Commentarius prævius.
Geminum visitur in Polonia minore oppidum Casimiria, utrumque ad Vistulam fluvium; alterum in Lubinensi Palatinatu, ab urbe Lubino septem leucis distans: alterum in Cracoviensi Palatinatu, ipsique Cracoviæ ita junctum, ut una cum illa urbs censeatur. Hujus Casimiriæ cum templis ac monasterio Augustiniano conditæ hanc occasionem refert Martinus Cromerus de origine et rebus gestis Polonorum lib. 12 in Casimiro n, cognomento Magno, ad an. 1346. Nec illud, inquit, silentio prætereundum est, quod eodem anno apud Cracoviam accidit. Nam cum scelerati quidam homines sacrilega cupiditate adducti, sanctissimum corpus Christi cum ferculo suo, e templo omnium Sanctorum memoriæ dicato, suffurati
A suffurati essent, atque id ferculum non aureum, ut crediderunt, sed æreum inauratum esse comperissent, apud Bubalum, sive Bavolum, pagum suburbanum, qui erat in ditione collegii basilicæ Cracoviensis, in coenosam paludem id impie et irreverenter abjecerunt. Mox locus crebris ignibus atque faculis dies noctesque aliquot perpetes collustratus est. Id miraculum cum ad Episcopum perlatum esset, neque caussa tamen ejus pateret, post indictum triduanum jejunium, Episcopus eo cum solenni pompa Sacerdotum et supplicationibus profectus est, repertumque sanctissimum Corpus ingenti cum veneratione eo, unde sublatum erat, retulit. In eo vero loco, ubi id repertum est, Casimirus insequenti anno augustum templum titulo Corporis Christi de coctis lateribus ædificavit: successuque temporis peramplum spatium muro complexus, novum oppidum condidit et Casimiriam de suo nomine appellavit. In quo oppido monasterium etiam aliud excitavit sodalitati monachorum sive eremitarum Augustinensium. Mortuus est eodem anno, qui fuit post Christum natum ciccccxlvii. Joannes Grothus Episcopus Cracoviensis. Hæc Crommerus. Supervixit Casimirus Rex ad Nonas Novemb. anni cicccclxx, ante quem annum monasterium Augustinianorum conditum est. Nicolaus Crusenius in Indice monasteriorum Ordinis Eremitarum S. Augustini ad calcem Monastici Augustiniani, extructum indicat conventum Casimiriensem anno ciccccxlvi: quo contigit miraculum memoratum: at sequenti anno extructum est templum Corporis Christi. Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano fundatum scribit anno ciccccxlviii: sed oppidum ante conditum indicat Crommerus, quod similius vero est. Meminit et Casimiriæ tum conditæ Mathias de Machovia lib. 4 Chronicorum regni Poloniæ cap. 21.
B Edita sunt Cracoviæ anno ciccccxvii Elogia Divorum Tutelarium diæcesis Cracoviensis, atque a Congregatione Assumptionis Deiparæ, apud Societatem Jesu istic instituta, dicata Martino Szyskowski Episcopo Cracoviensi. Inter hos Divos memoratur B. Esaias Boner, Ordinis Eremitarum S. Augustini, sacræ Theologiæ Doctor, mortuus anno Domini cicccclxxi die viii mensis Februarii, Casimiriæ ad Cracoviam in templo SS. Catharinæ et Margaritæ Virginum et Martyrum sepultus. Subjungitur poema elegiacum, quod hic omittimus. Damus vero hymnum vetustiorem de B. Esaia: nam Vita olim scripta incendio periit. Extat alia Vita a recentiori auctore ex majorum traditione collecta, et Cracoviæ apud Basilium Skalski anno ciccccx excusa: quam contraxit Abrahamus Bzovius, ediditque tomo 18 Annal. Eccl. anno 1471 num. 34 hoc exordio. Eodem anno in humanis esse desiit B. Isaias Boner Augustinianus S. T. Professor etc. Bzovium secutus Simplicianus a S. Martino camdem Vitam Gallice versam edidit par. 4 historiæ Augustiniaæ cap. 19, ubi solum viris illustribus annumerat, et, quod mirum, seculo fere integro serius ait vixisse ad annum usque ciccclxiii. Melius in Alphabeto Augustiniano Herrera inter viros sanctitate præstantes recenset et cum Bzovio anno ciccccclxxi mortuum, appellatque B. Isaiam Boner, ejusque et alterius Esaiæ Lechii Acta conjungit, veritus, ne quæ alioquin unius sunt, alteri adscribantur. Fridericus Szembek noster, teste Philippo Alegambe in Bibliotheca Societatis Jesu, magnus promotor cultus Sanctorum, in procurandis sacris pignoribus et per diversa Poloniæ loca distribuendis, operam Serenissimis Regibus Sigismundo III, et Vladislao IV commodavit, ac varias Sanctorum ac Beatorum, qui in illis regionibus ad Cælites migrarunt, Vitas typis vulgavit. Is pro suo erga nostra studia affectu, varia nobis Sanctorum Acta submisit, interque ea Vitam B. Esaiæ istic excusam, sed nonnullis expunctis emendatam.
3 Verum scrupulus hæret, quod expuncti sint Vladislaus et Hedvigis, Casimiri Magni parentes, quibus regnantibus Cracoviæ tradebatur natus B. Esaias: deletus item sit Ludovicus Hungariæ et Poloniæ Rex, ejusdem Casimiri successor, sub cujus regno legebatur e vita abiisse. Cæpit Vladislaus, cognomine Locticus, regnare anno ciccccxvi, ast an. cicccc expulsus, post quinquennium regnum recuperavit, tenuilque ad annum usque ciccccxxxii. Si ergo B. Esaias natus dicatur postquam regnum receperat Vladislaus, potuit jam tum, quando construebatur Casimiria, inter primos fuisse, qui monasterium illic Augustinianum ædificarint: in quo tandem septuagenarius vitam sancte finierit sub Rege Ludovico, qui Casimiro anno cicccclxxxx mortuo subrogatus, duodecim regnum utrumque administravit. Sunt hi characteres satis eximii, si in antiquis schedis credantur reperti, quibus expunctis, centum annis juniorem faciunt Bzovius aliique, et ducentis fere Simplicianus. Philippus Elsius in Encomiastico Augustiniano natum scribit an. cicccclxxx, mortuum an. ciccclxxi, ætatis suæ xci. Quæ menda, opinor, a typographi incuria nata. Certiora forsan eruent Casimirienses, et qui eum domesticum istic Patronum colunt, Eremitæ Augustiniani.
Hymnus de b. esaia.
Festiva lux, optata lux, Divi Esaiæ nomini Dicata splendescit, Polonia, Promamus ore gaudia. Hic illecebras seculi Et blandimenta respuit, Christumque complexus Deum Toto ferebat pectore. Carnisque motus incitos, Mirasque fraudes dæmonis, Somni cibique angustias Vincebat, o quam forfiter! Precesque solvens debitas Ad altare almæ Virginis, Præbebat aures fervido, Humo relicta, spiritu. Matremque adorans Virginem, Defuncta membra suscitat: Et plura sunt miracula Testata Esaiæ sanctimonia. Tu nunc bravio perfruens Inter beatos Cælites Sis, o benignus, sis parens, Nostros reatus deprecans.
Cracoviæ excusa anno ciccclx.
Res a B. Esaia in vita gestæ.
