Ecclesia Claromontana apud Arvernos in Gallia quamplurimos colit Sanctos, e suis gentilibus, ob vitam aut summa cum pietate ac virtute peractam, aut sanguine pro fide Christiana fuso consummatam, coltitibus adscriptos. Ex his varios dedimus mense Januario, multos etiam in Februario prolaturi: et jam vi die celebravimus martyrium S. Antholiani ibidem occisi sub Chroco Rege Alaznannorum, cujus persecutione interemptos etiam esse SS. Cassium, Victorinum, Liminium, cum sociis sexies mille ducentis sexaginta tribus, istic diximus.
2 In libello antiquo de Ecclesiis ac Sanctis Claromontanis a Joanne Savarone edito hæc leguntur lib. 1 num. 25. In ecclesia S. Symphoriani altare S. Symphoriani, altare S. Amantii, altare S. Marcelli, ubi S. Genesius requiescit. Unde S. Genesii jam pluribus seculis dicta est ea ecclesia. Certe ut veteri donatione Rogerii militis hic a Savarone adnotata liquet, circiter an. mxc scribebatur: Ecclesia S. Symphoriani, quæ nunc nuncupatur S. Genesii: ut vel inde, aliisque rationibus motus censeat eum libellum scriptum esse circa annum dcccci: quo tempore jam istic erat altare S. Amantii. De S. Symphoriano agemus xxu Augusti, et de S. Genesio III Junii. Est autem ea ecclesia collegiata et parochialis ut idem scribit Savaro.
3 Hunc S. Amantium Martyrem esse, et coli vii Idus Februarii tradit idem ex veteri Kalendario MS. in Notis ad lib. 1 cap. 22. Quo die Hermannus Greven in auctario Usuardi, Amancium recenset, sed Episcopum et Confessorem. Melius Ferrarius, citatis Ecclesiæ Claromontanæ tabulis, Arvernis, inquit, SS. Amantii Martyris et Amandini Confessoris. Hujus eo die fieri commemorationem in Ecclesia Claromontana observat Savaro, sed adjungit ex martyrologio MS. dirm ejus natalem esse vii Idus Novemb. quod die de eo agemus.
4 Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano vii Februarii S. Amantium hoc elogio exornat: Arvernis S. Amantii Martyris, qui fide præstans, et morum castimonia insignis, Christianæ religionis accusatus, Judicis mandato diris divexatus cruciamentis: quo acerbius tortus, eo fortius liberiusque Christi Domini nomen confessus est: demumque in constanti fidei asseveratione ad extremos spiritus perseverans, nobili agone, immortalis gloriæ donativum percepit. Hæc Saussaius. Tempus certaminis silet, neque alibi legimus. An sub Chroco Alamannorum Rege passus inter supra numeratos Martyres censendus sit, non conjectamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.