Commentarius historicus.
Scithi, Seethe, Schitium, Scithiaca regio, pars Libyæ censetur, ab Ægypto proprie sumpta paludibus Mareotide et Mæride, montibus Nitria et Pherme discreta: in cujus solitudine ad Æthiopiam usque protensa, quam plurimi olim habitarunt monachi, vitæ innocentia sanctitateque illustres: inter hos lib. 5 de Vitis Patrum, a Pelagio Latine reddito, libello 18 num. 13 et 14 referuntur SS. Moyses Abbas, Lybicus dictus, et sex monachi a Barbaris interempti; quod Martyrium his verbis istic narratur: Dicebat Abbas Moyses in Scithi: Si custodimus mandata Patrum nostrorum, ego præsumens de Deo, spondeovobis,
A vobis, quia hue Barbari non venient: si autem non custodierimus, desolandus est loens iste.
2 Sedentibus aliquando Fratribus apud eumdem Abbatem Moysem, dicit eis: Ecce Barbari hodie in Scithi venient: sed surgite et fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, Abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos expecto diem istum, ut impleatur sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: omnes, qui accipiunt gladium, gladio peribunt. At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. Et ille dixit eis: Ego caussam non habeo: unusquisque vestrum videat, quomodo sedeat. Erant autem septem Fratres cum eo, et dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt januæ. Et statim intrantes Barbari occiderunt eos. Unus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, et abscondit se post plectas de palmis; et vidit septem coronas descendentes, et coronantes Abbatem Moysem, et sex Fratres, qui cum eo fuerant interfecti.
3 Haec ibi. Dics obitus non indicatur. Cum altero S. Moyse, ex monacho Saracenorum Episcopo, S. Moysen in Scithi deserto Abbatem jungit Petrus de Natalibus. Episcopus Equilinus lib. 3 Catalogi Sanctorum cap. 103: additque agi ejus festum septimo Idus Februarii: quo die eumdem alii Martyrologiis inscripserunt. Galesinius: Seytopoli in Ægypto S. Moysis Abbatis. Maurolicus: In Ægypto apud Seythopolis solitudinem Moysi Abbatis. Est Seythopolis Palestinæ secundæ metropolis, quod nomen hic pro Scithi solitudine acceptum aple corrigit Ferrarius in Catalogo SS. Apud Sectim, inquit, in Ægypto S. Moysis Abbatis. Eadem habentur in Martyrologio Sarisburiensi Richardi Witfordi. Sed ubique absque sociis, et palma martyrii.
4 Ejusdem S. Moysis illustriora aliqua facta monitaque addimus ex Vitis Patrum: ac primo ex codem libro 3 interprete Pelagio excerpta, quorum illud refertur libello 13 num. 4. Factum est aliquando in Scithi mandatum, ut jejunarent illa hebdomada, et facerent Pascha. Contigit autem ut in ipsa hebdomada venirent ad Abbatem Moysem Fratres quidam ab Ægypto, et fecit eis modicum pulmentnm, et cum vidissent vicini fumum, dixerunt Clericis ecclesiæ, quæ illic est: Ecce Moyses solvit mandatum, et coxit apud se pulmentum. Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem sabbato, videntes Clerici magnam conversationem Abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O Abbas Moyses, mandatum quidem hominum solvisti, sed Dei mandata fortiter alligasti. Haec ibi, distincto loco Scithi ab Ægypto.
5 Ibidem libello 9, num. 4. Frater aliquando in Scithi inventus est culpabilis: et fecerunt seniores conventum, et miserunt ad Abbatem Moysem dicentes, ut veniret: ille autem venire noluit. Misit autem ad eum Presbyter dicens: Veni, quia plebs Fratrum te expectat. Et ille surgens venit. Tollens autem secum sportam vetustissimam, implevit eam arena, et post se portavit. Illi vero exierunt ei obviam, dicentes: Quid hoc est, Pater? Dixit autem eis senex: Peccata mea sunt post me currentia, et non video ea; et veni ego hodie judicare peccata aliena. Illi autem audientes, nihil locuti sunt Fratri, sed ignoverunt ei. Quod idem facinus refert Petrus de Natalibus, citatis Vitis Patrum, sed quod addit, eum in Domino quievisse, aut alium a S. Moyse Martyre putavit, aut certe reliqua in Vitis Patrum non legit.
