Commentarius historicus.
§ I. Cabades Rex Persarum quibus modis æquior redditus Christianis.
Cabades Perozæ filius, Cosroæ majoris pater, proavus ejus quem Heraclius Augustus debellavit, per annos XLI Persis imperavit, varia fortuna. Nam Hunnorum, quibus post Perozæ patris cædem vectigales fuerant Persæ, jugum excussit, est a suis, quod legem tulisset, ipsis etiam barbaris non ferendam, de uxrum communione. Regni interea patruo aut fratri (neque enim consentiunt auctores) commissa gubernacula sunt: ipse in custodia habitus. E qua mirabili modo elapsus, Ephthalitarum, sive alborum Hunnorum, veterum hostium, principem adit, ejusque armis recuperat regnum: quod annis antea XI, exinde XXX tenuit, et demum quinto Justiniani Imperatoris anno, qui Ærex vulgaris est IXXXXII, id Cosroæ filio moriens reliquit. Si ad XLI hosce, quatuor Zambasis, Blasisve, fratris aut patrui, annos adjeceris, comperies Zenone imperante sceptrum capessivisse.
2 Restitutus in regnum, tuto id deinceps custodiit, uti Procopius lib. 1 de bello Persico scribit, et prudenter administravit, cum nulli et ingenio et in agendis experientia cederet. Paullo autem post, cum idem pecuniam Ephthalitarum Regi deberet, quam exsolvere nequaquam posset, ab Anastasio Romanorum Imperatore mutuo petiit. Quod ille cum in consultatione amicorum posuisset, eis minime visum; inutile quippe dictitantibus, propriis pecuniis firmiorem inimicorum cum Ephthalitis amicitiam reddere, eosque magis expedire inter se bello peti et viribus absumi.
Quas ob res Cabades indignatus, nulla alia de causa in Romanos exercitum movere statuit.
3 Quod Procopius paullo post contigisse scribit, id Nicephorus ad annum ab recuperato regno XI rejicere videtur, nisi in eo sit mendum, ut infra dicetur. Ita enim habet lib. 16 cap. 36. Et quod Cabades vir sagax atque industrius esset, regnum postea quam tutissime tenuit, et ad XI annos deinceps eo potitus, primum quidem pacem cum Romanis coluit; ubi autem mutuam ab Anastasio pecuniam petiit, atque ei Anastasius respondit, cautionis syngrapham, si pecuniam accipere vellet, dare debere: asque ea ne unum quidem obolum accepturum esse; eam ob causam rupto foedere, adversus Romanos bellum suscepit. Et quidem, ut indicat Procopius, quam celerrime, ut ipse primus belli nuntius in Armeniam irruperit, agrosque late populatus, Amidam Mesopotamiæ urbem, hiemis tempore, obsidione cinzerit.
4 Ut autem varie fuit in Christianos animatus, alias visus favorem iis impendere, alias in eos sæviens tormentis; evenere tunc nonnulla quæ ejus animum possent in illos æquiorem reddere, videlicet miracula S. Jacobi anachoretæ, Amideni Sacerdotis acutum dictum, adepti, ad Christianorum preces fugatis dæmonibus, thesauri. Priora duo ita narrat Procopius lib. 1.
5 Erat inter Syros vir quidam justus, Jacobus nomine, qui sese in rebus Divinis sedulo exercebat. Is in locum quemdam, diei itinere ab Amida remotum, multis annis ante se receperat, ut liberius quæ ad pietatem spectant meditaretur. Atque huic ejus subservientes voluntati homines, palis quibusdam eum circumdederant, non cohærentibus tamen arcteque connexis, sed spatio aliquo ab invicem depactis, ut videri ab adeuntibus, et consuli posset: et angustum desuper tectum ad arcendos imbres ac nives fabricarant. Ibi ille longissimo tempore constiterat, ne minimum quidem vel æstui cedens, vel frigori, seminibus quibusdam victitans, iisque non quotidie, sed ex plurium dierum intervallo sumptis. Hunc igitur Jacobum, dum regionem percursant, quidam Ephthalitarum conspicati, arcus valide intendentes, petere sagittis cupiebant: sed omnibus manus immobiles effectæ sunt, ut ejaculari tela omnino non valerent. Hujus rei fama in castra perlata, Cabades videre ipse oculis suis portentum voluit: ut autem eo venit, magno horrore, una cum Persis qui aderant, correptus, Jacobum obtestatur, ut noxam eam barbaris condonet. Is verbo unico et facti veniam dedit, et eos incommodo, quo tenebantur, liberavit. Cabades postulare eum jubet quidquid vellet, ratus magnam pecuniæ vim petiturum, magnifice pollicitus se quidquid cuperet largiturum. Ille unicam sibi eam tribui gratiam rogavit, ut quotquot homines ad se belli hujus tempore confugerent, eos Rex salvos esse pateretur. Quod Cabades libens concessit, et litteras addidit pignus securitatis. Multi igitur undique illuc confluentes, incolumes servati sunt. Res enim ea late fama pervulgata est. Hactenus Procopius. De S. Jacobo agemus vi Augusti.
