sempiternum monasterium S. Martini in Colonia: quibus primum primus Abbas præfuit Mimborinus Scotus annos xii, quem Ægidius Gelenius v. cl. lib. 13 de Colon. magnitud. Syntagm. 13 absolute Beatum appellat.
4 Anno deinde MMXXVI, uti scribit Lambertus Schafnaburgensis, ædificatum est monasterium Scotorum in Erphordia, per Dominum Waltherum de Glisberg, qui ibidem sepultus est. Et Historia Erphesfordensis de Landgraviis Thuringiæ a Pistorio edita, cap. 11. Tunc temporis nobilis vir Gualterus de Glyssberg fundavit monasterium Scotorum in Erffordia anno Domini MMXXVI. Deinceps Ratisponæ geminum ab ipsismet Scottis constructum cænobium, unum S. Petri consecrati appellatum, alterum S. Jacobi, de quibus mox agemus, uti et de Herbipolensi S. Jacobi, Nurembergensi S. Ægidii, Eystettensi Dominici sepulchri, Viennensi S. Mariæ et S. Georgii.
5 In his porro cænobiis solummodo Scotti inhabitabant, et nulli alii, uti vel sancit vel testatur Fredericus n Imp. in diplomate an. Dominicæ Incarnationis MCCXII Indict. 1, dato, quod recitat tom. 2. Metropolis Salisburgensis Wiguleus Hundius, ubi de S. Jacobi Ratisponensi cænobio agit. At Sigismundus Imp. qui hoc ipsum Frederici diploma suæ sanctioni, datæ an. MCCCCXXII inscruit, ita loquitur: Sane pro parte religiosorum Abbatis, Prioris et Conventus monasterii Scotorum et Ybernicorum de majori Scottia in Ratisbona, devotorum nostrorum, oblata celsitudini nostræ supplex petitio etc. Aventinus lib. 6 Annal. Boiorum de his ita scribit: Hybernia insula est, quæ ultra Britanniam in oceano septemtrionali cubat... Ea, de qua dico, Hybernia apud majores nostros fœcunda religiosissimorum doctissimorumque vatum fuit. Inde Columbanus, Chilianus, et plerique alii in Germaniam migrarunt: Scotos nunc nuncupant. Divus hinc Marianus cum sex condiscipulis Reginoburgium Devenit, in templo extra mœnia urbis habitavit. Magnus eo gentilium ejus numerus, beneficentia Boiorum provocati, brevi confluxere. Matthæus qui olim Scotti; Raderus noster tom. 2 Bavariæ sanctæ ista habet: Muricherodachus domo Hibernus, e veteri Scottia profectus, antevertit Marianum popularem suum, primusque omniumfuit, qui ex eagente Reginoburgum in Boiariam pervenit... Venit interim' ex ejusdem viri divini patria et municipio D. Marianus, et post alia: Quæ fama ut in Hiberniam est delata, magnum piorum juvenum virorumque numerum excivit, uti se Mariano in eodem contubernio conjungerent. Et postea, ubi de B. Mariano agit: Marianus ergo domo Scottus, sive Hibernus, nam vetus Scottia eadem est cum Hibernia, quod omnes geographi docent, quæ per se insulam efficit; altera autem est Britanniæ insulæ quidam angulus, de qua hic non agimus. Hibernia autem duplex jam olim nomen tulit, ut Hibernia et Scottia diceretur.
6 In eamdem prope sententiam Jacobus Gretserus noster lib. 1 Observationum de SS. Eystettensibus cap. 19. Caussa, inquit, cur variis in locis Germaniæ Scottis monasteria extructa sunt, alia non est, quam gratitudo Germanorum erga bene de se meritos: Quia enim ex Hibernia, quæ antiqua Scottia appellabatur, et ex ipsa Britannia, cui Angliæ nomen est, (cujus Aquilonaris pars hodie Scottia dicitur) varios divini verbi concionatores acceperant, æquum censuere, ut iisdem fixa et stabilia domicilia figerent, quo se, si forte necesse foret, reciperent, et unde in agrum Dominicum operarii copiosi emitterentur. Et post pauca: Etsi autem dubium non est, talia xenodochia, seu diversoria, seu hospitalia (sic enim nominantur etiam in vetustis monumentis) primitus ædificata fuisse præcipue pro Hibernis, qui veteres Scotti erant, vel potius pro omnibus, qui ex Britannicis insulis in Germaniam fidei propagandæ gratia se contulerant; posteris tamen temporibus soli Scotti juniores, qui veterum Scotorum, hoc est, Hibernorum, colonia sunt, et septemtrionalem Albionis (quæ nunc Anglia) partem tenent, jus in Scottica monasteria sibi vendicarunt, et hoc itidem ævo vendicant; neque ullum, nisi fallor, Hibernum aut Anglum suam in congregationem cooptarent.
7 Verum ipsi quoque Scotti multorum dejecti possessione monasteriorum fuerunt. Aventinus Annal. Boior. lib. 7 ad an. 1413. Viennæ tum atque Norinbergæ Scotti exacti, templa indigenis tradita. De Viennensi Georgius Conæus lib. 1 de statu religionis apud Scotos; Retinet, inquit, ad hæc usque tempora nomen a Scottis, licet contra piissimi fundatoris voluntatem Germani illud occupent. Trithemius in Chronico monasterii S. Jacobi Herbipolensis: Anno Domini nostri Jesu Christi MCCCCXCVII, Indict. 11, mortuo Philippo lujus monasterii ultimo Abbate de natione Scotorum, locus non solum pastore destitutus, sed etiam ovibus vacuus remansit. Ad tantam siquidem sub regimine Scotorum desolationem præsens monasterium devenerat, ut Abbas sine monachis inane Pastoris nomen portaret. A multis etenim annis male hic rexerunt Abbates, quousque tandem monasterium in ultimam paupertatem devenit. Deinceps narrat quomodo isthic restituta disciplina sit, aliique introducti monachi, quibus, post Kilianum Crispum de Oxenfurt, ipse Trithemius Abbas præfectus sit. Jacobus Gretserus noster Observat. Eystett. lib. 1 cap. 19 superius citato: Pluribus locis cænobia ista interiere, non solum ubi hæresis rerum moderatur habenas, sed et apud Catholicos, sive id acciderit penuria incolarum, sive neglectu religiosæ disciplinae, sive alia de caussa. Modo in multa ejusmodi cænobia restituti sunt Scotti.
A § II. B. Mariani monasterium, scripta.
Quod B. Marianus ædificavit S. Petri juxta urbem Ratisbonensem monasterium, ut mox dicemus, id quidam multo antiquius esse existimant. Nam quia Carolum Magnum constat vel per se vel per Duces suos, non solum cum Boiariis atque eorum Duce Tassilone, sed cum Slavis quoque, ac pro his ipsis, cum Hunis bella gessisse, et hisce e Norico ac parte Pannoniae pulsis, curasse Christi fidem longe propagari; inde monasterium hoc, inquit Wigullus Hundius, quod vulgo S. Petri consecrati, sive Weyh S. Peter solet appellari, dicitur tempore Caroli Magni inceptum, et in colle Victoriae extra muros positum, ubi corpora interfectorum sepulta; consecratum miraculose per S. Petrum cœlitus, juxta Chronicon illius monasterii apocryphum etc. Sed cum iste locus arctior et angustior esset, quam ut tot Fratres caperet, ædificatum est in agro quodam plano et lato D. Alberti nobilis viri de Midersil in montanis qui residebat in propriis possessionibus apud Phrandenhausen, monasterium Scotorum in honorem D. Jacobi, sub Dominico primo ejus loci Abbate, tempore Erckanfridi Episcopi Ratisbonensis, et Lotharii Imp. circa annum DCCCLXV.
Ita Chronica Episcoporum Ratisponensium. Hactenus Hundius, qui ea mox refutat. Agit vero alibi de Erckanfrido, traditique anno DCCCLXII Episcopum Ratisponensem factum, sedisse annis decem.
9 Aventinus Annal. Boior. lib. 4 disertius eam fabulam exponit: Rector Francorum compositis rebus in Baioria, Limiti præsidiis collocatis, præside Geroldo dato, ad Aquas Graneas in hiberna concedit. Atque Carolum Magnum cum Reginoburgensibus, tum alienis a religione nostra, conflixisse, Superos atque Genios pugnæ interfuisse, cœlitus gladium Carolo demissum esse; ipsum Boios oppugnasse, sub jugum religionis Christianæ mississe, urbem vi cepisse; locum castrorum in templum, quod a Divo Petro consecratum sit, cernentibus noctu in tenebris nescio quibus Scotis, vertisse, falsum esse confidenter existimare debemus. Pluribus deinde verbis narrationem illam refellit, falsam quidem ac futilem, sed immodeste, ut solet, ne dicam petulanter; utidenuo lib. 3.
10 Construxit S. Petri monasterium in Orientali civitatis Ratisponensis suburbio, tertio post Carolum seculo, B. Marianus Scotus, non is cujus Chronicon extat, licet ambo eadem ætate vixerint; ut unicum existimarit Guitielmus Eysengremius in Catalogo testium veritatis, ubi Mariano Chronographo socios jungit Joannem, Candidum, Clementem, Isacium, qui alterius Mariani fuere; additque Donatum, Magnaldum; et, qui prius longe, quam Marianus, venerat Ratisponam, Mucheridachum, ita enim appellat; Lazius lib. 7 de migrationibus gentium Muricherodachum, datque Mariano socium, uti et Clementem ac Donatum. Aventinus lib. 3 Annal. Boior. si non eumdem cum Chronographo existimavit, parem certe illi cruditionis laudem tribuit, splendidius quam verius, ita scribens: Hac quoque tempestate Divus Marianus Scotus, poeta et Theologus insignis, nullique suo seculo secundus, cum conphilosophis suis Joanne et Candido, Clemente, Donato, Murcheridacho, Magnaldo, atque Isacio qui centum vixit annos, in Germaniam venit. Inde Reginoburgium hi concessere, ab Hemma Virginum Maxima hospitio in superiore monasterio excepti sunt. Willa ejusdem contubernii Antistes templum Divi Petri extra urbem, quod Weichs vocatur, consentiente Ottone Episcopo, ipsis tradidit. Machtylda inferioris monasterii zythum ac cerevisiam tribuit. Ipsi ope bonorum domicilia sibi construunt, in diem vivunt, docendo et interpretando sacras litteras, scribendo, victum et magnam gloriam conquisivere. Hæc Aventinus.