Beatus Esaias, gente Polonus, Confessor Christi dilectus... nobilibus imprimis et religiosis Ecclesiæ Catholicæ amantissimis parentibus Cracoviæ in platea Arcensi feliciter est natus, patre magnifico Domino Floriano Bonero, matre vero Bronislava Lanckoronska nobilissima fœmina, cum aliis virtutibus, tum pietate in Deum præstantissima. Hic postquam teneram illam et puerilem ætatem sub disciplina optimorum parentum egit, et eos annos attigit, qui studio litterarum sunt apti, sine ulla mora ad gremium academiæ Cracoviensis ex amantissimo parentum sensu translatus est: ut ea indoles, quæ præclarum et divinum quiddam portendebat, illa magistra suam maturitatem assequeretur, et uberes fructus ac fertiles Ecclesiæ Dei daret. Cujus in bonis litteris atque imprimis in divinis mirum fuit et indefessum
A indefessum studium, admirabilis in apprehendendo celeritas, in explicando felicitas, in exponendo jugis et melliflua orationis copia: et cum ea cognitionis varietate et copia esset, maxime vero cum in divina scientia non mediocrem sibi peritiam comparasset, lauream Doctoratus in Theologia suscepit.
B
2 Quam dignitatem cum non fastus nec otii causa sibi oblatam esse probe nosset, sed laboris et humilitatis; confestim animum in partes varias versare ceepit, secumque meditari, quo in loco, et qua vitæ conditione suscepta, in partem vineæ Dei Sabaoth excolendam veniret. Erat tum temporis Casimiriæ Religio Fratrum Eremitarum S. Augustini in exercitiis pietatis et vitæ monasticæ austeritate sane laudabilis et perquam celebris. In hanc, magni animi cum demissione, spreto mundo et illecebris ejus, nomen suum dedit: in quo tam sancto instituto, magno spiritus et hominis interioris ardore, in mandatis Domini meditandis dies noctesque versabatur: quando illi nullus sermo, nulla cogitatio gratiosior et jucundior adferebatur, quam de illa beatitudine coelestis patriæ. Mores vero ac vitam ad præscripta vitæ monasticæ ita conformabat, ut omnibus speculum et exemplum consummatum, et omnibus numeris absolutum esset. Et quemadmodum vitis in fertili solo plantata, uberrimos fructus ferre consuevit; ita hic in fœcundissimam omnium virtutum Eremitarum religionem insertus, voto pietatis, jejuniorum afflictionibus, cubationis humi, vigiliarum, et aliarum piarum exercitationum afflictionibus perpetuis maximos fructus dabat. De quo illud divini Psalmistæ merito tum dici poterat: Erat tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabat in tempore suo.
C
3 Nec multo post delatum sibi munus, in auditorio Fratrum Divinæ Scripturæ sensus reconditos interpretandi, non invitus suscepit. Cujus in dicendo quanta contentio, quantus fervor! Quam non tam intellectum verorum subtilium pervestigatione tamquam pabulo reficiebat, quam ipsam voluntatem in amorem Christi rapiebat; dum verba illa ex ore suo, divini Spiritus flamma accenso, tamquam faculas in audientium animos spargeret: et modo oratione repeteret, quis primi parentis nostri lapsus fuerit, et quantas in calamitates universam illius progeniem conjecerit: et quomodo tanti facinoris supplicia ab homine removeri non poterant; nisi unigenitus Dei Filius ex sinu Patris missus, humanam carnem suscepisset, nosque cum aliis sponte laboribus susceptis, tum Crucis trophæo, ab illis æternis suppliciis emancipasset. Quanta vero et animi contentione in memoriam iisdem in Christo Jesu dilectissimis Fratribus revocabat, ut vitæ suæ susceptæ recordarentur, ut castitatem, paupertatem et obedientiam, tamquam veræ professionis trigam, qua in coelos ex hisce terrenis evolent, amplexarentur, ac studiose retinerent. Et hoc tantumque studium erga Fratres in beato Patre Esaia elucebat.
4 Sed dum sic teneris Fratrum animis Divini verbi fluenta instillabat, ipse quoque tanto durior et severior in carne sua maceranda et cupiditatibus domdandis erat, in eoque Divum Paulum Apostolum imitatus, corpus suum castigabat, et in servitutem redigebat, ne forte, cum aliis prædicaret, ipse reprobus efficeretur. Die noctuque genibus positis in oratione persistebat: animusque Divinarum contemplationum suavitate captus, et delinitus, parvam aut nullam corporis curam gerebat: jejunia illi suavissimus cibus erant. Tumque se vincendum sentiebat, cum nullis aut raris aut exiguis perturbationum fluctibus agitaretur: et ut fræno impetus equi comprimitur, ita ex setis equinis contexto sibi cilicio, carnis concupiscentiam, ne aliquando incautius erum peret, frænabat. Nec tantum illi cum desideriis carnis colluctatio fuit, sed etiam cum potestatibus tenebrarum. Cum enim divino mentis fervore in Deum elevatus, aut preces funderet, aut meditabundus persisteret; fœdissimorum spirituum aut horrendis vocibus percellebatur, aut verberibus concutiebatur. Nullibi autem tam ille frequens in orationibus, quam ante imaginem beatissimæ Virginis Mariæ, quam sua cura et piorum hominum impensis extruxerat. Et, si quando in preces et in spiritus fervorem effundebatur, magna claritate circumfusus, in aerem rapiebatur, quo in raptu carmen Ecclesiæ, AVE REGINA CœLORUM, cantare audiebatur.
5 Eo tempore, quo beatus Pater Esaias vixit sanctitate vitæ admirabili... sæpe nudis pedibus, hyeme et frigoribus intensis temporibus, in templum veniebat, et si quando ob defatigationem somno corripiebatur, in terram se abjiciebat, et membra defessa quiete reficiebat. Totum tempus, quod illi ab officiis monasticis supererat, in divinis precibus et meditationibus consumebat: maxime vero pro his, qui mortalium peccatorum pondere depressi jacebant, supplex apud Deum erat. Fratribus autem suis languore aut aliqua infirmitate correptis, quæque omnia et minima obsequia cum magna alacritate præstabat. Jucundissimum illi quoque fuit, aliquoties in hebdomada cum licentia Superioris, S. Stanislai Martyris, S. Hedvigis in arce, S. Solomeæ Reginæ Poloniæ, et aliorum Sanctorum, quorum sancta corpora Cracoviæ tumulata sunt, sepulchra nudis pedibus visitare: illorum cineres et sanctissima ossa cum magna veneratione exosculari. Eadem opera divertebat ad domos pauperum, infirmorum ac mœstorum: eosdem ad patientiam excitabat, crebro suis sermonibus adhortans, felicem hanc molestiam, beatam ægritudinem esse, quæ illis æternis gaudiis compensabitur: eosdem ad poenitentiam per salutarem confessionem expiando peccata hortabatur.
6 In eos vero, qui illius odio flagrabant, tanto amore fuit, ut sæpius ad illorum genua procumbens, veniam deprecaretur, manus ac pedes eorum exosculans, ac in eam orationem prorumpens: Ignosce, Frater, mihi peccatori, quia Deum meum ac te fratrem meum graviter offendi, votumque Regulæ S. Augustini Patris nostri sæpius ignorantia et negligentia mea fregi. Ignosce quæso mihi, Frater mi, et hanc noxam dimitte, quia te graviter offendi. Et in his innumeris et admirandis pietatis exercitiis dum B. Esaias versaretur, animum tamen et vitam ad divinam contemplationem referebat. Cujus doctrinæ et ingenii luculentissimum testimonium præbent commentarii ejus acutissimi super quatuor libros Magistri sententiarum conscripti, et in lucem editi.
Felix obitus B. Esaiæ. Miracula olim facta.
Cum autem vir beatus Esaias, jam plane præsentis vitæ suæ pertæsus, ardenti desiderio ad Jesum Christum anhelaret, non in longum ejus desideria fidelissimus servis suis Dominus Deus distulit. Sed cum jam ægritudine correptus decumberet, beatissimam Virginem Mariam cum cœtu Angelorum ad se venientem conspexit, quæ pretium et salutem mundi, Christum Jesum puerulum in suis ulnis gestans, deferebat: hanc vero pone sequebatur comitatus sanctorum Patronorum regni Poloniæ, inter ceteros S. Stanislaus, S. Hyacinthus, S. Hedvigis, S. Salomæa, S. Kunegundis Reginæ Poloniæ: atque sic illi beata Virgo Maria hilari vultu et mellifluis verbis locuta est: Esaia, serve mi dilecte, paratus esto, jam possidere regnum Dei ab initio mundi a Deo omnibus Sanctis paratum.