6 Urbe tandem post diem lXXX obsidionis expugnata, ingens (ut idem auctor scribit) facta civium cædes; donec adequitanti in urbem Cabadæ, Amidenus quidam senex et Sacerdos obviam procedens, monuit, regium non esse captivos interficere. Cabades autem iratus respondit: Cur enim mihi armis obsistere ausi estis? Ille continuo excipiens, Quia, inquit, Deus non nostro consilio, sed tua virtute tradi tibi Amidam voluit. Hoc sermone oblectatus Cabades, neminem deinceps occidi passus est: sed Persas quidem jussit facintates civium expilare; qui horum hactenus ferrum evasissent in mancipiorum numerum referri, et ex eo quoque primores eximi mandavit. Paullo post mille milites ad loci custodiam reliquit, quibus Glonen Persam praefecit, et pauculos ex Amidenis miseros homines, qui Persis ob victum ministrarent. Ipse cum reliquo exercitu et captivis domum abiit: erga hos autem humanitate Rege digna usus est: nam exiguo post tempore ad propria redire universos permisit.
7 Tertium haud paullo majus ad barbari Regis permovendum animum, temporaria emolumenta præ cælestibus ponentem, momentum habuit. Id Theodorus Lector lib. 2 Collectaneorum ita refert: Castrum est quoddam inter Persas et Indos, nomine Tzundadeero. In eo cum multas pecunias et lapides pretiosos asservari Coades Rex audisset, cupiebat rei veritatem cognoscere. Dæmones vero locum illum insidentes, ejus conatum impediebant. Cumque cunctas suas evocationes et præstigias magi ejus impendissent, neque quidquam efficere valuissent: ad Judæos se vertit: sed et illic spe frustratus; consilio inito statuit per Christianos amoliri dæmones illos. Itaque Episcopus Christianorum, qui in Perside erant, peracta ob eam rem synaxi, et acceptis Divinis mysteriis, atque in Christianos, qui aderant, dispensatis, signo Crucis dæmones profligavit, et castrum Coadæ absque labore tradidit. Quamobrem ille stupefactus, Episcopum primæ sedis prærogativa (πρωτοχαθερία) ornavit: cum Judæi antea et Manichæi priores obtinerent: deinde omnibus potestatem fecit Christianam religionem palam et libere complectendi. Hæc Theodorus. Eadem memorat Nicephorus Callistus lib. 16 cap. 36 qui quod Theodorus Τζουδαδέσρο castrum, ipse Τζουδαδέσρο vocat, τράστν, sive oppidum facit. Anastasius Bibliothecarius ex Theophane, Zubdaber appellat.
§ II. Persecutio Christianorum sub Cabade D Rege Persarum. Martyrum natalis.
8 Anteaquam, quæ diximus, evenirent; Cabades dire sævierat in Christianos, uti scribit idem Nicephorus, adeo ut eorum multos membris, quibus vox editur, privaret: ώς καὶ πόλλους τῶν φωνητικῶν ἀφαιρεῖν όργανων. Qui tamen etiam iis revulsis, non minus quam antea, clare sunt locuti.
9 Georgius Cedrenus ad annum Anastasii XXII, Christi IOXIII: tradit a Cabade quosdam in Perside Christianos tormentis excruciatos: quæ tormenta Baronius ad an. 513 num. 4 breviter exponit, nempe abscissas linguas, et concisos poplites, absque iis tamen recte et locutos esse et ambulasse. Cedrenus ita habet: Καθέδης δέ τινας τῶν ἐν Περσιδι χριστιανῶν ἡγκυλοκόπησεν, δι μετα τῶντα περιεπάτησαν. Vertit Xylander: Cabades autem quosdam in Perside Christianos uncis gladiis cum concidisset, ii nihilo secius postmodo ambulaverunt. Jacobus Goar, vir doctissimus ex Ordine Prædicatorum, correctus ita interpretatur: Cabades autem quosdam in Perside Christianos cum aculeis lacerasset, illi nihilo secius postmodum ambulaverunt. Et correctionis rationem ita reddit: Vox enim κόπω alteri in compositione juncta nusquam, recentiori Græcæ locutionis modo, seissionem; sed actionis repetitæ frequentiam indicat. Sic βαθεοκοπῶ fustibus sæpius cædo; σφυροκοπῶ malleo iterum atque iterum tundo, unde ἀγκυλοκοπῶ, uncis, scorpionibus, aculeis factam in cruribus pedibusque lacerationem potius quam gladiis conscissionem significare censendum est. Hæc Goar.