11 Certe, ut annotavit Raderus noster tom. 2 Bavariae sanctæ, proclive hic fuit hallucinari, quod et eodem seculo iisdemque annis et Cæsaribus uterque vixerit, et uterque scripserit, et uterque sanctitatis fama floruerit; quodque utique eadem patria, idem nomen fuerit. Et quis non unum, rem levius inspiciendo, fuisse jurarit? Cum etiam mors utriusque poene in eumdem annum concurrerit, quando Chronographus anno CIXLXXVI, alter hic noster biennio post alterum sit insecutus. Ceterum duos plane diversos fuisse primum ex Chronographo constat, qui de se ipso anno CIolVI tradit, se Calendis Augusti Coloniæ in monachum attonsum fuisse: atqui noster Coloniam numquam vidit, ut ex infrascriptis ejus actis demonstrabitur. Idem Chronographus anno CIolVII, ut ipse de seipso testatur, Fuldam venit, ibique decem annos latebra inclusus posuit: noster hic Marianus ad illas partes numquam aspiravit: Chronographus demum Moguntiam contendit, atque rursus XIX annos ab omnium hominum societate exclusus, solus et clausus usque ad obitum duravit, ut in appendice ad Marianum anno CIOLXXXVI consignatum est: noster Ratisponæ apud S. Petrum consecratum ad urbem conditus magnis fulsit miraculis. Ille divinæ et naturalis sapientiæ Antistes et interpres, matheseos etiam gnarus, et omnis antiquitatis peritus historiographus fuit, multa volumina suopte ingenio composuit ediditque, ex quibus Chronicon opus hodieque in manibus est. Noster homo quam sanctus tam simplex fuit, nihil e suo ingenio deprompsit, nisi quas e sanctis quibusdam Patribus symbolas ad Psalmos collegit; librarius dumtaxat aliena volumina, et sacra potissimum, transscripsit. Plura, si tamen opus pluribus, discrimina in ipsius narrationis decursu apparebunt. Hactenus Raderus. Sed quod fidenter asserit B. Marianum Coloniam Fuldamque non vidisse, nescio an probare possit. An non isthac potuit iter instituisse, præsertim si et Bambergam venit?
12 De B. Mariani scriptis ista habet Aventinus lib. 3. Exspant Reginoburgii in inferiore monasterio divini Davidis hymni, cum commentariis in membranis scriptis, opus Mariani. Ejus præfationem, ut fides fiat, subtexo de verbo ad verbum: Anno Dominicæ Incarnationis MLXXIX Hainrico juvene Imp. Machtylda Abbatissa S. Mariæ et S. Herhardi abbatiam regente, decemnovalis Cycli xi anno, Indict. xii, Marianus Scotus septimo peregrinationis suæ anno collegit modicas istas undas de profundo sanctorum Patrum Felago, scilicet Hieronymi, Augustini, Cassiodori, Arnobii, et de opusculis S. Gregorii: et pro suæ animæ salute, in honorem Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus Genitricis semperque Virginis Mariæ, et S. Herhardi Confessoris, scripsit, et in unum librum perstrinxit. Prolixas enim et salubres Catholicorum Patrum expositiones non omnes avido cordis amore petunt. Multi sunt etiam, qui etsi tales legere vel habere vellent, tamen minori censu vel intellectu, vel aliqua causas existente occupati, illas invenire aut legere non possunt. Numquam tribuatur ad transscribendum extra monasterium nisi pro eo congruum relinquatur vadimonium. Georgii feriis coepit, Matthaei et Hemerami finivit.
13 Thomas Dempsterus Historiæ Ecclesiast. gentis Scotorum lib. 12, tradit Marianum scripsisse Regulam ad Fratres lib. 1 et alia, quæ ibidem loci MSS. asservantur. Potuit quidem Aventinus, quos retulit, compilatos a Mariano veterum Patrum commentarios inque volumen unum redactos, vidisse: Dempsterum neque vidisse arbitror, neque audisse qui testaretur, tum cum scribebat ipse anno Christi MDCCXVII, adhuc in S. Mariani caenobio asservata illius scripta fuisse. Nam, ut Raderus triennio ante Dempsterum, scripsit tomo 2 Bavariae sanctæ an. MDCXXIV edito, ædes illa extra pomorium, mœrium, quæ ab loco D. Petro Consecrato nomen tulit, hodie nulla est, anno cœnobii, Antistite Georgio cum aliis nonnullis templis, prætextu belli funditus eversa, et in ossarium hæreticorum demum conversa. Atque ita cum cœnobio simul memoria B. Mariani pæne tota deleta, et abolita est, quam jacturam hæreticis et eorum auctori Acheronti, de more in acceptis referimus. Quod sub Georgio Episcopo excisum illud monasterium scribit Raderus, non ita accipiendum, quasi id ipse fieri jusserit sciveritque, quo invito plura tunc temere facta ab iis, qui tueri urbem contra factiosos Principes debebant, uti Hundius lib. 1 et 3 Metropolis ostendit.
14 Non solum Marianum, sed et socios scriptioni librorum vacasse ait Aventinus lib. 6. Difficilioris, inquit, religionis obsequio, castimoniarum abstinentia satis ardua, scribendo, docendo, maximam sibi gloriam conquirunt: spectatum satis magnum exemplum pietatis, non solum Boiis, sed et finitimis erant: omnibus placebant, uno ore omnes omnia bona de ipsis dicebant. At Vita, quam mox dabimus, solum habet Marianum in scribendo, ceteros in membrana paranda desudasse. Fuit tamen Joannes, Mariani socius, Presbyter, ut in Vita B. Altmanni Passaviensis Episcopi dicitur, magnaque sanctitatis et sapientiæ opinione.
§ III. B. Mariani ætas, natalis. Vita B. Murcherati memoria.
15 Wolfgangus Lasius lib. 7 de Gentium migrationibus, cum Riettenbergensium Comitum stemmia describit, a S. Leopoldi Marchionis Austriæ genero, aut etiam nepote, susceptos Marianum ac socios ait, quando primum Ratisponam venerunt. Ita habet: Henricus n Burggravius, ex Berchta filia S. Luipoldi, Austriae Marchionis, reliquit tertium Henricum et Fridericum. Is (Fridericusne, an parens?) S. Marianum Sectorum cum sociis Isaaco Clemente, Donato, Candido, Joanne, et Muricherodacho, Ratisponam venientes, viros doctos suscepit; et primo Vestalibus commendavit, quæ primum S. Petri sacellum illis extra urbem concesserunt. Deinde, auxilio Pogensium et Comitum de Labar, proprium cœnobium extrui curavit, quod adhuc Ratisponæ est, et Scotense appellatur. Hæc ille. Uxorem duxit S. Leopoldis anno mcvi (ut xv Novemb. in ejus Vita dicetur) Agnetem Henrici IV Imp. filiam, quinti sororem, viduam Frederici Ducis Sueviae, cui jam pepererat Conradum in postea Imperatorem, et Fredericum Frederici Ænobarbi Imperatoris patrem: ea dein Leopoldo octodecim liberos genuit. Ex his Bertham, sive (ut alii scribunt) Bertham, filiam primam Leopoldus Heinrico Burggravio Ratisponensi desponsavit; inquit in Austria sua Cuspinianus. Fuit Heinricus Leopoldi gener, Ottonis Rittenburgensis Burggravii Ratisponensis frater, ut inferius in Vita num. 13 dicitur. Otto autem memoratur in Diplomate Henrici v dato an. mcxi. Unde consequens est, non nisi circiter annum mc venisse Ratisponam Marianum, si ab eo primum susceptus est; serius ctiam, si a Frederico ejus filio.
16 Löngius aberrat a vero Thomas Dempsterus Historiæ ecclesiasticæ gentis Scotorum lib. 12 ita scribens: S. Marianus, alter a monacho et Historico, Ratishonam venit cum sex sociis monasticam vitam professis, et a Friderico, nepote S. Leopoldi ex Bertha, benigne exceptus, S. Petri sacellum extra urbem obtinuit: postea, auxilio Pogensium et Comitum de la Bar, monasterium fundavit, quod Scotenso illo seculo, sive Scoticum hodie vocatur... Floruit anno mclxiii, quo obiit. Fundatum cœnobium anno mclxvii. Non est operæ pretium ista fusus refellere, cum ipse B. Marianus, ut vidimus, annum Christi mlxxiv dicat esse suæ peregrinationis septimæ: cum Scotigenis, quorum primipilus erat Marianus, possessionem ecclesiæ S. Petri consecrati confirmarit Henricus IV anno mlxxxix: cum ipsa denique Vita, quam dabimus, idem diserte adstruat: cum Vita B. Altmanni vmi Aug. Joannem Mariani socium, ab eo tradat in Cotwicensi cœnobio in Austria exceptum, et ipsum B. Altmannum constet anno mxci obiisse. Probabile est, quod Raderus noster scribit, Marianum circiter annum mlxxxviii decessisse; cum septimus ab eo cœnobii S. Petri Abbas Domnus (ut cap. 3 num. 13 dicitur) Henrici v tempore vixerit, qui tamen Caesar anno mcxxv mortuus.
17 At quo die decesserit B. Marianus non indicat Raderus, quia nimirum, everso S. Petri consecrati cœnobio, simul tota fere illius abolita memoria est. Joannes Colganus in Notisad Vitam B. Muricherodaci xvii Jan. scribit se ad diem xvni Aprilis Vitam S. Mariani daturum; cujus scriptoris testimonio eum illi natalem fuisse diem didicerit, non prodit. Atqui in nullo, quod quidem viderimus, Martyrologio ad eum diem Mariani hujus adscriptum est nomen: est alterius Chronographi Mariani in Ferrarii catalogo generali et Anglicano Martyrologio Wilsoni in priori editione, ast in posteriori expunctum. Sed, ut ad xxx Januarii diximus, neque quo die is obierit nobis constat, neque an inter sanctos habitus, licet Wion pro more absolute S. Marianum appellet lib. 2 Ligni vitæ cap. 72.