A
8 Hac tam colesti visione mirum in modum recreatus, tempus resolutionis suæ vitæ cum magno gaudio expectabat: convocatisque ad se Fratribus, illis omnibus sui diem obitus indicavit. Postea in terra prostratus, ac genibus flexis, peccatorum suorum confessionem fecit, et cum magna humilitate absolutionem petiit: et sanctissimo Eucharistiæ Corporis Christi Sacramento communitus, aliisque Sacramentis ex more Christiano receptis, gratias Deo omnipotenti pro universis beneficiis vitæ suæ fecit: et manu extensa, elevatis oculis in coelum signo sanctæ Crucis Fratres muniens, ultima hæc verba locutus est: In Christo Jesu Fratres mei carissimi, feliciter hic diu, in pace Domini nostri Jesu Christi valete: cum hoc benedicat vos Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, patrum nostrorum: benedicat vos Pater et Filius et Spiritus sanctus: et det vobis suam sanctam pacem, timorem Dei, fraternam caritatem, sanctam patientiam, firmam obedientiam, fidem, spem, caritatem firmam, fraternam in sanctæ Religione conversationem ac sinceram devotionem; posthac vero vitam illam sempiternam, in qua ævo sempiterno fruamini sine fine. Ad extremum singulos exosculans, elevatis in coelum oculis et plaudens manibus, verba hæc dicens: In manus tuas, Domine Jesu Christe, fili Dei et Virginis Mariæ, commendo spiritum meum, ex hoc mortalitatis ergastulo solutus, ad coelum lætus migravit die octavo mensis Februarii.... Corpus vero multis suorum cum lacrymis in ecclesia B. Catharinæ, et in sacello ejusdem Beatæ in ambitu Fratrum ecclesiae, honorifice sepultum est. Et hæc est beati Patris Esaiæ Vita brevis: ea enim quæ a Fratrum manibus cum miraculis conscripta fuit, incendio una cum aliis libris periit.
9 Miracula vero, quæ illius vitæ sanctitatem testata sunt, aliqua tantum præcipua subjungimus. Quod Deus operatus est, per merita ejus, beati servi sui Esaiæ, nunc et semper operari non desinet. Cum adhuc vivus orationi vacaret ante imaginem beatissimæ Virginis Mariæ (quam ipse sua impensa in pariete in ambitu, devotionis suæ caussa, depingi curavit pulcherrime) gestantis puerum Jesum parvulum; cujusdam viri, nomine Stanislai, civis Casimiriensis mortui cadaver inferebatur, ut humo traderetur cum luctu parentum, cui vitam et spiritum restituit, verbis illis ad beatam Virginem fusis: Monstra te esse matrem, Felix coeli porta, etc.
10 Tumulum ejus lux sæpius descendens suis illustrabat radiis, quam non raro noctu et matutino tempore devoti Fratres conspiciebant.
C
11 Anno Christi MCDLXXIX mulieres impudicæ et mundi voluptatibus deditæ supra B. Esaiæ tumuli locum consistebant, vel pedibus calcabant, a quo sunt vi quadam repulsæ, ut prope ex animis decesserint.
12 Anno CIOELXIX, Aprilis decimo constituerant Fratres corpus Provincialis sui dedefunti sepulturæ, quæ esset vicina tumulo B. Esaiæ mandare: sed cum longus et magnus labor fuisset susceptus in lapide monumenti revolvendo, irritumque esse conatum cum viderent, qui divinæ voluntati repugnarent, a proposito recesserunt.
Miracula recentiora a B. Esaia patrata.
Anno Domini CIOECI die VN Octobris, famatus Joachimus Foxius, civis Casimiriensis, a morbo caduco est liberatus, facto voto visitande B. Esaiæ tumbæ cum cereo: votum implevit, gratiam accepit.
14 Anno Domini CIOECI die IX Februarii honestus adolescens, nomine Petrus Snacki, Casimiriensis, e gravi infirmitate decumbens, votum vovit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum Missa votiva et munusculo cereo, votum implevit, sanitatem obtinuit.
13 Anno Domini CIOECI die x Februarii tres Fratres ejusdem Ordinis, ob itineris gravitatem, pedum capitumque dolorem diu passi, et alii quam plurimi, voto facto visitandi sepulchrum beati servi Dei Esaiæ, ejus favore brevi tempore perfecte sanati sunt.
16 Anno Domini CIOECI die x Februarii honesta quædam mulier, nomine Anna Nicdzielanka, Casimiriensis, gravi morbo correpta, in lecto decumbens, jamque extremis laborans, voto facto cum devotione visitandi beati Patris Esaiæ tumulum cum una Missa votiva et munusculo cereo: votum explevit, et sanitatem pristinam recepit.
17 Anno Domini CIOECI, die xxx Januarii, nobilis Christophorus Prawinsky tympanista sacræ regiæ majestatis, Sigismundi m, faciens votum cum munusculo cereo et una Missa votiva visitandi tumbam B. Esaiæ doloris pedum diuturni sanitatis obtinendæ caussa, quem tantum patiebatur, ut etiam nulla medicamenta aut ingenia medicorum prodesse valerent, perfecte meritis B. Esaiæ est sanatus.
18 Anno Domini CIOECI die iv Februarii, nobilis Hieronymus Lazarowsky puerum suum, nomine Stanislaum, morbo caduco multas per vices sæpe laborantem, voto pro eo facto adeundi tumuli B. Esaiæ cum cereo, Sancti meritis sanitati restitutum vidit.
19 Anno Domini CIOECI die vm Martii, famatus Simon, civis Clepardiensis, habuit conjugem suam Hedvigem in gravi infirmitate ferme agonizantem, multo tempore in lecto decumbentem, tantique morbi pertæsam, ut dierum continuorum spatiis nullo potu ac cibo reficeretur. Votum pro ea a marito factum est visitandi tumulum B. Esaiæ, cum una Missa votiva. Post votum promissum sanam se invenit. Laus Deo.
20 Anno Domini CIOECI die 1 Aprilis honesta Domina Catharina de Casimiria a maligno spiritu diu obsessa, et semper a dæmonio vexata, ad hujus Sancti tumulum curata et liberata est.
21 Anno Domini CIOECI die n Aprilis famatus Adalbertus, sutor Casimiriensis, febri acuta et alio morbo longo tempore oneratus, votum fecit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum cereo et una Missa votiva, et cito sanitatem pristinam lucratus est. Laus Deo.
22 Anno Domini CIOECI, die v Martii honesta matrona Anna Spercina, cujus Casimiriensis, tanta infirmitate correpta, ut in dubium consilia medicorum vitam vocassent. Ad B. Esaiæ sepulchrum itineris suscipiendi a suis parentibus voto facto, mox sanitatem obtinuit. Gloria in excelsis Deo in sanctis suis.
23 Anno Domini CIOECI die ix Aprilis honesta foemina, nomine Anna Czapikowska, Casimiriensis, puerum suum, nomine Albertum, phthisim gravissimumque pectoris morbum diu perpessum doluit: post votum vero pro eo factum cum oblatione Missæ votivæ in-honorem B. Mariæ Virginis ac B. Esaiæ, statim pristinæ sanitati restitutum eum cernens, cum maxima Dei et Deiparæ Virginis Mariæ, hujusque B. Esaiæ peculiari gratiarum actione non mediocri lætitia perfusus est.