10 Illud porro animadvertendum, neque affirmari a Cedreno aut Nicephoro, eos qui affecti tormentis dicuntur, mortem tamen tunc oppetiisse; neque certo constare an idem sint, quos uterque memorat auctor. Nam Nicephorus quidem, cum potestatem a Cabade factam omnibus Christiana sacra suscipiendi retulisset, addit, eosdem antea ab illo atrocia passos. Atqui potestas illa concessa est post adeptum in oppido Tzundadaer thesaurum, quod Anastasius Bibliothecarius ad annum Anastasii Imp. XX refert: alii cum Amidæ obsidione ponunt ut paullo post eam, paullove ante, contigisse videatur.
11 Obsessa porro Amida est, ut supra ex Procopio dictum, paullo post quam erat in regnum restitutus Cabades, cum jam Hunnorum Ephthalitarum Regi pactam pecuniam repræsentare deberet; quod nemo ad XI annos dilatum suspicabitur. Et quidem Cedrenus anno Anastasii Imp. XIII, qui erat Christi IOIII, ista habet: Καθέδης ὸ Περσῶν βασιλεύς ἐκστρατεύσας, "Αμιδα τῆν πολιν πορτεί, Cabades Persarum Rex expeditione suscepta, Amidam urbem expugnat. Consentit Nicephorus lib. 16 cap. 37 ita seribens: Si quis plenius atque exactius obsidionem expugnationemque ejus urbis (Amidæ) cognoscere velit, is Eustathium Syrum legat, qui sane quam luculenter res eas conscripsit, atque ubi historiam ad id tempus, duodecimum scilicet imperii Anastasii annum, produxit, mortuus est. Duodecimum ipse Anastasii annum vocat, quem Cedrenus tertium decimum, quia IOIII Æræ vulgaris annus prima parte duodecimus Anastasii erat, a præcedente Aprili inchoatus, sub ejus finem, labente jam ab eodem Aprili tertio decimo, urbs obsessa videtur.
12 Confirmari id arbitror posse ex Vita S. Joannis Silentiarii, quam dabimus XxIII Maii. Nam cum narrasset Cyrillus monachus, cum Indictione XI, ætatis suæ anno u; qui erat Christi IOIII, secessisse in desertum Rubæ, subdit, Alamundarum Sicicen Saracenorum Persis subditorum Regem, Arabiam et Palvestinam populatum esse, postquam capta fuerat Amida, et quidem, uti ante indicavit, post peractas ferias Paschales, anno igitur XIIV. Quod Baronius ad annum 191X retulit, quasi et tunc primum urbs foret ea expugnata: quia nimirum eo anno, Indictione II, a S. Saba inde abductus est Joannes, ne amplius barbarorum furori exponeretur, qui non tunc solum, sed et alias sæpe in ea loca incurrerunt, uti ad XIX Februarii patebit, cum de monachis ibidem interfectis agemus. Meminit incursus Saracenorum in Phænicen et Syriam, circiter undecimum Anastasii annum, Historia Miscella lib. 13 cap. 40.
13 Sed quid ad Nicephori Callisti locum § 1 num. 3 recitatum dicemus? Nam statuere videtur, anno demum recuperati regni undecimo arma movisse adversus Romanos Cabaden. Sane quidem, sic enim habet: εις ἐτη ἐνδεκα τοῦ λοιποῦ τῇ ἀρχῇ διαρχέσας, τά μὲν πρῶτα Ρωμάιοις ἐσπένδετο ἐπεί δὲ etc. Ad xi annos deinceps regno potitus, primum quidem pacem, vel inducias, cum Romanis coluit; ubi autem etc. At cum non agat de xi prioribus annis, sed de reliquis postquam regnum recepit, minime ambigam pronuntiare, irrepsisse in numeros errorem, ut pro λ', ιά expressum sit, xi pro XXX. Obiit enim, ut supra diximus, v Justiniani anno, Christi ΙΟΧΧΙΙ vel ΙΟΧΧΙ, cum regno recuperato præfuisset annis XXX. Ait ergo scriptor ille initio pacem cum Romanis habuisse, deinde bellum, pecunia negata, movisse: non definito, quod id fecerit, tempore.