18 David Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate hunc nostrum Marianum IV Julii consignat his verbis: S. Marianus Confessor et Abbas in celebri illo Scotorum monasterio Ratisbonæ in Germania. In Caledonia Scotiæ provincia, cujus præcipua civitas Dumcalidonia, monachum prius egit non sine magna opinione virtutis. Fuere quondam Caledonii populi, saltusque Caledonius in septemtrionali Britanniæ plaga, quæ nunc Scotia appellatur; et quæ in Perthia provincia ad Taum amnem sita est urbs Episcopalis Dunkeldes, vulgo Dunkell, eam conjiciunt multi a Caledoniis incolis aut conditoribus nomen sortitam. Georgius Buchananus rer. Scoticar. lib. 7 Caledoniensem, in ea nempe urbe, fundatum a Davide Rege Episcopatum, vocat. At quo auctore probat Camerarius isthic monachum fuisse Marianum, quem Vitæ illius Auctor, qui cum ejus discipulis vixit, testatur num. 7 de Hiberniæ finibus venisse; et num. 14 ex Aquilonaribus partibus Hiberniæ oriundum fuisse? At neque cur eo die illum reponat, rationem testemve affert.
19 In MS. codice Carthusiae Gamnicensis, unde nobis B. Mariani Vitam Joannes Gamansius noster descripsit, additum erat, v. Idus Februarii; ut conjicere liceat vel ab Auctore eum indicatum esse ejus natalem, vel a librario, qui eam olim transcripsit. Idem porro Auctor Hibernum se profitetur cap. 1 num. 1, ita scribens: Quapropter antecessores nostri, nos quoque Christi pauperes, pro remedio animarum, de finibus Occidentis, nudum Christum nudi sequentes, patriam carosque propinquos, amore ac desiderio vitæ coelestis derelinquentes, ne videamur Aborigines, sicut vultur et ardea, quorum ortus et exitus soli Deo cognitus est; qualiter de dulcibus Hyberniæ solis, quo doctore, quibus Principibus, urbis inclytæ, piæ matris peregrinorum, præcipueque Scotorum, suburbia Ratisbonæ civitatis, Divina nos ductitante gratia, habitare incepimus etc.
20 Etatem suam idem indicat cap. 2 num. 10. prout mihi Pater Isaac, qui centum et vigenti annis vixerat, ejus contemporaneus, et qui sub sua directione et obedientia degebat, non sine lacrymis sæpe referebat. Et cap. 3 num. 25 de Declano, Abbate monasterii S. Ægidii Nurembergæ, loquens, qui Conradi III Imp. anno mclii mortui, et Frederici Barbarossæ ejus successoris, Capellanus fuit, nostro, inquit, fuit vir utilis ævo. Ac demum cap. 6 num. 31 citat diplomata Adriani IV Pontificis, qui an. mclix decessit, et, qui eum secutus est, Alexandri m. Porro vitæ B. Mariani in citato codice hic erat titulus: Vita S. Mariani monachi et Confessoris Ordinis S. Benedicti Scotorum, conscripta a quodam illius ferme contemporaneo, Ordinis (ut apparet) ejusdem: ubi pariter recensetur fundatio et progressus monasterii S. Jacobi Scotorum Ratisbonæ, et per accidens memorantur fundationes domorum ejusdem Ordinis Wiennæ et Herbipoli, Nurembergæ et in Eystatt, cum aliis quibusdam memorabilibus, maxime Ratisbonensibus. Partem aliquam Vitæ hujus tom. 2 Bavariæ sanctæ edidit Raderus, nec videtur integram habuisse.
B. Murcheratus Inclusus,
21 Licet hic Murcheratum, cujus alioquin ignoratur natalis, Mariano jungere, quando utriusque res gestæ simul commemorantur. Et vero B. Muricherodachum clausum appellat Raderus; itaque ejus elogium orditur: Muricherodachus domo Hibernus, e veteri Scotia profectus, antevertit Marianum popularem suum, primusque omnium fuit, qui ex ea gente Reginoburgum in Boiariam pervenit, ibidemque apud superius Virginum cœnobium æterno clausus ergastulo, in votis et precibus summaque vitæ severitate ad multam ætatem et extremum usque diem perseveravit. Ac deinde ita concludit: Ita D. Muricherodachus tot in Germania cœnobiorum, Scotis seu Hibernis conditorum, quasi primum fundamentum, primusque in omnibus lapis fuit, quamvis ipse e suo speleo numquam fuerit egressus. Sed virtutis fama, vitæque sanctioris odor, nullis claustrorum repagulis continetur; imo quo arctius custoditur, hoc latius diffunditur.
22 In nullo virorum cœnobio Ratisponæ habitavit, nedum Abbas ad S. Petri consecrati fuit, quod falso, ut multa, scriptis Aventinus lib. 6 Annal. Boior. Divum Marianum Scotum, inquit, conterraneos ejus Isacium, qui centum et viginti vixit annos, Clementem, Muricherodachum, Joannem, Candidum, et Donatum, Imperatore Hainrico quarto imperante, Reginoburgium in Boiariam venisse; juxta templum Divi Petri extra mœnia a Civibus, præcipue Bezelino quodam, eis ædiculas conditas esse, supra in quinto libro retuli. Hac fama moti plures Scoti de Hybernia adventarunt, quibus septem illi præfuere, quorum ultimus Clemens fuit. At Murcheratus diu ante Marianum Ratisponam venit, et cellæ inclusus juxta superius cœnobium Virginum vitam egit. Joannes in Austriam, Clemens Hierosolymam migravit. Donatus nusquam memoratur.
23 Andreas Brunnerus noster Annal. Boicor. parte 3 lib. 11, Aventinum temere secutus, Murecheridachum cœnobii S. Petri incolam facit: Ex ultimis usque Scotorum insulis, inquit, in desertam stationem æque clara nomina successerunt. Initia progressusque deductæ coloniæ proprio commentario posteri descripsere, non sine portentis fabularum, quas nec referre, nec refellere animus est; sua vanitate corruunt. Ex instrumentis publicis manifestum fit, Ottone Episcopo adhuc superstite, Ratisbonam nonnullos ejus gentis accessisse, procurationeque ædis D. Petri, qui Consecratus vulgo dicitur, accepta, collatitiis Piorum symbolis victitasse: tecta deinde molitos; quorum angustias Otto Riettenburgicus alique complares, (nomina in membranis supersunt) paullo post dilatarunt. Ex primis incolis Mariani et Murecheridachi illustrior est memoria, quos sua virtus et fama publica Superis exæquavit. Ita ille. Non videtur autem, quem hic damus de Mariani et sociorum rebus gestis, commentarium vidisse; sed apocrypha solum S. Petri consecrati Chronica, de quibus Hundius tom. 3 et Aventinus. Fortassis tamen non tam cœnobii ad S. Petrum, quam Ratisponæ urbis incolas vocat Brunnerus.
24 Joannes Colganus in actis SS. Hiberniæ B. Marcherati natalem statuit xvii Januarii, ut dizimus, nullus tamen scriptoris auctoritate confirmat: res gestas ex Radero et Aventino describit, et Muricherodachum, Murcheridachum, Morcheratum, Murcherdachum, Murcherdacum, Murchertachum appellat. Nos, ut in MS. reperimus, Murcheratum nuncupamus: et, quia natalem ejus ignoramus, neque laboramus ut dies singulos nominibus Sanctorum unde conquisitis expleamus, cum Mariano eum relinquimus. Affine huic nomen in eadem Hibernia viguit circa eadem tempora, Murchardi; nam Dermicius Murchardi filius, vulgo Dermot Mac-morrog, Rex Lageniæ fuit; qui, tempore Henrici et Regis, Anglos in Hiberniam excivit. Obiisse Murcheratum conjicit Raderus circiter annum MLXXX. auctore Scoto monacho Ratispon. ex MS. Carthusiæ Gamnicensis descripta a Joan. Gamansio Soc. JESU.
Hiberni ad fidem conversi, eam alibi prædicant.
S Sanctorum Patrum illustriumque quorumlibet virorum gesta, quantum sint insignia, licet venerandæ antiquitatis fuerint sua auctoritate et pondere fulta; verumtamen nisi fidelibus litteris, diligentique custodia memoriæ commendetur, cadentibus studiis litterarum temporibus modernorum in negligentiam, per tot seculorum spatia in obscurum oblivionis a volucrum delabuntur. Ideirco minime est admirandum, si humilium virorum res gestæ historiæque memorabilibus scriptis fidelium subsequentium auribus non fuerint retinendæ, tamquam fumus ab oculis in tenues auras evanescunt. Quapropter antecessores nostri, nos quoque Christi pauperes, pro remedio animarum de finibus Occidentis nudum Christum nudi sequentes, patriam, carosque propinquos amore ac desiderio vitæ cœlestis derelinquentes, ne videamur Aborigines, sicut vultur et ardea, quorum ortus et exitus soli Deo cognitus est; qualiter de dulcibusb Hyberniæ solis, quo doctore, quibus Principibus, urbis inclytæ, piæ matris peregrinorum, præcipueque Scotorum, suburbia Ratisbone civitatis, Divina nos ductitante gratia, habitare incepimus, pro modulo parvitatis meæ venturis fidelibus utcumque balbutiendo puerili ac simplici stylo commendabo.
2 Sed fortuitu aliquis zelo pietatis bono in peregrinos, sive notam inconstantiæ eis infligens, sciscitabitur: Unde est, et unde mos iste inolevit, quod de finibus Hyberniæ præ ceteris gentibus lumina Sanctorum per universum orbem, diris saepe frigoribus ac æstivis solibus, peregrinantur? Ad hanc quæstiunculam, licet longis ambagibus, unde mos iste inolevit, persolvendo ostendam.
