§ 1. S. Proterius e Presbytero Episcopus Alexandrinus. Variæ ob ejus ordinationem seditiones hæreticorum.
Acerrimus Christianæ religionis propugnator fuit S. Proterius, primo Ecclesiæ Alexandrinæ Presbyter, dein Archipresbyter, postea Episcopus seu Patriarcha. Quæ præclare ab eo in juventute acta sunt, latent. Præfuit tunc Ecclesiæ Alexandrinæ S. Cyrillus, anno ccccxu in locum Theophili patrui xv Octobris vita functi Episcopus ordinatus: a quo in Concilio Ephesino, cum ei vices Sedis Apostolicæ essent delegatæ, fuit Nestoriana hæresis anno ccccxxx damnata. Sub hoc Episcopo S. Proterium una cum religione sacerdotii ac vita castitate imbibisse orthodoxam Christianæ fidei doctrinam arbitramur. S. Cyrillo circa annum ccccxi.v defuncto successit impius Dioscorus, qui ut S. Proterium in suam factionem pelliceret, ei commendavit Ecclesiam, et Archipresbyterum fecit: uti tradit Liberatus Archidiucomus Cartaginensis in Breviario de causas Nestoriana et Eutychiza cap. 14.
2 Græci in Menæis, et apud Maximum Cytheræum ev βίοις ἀγίων, ad xxviii Februarii hæc pauca a S. Proterio Presbytero gesta suggerunt. Beatus hic Presbyter erat Ecclesiæ Alexandrinæ. Cum Alexandrinis ad concilium vocatis Constantinopolim venit, et plurimum pro sanctis Patribus contra impias hæreses decertavit. Erat tunc Constantinopolitanus Episcopus S. Flavianus, cujus Vitam ac martyrii historiam dedimus xvii Februarii, diximusque § 2 hæresin Eutychianam ab eo fuisse detectam, et in synodo provinciali Constantinopoli anno ccccxlviii damnatam. Acta hujus synodi actioni primæ Concilii Æcumenici Chalcedone habiti inserta sunt, et ipsa tamen in plures actiones distincta: leguntur subscripsisse Episcopi tringinta octo, et Archimandritæ viginti quatuor. Nicephorus tamen lib. 14 hist. Eccl. cap. 47 asserit ad illam synodum provincialem venisse Episcopos quadraginta, inter quos non fuerunt Episcopi Ægyptii, neque ipse S. Proterius Presbyter, qui forsan ad Chalcedonense Concilium anno ccccci celebratum venit. Est ea Bithyniæ urbs, Constantinopoli septem stadiis distans: ut primo potuerit navigasse Constantinopolim, atque inde Chalcedonem transivisse cum reliquis Clericis ac laicis Alexandrinis, qui adversus Dioscorum likellos obtulerunt: inter hos fuerunt Athanasius Presbyter, Theodorus et Ischyrion Diaconi, et Sophronius quorum libelli extant sessione 3 ejusdem Concilii: in qua Dioscorus cum tertio exocatus, ut de criminibus sibi objectis responderet, non adveniret; tandem a sancto et universali Concilio est ab episcopatu depositus, et ab omni Ecclesiastica functione submotus die decimo tertio Octobris. Formula damnationis missæ Dioscoro continetur pag. 535 tomi 8 regiæ editionis Pariensis: at pag. 536 habetur epistola synodalis de damnatione Dioscori missa Clericis Alexandrinis, qui erant Chalcedone, et his verbis concluditur: Custodite igitur res Ecclesiasticas universas, tamquam qui estis rationem reddituri ei, qui secundum Dei voluntatem et nutum piissimorum et Dei amantissimorum Imperatorum nostrorum Alexandrinæ magnae civitatis Ecclesiæ ordinandus est Episcopus.
