Martyrologium MS. antiquum, quod Coloniæ in monasterio Patrum Carmelitarum adscervatur inter paucos ac selectos Sanctos memoriam S. Rufinæ consignat his verbis: Ipso die S. Rufinæ Virginis. Quæ eadem leguntur in Martyrologio anno 1490 Lubecæ excuso, quod Doctrinale Clericorum inscribitur, atque a vigilia Nativitatis, seu ix Kalendas Januarii, exorditur. Aliud eodem anno Coloniæ excusum, sed ab ipsis Kalendis Januarii initio sumpto, eisdem plane verbis celebrat S. Rufinam Virginem. Eam suo itidem ad Usuardum Auctario inscripsit Hermannus Greven. Quæ vero ea fuerit quove loco aut tempore floruerit, hactenus assequi non potaimus, uti et de S. Onesima Virgine dictum, quam XXVII Fe bruarii retulimus ex eisdem quatuor Martyrologiis. Utramque Virginem XXVIII Februarii conjungit Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis in suo Martyrologio ante annos prope centum edito. Eodem die, inquit, SS. Macarii, Ruffini, Justi ac Theophili. Item Osvaldi Mart. Atque Onesimæ et Ruffinæ Virginum. Quæ eadem leguntur in Calendario Italico Constantii Felicii. Meminerunt et alia jam indicata Martyrologia Ruffini Martyris. De eo sociisque supra egimus: inter quos in veteri MS. Philippi Labbei nostri, nomen est Rufinæ: hinc injecta dubitatio, nunc de hac Virgine agatur, num potius Rufinus sit substituendus, aut certe Rufunia, cujus inter illos Martyres nomen in MS. Martyrol. S. Hieronymi.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.