24 Anno Domini CIOECI die n Augusti, famatus Augustinus Stokloska, civis Casimiriensis, lepra et gravi dolore capitis diu multumque excruciatus, simili voto cum munusculo cereo ac Missa votiva facto expletoque, perfecte sanatus est.
25 Anno Domini CIOECI die vn Maii famatus Samuel Ferborn, aurifaber civisque Cracoviensis ex platea Arcensi, gravi et insanabili infirmitate uno mense pressus, a medicisque jam prorsus derelictus, expositis plusquam triginta Hungaricis in medicamenta; tandem illis non proficientibus, ad B. Esaiæ merita
A merita cum voto unius Missæ solvendæ conversus, voto expleto, sanum se multis stupentibus conspexit, gratias Deo agens in Sanctis suis.
26 Anno Domini scopcum, die x Junii, honestus adolescens Stanislaus Sulkoviex famulus reverendi Patris Provincialis, D. Jacobi Moyski Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, dum se ex Lithuania, civitate Brzescia Cracoviam reciperet, propter æstum solis in gravem morbum vel febrim incidit, ita ut de sanitate sua desperaret. Votum vovit visitandi sepulchrum B. Esaiæ, et sanitatem pristinam paullo post consecutus est.
27 Anno Domini scopcum die xiv Maii, ego Stanislaus Golebrowski, civis Casimiriensis, protestor coram Deo et piis hominibus, qualiter puer meus, nomine Stanislaus, valde infirmus, et per septem hebdomadas in lectulo decumbens, sine ullo cibo, tantum parum potu refocillatus, et die ac noctu sine ullo quietis spatio: in qua etiam infirmitate (nam lumen oculorum ob gravem calorem et frigiditatem febris ac dolorem capitis amiserat) cæcus permanens, tandem in hora mortis una die agonizans, deploratus, derelictus. Votum pro eo feci, si esset vivus, visitare monumentum B. Esaiæ, Patroni Casimiriæ, cum Missa votiva et munusculo cereo. Statim evalescit, et sanus extitit. Laus Deo in S. Esaia.
28 Anno Domini scopcum die xxij Julii, Domina Anna Milowska, civis Casimiriensis, testatur, quod puella sua, nomine Hedvigis, servilis, graviter infirmata, diu in lecto decumbens, post vota facta visitandi sepulchrum B. Esaiæ, patrocinio ejusdem B. Esaiæ sanata sit. Laus Deo.
29 Anno Domini scopcum die ultima decembris. Casimiriæ ad Cracoviam, in platea dicta Cracoviensi, conjux Domini Joannis Zalenecki, civis Cracoviensis, nomine Regina, in partu diu pericilata, puerum mortuum peperit. Quod ubi maritus ejus inaudivit, luctu et lamentis una cum uxore domum replere coepit, et Divinam misericordiam implorare, ut hoc peccatum sibi non imputaret. Tandem ad patrocinium beati Patris Esaiæ confugerunt, votoque facto, si puer esset vivus, visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum una Missa votiva et munusculo cereo ad instar pueri magno. Quod vix dum illi animo conceperant et voverant, et statim puer Divina misericordia revixit. Nam post horam fere tertiam nativitatis suæ oscitare et plangere fortiter cœpit. Parentes grati Divino beneficio, gaudentes cum vicinis suis votum persolverunt, et puerum aquis lustralibus, nomine Esaiæ imposito, tinxerunt. Laus Deo in Sanctis ejus.
C
30 Anno Domini scopcum die xvu mensis Aprilis, honestus vir Laurentius Leopoliensis, dum Casimiriæ aderat, ob dolorem capitis vehementissimum per aliquot hebdomadas oppressus est, atque a medicis derelictus. At cum jam medicorum artes frustra tentasset, ad Deum, beatamque Virginem Mariam, atque B. Esaiam propter auxilium recurrens, votum fecit cum munusculo visitandi sepulchrum B. Esaiæ, atque a desperato dolore perfecte sanatus est. Laus Deo in Sanctis ejus.
31 Anno Domini scopcix die xii mensis Martii, famatus Joannes Haler, civis Oleusiensis, ubi metalla fodiunt, intenso dolore capitis pressus diverso tempore, tandem coram Patre fratre Augustino Casimiriense, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini votum vovit visitandi sepulchrum B. Esaiæ, cum una tabella argentea, et una Missa votiva. Vix votum vovit, et statim Divina miseratione a capitis dolore perfecte sanatus est. Laus Deo in B. Esaia. Votum vovit, sanitatem obtinuit, ac tabellam argenteam pro majori fide apud tumbam B. Esaiæ appendit.
32 Anno Domini scopcix, die nr Augusti, cum Casimiriæ hora x, Albertus puer annorum quatuor, filius famati Josephi Tyranski, architecti et civis Casimiriensis et matris Dorotheæ, cum aliis pueris ad ripam fluminis Vistulæ staret ludendi gratia, casu fortuito contingit eum in flumen Vistulam, quæ tunc inundaverat, incidisse. Mox submersus atque ab aquis absorptus est, neque amplius visus apparuit. Tunc sanctimoniales monasterii S. Agnetis, Ordinis S. Claræ, horas vespertinas decantantes, ex ecclesia per fenestras viderunt pueri miserabilem interitum, ac genibus in terram flexis invocarunt nomen Jesu et beati Patris Esaiæ patrocinium. Mox puer apparuit in medio Vistulæ, inde ad pontem mirabiliter in dorso plus sexaginta passus natans, et usque ad ripam perveniens exanimatus, ex aquis a circumstantibus extractus, et a matre sua moestissima ad sepulchrum B. Esaiæ cum gratiarum actione oblatus est. Ita pristinæ sanitati restitutus et a morte liberatus est meritis B. Esaiæ. Laus Deo.
33 Anno Domini scopcix, die vni mensis Septembris, honesta Catharina, uxor famati Joannis Malanna dicti, sartoris, civis Casimiriensis, testatur filiam suam unius anni, in gravi infirmitate sua visam fuisse usque ad mortem agonizare, quam vovit ad sepulchrum B. Esaiæ, cum esset sana, cum munusculo præsentare. Post Missæ sacrificium domum reversa, filiam sanam invenit meritis B. Esaiæ, ac tabellam testimonii fide descriptam et pictam appendit.
34 Anno Domini scopcix, die x Junii Cracoviæ honesta virgo Hedvigis, in gravi infirmitate sua usque ad mortem agonizans, pro qua pater suus votum vovit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum una Missa votiva, pristinæ sanitati restituta est meritis B. Esaiæ. Laus Deo.
De ven. hieronimo æmilianocongregationis somaschæ fundatore,
Commentarius prævius.
§ I. Hieronymi Vita scripta. Memoria diei natalis. Reliquiæ a S. Carolo honoratæ.