3 Celebrata est dein xvii Octobris sessio iv, ad quam Episcopi Ægyptii cum libello fidei, quem Imperatori obtulerunt, ingressi, jussu Legatorum Apostolicæ Sedis et reliquorum Episcoporum in Eutychetem anathema dixerunt: ne autem epistolæ S. Leonis Papæ, antequam novus Alexandrinus Episcopus foret electus, subscrilerent, oblestati sunt, quod et datum iis a concilio. Nam, ut pag. 593 legitur, magnificentissimi et gloriosissimi Judges aut amplissimus Senatus dixerunt: Quoniam reverendissimi Episcopi Ægyptiorum, non ut repugnantes Catholicæ fidei, subscribere in præsenti distulerunt epistolæ sanctissimi Archiepiscopi Leonis, sed dicentes consuetudinem esse in Ægyptiaca regione, extra sententiam et jassionem Archiepiscopi nihil tale se posse; rationabile nobis et clemens esse apparuit, ut in eodem habitu expectent in regia civitate, et dilationem habeant usque ad ordinationem Archiepiscopi magnae civitatis Alexandriæ. Hic forsan nonnulli arbitrari suit S. Proterium in Chalcedonensi synodo Episcopum constitutum fuisse: quod clare indicatur in Historia prævia Concilii Chalcedonensis pag. xi his verbis: Dioscorum, in cujus locum Chalcedonensis synodus Proterium suffecerat, ejecit Marcianus Imperator in urbem Paphlagoniæ, Gangrenam nomine, ubi et animam miserabiliter exhalavit. Idem asseritur in Menæis Græcorum et apud Cytheræum his verbis: Πλείστα τοίς ἀγίοις πατράσιν ἀγνισάμενος κατὰ τῶν δυσσεῖων αιρίεσων, Επισκοπος Αλεξανδρείας ὑπὸ τῆς συνέδου προθελλεται. Cum plurimum pro sanctis Patribus contra impias hæreses decertasset, Episcopus Alexandrinus a synodo designatur. Nicephorus etiam Callistus lib. 13 cap. 8, indicata Dioscori damnatione ac relegatione, addit: ο θείος Προτέριος ψήφω τῆς συνόδου κοινῆ τὴν τῶν Αλεξανδρίων ἐπισκοπὴν ἐκληρεύτο. S. Proterius communi synodi consensu Alexandrinum episcopatum sortitus est.
4 Evagrius tamen, quem hi videntur secuti, lib. 2 hist. Eccl. cap. 5 potius electum innuit in synodo Alexandriæ collecta. Verba ejus sunt: Επι τούτοις Διόσκορες μὲν τῆς Γαγγρηνων τῶν Παφλαγονων δυκτὶν κατακρίνεται. Προτέριος δὲ τὴν ἐπισκοπὴν ψήφω κοινῆ τῆς συνόδου τῆς Αλεξανδρίων κληρούται. Post hæc, finito scilicet Concilio, Dioscorus ad Gangrenam urbem Paphlagoniæ incolendam condemnatur a Marciano Imperatore. Proterius autem episcopatum ejus communibus suffragiis synodi Alexandriæ habitæ sortitur. Interpres Evagrii Christophorsonus veriit ad episcopatum Alexandriæ gerendum esse delectum: quasi post τῆς Αλεξανδρίων subintelligatur Εκκλησίας, ut is sit sensus: Post hæc Dioscoro Gangra urbem Paphlagoniæ relegato, Proterius communibus synodi suffragiis Episcopatum Ecclesiæ Alexandrinæ adeptus est. Verum priori explicationi savere verborum collocatio videri potest. Ordinem rerum gestarum ad annum 2 Marciani ita exponit Theophanes: Tum vero synodus ipso Imperatore Marciano et Senatu præsente adversam Dioscoro et Eutychi sententiam pronuntiavit, et eos depositione punivit. Pronuntiata sententia synodus soluta est. Imperator, Gangras relegato Dioscoro, in synodi laudes erumpens, dixit: Deo omnium nostrum Domino maximas debeo grates, quod sublata omni dissensione in unam tandem et eamdem sententiam ivimus. Sanctos demum sexcentos et triginta Patres, postquam benigne et humane suscepisset, singulos cum pace ad proprias Sedes dimisit. In Dioscori vero locum Proterius Alexandriæ Episcopus est ordinatus. Hæc Theophanes, quæ fere eodem in Anastasii historia pag. 42 leguntur.