3 Postquam problemata Patriarcharum, et Prophetarum ænigmata de Christo, obscurata prius Judæa, per voces Apostolorum tamquam Spiritus sancti organum, per Romana mœnia intonuerunt; illuc cœlestis gratia, dominam gentium, Romanam urbem. in prima origine nascentis Ecclesiæ intus et exterius illustravit, tantique præclara fama facti usque ad extremos orbis fines, præcipuæ Occidentis celeberrime est celebrata.c Temporibus namque Augusti Cæsaris, Tiberiique simili ratione justi sui successoris, vectigalia ac tributa ex diversis orbis climatibus antelatis Patribus senatuique Romano, singulis annis tempore determinato afferebantur. Quorum vectigalium latores quæcumque prædicamenta, quæ digna relatu miranda ubicumque audierant, cum ad propria repedarent, singuli quique eorum AUGTORE MO-NACHO RATISPON. ANONYMO, 00A eorum de vicis, castellis, urbibusque suis publice denuntiabant.D quoque, atque o insulas Gallorum, ad fidem Christi, opitulante Deo convertit. Post hunc Prophetam, vir vitæ venerabilis supervenit de Hibernia, nomine p Furseus, genere, moribus et vita præclarissimus; cujus vitam B. Beda in historia Anglorum, coruscantibus signis et miraculis luculentam, describit; qui Aquilonarem Angliæ partem fide Christi cum ditasset, simili caritate et prædicatione Borealem Franciæ partem, quæ q Vermandisia dicitur, docens cognitionem sanetæ Trinitatis, ac veri Salvatoris adventum prædicans, ibidem in pace tranquillam vitam finivit. Sed quid dicam de S. Columbano, qui Italiam in lateribus r Apennini montis solem justitiæ Christum edocuerat? Quid memorem s S. Gallum, qui Sueviam frequentia miraculorum, anachoreticam vitam ducens, illustravit? Quid moror, infinitum volens numerum ad certum ducere terminum? Quidve sidera coeli, stellasque minores, tempus redimens, computare tentaverim? Præterea, ut omnia breviter concludam, postquam ardens flamma Spiritus sancti populos Hiberniæ temporibus primitivæ Ecclesiæ efficaciter perflavit, peregrinationem cambientes pro patria, ita in transmarinas regiones se præcipitaverunt, ut diversas Europae partes semotas prædicando perflustrarent.o p S. Furseus, 1 3. cap. 19 q S. Columbanus, r s S. Gallus.di a. S. Mansueto Hiberno Ep. Tullensi,
4 Eodem tempore clementissimi Dei viventis prævidentia accidit, ut quidām eximiæ nobilitatis ac præstantis formæ juvenis, ex re nomen habens, nomined Mansuetus, de finibus Hyberniæ, beato Apostolo Petro Romæ erat familiaris, et exceptus. Cujus Patris beatissima doctrina idem juvenis sic erat imbutus, ut accepta potestate atque licencia prædicandi, jussu atque imperio ejusdem Apostoli, diros atque indomitose Lotholingiæ populos in brevi jugo Christo subjugaret. Lotharius Caroli Magni filius quartus existens Lotholingiam (quæ etf Germania dicitur) paterna hæreditate obtinuit, eamque nomine suo nominavit. Beatus interea Mansuetus, cui optata omnia successerunt, q Cilefines regiones secus Rhodanum et usque ad Africum mare, et usqueh ad Illyricos sinus, prædicando Salvatoris nomen, pertingens, regressus ad præclaram urbem atque populosam i Tullensem, post multas victorias, post gloriosa certamina, post miraculorum præclara opera, ibidem in pace quievit. Qui antequam universæ carnis viam ingrederetur, quosdam suos discipulos, viros sapientia et prudentia imbutos, per multa tempora ante adventum beatissimi Patris Patricii in Hyberniam direxit; quatenus iidem Legati adventum Salvatoris descendentis de colo in uterum Virginis, atque fidem rectam, veramque sumni Creatoris Adonai cognitionem, per dieta atque facta miracula BB. Petri et Pauli Apostolorum, in urbe Roma apud dominatores totis orbis populumque potentem Romanum esse receptam, prædicando k per omnes fines Hiberniæ, sequentibus signis, viva voce enuntiarent. Quorum virorum vita et prædicatio præclara, Dei sic providente clementia, Apostolo præcipue Hiberniæ Patricio benignissimum statuit iter, facilemque accessum in prædicando gentibus licet idolatris, exhibuit.S. Mansuetus Ep. an Scolus?missi ad cos prædicatores:3 Sed post multa temporum curricula cum felix Patriarcha Patricius, Occidentis Apostolus præcipuus, fines Hyberniæ præfatos intravit, atque ibidem cum multo honore populi et frequentia susceptus est; universitas pene illius gentis eidem Patricio facillimum in credendo præbuerat assensum, atque post paucos annos, præter /Regem terræ idololatram, plebs et populus suavi jugo Christi derelictis idolis, humili devotione colla subdiderunt. Proinde sciat Deus, ac vestra, Fratres, sciat benigna sinceritas, quod si Tullius Latinæ eloquentiæ maximus auctor, illum ignem caritatis, quem Christus venit mittere in terram, licet totis nisibus facundiæ suae tentaret, nullatenus (ut reor) verbis equare digne valeret. Nam quis industrius philosophorum auctor, quive tam facundus orator cum coloribus omnibus rhetoricis suis credibiliter enuntiaret, qualiter gens tam barbara, populus tam duræ cervicis, ab initio mundi spurcigsimis idolorum ritibus deserviens, prædia sua, possessiones quasque suas, sine philosophia, solo nomine Salvatoris audito, B. Patricio contulerunt?Lotharingia unde dicta?l ceteri plerique postea a. S. Patricio conversi:C quod si Tullius Latinæ eloquentiæ maximus auctor, illum ignem caritatis, quem Christus venit mittere in terram, licet totis nisibus facundiæ suae tentaret, nullatenus (ut reor) verbis equare digne valeret. Nam quis industrius philosophorum auctor, quive tam facundus orator cum coloribus omnibus rhetoricis suis credibiliter enuntiaret, qualiter gens tam barbara, populus tam duræ cervicis, ab initio mundi spurcigsimis idolorum ritibus deserviens, prædia sua, possessiones quasque suas, sine philosophia, solo nomine Salvatoris audito, B. Patricio contulerunt?S. Columba nobilis Hibernus.ex his multi exteris gentibus prædicarunt;6 Præterea idem Pater Patricius Ecclesias diversis constituens in locis, Episcopos, Presbyteros, tum in Aquilonari tum in Australi parte Hiberniæ, viros omni honore dignos constituit: ex quibus Sanctis multi dulce solum natalis patriæ, carosqüe propinquos pro Christo, proque æterna vita cambientes, exteris nationibus primae originis cognitionem, fidem sanetæ Trinitatis, reditum ad patriam, quam Adam perdiderat, corpora sua inedia, siti et algore affligentes, societatem Angelorum ambientes, prædicaverunt. De quorum numero Beatissimus m Columbanus Hiberniæ Regis filius præclarus, Spiritu saneto repletus, Britanniam, Scotiam, n HorcadesHelredes.S. Columba, m nS. Columbanus Scolus, non Golhus.
B. Marianus in Germania scriptione et miraculis clarus.
8 Quod cum vir venerandus Otto Bambergensis, summe ac præcipue monasticæ religionis amator, utpote qui q quindecim cœnobia de propriis facultatibus constituit antelatæ religionis, eosdem viros præcepto sanctæ Regulæ, atque cœlestibus mandatis inihiare conspiceret, humilium expostulatione precum hortatus est, quatenus colla suavi jugo Christi subderent, atque arctioris vitæ viam, poenitentiæ, ac præcipue religionis monasticum susciperent habitum. Cui consilio facillime assensum præbentes, a sancto Abbateh S. Michaelis præfatum habitum S. Benedicti susceperunt. Cumque idem vir sanctus Otto præfatus Bambergensis Episcopus Fratres, Marianum scilicet, Joannem et Candidum, in prædicto S. Michaelis claustro omnibus studiis fraternæ pacis et caritatis desudare, eosdem Teutonicæ linguæ ignaros et expertes cerneret, eisdem Fratribus cellulam juxta vicini montis radicem, quatenus ibidem Divinæ legis præceptis accuratius ac secretius vacarent, annonam ceteraque necessaria usibus eorum provide constituit.
9 Proinde sancto viro Ottone viam universæ carnis ingresso i, præfati Fratres haud immemores inceptæ peregrinationis, limina Apostolorum Petri et Pauli Romæ, gentis suæ more, visere desiderantes, habita benedictione et licencia præfati Abbatis S. Michaelis, Ratisbonam prospero itinere pervenerunt; ibidemque opitulante Dei misericordia, tamquam veri exspectabilesque peregrini, a reverenda matre peregrinorum, Abbatissa k Superioris monasterii, Hemma nomine, filialiter sunt recepti. Sed cum postea ibidem diem judicii exspectare decreverunt, tantam scribendi gratiam B. Mariano Divina providentia contulit, quod multa ac prolixa volumina, tum in Superiori, tum in / Inferiori monasterio, ad honorem ac reverentiam primæ ac summæ Virginis, ac sanctarum ibidem Virginum commorantium rogatu, ac intuitu æternæ retributionis, veloci calamo perscripserit. Nam, ut veraciter dicam sine omni fuco verborum, inter omnia gesta, quæ Divina misericordia per eumdem virum operari dignata est, magis laude et admiratione dignum judico, et admirans admiror, quod idem homo sanctus vetus et novum Testamentum, cum commentariis m expositoriis codicibus eorumdem librorum, non semel, nec bis, sed sæpenumero æterna pro mercede, in tenui habitu, et subtili victu, n cum propriis Fratribus suis, tum in Superiori, tum in Inferiori monasterio, qui pergamena parabant, adjutus, propria manu perscripsit.
Eodem quoque tempore multos libellos, multaque manualia psalteria viduis indigentibus, ac Clericis pauperibus ejusdem civitatis pro remedio anime suæ, sine ulla spe terreni quæstus scriptitaverat. o Præterea dum modo factitante Dei misericordia, multæ congregationes monastici Ordinis, quæ fide et caritate, ac imitatione B. Mariani sunt derivatæ de finibus antelatæ Hiberniæ, p Bavariam et Franconiam peregrinando inhabitant, ex majori parte scriptis B. Mariani fulciuntur.