6 Ibidem libello 8, num. 10 haec habentur: Audivit aliquando Judex provinciæ de Abbate Moyse, et perrexit in Seythi, ut videret eum: et nuntiaverunt quidam seni de adventu ejus, et surrexit ut fugeret in paludem. Et occurrit ei ille Judex cum suis, et interrogavit eum dicens: Dic nobis senex, ubi est cella Abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est et hæreticus. Et veniens Judex ad ecclesiam, dixit Clericis: Ego audiens de Abbate Moyse, veni ut viderem eum; et ecce occurrit nobis senex pergens in Ægyptum, et interrogavimus eum, ubi esset cella Abbatis Moysi, et dixit nobis: Quid eum quæritis? fatuus est et hæreticus. Audientes autem Clerici contrastati sunt dicentes: Qualis est senex ille, qui hæc de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento utens, longus et niger. Et illi dixerunt: Ipse est Abbas Moyses, et quia noluit videri a vobis, ideo hæc vobis ipse de se dixit. Et multum ædificatus Judex discessit. Eadem refert Ruffinus lib. 3 de Vitis Patrum num. 119, ubi Judex dicitur voluisse eum adorare, ab eoque benedici. Quod tamen niger fuerit, forte de S. Moyse Æthiope ex latrone converso, qui etiam in Scithi solitudine vixit, accipienda sunt. Colitur is xxvii Augusti. Quæ referuntur libello 13 num. 29 et libello 16 num. 7, omittimus, quod Æthiops istic vocetur. Eadem illi applicantur a Petro de Natalibus, qui Æthiopem Moysen Saracenorum Episcopum existimavit, ut supra monuimus.
7 Libello 10, num. 64. Dixit Abbas Pastor, quia Frater quidam interrogaverit Abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo, quia triennium habet in sepultura, non attingit ad hoc verbum. Eadem lib. 7 interprete Paschasio cap. 26 respondet Moyses petenti cuidam Fratri; in quo libro cap. 35 haec habentur: Abbas Moyses ad solitarios solebat proferre sermonem, dicens: Quatuor sunt principalia observantiæ regularis, id est, tacendi, servandi mandata Dei, humiliandi semetipsum, et angustia paupertatis. Tres autem has virtutes homo difficile possidet, ut semper lugeat, et semper suorum sit memor peccatorum, et omni hora ponat sibi præ oculis mortem. In eodem libro cap. 18 agitur de Abbate Moyse, qui ex latronibus conversus fuerat, quo innuitur in reliquis de alio Moyse sermonem esse: de quo eadem traduntur a Ruffino lib. 3 num. 196.
8 Eodem lib. 3 num. 38, et lib. 7 cap. 1 numer. 6. Dixit Abbas Moyses: Per has quatuor res pollutionis passio gignitur, per abundantiam escæ et potus, et satietatem somni, per otium et jocum, et ornatis vestibus incedendo. Deinde numer. 7 additur in libr. 7. Idem dixit: Corporeæ multæ sunt passiones. Et dicit ei Frater: Et quæ sunt Abba? At ille respondit: Quia Paulus Apostolus dicit: Fornicatio et im munditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos: visus quoque et fiducia frequenter ad prælium venit.
9 Septem capitula verborum, quæ misit Abbas Moyses Abbati Pæmenio continentur libro 6 Joanne interprete, libello 4: 1. Dixit senex Moyses: Quia debet homo, quasi mortuus esse socio suo, hoc est mori amico suo, ut non dijudicet eum in aliqua caussa. Dixit iterum: Quia debet homo mortificare seipsum ab omni re mala, priusquam egrediatur de corpore, ut non lædat ullum hominem. Dixit iterum, Nisi habuerit homo in corde suo, quia peccator est, Deus non exaudit eum. Dixit ei Frater: Quid est in corde habere, quia peccator est? Et dixit senex: Si quis portat peccata sua, non videt peccata proximi sui. Dixit iterum senex: Nisi conveniret actus orationi, in vanum laborat homo. Et dixit Frater: Quid est consensus actus cum oratione? Respondit senex: Ut pro quibus oramus, jam non illa faciamus. Quando enim homo dimiserit voluntatem suam, tunc ei reconciliatur Deus, et suscipit orationes ejus. Interrogavit Frater: In omni labore hominis quid est quod eum juvat? Dicit ei senex: Deus est qui adjuvat.