5 Incertum autem est, num Ægyptii Episcopi omnes sint
A sint Alexandriam remissi. Porro ut sessione 3 Concilii Chalcedonensis pag. 594 legitur, magnificentissimi et gloriosissimi Judices et amplissimus Senatus dixerunt: Sanctissimi Paschasini, Legati Sedis Apostolicae, sit firmum judicium. Unde permanentes in proprio habitu reverendissimi Episcopi Ægyptiorum, aut dent fidejussores, si hoc illis est possibile; aut per sacramentum eis credatur, expectantibus ordinationem futuri Episcopi magnae civitatis Alexandriæ. Ultima verba Græce ita habentur: ἡ ἐξωμοσία χασαπησευθήσονται, ἀνα μὲν οντες τὴν χειροτονίαν τοῦ ἐσομένου Επισκόπου τῆς Αλεξανδρείων μεγαλεπόλεως. Agitur hic de xiii Episcopis, qui libello Imperatoribus Æalentiniano et Marciano oblato subscripserunt, quorum nomina et Sedes Episcopales habentur pag. 587. Reliquos alioquin Episcopos in Ægyptum reversos, iusque præsentibus ordinatum S. Proterium narrat Liberatus cap. 14 his verbis: Expleto ergo magno et venerabili Chalcedonensi Concilio in duodecim secretariis et sedecim actionibus, Dioscorus quidem exulare in Gangrena civitate præceptus est. Reversi sunt autem Alexandriam, qui cum eo venerant Episcopi et Clerici, Athanasius Busirios Episcopus, et Nestorius Phlagoneos, et Auxonius Sebennitensis, et Macarius Chabasenensis: qui consederant in Chalcedona et anathematizaverunt Eutychen et ejus dogma, cum Dioscori damnatione, epistolæ Papæ Leonis subscribentes, ut cum omnium civium voluntate eligerent ordinandum Episcopum, sacris ob hoc litteris præcedentibus ad Theodorum tunc Augustastem. Collecti sunt ergo nobiles civitatis, ut eum, qui esset vita et sermone Pontificatu dignus, eligerent. Hoc enim et Imperialibus sanctionibus jubebatur. Cumque super hoc multa dubitatio processisset, volentibus civibus neminem penitus ordinare, ne adulteri viderentur, Dioscoro quippe vivente; novissime in Proterium universorum sententia declinavit: utique cui et Dioscorus commendavit Ecclesiam, qui et eum Archipresbyterum fecit. Ordinatus ergo Proterius præsentibus supra memoratis Episcopis, qui in synodo, sicut dictum est, subscripserant, inthronizatur.
C
6 Hæc Liberatus, qui cap. 15 ista addit: Inthronizato autem eo, Proterio, divisio et discessio populi orta est, eo quod viveret Dioscorus, et esset in exilio. Multa ergo pericula Proterius passus est, ita ut militari pro custodia indigeret auxilio, plurimo tempore sui Pontificatus, et usque ad mortem Marciani Imperatoris inimicorum manus valuit evadere. Plura in ea populi commotione facta asserit Evagrius: Proterio, inquit, in Sede illa Episcopali locato, maximus tumultus et plane intolerabilis a populo variis asstuante sententiis cietur. Nam, uti in ejusmodi rebus evenire solet, alii Dioscorum repetere, alii partibus Proterii firme adhærescere ceperunt, adeo ut clades ingens, eaque certe insanabilis, inde nasceretur. Nam Priscus rhetor scribit, Præfectum Thebaidos eadem tempestate venisse Alexandriam, vidisseque populum uno consensu contra Magistratus impetum fecisse, jecisseque lapides in militum copias, quæ seditionem comprimere studebant, atque milites vi coegisse ad templum, quod olim Serapidis dicebatur, confugere: tum populum concurrisse eo, templum expugnasse, militesque vivos ignis cremasse incendio. De quibus rebus cum certior factus esset Imperator, militum recens ad eam rem lectorum duo millia eo misisse: eosque adeo secundo vento et prospera usos esse navigatione, ut sexto post die Alexandriam appellerent. Deinde cum milites petulanter in uxores et filias Alexandrinorum insultarent, cladem posteriorem sua acerbitate pene obscurasse priorem. Postea populum in circo congregatum orasse Florum, qui et præsidiariorum militum gessit præfecturam, et civilem urbis administrationem tennuit, ut ipsis frumenti congiarium, quod illis ademerat, quin etiam balnea, spectacula, et alias denique res, quæ eis propter tumultuosam ipsorum seditionem ablata fuerant, reddenda curaret. Florum autem populi impetum, cum coram adesset, sua hortatione cohibuisse, pariterque seditionem ad tempus sedasse. Hæc Evagrius, quem sequitur Nicephorus, asserens Florum pollicitationibus interpositis seditionem sensim dissolvisse.