Somascha agri Bergomensis castrum, primaria Congregationis hujus sedes, a qua et Ordo nomen sortitus, ubi Hieronymus mortuus est, describitur infra lib. 3 Vita cap. 2. Ipsius Hieronymi, res gestæ vix altero ab ejus obitu anno evoluto litteris consignatæ sunt ab aliquo e nobilioribus Venetis, qui cum præ ceteris conjunctissime Venetiis agere solitus fuit: ejus tamen nomen silentio obvolutum est, uti dicitur lib. 2 cap. 3: et cui perfamiliari suo amico aperte significavit, non multo post ultimum Venetiis discessum, suam ex hac vita migrationem subsecuturam, ut legitur lib. 3 cap. 12. An dein Vitam ejus conscripserit Angelus Marcus Gambarana, qui illi ab epistolis fuerat, et postea Ordinis a Sede Apostolica approbati primus Præpositus Generalis, subdubitatur infra lib. 3 cap. 8. Alter Vitae Scriptor citatus lib. 3 cap. 10 Scipio Albanus, qui Sacræ Theologiæ laurca donatus, et Scalensis Ecclesiæ Mediolani Canonicus, nec non Sedis Apostolicæ Protonotarius, Vitam Hieronymi, sub sinem præcedentis seculi Mediolani excusam, brevi sed gravi commentario prosecutus traditur. Secutus est Andreas Stella, qui A Supremum magistratum Congregationis Somaschæ magna cum laude ob singulorum rerum agendarum prudentiam gessit. Hic in summo morbi periculo, post sumptum sacrum Viaticum, voto se obstrinxit, si pristina sibi redderetur sanitas, se Hieronymi Æmiliani Vitam scripturum: quod morbo relevatus præstitit, ac Vitam ejus Italico sermone summa eloquentia ac pietate conscripsit: quæ pluribus narrantur lib. 4 cap. 4. Tot enim libris Vitam, quam damus, distinxit Augustinus Turtura, et ipse Præpositus Generalis Clericorum Regularium Congregationis Somaschæ et Doctrinæ Christianæ in Gallia. Hunc de Hieronymo Æmiliano cum diligentius tum copiosius scripsisse tradit Josephus Silos lib. 7 Historiæ Clericorum Regularium Theatinorum. Est ea Vita Mediolani excusa anno MDCXX, cum pastorali exhortatione ad Patres et Fratres ejusdem Congregationis, ad Hieronymi Vitæ lectionem et imitationem, in qua asserit ejus præclare gesta ab aliis quidem ante se litteris mandata, sed adeo mutila et imperfecta, ut permulta eaque insignia posteritatem laterent, suaque fraudaretur laude Divina bonitas et Hieronymi virtus, et magno carerent pietatis fructu qui eo duce spirituali militiæ in hac Congregatione nomina dedissent: animum îgitur se adjecisse ad nniversa, quæ de eo colligere potuerit, certo ordine exscribenda etc. Reliquam exhortationem, cum de ejus Vita nihil singulare habeat, brevitatis causa omittimus. Denique ejusdem Hieronymi Vitam Italico sermone Mediolani anno MDCXXX et MDCXLI vulgavit Constantinus Rossius ex Clerico Regulari ejusdem Congregationis Episcopus Vegiensis, sive Vegliensis, insulæ maris Adriatici juxta littora Dalmatiæ sub Venetorum dominio. Hic ordinem fere secutus est Augustini Turturæ, paúcis hinc inde additis, omissis, immutatis.
2 Joannes Baptista Guïlhermius, juris utriusque Doctor, et Feltrensis Ecclesiæ Canonicus, ac Vicarius Episcopi Bergomensi, mox ab obitu Hieronymi, epistolam scripsit, infra lib. 4 cap. 1 relatam, in qua testatur eum die septima mensis obiisse. Monet Turtura cum tertia fere noctis vigilia expirarit, melius vi Idus Februarii mortem annotandam videri. At Rossius omni quasi dubio remoto, scribit lib. 3 cap. 13, benedictam hanc animam in Domino requievisse vui Februarii post mediam noctem. Alii mensem obitus ejus, Martium tam certo crediderunt, ut teste Turtura, Nonis Martii S. Thomæ Aquinati dicatis, a plerisque pia Hieronymi memoria coleretur. Quod jam fit hoc vui Februarii, quando Somaschæ aliisque in locis, Patres imagine ejus super altare ad hoc specialiter erectum exposita, solenne sacrum cantant de Sanctissima Trinitate. At vni Martii inscripsit eumdem Catalogo generali Sanctorum Ferrarius his verbis: Somaschæ in territorio Bergomensi B. Hieronymi Æmiliani Somaschensium Clericorum Auctoris. Idem de Sanctis Italiæ hoc elogium ex Vita per Andream Stellam scripta edidit cum hoc titulo. De B. Hieronymo Æmiliano Somaschensium Institutore. Hieronymus Æmilianus, Patricius Venetus, variis pro Rep. Veneta muneribus egregie perfunctus, bello ex Cameracensi fœdere adversus Venetos æstuante, ad fines ipsorum tutandos destinatur. Qui ab exercitu Maximiliani Cæsaris Castri-novi obsessus, captus, et vinculis constrictus ope sanctissimæ Virginis Deiparæ eripitur, ac per medios hostes deductus Tarvisium incolumis pervenit. Tanti autem haud immenor beneficii, patrimonio pauperibus distributo, valedicens seculo, in pietatis officiis coepit exerceri, non modo Venetiis, sed et in aliis Italiæ urbibus, pueros parentibus destitutos in unum collectos, in extructis eis ædibus alendos curavit. Quod et circa puellas præstitit. Multis autem peragratis urbibus Somaschæ castro (quod inter Bergomum et Larium locum occurrit) demum substitit: ibique multis ad eum confluentibus alum-
nis, Congregationis Somaschensis fundamenta jecit, D multis fulgens miraculis. Nam cum fame multi in proximis regionibus ob victus inopiam conficerentur, ipse, pane in gremio suo divinitus aucto, non solum suos, sed etiam exteros quoque adventantes pavit. Ita vero dæmonibus erat formidolosus, ut eos a multis obsessorum ad eum catervatim advenientium corporibus ejiceret. Spiritu quoque prophetico afflatus, multa, quæ ita evenere, prædixit. Denique obitus sui præscius annum LVI agens ætatis, vni Martii (imo viii Februarii) cessit et vita anno reparationis nostræ MDCXXVII.
3 Quem Ferrarius utroque loco illi attribuit Beati titulum, eumdem, post omnia circa cultum Sanctorum decreta Urbani viii passim adscribit Constantinus Rossius Episcopus in Actis Italico sermone editis, quibus præfigit hunc titulum, Vita del B. Girolamo Miani Fondatore della Congregatione di Somascha. Vita B. Hieronymi Æmiliani Fundatoris Congregationis Somaschæ. Quorum Italorum animadversis vestigiis, eumdem ab hoc opere non potuimus excludere: solum tamen Venerabilem appellamus, donec certius nobis constet ab Apostolica Sede Beati titulum non improbari. Bartholomæus Peregrinus in Vinea Bergomensi anno MDCXXIV edita, dum Hieronymus viveret, eum Sanctum, Sanctum Dei et animam beatam appellat, ut docet Rossius lib. 4. cap. 1, quo etiam libro et capite infra de eodem Peregrino agitur, additurque a Pio v Pontifice appellari virum eximiæ pietatis insignem, Spiritu sancto, ut pie creditur, afflatum.
Et Sanctus, dum viveret:
E
4 S. Carolus Borromæus Archiepiscopus Mediolanensis, ut tradit Rossius lib. 3 cap. 13, anno MDLXVI Somascham profectus, ac vix portam templi ingressus, mox ob suavissimum odorem a se perceptum, raptus in sanctam admirationem, astantibus Bartholomæo Brocco Præposito Somascheno, et Doctori Antonio Vimercato Præposito Olginatensi dixit, in ea ecclesia quiescere corpus alicujus magni servi Dei. Et ubi divinitus illuminatus cognovit aliquem odorem prodire ex Reliquiis P. Hieronymi, petiit a P. Brocco, sibi ostendi sepulchrum viri Dei, ad quod perductus, jussit inde levari aliquot sacra ossa, quæ manu sua dignatus est sacri thuris honore, præseferens singularem devotionem. Deinde vero cum ad innovandum templum, pars illa, in qua illud sepulchrum erat, dejicienda esset, Reliquiæ ad altare majus translatæ sunt, ad quas istic visitandas auctoritate Sedis Apostolicæ deputati sunt D. Marius Antoninus diœcesis Mediolanensis Vicarius Generalis, dein Archiepiscopus Cæsariensis, D. Julius Cæsar Vice-Comes, Primicerius Ecclesiæ Mediolanensis, et D. Horatius Casatus Protonotarius Apostolicus et Canonicus. Hi tres Visitatores litteris Apostolicis constituti, exactam disquisitionem fecerunt de miraculis Servi Dei, et non solum venerandum ejus corpus, sed etiam præruptam in eremo latebram, in qua res divinas solitus erat contemplari, ac corpus suum assumeptis penis affligere, visitarunt: atque hoc de tota sua legatione ad sacram Congregationem dederunt responsum: Somascham profecti sumus, ubi pius ille vir vitæ integritate et piis operibus præfulsit, incolarumque magna pietate colitur. Invisimus pias Reliquias, lustravimus loca asperrima, ad quæ sæpe divertebat, orationi et macerationi corporis impensius ut incumberet: oculis vidimus, quanta ibi reverentia habeatur, frequentiam votivarum tabellarum, quibus et nos ipsi maximam sensimus excitari erga servum Dei devotionem.
ab Apostolicis Visitatoribus lustratæ,
F
ad majus altare delatæ,
dato hoc ad sacram Congregationem responso.