14 Quod autem Christianos scribit, antequam thesauro illo potiretur, ab eo excruciatos, id antequam regno excideret factum, ac fortassis vel ideo vindictam Deus acceleravit; ant certe ut primum in illud rediit. Si rursus, quod habet Cedrenus, anno Anastasii XXI, Christi ΙΟΧΙΙ, novis suppliciis in eos grassatus est, dicendum est vel magorum aliorumve nefariorum hominum impulsu, vel insita barbaris levitate, recruduisse ejus furorem. Nam et circiter quintum Justini Imp. annum, qui Christi erat ΙΟΧΧΙΙ, Iberos conatus est a Christiana disciplina ad ritus gentilitis vi compellere. Quod in hanc modum Procopius lib. 1 commemorat: Iberi, inquit, qui Asiam incolunt, ad Caspias portas, ipsis ad Boream positas, habitant: quibus ad lævam versus occidentem solem Lazica regio jacet, ad dextram, Orientem versus, Persarum gentes. Sunt autem ipsi Christiani, et præ omnibus, quos quidem noverimus, populis religionem studiosissime observant, Regi Persarum ab antiquo subjecti. Tunc autem eos voluit Cabades ad suam vi traducere superstitionem. Eorum igitur Regi Gurgenæ imperat, tum ut alia peragat ex Persarum consuetudine, tum præsertim ne mortuos terræ mandet, sed avibus canibusque exponat. Deinde narrat, quemadmodum Gurgenes in Lazorum regionem cum conjuge ac liberis profugerit, imploraveritque Justini opem.
15 Eodem prope tempore Boazanen (Christianorum Episcopum cumprimis carum habebat Cabades. non quidem intuitu religionis, sed propriæ utilitatis gratia, quia medicæ artis peritisstmus habebatur: ideoque eum supplicio, quod de Manichæis, perduellionem (ut rebatur) molientibus, sumpsit, adesse spectatorem voluit. Id ita Anastasius Bibliothecarius ex Theophane narrat ad vi Justini annum: Kabades Persarum Rex, filius Perozi, multa millia Manichæorum, cum Episcopo eorum Indazaro una die peremit, una cum Senatoribus Persis, qui sensus eorum erant. Filium enim ejus, nomine Pthasuarsan, Manichæi a puero instruentes, et sui sensus efficientes, repromittebant ei dicentes, Quia pater tuus senuit, et si contigerit eum mori, principes magorum unum fratrum tuorum facient Imperatorem, eo quod teneat dogma ipsorum. Nos autem possumus per orationes nostras suadere patri tuo abrenuntiare imperio, et te promovere, ut ubique confirmes dogma Manichæorum; qui repromisit hoc facere, si imperasset. Cum autem hæc Kabades cognovisset, jussit conventum fieri, quasi facturus filium suum Pthasuarsan Imperatorem, et omnes jubens Manichæos, una cum Episcopo eorum et mulieribus et liberis, adesse conventui; similiter et principem magorum Glonazen, et magos, et Christianorum Episcopum Boazanen, dilectum a Kabade, utpote medicum optimum. Et convocatis Manichæis, ait: Gaudeo super dogmate vestro, et volo dare, dum vivo, filium meum Pthasuarsan, et consentaneum vestrum: sed segregare vosmetipsos ad recipiendum eum. Qui freti fiducia, semetipsos segregaverunt. Kabades autem præcipiens exercitus suos ingredi, omnes concidit gladiis cum Episcopo eorum, sub conspectu principis magorum, et Christianorum Antistitis. Eadem habet Paulus Diaconus lib. 13 histor. Miscellæ cap. 21 totidem fere verbis, ex eoque Baronius tom. 7 ad an. 523 num. 14. Cædis Manichæorum meminit ad eumdem Justini annum Cedrenus. Zonaras solam cædis caussam ponit, quod unum filiorum Coadæ in impuram suam hæresim pellexissent, additque libros eorum, Coadæ jussu, combustos.
16 Sive autem uno eodemque seu diverso tempore, agonem absolverint sancti Martyres; sive iidem sint qui memorantur tormenta illa pertulisse, sive eorum socii, vel alii; eorum memoria Martyrologio Romano ita inscripta ad viu Februarii: In Perside commemoratio sanctorum Martyrum, qui sub Cabade Rege Persarum ob Christianam fidem diversis suppliciis, necati sunt. At quod in Notis scribit Baronius, Cabaden fuisse Regem Saracenorum (quod non habet citatus ab eo Cedrenus) id affirmari eatenus potest, quia Saracenorum tribus quædam, quibus regio titulo præerat tunc Alamundarus, Cabadæ erant ac Persarum imperio obnoxiæ. De Cabade eodem varia habet lib. 13 Miscella, at non de hisce Martyribus, uti cam Baronius ibidem citat.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.