7 Coactos etiam Alexandrinos implorasse patrocinium ipsius Proterii, indicat ad annum 3 Marciani Theophanes his verbis: Dioscoro in exilium polso, et in ejus locum Proterio suffecto, qui cum Dioscoro et Eutyche sentiebant, magnum concitaverunt tumultum: minati se frumentarium etiam commeatum interclusuros. Marcianus eo cognito jussit frumentum Ægyptium, non Alexandriam, sed Pelusium devehi, et inde in regiam suam urbem navibus deportari. Hinc ipsi Alexandrini fame vexati, Proterium, ut pro ipsis Imperatorem deprecaretur, rogarunt: sique tumultuari destiterunt. Addunt Menæa S. Proterium Archiepiscopum ab Alexandrinis Legatum ad Imperatorem destinatum fuisse: cujus precibus Imperator flexus, jussit frumentum Alexandriam deportari. Hæc îbi. Ceterum Imperator Marcianus, ut penitus seditionem coerceret, misit ad monachos Alexandrinos Joannem Decurionem, virum maxime pium atque disertum cum epistola, qua eos conatus est ad mansuetudinem revocare, reddereque veritatis amplectendæ cupidos atque concordiæ studiosos: insinuans illud inprimis, nihil novi in Concilio Chalcedonensi esse sancitum, sed omnia secundum Nicænæ fidei regulam, et Alexandrinorum Episcoporum, Athanasii, Theophili atque Cyrilli sententiam esse decreta. Exemplar hujus epistolæ extat Græco-Latine tomo 9 Conciliorum editoris Parisiensis citatæ a pag. 222, et ultima epistolæ pars ex alia versione antiqua repetitur, in qua ista pag. 228 habentur: Hanc igitur et nunc agnoscentes, si qui forsitan estis adhuc falsitate decepti, ad veritatem recurrere festinate, nefandis vosmetipsos et Canonibus contrariis collectionibus abstinentes, ne super hos, quod animas vestras perditis, etiam legali castigatione subdamini... Propterea siquidem et Joannem videlicet Decurionem eligentes misimus, qui certissime valeat ea quæ de fide sunt explanare: nam et sanctorum Episcoporum universali Catholicorum Concilio interfuit, et universa quæ gesta sunt clare novit: ut per omne satisfactione suscepta hi, qui (quod non credimus) adhuc dubitant, tandem aliquando ad veram et immaculatam fidem remeare festinent.
§ II. Fidei professio a S. Proterio Romam missa: synodus Alexandriæ habita: dies Paschartis an. cccclv proscripta.