10 Aliud in eodem sancto Patre commendans commendo, quod ultra modernorum hominum tempora prout mihi q Pater Isaac, qui centum et viginti annis vixerat, ejus contemporaneus, et qui sub sua directione et obedientia degebat, non sine lacrymis sæpe referebat; quod sicut S. Moyses mitissimus hominum, qui terram inhabitaverant, eidem per omnia simillimus erat S. Marianus. Deinde quid attinet dicere, quot hominum species, quot variis languoribus oppressos, et præcipue febribus, ut audivi a veris relatoribus, propriisque oculis ad sepulchrum ejus sanitati restitutos viderim? Juxta ejus sepulchrum dum quodam die verba jocosa, magis ineptæ lætitiæ attinentia quam religioni inter se Fratres alternarent, odor suavissimus quasi de floribus Paradisi de sepulchro ejus exhalans, nares et aures loquentium inutilia perflavit. Per quod significatum est, quod solummodo seria ac idonea verba, resonantia Divinas laudes, ibidem iterari deberent.
11 Tunc temporis in Inferiori monasterio ad revelationem et retectionem ejusdem viri felicis quoddam miraculum relatu dignissimum accidit. Nam quadam nocte cum ipse idem vir beatus Marianus quoddam nescio quod divinum volumem in Inferiori monasterio cum luminibus, sicut erat solitus, scriberet, contigit negligente custode ejusdem Ecclesiae lumina sibi non præberi: ipse tamen sine omni luce materiali scribere non hæsitavit. Quoniam Divina misericordia tres digitos manus suæ sinistræ, ad instar trium lampadarum, splendescere faciebat, ut inceptum opus r in tali lumine colesti incessanter perageret. Cumque ejusdem Ecclesiæ Sacrista ad mentem revocaret, quod luminaria sancto viro de more non detulisset, surgens de lecto, assumptis sibi aliis Virginibus, ad cellam viri Dei pedetentim accedens, et per rimas ostioli cellulæ, qua occlusus B. Marianus scribebat, digitos ejusdem ardere, scamerulamque eandem cœlesti lumine, quasi radiis meridiani solis, lucere conspiciunt. Quo miraculo Virgines perterritæ, ac tali prodigio tremefactæ, Dominæ Abbatissæ ac ceteris Virginibus sacris rem ordine pandunt. Ac res talis, tam miranda, a Clero et populo Ratisbonensi mirifice prædicatur, ac circumstantibus ejusdem urbis fidelibus preconibus tamquam lætissimus rumor passim enuntiatur. a Hoc caput ex chartis Reginoburgensibus reclat. Raderus. is rectisis quæ de Ottone Episcopo narrantur. — b Quartum intelligit non semper plum, inquit Raderus. Is anno 1036 quinquennis patri successit, adultus diuturnis distidits Ecclesiam e cagitavit, quam obrem illi B. fregorius v. i Papa sacrorum communionem interdixit unno 1076, post B. Mariani in Germaniam adventum nono, juxta ea quæ supra § 2 num. 12 ipse de annis suæ peregrinationis Marianus scribit. Tandem an. 1106 7 Aug. imperio a filio spoliatus, Leodii obiit Henricus. Raderus hic post Henrici addit, Majoris quod abesta MS. Gamnicensi. ipse Marianus supra Halniricum juvenem appellat, respectu Henrici in patris; sed deinde ob Henricum v ipse enior et major potuit appellari. Henricus in, qui in eo nomine Imperator. Pius est cognominalus, ut in Vila B. Altmanni Possariensi 8 Aug dicitur. — c Raderus legit, de finibus Hibernise fraternitatis dictæ quidam. — d Earox pro roare ac fortitudine in urpita scrpius Tertiuliano, ut lib. de anima, cap. 20, quæ circa corpulentiam et valentiam, vel accunt, vel obtundunt. et adversu Hermogenem cap. 45 Sic enim et Hieremias commendat: Deus faciens terram in valentia sua. In vulgata Ieremia 51 v. 15 habetur - Qui fecit terram in fortitudine sua. Idem paullo post: Vides ergo quemadmodum operatione Del universa consistunt, valentia facientis terram... sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem 1/a S. Cyprianus lib. 1 Testimoniorum contra oentes cap. 22. auferet a Juda et ab Hierusalem valentem et validum, valentiam ponis et valentiam aque. Etiam pro exercitu valentiam posuit Tertiulianus de de resurrecti. carnis cap. 29 et vixerunt, et constituerunt super pedes suos valentia magna satis: quod in vulgata effertur Exe-chelis 37 v. 10 Et vixerunt, steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. — e Plures ei comites alti tribuunt, ut supra diximus. — I Otto hic, ad quem B. Marianus venit, Episcopus Ratisponensis fuit ex Canonico Bambergensi. Inde scriptori errandi occasione, ut a S. Ottone Banbergensi Episcopo acceptum hospitalio Marianum crederet, quia ab Ottone Ratisponensi Episcopo fuerat exceptus. Creatus est hic Otto Aniistes Ratisponensis anno 1060, extinctus anno, 1089, ut Raderus tradit. Sed quod idem subdit Marianum anno 1070 Ratisponam delatum, vel fateri debet eum alibi in Germania triennio subtitisse; vel refellitur ipsius Marianti verbis ab Aventino supra descriptis, quibus diserte ascerit amicum Christi 1074 fuisse sux peregrinationis septimum. At S. Otto anno 1102 Episcopus Bambergensi factus, annis post Mariani obitum qualuordecim. Hæc omnia, quæ de Ottone narrantur, omisit Raderus. Fit Ottonis Ratisponensis mentio in diplomate Henrici iv dato an. 1089 quo monasterium Scotorum, dictum in Wihen S. Petri in mundiburdium defensionis suscipit. At S. Ottonis Bambergensi mentio fit in diplomate Henrici v anno m Indici. 4 dato, quo najus Scotorum monasterium, in suum mundiburdium suscipit tutelamque. — g De monasteriis a S. Ottone xdificatis agit Gaspar Bruschius in Catalogo Episcopor. Bambergenstim, et Andreas Abbas S. Michaelis lib. 1. Vitz S. Ottonis in 3 edit. Surii 2 Julii. — I Mons monachorum, amplissima juxta Bambergam Abbatia, a S. Henrico Imp. in honorem S. Michaelis fundata a S. Ottone nucta xdificis, possessionibus, et studio pietatis; accitis Hirsaugia doctis aliquot ac religiosis monachis, a quibus Wolframus Abbas creatus. Omnino suspicor B. Marianum primum divertisse Bambergam, atque in illo S. Michaelis caenobio habitasse: hujus autem Vitz Scriptorem, cum id sive ex monumentis aliquibus, seu majorum relatione didicisset; audisset etiam ab Ottone Episcopo bentyne susceptum, existimasse sub. S. Ottone Episcopo, et Wolframo sancto Abbate isthic commoratum. — I Fallitur Auctor toto colo: obit S. Otto an. 1134 secundum Raderi calculum, aut potius 1139, ut alti volunt, annis videlicet 31, post B. Mariani obitum. — k Desunt hæc superioris monasterii apud Raderum. Aliax in diplomate Henrici iv memorantur superioris monasterii Abbatissæ, Willa, quæ fortasis Hemme successit, nisi eadem binominis fuerit, ei Hazoga, quæ in codem diplomate a Gewoldo edito Hazega, ab Aventino Haziga appellatur. — I Cujus Abbatissa Mathilda, ut supra retulinus, cercvisiam B. Mariano et sociis largiebatur. — m Rader. et expositoriis suis codicibus — n Raderus sequentia sic expressi: tum propriis Fratribus cum in superiori, tum in inferiori monasterio, qui pergamenam parabant ad intus, etc. Nostra lectio magis arridet. — o Rader, alter hæc scriptu reperit: Præterea alio modo propalatur Dei misericordia, quia multæ congregationes monastice ordinis. — p Rader. Wauvariam. — q Rad. post. — r Idem. vitali. — s Idem candelamque, at deerat candela; sed digiti lucentes camerulam, sive cellulam, illustrabant.
S. Petri ecclesia Mariano data. Monasterium constructum.
12 Erat eodem tempore vir magnae virtutis ac testimonii, de finibus ejusdem Hiberniæ, in Superiori monasterio reclusus, Murcheratus nomine, qui per multa tempora ante B. Mariani adventum in eodem claustro arctam viam, qua itur ad astra, sibi assciscens, tamquam verus spiritu pauper regnum Dei ibidem expectabat. Cujus viri venerabilis consilio et frequentia B. Marianus laudem et frequentiam populi devitans, inceptum iter senioris communicavit consilio; ad quem B. Murcheratus inclusus ingemiscens respondebat: Jejunenus hodie, et rogitemus Spiritum consilii sanctum, ut idem nobis, licet peccatoribus, Excelsi reseret mentem, si sit ejus velle, te hic manere, sive limina Apostolorum in Romana urbe requirere. Deinde eadem nocte dum B. Marianus in lecto suo modicum pausaret, sibi consilii Spiritus sanctus ait: Mane summo cras assumptis tibi comitibus, Joanne scilicet atque Clemente, iter inceptum arripe, et ubicumque, sol oriens mane novo tibi reluceat, ibidem usque in diem judicii ossa tua requiescent. Dumque sequenti luce dilecto Fratri suo Murcherato ceterisque amicis valedicens, sicut voce Divina præinductus, versus Romana mœnia mente hilari viam sibi dilectam initiare coepit. Sed more suo solito ab oratione iter incipere volens, basilicam B. Petri Apostoli extra muros urbis ejusdem, in qua modo vir sanctus requiescit, cum suis Fatribus intravit: ac ibidem intentis precibus Deum ac B. Petrum Apostolum accurate rogaverunt, quatenus a B. Ratisbonensi Petro ad sanctissimum Romanum Petrum Apostolum prosperum iter habent. Deinde piis finitis precibus dum limina ecclesiæ ejusdem egrederentur, ecce juxta præfatam nuntii vocem, sol recenter ortus primo mane eisdem ibidem illuxit. Quapropter meritas gratiarum actiones viventi Deo ac B. Petro, qui eisdem locum quietis et sepulturæ donavit, flexis genibus ibidem persolverunt, dicente Mariano: Hic requies mea in seculum seculi; hic horrendum judicii diem expectabo.