A adjuvat. Scriptum est enim: Deus nostrum refugium et virtus in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
10 v Dixit Frater: Jejunia et vigiliæ, quas facit homo, quid efficiunt? Dixit ei senex: Quoniam ipsa sunt, quæ faciunt humiliari animam. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Si ergo fecerit anima labores istos, miserebitur super eam Deus propter eos. vi Interrogavit Frater senem, dicens: Quid faciet homo in omni tentatione veniente super se, aut in omni cogitatione inimici? Ait illi senex: Flère debet in conspectu bonitatis Dei, ut adjuvet eum, et requiescet velociter, si rogat in scientia. Scriptum est enim: Dominus mihi adjutor, et non timebo, quid faciat mihi homo.
11 vn Interrogavit eum iterum Frater. dicens: Ecce homo cædit servum suum propter peccatum quod egit, quid dicet servus ille? Dicit ei senex: Si bonus servus est, dicet: Peccavi, miserere mei. Dicit ei Frater: Nihil aliud? Dicit ei senex: Non ex quo enim culpam super se posuerit et dixerit: Peccavi, statim enim miseretur ei Dominus suus: finis autem horum est, non judicare proximum suum.
Quando enim manus Domini occidit primogenita in terra Ægypti, non erat demus, in qua non erat mortuus. Dicit ei Frater: Quid est hoc verbum? Respondit ei senex. Quia si conspexerimus peccata nostra, non videbimus peccata proximi. Stultitia est enim homini habenti mortuum suum, relicto eo, ire et flere mortuum proximi sui. Mori autem proximo tuo, hoc est, portare peccata tua, et sine cogitatu esse ab omni homine: quia iste bonus est, et ille malus est, et ne facias malum ulli homini; neque cogites malum in aliquem, neque spreveris aliquem facientem malum, neque acquiescas facienti malum proximo tuo, et noli gaudere cum eo, qui facit malum proximo suo: et hoc est mori proximo tuo. Et noli obloqui de aliquo, sed dicito: Quia Deus cognoscit unumquemque. Noli ergo obedire detrahenti, neque congaudeas ei in detractione ipsius. Noli obedire obloquenti proximum suum, et hoc est, Nolite judicare, et non judicabimini. Non habeas inimicitias cum quocumque homine, neque retineas inimicitias in corde tuo, neque odio habeas eum qui inimicatur proximo suo, et non consentias inimicitiis ipsius. Noli despicere eum, qui inimicitias habet cum proximo suo, et hæc est pax. In his temetipsum consolare: modicum tempus est labor, et sempiterna requies, gratia Dei Verbi, Amen.
12 Jounnes Cassianus lib. 10 Institutionum Monachorum cap. 25 Moysem omnium Sanctorum summum deprædicat: Cum incipiens, inquit, in eremo commorari, Abbati Moysi, omnium Sanctorum summo, dixissem, me ægritudine acediæ hesterno die gravissime fuisse confectum; nec ab ea alias potuisse liberari, nisi ad Abbatem Paulum protinus cucurrissem; ille, Non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te deditum ac subditum præbuisti. Gravius enim te, ut desertorem ac fugitivum deinceps adversarius impugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de cetero commissa congressione, non desertione cellæ, vel somni torpore, ingruentes æstus ejus ad horam evaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. Unde experimento probatum est, acediæ impugnationem, non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.
13 Sub ejusdem nomine collationem primam et secundam edidit idern Cassianus: atque ab eo ita exorditur: Cum in eremo Scithi, ubi monachorum probatissimi Patres et omnium Sanctorum morabatur perfectio, Abbatem Moysen, qui suavius inter illos egregios flores non solum actuali, verum etiam theorica virtute flagrabat, institutione ejus fundari cupiens expetissem, una cum saneto Abbate Germano,... pariterque ab eodem Abbate ædificationis sermonem fusis lacrymis posceremus; quippe cujus hunc animi rigorem manifestissime noveramus, ut nisi fideliter desiderantibus et cum omni cordis contritione quærentibus, nequaquam acquiesceret januam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim vel nolentibus eam, vel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias, et quæ solis perfectionem cupientibus debent esse compertæ, indignis et fastidiose suscipientibus pandens, aut jactantiæ vitium aut proditionis crimen videretur incurrere, tandem fatigatus precibus nostris exorsus est.
