Illud atrocissimæ tempestatis esse præsagium ferunt, si nullis incumbentibus ventis, arcano quodam spiritu intrinsecus concitum ferveat mare. Id in publicis Ecclesiæ malis ipsum quoque usuvenit. Simul enim ac Divina Justitia cacodæmoni potestatem fecit novas quaspiam consciscendi calamitates, et si nec dum parata sunt primaria earum instrumenta, edit ille tamen uspiam aliqua seu jam liberi furoris sui indicia, seu seralis præludia lætitiæ. Quæ Decio imperante grassata est adversus sacræ religionis cultores persecutio, ea anno integro antequam edictum ullum latum esset, aut ipse fortassis adhuc imperium invasisset tyrannus, in Ægypto, atque Alexandriæ præsertim, desævit; vate quodam, architecto flagitiorum, Gentilium animos concitante, et ad patrias tuendas superstitiones vehementius impellente.
2 Qui sese illa habuerint, quæ rabies Ethnicorum exarserit, narrat qui spectarat S. Dionysius Alexandrinus Episcopus in epistola ad Fabianum Episcopum Antiochenum, apud Eusebium lib. 6 historiæ Ecclesiasticæ cap. 34. Prima popularis istius furoris victima fuit S. Metras, sive Metranus, de quo egimus xxxi Januarii. Secuta S. Cointa, sive Quinta, cujus martyrium idem ita percenset:
3 Deinde fidelem mulierem, Cointam nomine, ad idolorum fanum perductam, ut ea adoret compellunt. Cui ea aversanti facinusque detestanti, pedes vinculis constringunt, perque urbis totius plateas, asperis saxis constratas, raptant, et molaribus etiam lapidibus allisam, et flagris laceratam, ad eumdem pertrahentes locum lapidibus obruerunt. Quem eumdem locum dicit, πρόστειον erat sive suburbium, ubi S. Metranum, post alios cruciatus, lapidibus obtritum retulerat. Musculus, Eusebii interpres, solum habet: ad eumdem locum reducunt: nec lapidationis, qua S. Metranus erat enectus, adversus Cointam quoque adhibitæ meminit: utinec Ruffinus, qui solum id ait lib. 6 cap. 31. Vincula pedibus innectentes, et per plateas totius civitatis trahentes, fedo horrendoque supplicii genere discerpunt. Sed diserte in Græco habetur: ἐπι τον αὐτὸν ἀγαγόντες κατέλευσαν τόπον. Est enim κατελεύειν lapidare. Nicephorus quoque lib. 5 cap. 30 ita habet: καὶ τέλος εἰς τόπον, ἐφ' ὃ καὶ τον προειρημενον ἀγαγόντες Μητρὰ, τον ὑσον καὶ αὐτῇ δια τοῦν λίτων περισαλλουσι Στέφανον. Tandem in eumdem locum, in quemprædictum Metram, pertrahentes, pari et ipsam ex lapidibus corona circumdant.
4 Agunt de ea quoque Vincentius Bellovacensis lib. 11 cap. 38, Baronius tom. 2 ad an. 232 num. 3, Silvanus Razzius tom. 1 de feminis sanctitate illustribus, Petrus de Natal. lib. 3 cap. 106, qui passam scribit agente Divino Præside. Nam quem diximus vatem tumultus adversus Christianos incentorem, μέντις καὶ ποντῇς est Eusebio, divinus Ruffino. Quod nomen Petrus proprium fuisse Præsidis existimavit. At si ultimo Philippi Imperatoris anno hæc gesta sunt, nullus adeo demens Præses erat, qui Christianis palam audederet bellum inferre, et quidem populi seditione ad id excitata, quam etiam sub Ethnico Imperatore sedare tamen debuisset, et ad legitimum judicium omnia revocare: præsertim cum esset plebs Alexandrina ad seditiones ejusmodi proclivis, ac sæpenumero severis remediis coercita.
5 Est S. Cointæ nomen omnibus fere Latinis Martyrologiis ad vm Februarii inscriptum, ignotum (uti et S. Metrani) Græcorum Menæis. De ea ista prædicant Usuardus, Beda, Ado, Notkerus: Eodem die Alexandriæ, S. Cointæ Martyris. Hanc pagani correptam ad idola perducentes, adorare cogebant. Quod cum illa execrans recusaret, vincula pedibus innectentes, per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. Eadem fere habet Martyrol. Romanum, et verbis mutatis Maurolycus ac Galesinius. Quædam Martyrologia excusa et MSS. breviori eam elogio celebrant.
6 Quam porro Eusebius fidelem mulierem, Nicephorus quamdam feominam, Ruffinus mulierem quamdam nobilem appellant; eam Petrus de Natalibus Virginem facit, uti et Usuardi Martyrologium ann. MCCCLXXV Lubecæ editum, ibidemque ann. MXD excusum Doctrinale Clèricorum, Bellinus, item Maurolycus, Galesinius, Canisius, et MSS. quamplurima: existimatque Lahierius noster in magno Menologio Virginum, ex Eusebio colligi numquam matrimonio junctam fuisse. Nihil certi quidem de ordine ejus ac statu vitæ tradti ab Eusebio citatus S. Dionysius Alexandrinus, neque fortassis aliud ei, ut in magno Christianorum numero exploratum fuit. Sed cum S. Apolloniam (de qua IX Februarii agemus) in eadem epistola diserte Virginem vocet; de S. Cointa, quam ille tam πιστὴν παρβένον quam γνωῖχα scribere potuit, nihil possumus tuto prountiare. Illud tamen in Lahierio non probamus, quod a Decii ministris captam, et interemptam scribit, quod a plebe Alexandrina factum.
