Cracorum Menæa Sancti hujus ita suggerunt nomen, vii February: Μνήμη του όσιου Πατρός ψμών Πίτρου το ἐν μοναθάτοις ἀγωνισαμένου. Memoria Sancti Patris nostri Petri, qui decertavit, sive exercitatus est, in Monobatis, sive solitudine. Gracce namque μόνος solus, singularis, μόνιος sive μονιός, idem atque μοναστικός, vel μονήρης Solitarius, solitudines captans; et μονόθατα loca solitariorum, seu solitarium incessum habentium.
2 Joannes Moschus in Prato spirituali cap 9 narrat Inventionem corporis Petri solitarii sancti Jordanis: qui is esse videtur, de quo agunt Menæa. Narravit, inquit, venerabilis Pater noster Abbas Gregorius, Archimandrita monasterii sancti Patris nostri Theodosii quod positum est in eremo sanctæ Christi Domini nostri civitatis, mihi scilicet et Fratri Sophronio Sophistæ, dicens: Cum ædificare inciperem templum S. Quirici in Phaselide, effodiens templi fundamenta apparuit mihi in somnis monachus quidam magnæ ut videbatur, abstinentiæ, indutus palma, serensque in humeris parvulum colobium de psiathio, dixitque mihi voce mitissima: Dic, Abba Gregori, numquid post tantos labores tantamque abstinentiam debuisti me extra templum quod ædificas dimittere? Ego autem senis vocem habitumque reveritus aio ad illum: Non, Domine, absit a me ut hoc faciam, Et ille: Vere hoc fecisti. Dixi autem ad illum: Quisnam es tu, Domine? Ego, inquit, sum Petrus solitarius sancti Jordanis. Itaque surgens mane perrexi, et quæsivi fodiens circa templum. Cumque foderem, inveni corpus ejus ita jacens, sicut illum in somnis videram. Constructoque oratorio feci monumentum præclarum in dextera templi parte, et illic eum deposui. De S. Theodosio Cænobiarcha ejusque in solitudine monasterio egimus xi Januarii: de S. Quiriaco, qui hic Quiricus dici videtur, et istic mentio facta, et agetur plenius XXIX Septembris.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.