13 Haud equidem dubium arbitrorb esse, indicta gaudia sacris Virginibus urbis, quibus antea B. Marianus præcordialis peregrinus, Clero ac populo Ratisbonensi, cum innotuit Dei amicum eumdem Marianum oraculo Divino sic esse retentum. In eodem caritatis fervore beata mater peregrinorum Hemma de Superiori monasterio Abbatissa, præfatam ecclesiam et locum cellulæ Mariano suisque sequacibus, rogatu ac prece pii Imperatoriis Henricic Majoris, in ævum licenter contradidit. Ideoque concives ejusdem urbis, præcipue beatæ memoriæ Bethselmus urbanus, vir divino amore repletus, claustrum et claustri ædificia, æternæ retributionis intuitu, de suis sumptibus, licet stricta sint, tamen commoda paucis peregrinis, construxerunt.
14 Sed dum claustrum idem fuerat initiatum, sic fama volans ejusdem loci per ora hinc inde peregrinorum, limina diversissima requirentium, primo ad Aquilonares partes Hiberniæ, unde vir sanctus oriundus erat, perlata fuisset, multi ex concivibus suis, qui pueritiam juventutemque ejusdem Deo per omnia dicatam noverant, derelictis rebus carisque propinquis, caduca præ æternis hilari mente abjicientes; perque tot maria, perque tot invia regna, Christum virumque Dei Marianum sunt secuti. Dum enim idem vir beatus Marianus, cui omnia optata successorant, ad elementad litteratoriæ artis ac Divinæ legis cognitionem, atque divino servitio a parentibus suis, pro remedio animarum suarum, destinaretur, ait quidame senex sapiens, qui divino Spiritu repletus futura prædicere solebat, ad eumdem Marianum tum puerum: O, inquit, Domino dilecte, multos fideles multosque peregrinos, si tibi vita comes fuerit, Christo copulabis. Quod oraculum viri sancti comprovinciales memori mente tenentes eumdem Marianum a paternis finibus Occidentis, Spiritu sancto eos ductitante et inflammante, secuti sunt.
15 Præterea incredibili memoratu in præsentiarum enuntiare vix valeo, quantum Dei amicus post paucos annos, in numero Fratrum, in religione monastica, magnus et celebris factus est. Quoniam usque ad tempora juniorisf Henrici Imperatoris, qui patrem suum de regno fugavit, in eodem loco septem Abbates viri venerabiles, ejusdem sancti viri Mariani digni successores, de eadem gente Borealis Hiberniæ finibus surrexerunt. Quorum erat ultimus vir celebris, ac per totam Bavariam religionis ac miræ simplicitatis fama notissimus,g Domnus nomine, qui a parte Australis Hiberniæ primus extiterat. Nam Clemens, ardentissimus Christi et peregrinationis amator, tertius de numero sociorum ejusdem viri sancti de patria venientium, cunctis venientibus sepulchrum Christi viventis visere volens, ad salvandam animam Ierosolymam perrexit, ibidemque vitam in pace finivit. Simili quoque ratione ac fervore Joannes internæ caritatis amator, B. Marianum carosque propinquos æternæ vitæ desiderio deserens,h Cottovicum intravit in Austria, ac arctioris disciplinæ viam ingrediens, se i includi ibidem fecit. Sed dum per aliquod tempus in eodem loco clausus, lacrymis et planctu ac frequenti jejunio studens commoraretur, cumque tam arctæ vitae fama aures Domini k Papæ repleret, eidem Joanni incluso, tamquam speciali peregrino, ligandi atque solvendi per totam Bavariam atque Austriam potentiam contulit.h i Joannes in Austria sancte vivit. k a Desunt sequentia Radero, qui tamen de Murcherato seorsim agit, ut supra diximus, alique ex ejusdem viri divini patria et municipio venisse D. Marianum. — b In MS. erat, non esse, expuncrimus secundam negotiationem. — c Aventino lib. 6 Bezelinus dicitur: itemque Radero, qui et Vezelinum, ac Wezelinum nuncupari indicat. — d Ita Tertullianus de Idololatria cap. 10: Videamus igitur necessitatem litteratoriæ artis. — e Passim ejusdem reperias in Hibernorum Sanctorum gestis raticinationes. — f Henricus v patrem Pontifici rebellem regno exuit anno 1103, anno deinde iv Imperator coronatus, obiit anno 1123 Ultrajecti, paternæ impie'atis idem ullor et imitator. — g Aventinum hinc refutes, ita scribentem lib. 6 Annal. Boior. Hac fama moti plures Scoti de Hybernia adventarunt, quibus septem illi præfuere, quorum ultimus Clemens fuit. Septem autem illos supra retulimus §. 2. num. 10. quos huic caenobio omnes præfuisse Aventinus hariolatur. — h Cuspinianus in Austriæ descriptione: In monte arduo Gotweich situm, olim Canonicis secularibus ædificatum, sicut sunt Bataviæ apud S. Nicolaum, ab Altmanno Episcopo Pataviensi fundatum: tandem ordinis Benedictini monachis, ut hodie, repletum. Sed fallitur: nam Auctor Vitæ S. Altmanni, quam dalimus 8 Augusti, tradit in S. Nicolai caenobio, in suburbio Pataviensi, super littus Oeni fluminis, ab Altmanno ædificato, et pluribus possessionibus ditato, religiosos clericos et laicos undecumque collectos, communem vitam duxisse sub regula S. Augustini: in Kotwich vero cumdem Altmannum monasterium ædificasse, et collectis in unum viris religiosis, et præposito eis viro prudente Outone sub Regula B. Augustini vitam eos ducere jussisse spiritalem: at post B. Altmanni mortem, sub Chuonrado Præposito, qui Outoni secundus successerat, hujus Joannis Scoti consilio, professionem mutatam et habitum. Situm est porro Cottovicum, sive Gotwicense caenobium in monte juxta Danubium. e regione Chremisianæ ac Steinensis civitatum Austriæ, amœnissimo loco, ut hobet Hundinus, cum de Altmanno agit in Pataviensibus Epp. tom. 1 Metropol. Sed quod ait in Comageno monte situm, nescio an omnibus probet. Comagenis certe oppidum Norici, quod in Vita S. Severini Presbyter: 8 Janu. cap. 1 numer. 7 memoratur, alii Kaumberg, aut, quod infra Cottovicum Danubio quoque imminet, Holenburch nunc dici existimant. — i De eo ita Auctor Vitæ S. Altmanni: Tempore venerandi Antistitis venit in montem Kotwich Presbyter quidam natione Scotus, professione monachus. conversatione religiosus. Congruebat ei nomen quod habebat, dicebatur enim Joannes, quod sonat Gratia Dei. Dilexit hanc gratiam in eo Antistes Altmannus; et, ut liberius ille secum habitaret, quodam arcto habitaculo juxta ecclesiam B. Mariæ pro desiderio et petitione sua eum conclusit. Plura isthic in ejus laudem narrantur. — k Urbani n, opinor, aut Paschalis n.
16 Posthæc multiplicatis in Ratisbonensi loco beati Patris Mariani Fratribus, tam arcto atque constricto, utpote angustantibus hinc inde aliarum ecclesiarum agris et urgentibus locum ibidem idoneum cellulæ, spatiosa claustri ædificia in interiora secundum multitudinem se extendere nequibant, consilio amicorum habito, cum licentia Domini Papæ a Calixti atque imperatorisb Henrici Junioris, a Comitec Friderico de Francinhys pro triginta talentis Ratisbonensis monetæ, extra muros urbis Ratisbonensis aream unam ad Occidentem ementes per manum mediatorisd Ottonis Præfecti Ratisbonensis, ibidem in honorem S. Jacobi Apostoli, et S. Gertrudis Virginis, monasterii fundamentum in nomine sanctæ et individuæ Trinitatis jecerunt, ac Domino cooperante, civibus item ditissimis Ratisbonensibus, copiose Fratribus victualia, præmia lapicidis, de propriis sumptibus suis, intuitu æternæ retributionis, administrantibus, inceptum opus, Dei sic volente clementia, Domnus primus Abbas loci illius, præ nimia festinatione incompositum et fragile, ut cumque ad finem perduxit.
17 Tum quidam de Fratribus loci ejusdem vir industrius, et in rebus agendis eruditissimus, nomine e Mauricus, solus cum solo puero comite per devia mundi, Spiritus sancti ductitante eum gratia, adf Regem Russiæ perveniens, ab eodem Rege ac Principibus urbis ditissimæ q Chios de ferinish pellibus pretiosis valentibus centum marcas recepit, atque easdem vehiculis ferens, cum negotiatoribus Ratisbonam pacifice pervenit; ex quarum pretio claustri ædificia, tectum quoque monasterii factum est.
a Callistus n Gelasio n an. 1118 4 Kal. Feb. mortuo suffectus obiit 14 Kal. Jan. 1124. — b Recitat hujus diploma Raderus, sed ante Callisti pontificatum, anno scilicet Christi III. datum. — c Hunc solita fide inter fundatores illius caenobii Aventinus recenset, quia scilicet fundum vendidit caenobio construendo. ita scribit: Ubi angustius habitare coperant; Fridericus Phronthusius, Otto Ritoburgensis Præfectus urbis, frater ejus Halnricus, cum uxore Bertha,
18 Posthæc Abbate Domno viam universæ carnis ingrediente, vir generosus, luce eloquentiæ præfulgens, Christianus factus Abbas successit. Sed ne temere aut inconsulte locum mutare, abbatiam de prima institutione transferre videretur; proinde idem Abbas Christianus, cum laude et licentia Ratisbonensis Episcopi Innocentium Papam requirens, claustrum S. Jacobi Scotorum cum omnibus appendiciis suis in tuitionem et defensionem ejusdem, nec non in patrocinium Romanæ curiæ contradidit: a quo Papa Innocentio in Abbatem idem Christianus reverenter est consecratus. Deinde ut hoc inconvulsum et incommutabile in ævum permaneret, idem Papa Innocentius, pauperum pater clementissimus, præfati claustri curam atque tuitionem, nec non et advocatiam sic commendavit, ut intuitu æternæ retributionis, sine aliquo temporali usu, k Henricus Imperator, ac sui sequaces, claustrum utpote ad curiam Romanam et Dominum Imperatorem respiciens, ab omni injuria defenderet.