Cum S. Proterius in amplissimo sacerdotio urbis Alexandrinæ, adeoque totius Ægypti patriarchatu esset constitutus, fidei suæ professionem misit S. Leoni Pontifici Romano: quo Catholicam ab eo mereretur communicationem accipere. Meminit hujus S. Proterii epistolæ S. Leo scr. bens ad Julianum Coensem Episcopum, suum apud Imperatorem Legatum: estque epistola ejus 68 tomo 7 Conciliorum edita pag. 145, ac quinto Idus Januarii, Aetio et Studio Coss. anno Christi cccclv, scripta, in qua ista leguntur: Fratrem Proterium Alexandrinæ urbis Episcopum gratulor satisfactionis plenas de fide sua ad nos litteras direxisse, et manifeste, quidnam teneat, indicasse: cui me dignam gratiam pro fidei ipsius sinceritate necesse est præstare, ut honorem in nullo suæ perdat Ecclesiæ, sed Sedis suæ privilegia paternæ antiquitatis
A tatis exemplo juxta Canonum illibata jura possideat. Hæc S. Leo Papa. Ceterum exciderunt tum scriptæ S. Proterii, tum S. Leonis ad eum redditæ litteræ: uti etiam quas de eadem fidei professione ex more videtur misisse ad alios Patriarchas Orientis, et ad Imperatorem Marcianum.
9 Non levis eisdem temporibus exorta est contentio de Paschate anno CCCCLV celebrando: quod prævidens S. Leo Papa, et schisma quoddam pertimescens, mature occurrendum censuit, atque anno CCCCLII, Opilione Cos. xvi Calendas Julii binas scripsit litteras, ad Marcianum scilicet Augustum et Endociam Augustam, eosque obnixe rogavit, ut Alexandrinos monèrent, ne Pascha in VIII Kalendarum Maiarum transferrent. Extant eæ Epistolæ tomo 7 Conciliorum a pag. 140. Imo in memorata ejusdem Leonis epistola ad Julianum Episcopum ejusdem Paschatis meminit, Ac ne, inquit, vel apud nos, vel apud Orientales, nascatur ex hac parte diversitas; hoc instantius nostro nomine cum Christianissimo Principe agere tua dignetur dilectio: quamvis et ipse clementissimus Princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Ægyptiis delegasse, suis epistolis dignatus sit indicare. Misit et S. Leo Papa Commonitorium de hac re ad S. Proterium, ut ex hujus responso constat, quo Pascha celebrandum esse VIII Calendas Maias pluribus ostendit. Edita est S. Proterii epistola a Petavio in Appendice operis de Doctrina temporum pag. 871, et a Bucherio cap. 2 Commentarii in Victorii Canonem Paschalem, cui et S. Leonis epistolas hac de re scriptas conjunxit. Exordium epistolæ S. Proterii est ejusmodi: Domino meo dilectissimo fratri et Consacerdoti Leoni Proterius in Domino salutem. Piissimus et fidelissimus Imperator noster Marcianus litteris ad nos nuper venerabilibus usus est: quibus asseruit æstimare quosdam, non diligenter adscriptam diem festi Paschalis, quæ per VIII Indictionem futuram, Domino præstante celebranda est. Verumtamen, non velut a se commotus hoc indicavit, sed quia scripta tuæ Sanctitatis acceperit. Et præcipiebat oportere nos caussam diligenter inquirere, adhibita nimis tenuissima scrutatione, quæ multum sollicitudinis ac studii contineret. Quapropter negligendum non fuit, quo minus statim negotium ventilarem: quando ex illo jam tempore, quo Commonitorium tuæ Venerationis accepi, plurimam curam rei hujus habuerim, nunc Legales libros inspiciens, nunc antiquorum Doctorum instituta contingens, ex quibus possibile est hujusmodi computum investigare solertius. Sumens etiam et Centenalem cursum Paschæ descriptum a beatissimo Patre et