14 Ex tradita tunc ab eo doctrina unicam promenus sententiam, quæ, ex collatione 2 cap. 10 excerpta, legitur lib. 3 de Vitis Patrum libello 3 numer. 3 his verbis: Dixit Abbas Cassianus, quia dixerit nobis Abbas Moyses: Bonum est non abscondere cogitationes, sed senibus spiritualibus et discretionem habentibus manifestare eas; non his qui tantum tempore senes sunt: quoniam multi ad ætatem respicientes, et cogitationes suas dicentes eis, qui experimentum non habebant, pro consolatione ad desperationem ultimam pervenerunt. Hæc ibi ac tandem libello 18 cædes ejus narratur: ut de eodem ubique agi videatur.
15 Alardus Gazeus in Commentariis ad citatum caput 23 libri 10 de Institutis monachorum tres Moyses anachoretas sanctitate conspicuos commemorat, Æthiopem ex latrone conversum, alterum Saracenis datum Episcopum, et hunc tertium, quem Libycum credit a Palladio vocari lib. 8 cap. 88. ubi hæc de eo traduntur: Moyses Libyeus fuit vir mitissimus, et maxima caritate præditus: is dignus est habitus deno curationum. Is hoc narravit: In monasterio, inquit, eram valde juvenis, et fodiebam maximum puteum, latum viginti pedes; in eo cum tres dies fodissemus, viri octoginta, et venam consuetam, et quæ aspiciebatur transiissemus circa cubitum, aquam non invenimus. Magna ergo affecti molestia, deliberabamus de desistendo ab opere: dumque de eo deliberaremus, ad nos adveniens Pior ex vasta solitudine, in ipsa sexta hora æstus, cum esset senex indutus sua pelle ovilla; et cum nos salutasset, dicit nobis post salutationem: Quid animum abjecistis, homines modicæ fidei? Vidi enim vos jam ab hesterno die abjecisse animum. Quod cum dixisset, in putei fossam statim demisit scalas, et cum eis facit orationem, et accepto ligone et tertio ictu incusso, dixit: Deus Sanctorum Patriarcharum, ne irritum et inutilem feceris laborem servorum tuorum, sed mitte ad eos usum aquæ. Et statim aqua exiit, ut nos omnes ea adspergeremur. Et cum rursus orasset, abiit, dicens: Hac de caussa missus sum: et aperta est. Cum autem illi vim facerent, ut illic comederet, non potuit in animum inducere, dicens: Propter quod missus sum, hoc factum est.
16 De hoc Moyse agit Sozomenus lib. 6 cap. 29. Moses autem, inquit, cum ob mansuetudinem et caritatem erga omnes, tum ob morborum curationem, quam precibus solum efficit, magnam laudem consecutus fuisse traditur. Eudem habet Nicephorus lib. 11 cap. 36. Demum inter sententias Ægyptiornm Patrum a S. Martino Episcopo Dumiensi Latine redditas hæc num. 49 referuntur: Abbas Moyses venit ad puteum haurire aquas, et vidit Fratrem Zachariam orantem, et Spiritum Dei super eum requiescentem. Hinc apud Pelagium libello 15 num. 17 Abbas Moyses dixit Fratri Zachariæ: Dic mihi quid faciam? Ille autem hæc audiens, jactavit se pronus in terram ad pedes ejus dicens: Tu me interrogas, Pater? Dixit autem ei Aei senex: Crede mihi, fili Zacharia, quia vidi Spiritum sanctum descendentem in te, et compellor interrogare te. In Notis ad Usuardum in Carthusia Bruxellensi hæc habentur vin Februarii: Item alterius Moysi alibi in deserto Scithi qui fecit collationem primam. An tamen omnia a nobis recensita, uni eidemque conveniant, certo non audemus affirmare.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.