Ultimum Februarii diem auspicamur a duobus Magni Apostoli Pauli familiaribus amicis, quorum ipse in suis epistolis meminit, Nymphae in ea quam Colossensibus misit, Eubuli in secunda ad S. Timotheum scripta. Prior vixit Laodiceæ, quæ erat Plyrygiæ majoris ad Mæandrum fluvium metropolis. Benedictus Justinianus in suis ad hanc epistolam commentariis, De Nympha, inquit, adhue ambigitur, virine an fœminæ nomen. Ambrosius fœminam putat, alii virum, mihi quidem neutrum liquet. Hæc ille. Verba S. Ambrosii hanc epistolam ad Colossenses exponentis ista sunt: Quoniam simili modo Paulus et pro iis, qui Laodiceæ erant, sollicitus erat, in eorum (Colossensium) epistola hos salutandos monet, Nympham cariorem existimans, cujus et domum salutat. Tam enim devota videtur fuisse, ut omnis domus ejus signo titulata esset Crucis. Hæc S. Ambrosius. At S. Nympham virum fuisse, non fœminam, ipsa verba S. Pauli Græca clare demonstrant cap. 4 ver. 15: A'σπάζετε τούς ἐν Λαοδικεία ἀδελφούς καὶ Νυμφὰν, καὶ τὴν κατ' δύκον ἀυτοῦ ἐκχλησίαν. Salutate fratres, qui sunt Laodiceæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, Ecclesiam. Græce ἀυτοῦ, est ejus viri: ἀυτής scriberetur, si fæmina exprimenda esset.
2 S. Joannes Chrysostomus Homilia 12 in cap. 4 epist. ad Colossenses, post relata Apostoli verba, de S. Nympha ista addit: Χερίζεται κατ' ιδίαν ἀυτὸν προσαγορεύων. Gratificatur ei, nominatim eum appellans. Hoc autem, uti addit, non temere facit, sed alios ad eadem adducens æmulationem. Neque enim est parum, quod cum ceteris non connumeretur. Vide quidem certe, quam magnum ostendat esse virum, si quidem domus ejus erat ecclesia. Græce, πώς δείκνυσι μέγαν τὸν ἀνδρα, εἶγε ἡ δικία ἀυτοῦ ἐκχλησίαν. Quæ S. Chrysostomi verba fere eadem, sed ordine immutata, habet Theophylactus: Μέγας δυτος ὁ ἀνὴρ etc. Magnus hic vir fuit, qni domum suam totam fidelem habuit, adeo ut Ecclesia vocaretur: propterea et gratificatur ei Paulus, nominatim eum salutans. Facit autem hoc, ut et alios ad consimilem zelum provocet, ut si et ipsi honorari velint, Nympham hunc imitentur. Hæc ibi: at domum ejus ecclesiam dici, non solum quia domestici omnes fidem Christi erant amplexi, sed quia cultui divino erat dicata innuit Theodoretus his verbis: Ο'υτος, ώς ζοικεν, τῶν ἐν Λαοδικεία πιστῶν ετύγγανεν δὸν, δς καὶ τὴν δικίαν ἐκχλησίαν ἀπεφηνεν, ἐυσεῖσια ταῦτην κοσμήσας. Hic, ut est verisimile, fuit ex fidelibus Laodiceæ habitantibus, qui etiam domum suam effecit exhibuitque Ecclesiam, pio cultu eam exornans. Fuisse autem tum temporis ecclesias in ædibuserectas virorum primariorum, aut qui alioquin fortunis uteunque pollerent, ac honesto nomine essent, ex aliis Apostoli verbis colligunt quidam. Ita in epistola ad Romanos salutat Priscam et Aquilam adjutores suos in Christo Jesu, et domesticam Ecclesiam eorum. Et epistolam ad Philemonem ita auspicatur: Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto et adjutori nostro, et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3 Similes Pauli commilitones et adjutores habentur SS. Nymphas et Eubulus, qui in Græcorum magnis Menæis et apud Cytheræum in Vitis Sanctorum appellantur Apostoli, et celebrantur xxxvii Februarii his verbis: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρα οἱ ἄγιοι Α'πόστολοι Νυμφὰς καὶ Ε'υῶσολος ἐν εἰρήῇ τελεισῶνται. Eodem die sancti Apostoli Nymphas et Eubulus in pace obdormiverunt. In Menæis additur hoc distichon:
Χριστοῦ φυτεία, Χρισταπόστολοι δύο, Χριστῶ συνείσιν Ε'υῶσολος, Νυμφὰς ἄμα. Christi plantatio, Christi Apostoli duo, Cum Christo vivunt Eubulus et Nymphas.
4 S. Eubuli meminit idem Apostolus Paulus epistola 2 ad Timotheum cap. 4 ver. 21 illustribus eum adjungens sociis. Salutant te, inquit, Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Quibus verbis relatis, S. Chrysostomus homilia 10 in hanc epistolam addit: Quid autem sibi hoc vult, quod cum tam multi fideles essent; horum tantum meminit? Quia jam mundana omnia excesserant animo, majorisque virtutis luce fulgebant. et paullo post: Nominatim illos memorat, quos noverat magis in fide fervere. Theodoretus hoc encomium addit: Virtutis amantiorum nomina inseruit: alios communi appellationem vocavit. Similia habent Theophylactus et alii. Scripsit S. Paulus hanc epistolam anno Neronis iv, Christi lvii, cum Romæ captivus detineretur: ubi S. Pudens Senator vivebat, vir nobilissimus et clarissimus, pater SS. Pudentianæ et Praxedis, hospes SS. Petri et Pauli: in cujus domo ad radicem montis Viminalis S. Petrus traditur celebrasse: quæ dein in Ecclesiam conversa est, sub titulo Pastoris. De S. Pudente agemus cum Martyrol. Romano xix Maii. Aderat et Romæ S. Linus, ipsius S. Pauli, ac S. Petri adjutor, hujusque in Pontificatu successor: cui dies xxiii Septembris sacer est. His S. Paulus præponit Eubulum, ac sic primarium virum fuisse innuit, seu seculari dignitate, seu fidei zelo. Cetera utriusque, Eubuli, inquam, Nymphaque acta, uti et multa magnorum etiam Apostolorum, ac plura eorum, qui ut apostolicorum laborum participes fuerunt, ita et nomine Apostolorum ab Ecclesiis ornantur, ignota sunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.