§ II. Miracula recentiora ex Italico Rossii.
Idem Rossius refert lib. 4 cap. 2, de miraculis Hieronymi variis in locis factos esse Processus, diligenter
Ater allaborantibus Joanne Calto Præposito Somascheno, et Joanne Antonio Palmio Rectore collegii Clementini Romæ, eosque Processus a Congregatione Rituum traditos Consilio Sacræ Rotæ, incumbente in hoc negotium magna cum diligentia Illustrissimo ac Reverendissimo Victore Capello Episcopo Famaugustæ, constituto Congregationis Somaschæ Procuratore generali. Ac præter miracula infra lib. 4 cap. 2, 3, et 4 relata, sequentia tria adfert cap. 3, post Vitam o Turtura editam facta.
6 Hieronymus Riva Zerbinus Mediolanensis, a quadraginta annis usu auditus privatus erat, ut neque audire conciones posset, nec sonitum campanarum, nec colloquia domesticorum, nisi proximi adstarent, ac voce admodum elata loquerentur. Hic evocatus ad examen de virtutibus ac miraculis Hieronymi instituendum, nocte præcedente priusquam Somascham veniret ad opem viri beati pro recuperatione auditus confugit. Die sequenti, ubi Somascham appulit, ingressus templum S. Bartholomæi, ante omnia adivit sepulchrum B. Hieronymi, atque in genua procumbens ante ejus imaginem, vovit, si auditum recuperaret, in annos singulos certa quædam pietatis opera. Oratione finita, advocatus ad examen, subito se non amplius surdum esse advertit: singulas interrogationes, quamvis voce moderata atque ordinaria pronuntiatas, optime audit, nullo etiam verbo repetito, quod ante cum quodam clamore per tres quatuorve vices sæpe faciendum erat. Perfectam itaque sanitatem adeptus, rapit in magnam admirationem, quotquot eum ante noverant, et potissimum qui hujus itineris inde ab domo socii venerant, atque deinceps plura sanitatis adeptæ certe signa deprehenderunt, uti distinctius ex Processu constat.
7 Hieronymus Novellus ex antiquioribus Congregationis Patribus, vir præclare litteris excultus, Venetiis in Seminario Patriarchali, cum magno audientium fructu olim docuerat Rhetoricam et Philosophiam. Hic egregie pius erga Patrem Hieronymum, ob res varias easque illustres, quæ ipsi a primis Patribus, et præcipue a Primo Comite (hujus res gestæ et obitus referuntur infra lib. 2 cap. 13) de ejus sanctitate et miraculis dicta fuerant. Quamobrem voluisset eodem cum Patre tempore vixisse, eumdemque ab omnibus esse cognitum et Sancti honore decoratum. Vicissim e cælo venerabilis Hieronymus Æmilianus aspexit pium animum Hieronymi Novelli, eique in collegio Mediolanensi S. Petri, quod in Monte-forti appelatur, ægro ac morti vicino apparuit, mira luce circumfusus ac coelesti quadam majestate adornatus; et sua visitatione ac benedictione hunc sibi devotum clientem in eo articulo consolatus est. Adstabant moribundo Præpositus collegii, et Franciscus Leoni novitiorum Magister, qui ob certos motus eosque insolitos admirationis et reverentiæ, et ob pium infirmi alloquium, quod aliquot diebus loqui nequierat, clare adverterunt aliquam ei objectam visionem, quam certo didicerunt per expressam et sæpius repetitam ejus relationem, aliquot horis antequam moreretur: quod factum est xxv Octobris MDCXXIII.
8 Catharina Petruccia Religiosa professa Ordinis Benedictini in antiquissimo monasterio S. Stephani Ameriæ in Umbria, graviter ægrotabat, afflicta morbo non solum incurabili, sed qui medicos, eam visentes, in stuporem rapiebat: quapropter censebant fieri non posse, ut illa vitam diutius protraheret. Præter alia incommoda morbi, quibus pessime afficiebatur, cibum numquam sumebat, quamvis in minima semper quantitate, magnoque nisu, quin decuplo plus pituitæ viscosioris, quam sit gluten aut albunem ovi cum omni cibo evomeret, intentissimoque stomachi et capitis dolore sub ipsum vomitum comprimeretur: et dolor ille in partibus lienis continuo persistebat, frequenter et colicus erat, quem duabus vicibus per multos dies perpessa sat vehementem, ac sæpe adjuncta febri, ex catarrho proveniente. Hæc ægritudo, sicuti illam tribus aut quatuor annis prioribus afflixerat, ita anno MDCXXVII sævum in modum adeo excrevit, ut ordinem naturalem videretur immutasse ob quædam extraordinaria symptomata, quæ medici fatebantur a se adhuc neque visa neque lecta: et profecto ex sola eorum relatione audientium capilli erigerentur, quæ tamen, honestate exigente, convenit silentio involvi. Solum referam quod Joannes Dominicus Flaschettus, qui artem medicam aliquot annis Ameriæ exercuit, aliquoties pronuntiavit; illam e naturali dispositione non posse ultra tres quatuorve dies vivere: eo quod subinde absque arteriæ pulsu vitam indicante a se reperiretur, atque etiam pateretur deliquium animi gravissimum ob summam debilitatem atque acerrimam vim morbi: et quamvis idem medicus in suo ab urbe discessu reliquisset vivam, edixit tamen, quoniam adhuc morbus exasperaretur, non diu victuram. Itaque misera illa Religiosa in tali statu absque ulla vitæ spe erat mortemque opperiebatur. Illucescente, vii Februarii anno MDCXXIX, die anniversario felicis obitus Venerabilis Patris Hieronymi, cum ea de causa juxta antiquam Congregationis consuetudinem, primo diluculo, ære campano signum daretur in templo S. Angeli hujus Congregationis, quando ab alia Religiosa, nomine Lucretia Novelli admonita est, ut ad intercessionem B. Hieronymi confugeret. Illa subito animo commota, diversos actus internos eliciens, patrocinium beati servi Dei viva fide imploravit: nec frustra. Eodem quippe die dolores intermissi sunt, cibum sumpsit, sumptum retinuit, nec passa amplius vomitum: demum plenam adepta est sanitatem cum admiratione omnium sanctimonialium atque universæ civitatis. Hæc Religiosa hactenus superest sana et hilaris, gratias Deo et B. Hieronymo referens, et vulgo vocatur Mortua ad vitam suscitata: a qua missum est ad sepulchrum Beati anathema argenteum cum succincta rei gestæ narratione.
§ III. Congregatio Somaschensis post obitum Hieronymi a Sede Apostolica confirmata, lateque propagata.