19 His itaque rebus gestis, claustroque libero facto ac stabilito, felix Pater Christianus Abbas paternos Hiberniæ fines revisens, ita digno honore apud Reges et Principes terræ ejusdem, et intantum erat acceptus, quod collatis sibi argenti ducentis marcis, lætus ad propria repedarit. Ex quibus talentis Pater idem Christianus, non muros, non ædificia claustri elevavit; verum, quod longe melius fuit, tamquam providens et præscius futurorum, agros et possessiones, in usus tam præsentium quam futurorum Fratrum, per manus mediatorum l Henrici Ratisbonensis Burchgravii, atque m Ottons Landgravii comparavit.
20 Deinde cum Divina clementia de coëlo viros sanctos ac simplices, adjutrice Spiritus sancti gratia, sic procul a patria dissitos, in muris, in possessionibus, et religione monastica, extendere se in anteriora respexisset, mentibus nobilium virorum in Bavaria, ac urbanorum Ratisbonensium inspiravit, ut sepulturam, agros etiam ac prædia in usum Christi pauperum, Deo ac S. Jacobo cum multa devotione contulissent. Inter quos Nobiles primus ac præcipuus vir ingenuus, nomine n Gundaratus, qui se et sua, prædia multa, cum uxore sua, cum multa caritate et amicitia, pro salute animarum suarum, plura pro Christo ibidem contulerunt. Posthos Hermannus Branner ac Englivarus vineta sua, agros etiam prope positos, eadem intentione Deo ac eisdem Fratribus largiti sunt. Deinde Bertha beatissima simplex sine felle columba, rutilans caritatis sidus imperii, beatæ memoriæ Henrici Ratisbonensis Burggravii uxor, sepulturam propriam, vineas duas, ac septem aratra, in Austria Deo ac B. Jacobo, nec non et peregrinis loci illius Fratribus, pie destinavit. Præterea Bertholdus vir nobilissimus o de Nigro Castro per manum mediatoris p Conradi Imperatoris, dum irent Ierosolymam, tringinta aratra eidem claustro, in villa quæ dicitur Didenburg, cum silvis et omnibus pratis, et appendiciis suis eisdem ardenti desiderio constituit. Proinde q Linchardis Ratisbonensis Ecclesiæ Advocatissa, mulier devotissima, quasi virago per multa viduitatis suæ tempora in habitu religionis cum peregrinis Fratribus commorata, seipsam, et commoda multis infirmis Fratribus claustri, ac prædia multa secum Deo conferens, in Capitulo nostro cum Domina Bertha est sepulta. His omnibus finitis, Divina dignatione ductus vir strenuissimus, liber atque ingenuus Dominus Rupertus Lupus, se et multa bona sua Deo ac S. Jacobo, devovit. Multi etiam alii, etsi non æqualiter fuerunt tantæ nobilitatis claritate prædicabiles, aurum atque argentum et cetera Fratribus utilia, coelum pro terrenis ementes, præfato claustro sacrificaverunt.
21 Bertha, quæ filia foit Divi Leopoldi Austriaci, Litogarda uxor Friderici Comitis de Bogen Curatoris templi Reginoburgensis Gundakerus et Wernherus de Labar, grande monasterium Divo Jacobi et Gertruda intra menia urbis condunt. Comites de Labar et Rietenburg prædia apud Nariscos tribuunt; illorum ibidem monumenta extant. Bertha ibidem sepulta, vineas in Austria donavit. Hartovicus Episcopus Reginoburgensis templum dedicavit, anno ab orbe servato xxxx. Primus Præsul foit Mauritius: auctores fiunt Calistus Pontifex Maximus, et Imp. Hainricus V. Cæsar Augustus, Hæc ille. Hundius quoque ab Hartwico, qui an. 1105 Episcopus factus, 3 Martii 1126 decessit, dedicatum S. Jacobi monasterium scribit. In diplomate Henrici v appellatur Hartuvidus. — d Memoratur hic Otto Rittenburgensis urbis præfectus Ratisboneæ in diplomate Henrici v dato anno mi, diciturque cum aliis civibus, qui ibidem nominantur, ecclesiam, vel potius forsissis ecclesiæ, dein xdificatæ, fundum, ut post indicatur, emisse ab Adelhaide et filiis ejus Udalrico et Adebuino. An hæc sit Adelada, quam lib. 7 de Migrat. Geni. in 2 genealogia Bogensium Comitum ex Aventino, referi Lazius, matrem Aswini et Friderici, sororem Richardæ matris Ottonis a Witelpach Palatini, alii disquirant: itemque num cadem sit emptio quæ hic ab Auctore, quæque in Henrici v diplomate refertur. — e Hunc, ut jam retulimus, prinum Abbatem facit Aventinus, pro Domno. — I Hic, ut colligere est cx Mattheia Michoviensi, aliquis filiorum Zaslai, sive Isaslai fuit. Zaslaus Dux Kioviensi, filius Jaroslai. nepos S. Ulodomiri, sive Basilit, obiit an. 1070, Suatopolco ejus filius anno 1112, post hunc Uladimirus frater rerum potitus, decessit 1120. Mæctiaus 1119, postremus fratrum imperavit Jaropolcus. — g Kiovia vetustissima amplissimaque urbs ad Boristhenem, olim totius Russiae metropolis, mulla ostentat pristinæ magnitudinis argumenta, ut apud Alexandrum Gagninum tom. 1 Polonicar. rerum videre est, atque apud Michoviensem lib. 2 cap. 18 et alios. A Kig conditore nomen accepit, vulgoque Kiow dicitur, quod ut Kiof pronuntiatur: reorque Auctorem hic Chiof, non Chios, scriptisse. Ita quoque in appendice ad Vitam S. Clementis Papæ, quam dobitus 23 Novembris, de Jaroslao S. Ulodomiri filio habetur: Retullit igitur idem Rex Georgius Sclavus Episcopo Catalaunensi (Rogero Leguto Henrici Galliei Regis ann. 1048) quod ipsemet quodam ilbi perrexit, et inde secum attulit capita SS. Clementis et Phaebi discipuli ejus, et posuit in civitate Chion (legendum arbitror Chiou) ubi honorifice venerantur: quæ etiam capita eidem Episcopo ostendit. — k Præcipue pellium viget apud Russos mercatura, terra fere bellis frequentibus inculla, ut Joannes Fabrii in corpore rerum Moscoviticarum testatur. — i Cum Innocentius n. an. 1130 14 Feb. electus Pontifex sit, quo eodem anno Chuno Ep. Ratispon. Hartwici successor obiit, verisimile est Henricum Episcopum hic intelligi, qui cum cam Ecclesiam varia fortuna annis 25 gubernasset, decessit ann. 1135. — k Hic Auctorem fesellit memoria: quintus Lolharii Imp. qui Henrico v. an. 1128 mortuo successerat, agebatur annus, cum Papa creatus est Innocentius. — I De hoc illustri viro supra egimus. — m Legitur hic quoque instrumento donationis cujusdam apud Hundium tom. 1, Metropol. subscripsisse. Lazius lib. 7 de Migrat. geni. Ottonis Præfecii Ratisponensis filium censel, Laulgravium a Stevening. — n Lazius, cum Aventino, ut illustrior munificentia sit, hunc ipsum (ni fallor) Comitem facit, et cenonobit Scotorum restauratorem. Wernerus, inquit in stemmate hielenbergico. et Gondoccarus, Comites a Labar, sub Henrico v Scotense conobium Ratisponæ restaurarunt. Quorum alterius uxor Berchta vineas in Austria dedit, Nescio quas vineas, a qui Beriha præterquam Henrici Burggravit vidua, in Austria donas Ratisponensisbus Scotis legerit. — o Memorat hunc nobilissimum virum in stemmate Comitum Schuarsenburgiorum in Auctario Operis genealogici Elias Reusnerus, traditique anno 1131 Gunthero patri successse, obiisse 1172. Hiuus præclaræ donationis et heroice in Palwtinam susceptæ expeditionis non meninit. — p Conradus in Imp. anno 1147 in Terram sanctam cum valido exercitu profectus, nihil dignum gessit, Grecorum fraude vexatus. — q Hæc est, quam supra Aventinus appellat Litogardam uxorem Friderici Comitis de Bogen Curatoris templi Reginoburgensis. De Frederico n. scribit in genealogia Comitum a Bogen cx Aventino Lazius: Genuit ex Luitgarda Fridericum mi et Hartovicum. Ast in priori eorumdem Comitum stemmate Luitgardem Hartowicie conjugem facit. Forsissis etiam Luithardis, vel Liuthardis scripsit hic Auctor, quod populi cor significat, aut potius Luitgardis, ut vulgo, id est populi hortus. Verum Litogarda a quo etymo deducit Aventinus? At familiare est isit auctori voces a vulgari, etiam eruditis usurpata, formatione, in aliam quasi leniorem deflectere, cui neque Teulonica etymologia, nequa Latina aut Græca, plerumque suffragetur. Satis illi est aliter atque homines solent dixisse, scriptisse. ingressus, quod corpus suum Dei servitute intantum redegit, quod asperrimis torquibus ligneis, nullo sciente vel vidente præter seipsum, sæ circumcinxit, ut profunda vulnera in brachiis et hypochondriis infigerent: et, quod gravius erat, usu lautioris cibi abstinens, ab omni potu, qui mentem exhilaresceret, tamquam a veneno, abstinebat.d Unde contigit, quod cum quadam die ipse beatus vir Macarius, quadam causa sic cogente, Patrem beatum Embriconem Episcopum reviseret, idem Antistes solito more honori advenientium propinari præcepit, ac B. Macario jussit prius porrigi vinum. Sed vir sanctus Macarius abstinentiæ virtutem servare volens aiebat: Hodie, Pater mi, non bibo vinum. At contra felix Embrico ait: Præcipio tibi per sanctam obedientiam, ut in reverentiam sancti Martyris Kiliani, teque rogito, ut mecum de hoc vino summotenus gustes. Sed quid faceret vir sanctus Macarius, qui inter Secyllam et Charybdim, id est, inter virtutem abstinentiæ et obedientiæ præceptum positus fuerat? quam partem infringeret? cui parti obediret? sed Divina inspiratione sibi scyphum sumpsit, vinum modice libavit. Inde ipse Macarius intus et extra spiritu Domini repletus, Episcopo scyphum cum eodem vino offerens, ait: Supplicans tibi, Reverende Pater, simili caritate, licet audacter, deprecor, ut modo rursus de eodem scypho bibere digneris. Cumque Pater Antistes de eodem vino gustasset, haud modice admirans, et pincernam vocans, Serve, inquit nequam, qui est quod facere præsumpsisti? Ut quid magis puram lympham mihi et Abbati Macario, et non de locuplete penu S. Kiliani propinare presumpsisti? At pincerna coelum et terram contestans, quod de meliori vino totius cellarii propria manu propinasset. Tunc Episcopus jurantis dictis fidem adhibens propria manu sancta omnibus in conclavi sedentibus aquam de vino factam ut gustarent apportavit. Tunc clerus admiratur, tunc populus concurrit, tunc campanæ præ magnitudine facti pulsantur, tunc ipse Antistes cum viris summatibus totius urbis felicis Abbatis Macarii in aures populi præclara merita publice prædicans, ipsum cum pompa et gloria ad claustrum suum reduxit.