7 Nomen, quod proprie Quinta videtur fuisse, a Græcis Κοιντα, ac forte Κοιντα redditum, vario errore vitiatam in exemplaribus MSS. et excusis. Nam Cuinta, Cointha, Coynta, Coyta, Coinda, Conita, Chonita, Connita, Covita, Convita, Corintha, Corinthea, Chorintha, Conta, Concha, Chonta, Tonita, Thonna, scripta reperitur.
8 Hermannus Greven qui vmi Februarii verbis Usuardi eam laudat; xv Januarii ista habet: Alexandriæ, Tonitæ, sive Cointhæ Virginis et Martyris. Ac rursus xxi Augusti: In Alexandria Contæ nobilis. Quo die MS. Florarium: In Alexandria Conchæ Martyris; in quo etiam vmi Februarii memoratur: nulla tamen ab utroque auctore ratio indicatur, cur diversis diebus ejus memoriam consignent: uti nec a Maurolyco, cur plures simul Martyres, quorum singuli proprios habent natales, xix Februarii locet, ita de iis scribens: Alexandriæ, SS. Juliani, Euni, Macarii, Epimachi, Alexandri, Metrani, Apolloniæ, Ammoniæ, Cointæ cum aliis decem, Martyrum sub Decio.
Paulo Episc. Lucio, Cyriaco.
Quandoquidem horum Sanctorum Martyrum Acta, ut plurimorum aliorum, interciderunt; sola possumus Martyrologiorum verba dare. Quædam solum Paulum memorant. Ita vetustissimum MS. Martyrol. monasterii S. Maximini Treviris: Romæ depositio S. Pauli. Pervetus item MS. Ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus, Coloniæ: Romæ depositio S. Pauli Episcopi. Non esse sermonem de S. Paulo Papa, qui xxviii Junii colitur, ex aliis patebit.
2 Lucium addunt MSS. quædam. Ita vetus Romanum, quod S. Hieronymi inscribitur: Romæ depositio S. Pauli Ep. Et alibi Lucii. MS. monasterii S. Cyriaci Romæ, quod crebro citat Baronius: Romæ depos. S. Pauli Ep. Et alibi Luci. et depositio Thomæ. Nullum Thomæ meminit hoc die Martyrologium.
3 Paulo ac Lucio Julium Papam addit Martyrol. Ecclesiæ Aquisgranensis: Romæ depositio Pauli Ep. Julii Papæ, Luci. Item vetus MS. Augiæ Divitis, sive Richenoviensis monasterii: Romæ depos. Pauli Ep. et alibi Lucii. Julii Papæ. Alibi, omisso Lucio, solus Julius Papa Paulo jungitur. Ita Beda vulgatus, Rabanus, Notkerus, et quædam MSS. Romæ depos. Pauli Ep. et Julii Papæ. De S. Julio Papa agemus xii Aprilis.
4 Tandem, Julio omisso, Paulum, Lucium, Cyriacum exhibent, MS. Florarium, Maurolycus, Molanus in addit. ad Usuardum, Canisius, editio Lubecensis Usuardi anni MCCCCLXXV, MSS. Pragense, et Carme-litarum Coloniensium, Bellinus de Padua in suo Martyrologio, quod Romanum vocat: Romæ, Pauli Ep. Lucii, et Cyriaci. Martyrii aureolam, hic omissam, addunt Martyrol. Coloniæ an. MCCCCXC editum, Hermannus Greven in auctario Usuardi, Galesinius: Romæ sanctorum Martyrum, Pauli Episcopi, Lucii et Cyriaci. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruzel-lis: Romæ S. Pauli Episc. et Confessoris. Et SS. Luticii et Cyriaci.
5 Hactenus Martyrologia MSS. et excusa, quæ no-bis ad manum erant. Unde mirari subit, cur Cardinalis Baronius restituisse se eos Martyres asserat ex veteri MS. martyrol. monasterii S. Cyriaci, hæc tamen solum de iis scribat: Romæ sanctorum Martyrum Pauli, Lucii, et Cyriaci. Erant enim jam in pluribus Martyrologiis: in quibus omnibus, etiam Romano illo S. Cyriaci, Paulus dicitur Episcopus fuisse, quod omisit: et in hoc Cyriaci non fit mentio.
6 Luitprandi Chronicon nuper excusum, ad Æram DCLI, sive annum DCXIII Christi ita habet: Memoria est S. Pauli Episcopi Jaccetani, qui Romam dum visi-tat, cum aliis duobus sub Decio martyrium patitur vi Idus Februarii. Hinc suo illos Martyrologio His-pano inscripsit Joqnnes Tamaius de Salazar, qui Jaccæ Episcopum ait fuisse Paulum urbis antiquissimæ ad Pyrenæi radices, cum Jaccetanos quidam procul inde circa Dertusam et Iberi ostia locent. Non est nostri otii ad nunc disquirere, nec quanta Chronici illius sit auctoritas.
7 Masinus in Bononia perlustrata testatur ad XIX diem Junii, illustres plurium Martyrum reliquias, Roma Bononiam allatas tempore Urbani VIII, atque in palatii Senatorii Angiolellorum sacello publice expositas anno MDCXLII, affabre facta sanctuario insertas. Numerat nomina omnino XLIV, interque ea SS. Lucii et Cyriaci, quorum reliquias ad hunc diem VIII Februarii scribit, ex eo sanctuario exemptas, aliis donatas Eccle-siis esse. Ibidem tradit S. Pauli et sociorum Martyrum reliquias in Barnabitarum æde extare. Verum Pauli hujus qui socii sint, an Lucius et Cyriacus jam relati, an alii, non exponit; nec nos divinamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.