1 Juris Ecclesiastici universi cap. 41 num. 160, et in Summa Apostolicarum Decisionum collect. 166, cum retulisset ex Vita infra danda, jacta hujus Congregationis fundamenta, hæc addit: Huic familiae adhuc non professæ Paulus in concessit facultatem eligendi Superiorem, sive Ecclesiasticum, sive secularem, ex iis qui hospitalibus sive orphanotrophiis institutis inserviunt, et statuendi decreta, prout locorum opportunitas postulabit. Demum recitandi divini officii eorumdem hospitalium Sacerdotibus facultatem dedit, et confessiones audiendi. Extat ea Constitutio tom. 1 Bullarii data Romæ anno MDXL, Nonis Junii, Pontificatus ejus anno vi: ejusque infra mentio fit lib. 3 cap. 8.
10 Postmodum (verba sunt Barbosæ) Joannes Petrus Caraffa, Cardinalis Theatinus, univit Theatinorum congregationem cum hac Somaschensi ut piorum operum curam suscipiat, eaque omnia pietatis munia peragat, quæ Somaschensi in virtute sanctæ obedientiæ præcipitur, ut in suis litteris sub Dat. Romæ in propriis ædibus vii Novembris MDXLVI. Eas litteras exhibet Silos lib. 7 Historiæ Theatinorum, in quibus hæc verba leguntur: Quamobrem Sanctissimus in Christi Pater et D. N. D. Paulus Divina providentia Papa Tertius, vivæ vocis oraculo nobis hoc negotium demandavit, et ut illud in nostram fidem reciperemus AUCTORE G. H. A reciperemus injunxit: atque ut vos hortarer in Domino, et nihilominus nomine et auctoritate Sanctitatis suæ vobis in virtute sanctæ obedientiæ præcipiendo mandarem, ut eorumdem piorum operum curam pro Dei amore, et pro sanctæ Sedis reverentia vos suscipere deberetis etc. ac deinde: Auctoritate nobis tradita, in virtute sanctæ obedientiæ præcipiendo mandamus, ut supradictorum piorum operum et personarum in eis quomodolibet pro tempore servientium, curam et administrationem suscipere debeatis etc. Hæc ibi: quibus a Barbosa summatim descriptis, succenset ei Silos, quod de hac Ordinum conjunctione, inquit, perinde loquatur ac si non ipsi Somasceni summis preceibus cum nostris egerint, ut reciperentur: quod Barbosa non negat, sed, ut lectori minus necessarium, omittit. Verum magis insultat Silos: Et quod, inquit, omnino non est viro eruditissimo ferendum, Carafæ litteras laudat: quas si legisset, non peccasset profecto stylus; scivissetque quis ejus consilii auctor fuerit, quis postulaverit, et qua tandem prudentia ac mora religiosissimam alioquin familiam Nostrates cooptarint. Esset adhuc quod in Barbosa perstringamus: nam non uno quidem errore labitur, cum in nostram Sodalitatem incidit. Sed numquam is impune erravit, qui mentitus aperte est. Ita Barbosam arguit Silos, nimis acriter nec merito, quia satis ad institutum erant, quæ ille scripserat. Sed pergit idem Barbosa: Ipse Caraffa ad summum Pontificatum assumptus, et Paulus rv dictus, Theatinorum Congregationem a Somaschensi separavit, et ad pristinum solum institutum coegit, litteris datis die xxii November anno MDLV, quas Silos penes suos esse asscrit lib. 8 ubi de hac divisione agit.
C Pius v. C Pontificatus 1, Christi MDLXXXV, Kalend. Maii. Ut au- tem üdem Clerici Regulares de Somascha gauderent omnibus privilegiis, ordinibus Mendicantium concessis et concedendis, indulsit Paulus v Constitutione 37 tomo 3 Bullarii, data anno III sui Pontificatus, Christi MDCXII, die IX November. hic eidem adjungit Con- gregationem Doctrinæ Christiane in Gallia
12 Erat tum altera Congregatio Clericorum secularium Doctrinæ Christianæ a Cæsare de Bus viro eximie pietatis primum in civitate Aventionensi instituta, cui præxerat anno MDCXVI Antonius Vigerius, quando Paulus v eam univit Congregationi Clericorum Regularium de Somascha, ita ut in Gallia deinceps vocari deberent Patres Doctrinæ Christianæ Congregationis Somaschæ, seu S. Majoli Papie, victuri sub obedientia Præpositi Generalis de Somascha, et habituri in regno Galliae Provincialem, ceterosque suos superiores Gallos, non autem necessario in ditione Pontificia. Extat ea Constitutio in Appendice ad tomum 3 Bullarii num. 8. data XI Aprilis, anno Pontificatus ejus XI, Christi MDCXVI.
13 Agunt præter ante citatos de Hieronymo Æmiliano, ejusque Congregatione Somascena Henricus Spondanus in Continuatione Annalium Ecclesiasticorum tomo 3 anno 1531 num. 18 et anno 1616 num. 7. Ascanius Tamburinus de jure Abbatum tomo 2 disputat. 24 D quæst. 4 num. 86, Lezana parte
2 Quæstionum Regularium cap. 4 num. 23, Paulus Morigia de Origine Religionum lib. 1 cap. 68, Silvester Maurolicus in Oceano Religionum lib. 3. Ubi priores aliquot Præpositos Generales enumerat. Quam damus Vitam, exornamus summario rerum ad marginem adscripto, et pauculis subjunctis notatiunculis. Divisionem librorum et capitum ab auctore factam retinemus.
Auctore augustino turtura
Congregationis Præposito Gener.
Ad Illustrissimum ac Reverendissimum HORATIUM S. R. E. Cardinalem LANCELOTTUM.
Hieronymo Congregationis nostræ Auctori lucem prodeunti, te Patronum adopto, Cardinalis Illustrissime: adoptionis nec una, nec levis, suppetit causa. Sed privatum meum in te studium, aliaque ut omittam, hoc unum Hieronymo enixe flagitanti negare non potui, qui clientelæ tuæ possessionem, E jamdiu a nobis initam, sibi patrio jure vindicat; eumdemque gratiæ tuæ sinum contendit, in quo instituta olim a se Congregatio conquiescit. Nec, opinor, causa cadet: novi summam illam tuam Urbi prorsus admirabilem in dijudicandis caussis peritiam et æquitatem: novi eximiam ac singularem benignitatem, qua nos nostraque complecti soles. Quæ una cum mihi etiam animos addiderit, ut te summum e primario eruditorum ordine Antistitem, ingeniorumque florem hac pia elucubratiuncula, Patribus meis pro exemplari evulgata, convenirem, eadem etiam perficiet, ut grati animi, observantiæque nostræ obsidem, hoc qualecunque donarium solita humanitate admittas, idque mihi ipsi de tua prolixitate recipio, ut non tam laborem hunc meum nova clientela, quam Congregationem universam antiqua, et foveas, et complectare.
Liber primus.
Patria, natales, ortus.
Venetorum a Respublica quam singulari hominum a prudentia, sapientique legum moderatione fuerit ini Floret Resp. Floret Resp. Venetorum. diuturnitate divino plane beneficio administrata, vel ex eo intelligere licet; quod una, eademque Reipublicæ ratio moderata et concors, nullis seditionibus, nullo intestino divexata malo; magno non virtutis, et pradentiæ solum, sed et cœlestis præsidii divinæ que opis argumento, annos supra mille opibus, et imperio florentissima perduravit: atque eo plane mirabilius, quod adversis et calamitosis Italiæb temporibus, parvis initiis, hoc est. profugis hominibus exorta, qui servitutem aversantes, fortunis omnibus abjectis, e continenti sese in undas æstusque conjecerunt, modo unam secum libertatem extollerent; brevi tamen ad eam imperii magnitudinem, quam modo non sine admiratione suspicimus, pervenit.