22 Proinde his coelestibus signis per totum hinc inde Episcopatum Herbipolensem mirifice enuntiatis. prodigium ante ecclesiam B. Jacobi, in qua modo B. Macarius requiescit, prodigialiter accidit. Nam ante portam ejusdem monasterii ad Austrum nocte quadam serena lucente luna, dum matutinæ cantabantur, ecce ignea turris a terra usque ad coelum attingens, urbem totamque regionem tamquam sol meridianus astivo tempore, universo populo spectante, illuminavit. Sequenti vero die Clerus et populus locum videntes, unde flamma turris egrediatur, argenti multum B. Macario cum Fratribus suis, ex compunctione coelestis flammæ sacrificaverunt, dicentes ex eis quamdam præfiguratam esse animam ardentem fraterna caritate de vicino claustro evidenter coelum ascendere. Que verba præsaga miraculorum obitum B. Macarii prope venturum præfigurabant. Nam post quatuordecim dies juxta conjecturam eorumdem virorum, viri sancti anima de ergastulo carnis egressa ad gaudia Angelorum pennis virtutum evolavit.
Tum faciente Dei gratia, crescente Fratrum multiplici numero, fama benignissima claustri ejusdem non tantummodo per fines Bavariæ, verum etiam usque ad Franconiam se late longeque disperserat. Quapropter felix Patriarcha Herbipolensis Ecclesiae Episcopus a Hainricus locum cellæ et agros sufficientes usibus Fratrum in suburbio Herbipolensi, Dei acb S. Kiliani cognatione, hilari devotione, plaudente populo Herbipolensi, Scotis concessit. Ad quem locum regendum cum aliquot Fratribus virum Deo plenum Macarium, in lege divinac doctissimum, atque diutinis liberalium artium studiis per totam Hiberniam celeberimum, Abbas Christianus Ratisbonensium Scotorum, in Abbatem direxit. Qui Macarius arctam viam, quæ ducit ad vitam, sic est
23 Tum virum sanctum Spiritus sancti gratia repletum e Gregorium nomine, de claustro Ratisbonensium Scotorum, in Abbatem elegerunt dignissimum, qui ex re nomen habens, super commissum sibi gregem evigilans, erga pauperes, et præcipue peregrinos, intantum studebat, ut quicquid manus ejus poterat attingere, publice privateque indigentibus largiretur. Qui in tali studio post paucos annos hilari mente ad Christum transiit. Cumque eodem anno quidam arreptitius ab amicis ligatus ad ecclesiam eamdem, ut ibidem Fratres pro eo Excelsi rogitarent clementiam, duceretur, fusis precibus pro eo eumdem infirmum super sepulchralemf cippum ejusdem Abbatis, ut erat catenatus, imposuerunt, statimque dæmoniacus carbones nigerrimos innumerabiles, meritis Patris egregii adjutus, evomuit.
24 His Patribus defunctis, virum plenum gratia et veritate, eorumdem Ratisbonensium Priorem, nomineg Carum, in Abbatem elegerunt, qui vineta ac virgulta plurima in eodem loco utiliter plantavit, ædificia claustri prudentissime ac competenter erexit. Quem post paucos annos Rex Conradus ac Regina Gertrudis beatissimæ memoriæ in Capellanum sumentes, Ecclesiam B. Ægidii Nuremburgensem eidem ac sequacibus ejus in ævum, intuitu æternæ retributionis, quatenus ibidem gens Scotorum, pro statu Imperii ac pro incoluminate Regum, Excelsi rogitarent clementiam, contulerunt; in qua idem ipse Carus, Deo et Angelis carissimus, diem judicii securus expectat.
25 Quam Ecclesiam regendam post ipsum Carum Pater Declanus ejusdemh Conradi ac Reginæ Gertrudis, atque i Fiderici Imperatoris Capellanus existens, vir providus ac in rebus agendis consultissimus, qui a fundamentis ecclesiam spatiosam quadris ac naturaliter rubricatis lapidibus, misericordia Dei favente, in qua ipse nunc tamquam Christi miles emeritus requiescit, licet multis sibi invidentibus et contra dicentibus, construxit: qui Pater humanissimus. Dei fretus auxilio, in eadem ecclesia monachorum religiosorum honestum colligens conventum congregans congregavit, atque ad subsidia ejusdem congregationis sexaginta aratra vel paullo plus a fidelibus circumstantibus, obstante ac renitente Bambergensium k Episcopo, fervente caritate, non sine magna hominum admiratione, collegit. Qui Declanus licet præfatis Patribus impar extitit, nostro tamen fuit vir utilis ævo. a Hunc Bruschius in catalogo Epp. Herbipolensium Hezelinum appellat, atque 14 mensilus præfuisse, obisse Bambergan an 1131, et confirmationem ex Romana Curia non consecutum, nec consecratum, ideo omilti a quibusdam. Et si veræ sunt Embriconis Episcopi litteræ. quas Trithemius in historia hujus canobii rectitat, dicendum videtur, quæ ab Hainrico erant Scotis destinata bonia, a successore demum collata iis esse. Ita enim lonitur: Igitur cum Moguntiam Herbipolensis existens Episcopus aliquando contigit ire. ex improviso quidam monachus, nomine Christianus, genere Scotis, occurrit, qui me coram multis obnixis pulsavit precibus. quatenus ego Herbipoll peregrinis Scotis hospitale fieri vellem. Concilio itaque sociorum meorum, Gebhardi scilicet Longi, Burchardi, Regkinhardi. ac ceterorum præfatum monachum Herbipolim transmisi, ubi omnibus annuentibus. tampopulo quam Clero. in suburbio nostro, loco qui Girberch dicitur, locum Divino servitio inhabitandum assignavimus. Datae sunt ex litteræ an. 1140. Indict. 3 regnante Conrado anno secundo regni sui. Scribit Bruschus hunc Embriconem, sue Embricum, anno 1131 electum, anno 1147 mortuum Aquileiæ. Aventinus quasi suum hic Antistes nomen ignorarit, qui se Embriconem scripsit. Emericum vocat: Emericus quoque, inquit, Wirtzeburgensis Episcopus Macarium, adprime doctum abstemiumque e Boiaria accesit, eidem atque conphilosophis templum in urbe condit. At cum de S. Emerico. S. Stephani Hungariæ Regis filio agit, Hainricum appellat, atque ab Ugris Emericum corrupte vocari. Ita illi quicunque alieno vesitigo tritus est callis displicet. — b Embricho quoque apud Trithemium ait, se tum Dei intuitu, tum pro reverentia pretiosi Martyris Kiliani. Scotos collegisse. In Vin S. Kiliani, quam 8 Julii dabimus dicitur Scotorum genere noblibus ortus parentibus... ex Scotia, quæ et Hibernia dicitur. — c Scripsisse de laude Martyrum elegans volumem tradit Eysingreminus, eumque secutus Possevinus noster. Addit Dempsterus de Scotorum in Germania monasteriis lib. 1 et Epistolarum ad Eugenium in Papamlibrum unum — d Trithemius aliter hoc mitracudum narrat, factumque dicit ann. 1139 circa festum S. Michaelis, cum a Pelegrino Abbate S. Burchardi invitatus esset Macarius. De eo plenius aqemus ad 19 Decemb. qui B. Macario natalis. Ob cujus præclarissimi signi meritum, inquit Embricho, nos communi consilio Fratribus Scotis, eorumque successoribus in Christo peregrinantibus, integram in majori Ecclesia Canonicam constituimus inviolabiliter possidendam etc. — e Thrithemius ait B. Macario an. 1133 mortuo successisse monachum quemdam, nomine Christianum, qui caussam institutionis hujus conoblii dederat, et præfuisse annis 26. At primus fundandi illius canobii auclor, Ratisponensis Abbas fuerat, in Hibernia drinde mortuus. Aventinus hunc Gregorium eumdem esse pulavit, qui Ratisponæ S. Jacobi iertinus Abbas fuit. Hunc vero, non solum Macarium, ante annum 1132 decessisse mox patebit, — i Ita legendum videtur. In MS. erat typus. — g Hunc quoque Ratisponensem Abbatem facit Aventinus lib. 6. Gregorius, inquit, et Carus primarius D. Petri Reginoburgensis Antistes. Conrado Cæsari. Gertrudi uxori ejus, a sacris fuere, ab hisque Noreiebergæ templum D. Ægidii accepere. Ubi post eos Declanus. sacrificulus Imperatoris Friderici i, a fundamentis Scotis popularibus suis monasterium extruxit. Verum quo auctore didicit, ipsum quoque Gregorium Augustis a sacris fuisse? Quem D. Petri Reginoburgensis primarium Antistiem vocat? Prioremne, an S. Jacobi Abbatem? Fuit is quidem Ratisponæ Prior, sed an ad S. Petri, an (quod potius reor) ad S. Jacobi, non constat. — h Cum anno 1132 mortuus sit Conradus Imp. citres primos Herbipolenses Abbaes ante cum annum obiisse, omninoque labare fidem ejus catalogi Abbatum, quem conlexuit Trithemius. — i Successit Conrado fratris ejus filius Fredericus. cognomento Barbarossa, sive Ahenobardus, coronatus a Pontifice an. 1135 mortuus in Armenia an. 1190. — k Elehhardus is videtur fuisse, quem Bruschius scribit cam Ecclestiam gubernasse ab an. 1146 ad 1172
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.