3 Imperii sedes et caput est ipsa Venetiarum civitas, florentissimum totius Italiæ lumen, et emporium longe opulentissimum: hæc inter illustriores Europae civitates, ob egregiam situs naturæque speciem, et eximiam artis industriam, facile princeps. Adeo enim spectando theatro, speciosa naturæ ostentatione urbs undique tota se prodit, ut neque locum ad opportunitatem omnem aptiorem, neque ad aspectum
A aspectum jucundiorem facile queas invenire; quando in eo situ effingendo, formandaque civitate, natura ipsa, quasi cum arte suscepto certamine, ad loci dignitatem et venustatem augendam, vires contendisse videatur. Etenim magno qua naturæ, qua artis miraculo Nilos Euriposque introrsum admittit complures; quorum intercursantium anfractibus, vagisque mæandris interluitur, et jucundo prospectus discinditur universa. Nili duo, perpetuo tractu Urbem totam percurrunt, ab iis transversa Euripi minores, et minores publica, et privata ædificia, vicosque fere omnes sinuosis meatibus intersecant et distinguunt, et vago multipliciue flexu majori evectionis, et subvectionis commodò in æstuaria, mareque ipsum remeant: late marginatis utrimque, vel altera ex parte semitis, et ad terrestre iter astructis, ut pedibus, et cymba plerique vici simul adiri possint; lapidej pontes egregie facti supra mille recencentur: ad homines vero modica etiam mercede quacunque transmittendos, cymbæ tum certis trajectibus dispositæ, tum tota urbe vagæ et dispersæ, frequentissimæ occurrunt. Publica ædificia, nec non privata permulta operis elegantia, et inusitatæ molis magnificentia, communi admiratione majora; advenarum et mercatorum eo commeantium numero longe maximo refertissima. Civitas trecentis habitatorum millibus frequentari dicitur; ut, superante multitudine, etiam ipsa aqua constrata navigiis incolatur. Ejusmodi denique civitas est, ut ex illius aspectu, quasi Imperii facie, orisque dignitate, reliquam augustissimi corporis majestatem facile conjicias.
4 Inter cetera autem sapientissimæ civitatis decreta hoc unum imprimis illis solemne est, ut Reipublicæ administrandæ certis familiais, ab Urbis usque initio, veteri nobilitate clarissimis potestatem faciant, præterea nomine. Eæ claræ, nobilesque habentur, reliqui (hoc illiordini peculiare nomen est) cives nuncupantur: quorum etsi peramplæ sunt fortunæ, genusque familiae perhonestum; nullam tamen civitatis procurationem attingunt; nisi forte, aut apud Magistratus domi, aut apud Oratores ad Principes foris, officio quod est a secretis honestentur. E priscis autem, nobilioribusque familias Æmiliana, et Maurocena maxime commendantur; e quibus paternum, maternumque genus traxit Hieronymus, cujus modo vitam scribere ordimur. Utriusque familiae decora non multis recensebo; cum noverim nec humano, nec Divino judicio his rebus hominis dignitatem expendi. Apud sapientes enim non multum refert, quali genere ortus sis, sed quanta fide pietatem colas; neque quot gentilitia majorum insignia numeres, sed quorum vestigia prosequare; apud Deum vero nullum habet locum humani generis claritas; sed virtutis divinæ præstantia. Verum nec eadem surda omnino aure præteribo; cum ad eximiam probitatis, et sanctitatis laudem permagni referre omnes existiment, hominem nobilem domi, militiæque illustrem majorum gloria despecta, familiae insignibus, titulis et honoribus abjectis, spiritali militiæ ac Evangelicæ paupertati sese addixisse.
5 Ut autem a Romanis usque Æmilianæ stirpis originem non accersam, a quibus ea gens cum pari nobilitate familias Marcella, Cornelia, Valeria, Quirina, Pisona, aliisque ad Venetos commigravit (quarum postrema vitio multitudinis, nomine corrupto, Pisana dieitur, quod et Æmilianæ accidit, quæ Miana patrio usu appellatur) illud imprimis constat Hieronymum paterna, et materna stirpe his majoribus natum, qui pari cum prisca nobilitate, pietate etiam, et religione in Deum commendentur. Decimo septimo enim supra nongentesimum salutis nostræ annum illustre Divi Thomas Apostoli fanum Venetiis ab Æmilianis, privatis sumptibus, extructum: vix
6 Plures vero Æmilianorum sago, togaque illustres, vetusta monumenta referunt. Inter quos Jo. Æmilianus, eversa Tenedo, Coreyra in Venetorum potestatem redacta, Nauplia dira obsidione soluta, militaris gloriæ laude maxime claruit; et Joannes alter, qui in extremo illo Reipublicæ discrimine, ad fossam Clodiam cum Januensibus, et Carrario Patavino Tyranno, res Venetas pene accisas, pari Venetorum Ducum in eo bello tum virtute, tum ardore strenue dimicando, tutavit, et prope labentem Rempub. sustinuit. Duo item Marci Procuratores insigni civilis prudentiæ gloria floruerunt; quorum alter apud Turcarum Imperatorem Reip. Interpres in ipsa gravissimarum rerum tractatione, alter difficili Reipub. tempore in Præfectura Cydoniensi obivit. Petrum vero Æmilianum Pontificem Vicentinum, et vitæ probitas sacro Antistite digna, et doctissima, quæ de sacris litteris ingenii monumenta reliquit, satis consequentis posteritatis memoriæ commendant; ut alios ejusdem notæ veræ nobilitatis fulgore conspicuos plurimos omittamus.
7 Quod vero ad Maurocenæ parentis majores attinet, longum, et extra rem esset eos referre, quos aut civilis, aut sacra purpura, aut milituris disciplina insignes reddidit: præter quos tres etiam Serenissimi Reipub. Principes, Dominicus, Marinus, et Michael ex eadem familia recensentur; quam tandem Thomasinæ lectissimæ fœminæ virtus ad supremum honoris culmen evexit; quæ anno ducentesimo octogesimo septimo supra millesimum, Stephano Pannoniæ Regi fortissimo sacro matrimonii vinculo copulata, et ex eo Regni successore Andreasio relicto, prima Regale decus in Maurocenam familiam invexit.
8 His ergo majoribus felicissimo satu editus, Angelum Æmilianum Senatorem amplissimum, et Eleonoram (Dionoram vulgo vocant) prudentissimam fœminam parentes agnoscit Hieronymus noster. Dignus utique truncus, unde eximius hic effloresceret surculus, quem, editis jam Luca, Carolo, et Marco Antonio, postremo loco susceperunt, anno ab ortu salutari Salvatoris nostri, millesimo quadringentesimo octogesimo primo, cum sacris Romæ præesset anno jam decimo Sixtus Quartus, et Venetorum imperio Joannes Mocenicus anno quinto. Qui vero natalis ei fuerit dies, nihil certi produnt auctores. Ad salutares aquas, et expiatrices lymphas ejus parceiæ, qua paterni lares censebantur, delatus, et primigenia labe expurgatus, e vitali fonte, parentum jussu, Hyeronimus dictus est, divino plane nutu, ne nomen, quod futuram sanctitatem redoleret, tanto natalium splendori deesse videretur. Adhuc infantem tanto impensius Domino commendarunt parentes, quanto major in minores filios eorum amor, et indulgentia esse solet: neque incassum fuse preces; nam sanctitatem augurali nomine indicatam factis aliquando æmulatus, multo sua, quam majorum laude, factus illustrior. antiqua familiae insignia novis virtutum ornamentis reddidit illustriora. a De Rep. et urbe Venetiarum pouca auctor delibat, quæ passim alii pluribus tractant. Gaspar Contarenus Patrictus Venenus, Donatus Jannotius Florentinus, et ante illos Blondus, Sabelicus, Petrus et Bernardus Justinioni, alique.— b Quando, ut ferunt dicit Auctores. Attita in Italiam infudit cxercitum, et Aquiletam obsidiene caplam solo quavit anno 482.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.