Episcopo nostro Theophilo, omnemque decurrens, ita reperi diligenter integreque compositum, ut. quicumque ille sit, auctoritatem scripturæ hujus quolibet modo reprehendere ac vituperare non possit. Erat enim inconsequens, virum ita vigilantem, Deoque carissimum, divinarum etiam ditatum scientia scripturarum, in negotio tam magno ac necessario, prætermisso diligentiæ labore, potuisse delinquere. Sed forte, sicut tua Sanctitas scribit, mendosi codicis aut scriptoris librarii error est: et propterea nos oporteret diem sanctæ illius festivitatis transferre, quæ abiit. Celebratur autem ita potius, ut centenarius annorum cursus, ejusdem beatissimi Patris nostri et Episcopi Theophili continet, qui annorum paginis omnino concordat, id est, xxix mensis Pharmuthi juxta Ægyptios, qui est VIII Kalendas Maii. Et nos enim et tota Ægyptia regio atque Oriens universus sic ipsum celebraturi sumus Deo præstante. Longissimas dein diei constituti adfert probationes, quibus omissis adjungo conclusionem, quæ est ejusmodi: Cognoscant itaque per tuam Sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam Indictionem Pascha peragimus. Propterea Februari T. III. enim scripsi, Patrum et in hoc Ecclesiasticas formulas subsequens, et exinde occasiones rei hujus assumens. Sic namque et præcursores nostri, siquando dubietas orta est, prædicere festinabant, ut ubique consonanter ageretur sacra festivitas. Quod etiam nunc juxta priscam consuetudinem credimus in Domino prædicari in Ecclesiis, unam fidem, unum baptisma, unam solennitatem sacratissimam Paschalem ab omnibus Christianis ubique celebrari in Christo Jesu Domino nostro, quia in ipso vivimus et movemur et sumus... Saluta eam, quæ tecum est, fraternitatem: te, quæ nobiscum est, salutat in Domino. Et alia manu: Valere te et nostri meminisse, Domine, precor, dilectissime et desideratissime. Hæc S. Proterius ad S. Leonem Papam.
10 Nec dubium, quin eadem, aut iis similia perscripserit ad Marcianum Imperatorem, Anatolium Episcopum CP. aliosque Orientis Episcopos, quibus ut Pascha secundum Theophili calculum VIII Kalendas Maii celebraretur, persuasit: qui illud ipsum S. Leoni Papæ scriptis ea de re litteris indicarunt. Hinc S. Leo pacis studio Orientalium et Imperatoris opinionem amplexus, per Occidentem Pascha in VIII Kalendas Maias indixit: de qua re extat epistola 94 pag. 233 ad Episcopos Galliæ et Hispaniæ scripta v Kalendas Augusti. P. C. Opilionis, anno CCCCLIV. Misit etiam ad S. Proterium rescriptum, cujus exordium extat apud Bedam libro de Temporum ratione cap. 42 sub finem his verbis: Lætificaverunt me litteræ dilectionis tuæ, quas frater et Coepiscopus noster Nectarius pio adportavit officio. Oportebat enim, ut ab Alexandrinæ Ecclesiæ Præsule talia scripta ad Sedem Apostolicam mitterentur, quæ ostenderent magisterio beatissimi Petri Apostoli hoc ab initio per B. Marcum ejus discipulum didicisse Ægyptios, quod constat credidisse Romanos. Hæc pro sua modestia S. Leo. At Prosper in Chronico majore apud Bucherium pag. 89 sugillat opinionem Orientalium et S. Proterii his verbis: Eodem anno Pascha Dominicum celebratum est pertinaci intentione Alexandrini Episcopi: cui omnes Orientales consentiendum putarunt.
41 Synodum a S. Proterio Alexandriæ collectam fuisse testantur Episcopi Ægyptii et Clerus Alexandrinus in epistola post necem ejus ad Leonem Imperatorem missa, ac post acta Concilii Chalædonensis num. 22 tomo 9 Conciliorum a pag. 268 relata, in qua ista habentur: Chalcedone sanctum et universale Concilium congregatum sub pio sanctæ memoriæ Principe Marciano rectam fidem inviolatam incontaminatam que servavit... Quapropter et nostro Ægyptio Concilio necessarie cum Archiepiscopo nostro, sanctæ memoriæ Proterio, indubitanter ei consentiente, et ea sapiente, et unanimiter cum universis totius orbis Christi Sacerdotibus, et præ omnibus summis sanctis Episcopis, id est Romano Leone, Regiæ Constantinopolis Anatolio, et Antiocheno Basilio, et Juvenali Hierosolymorum, et omnibus orthodoxis Episcopis, laborantibus nobis secundum sanctum Apostolum pro Evangelicæ fidei firmitate, et in Christo sapientibus cum nostris Ecclesiis et civitatibus, et incommutata pace orthodoxi populi apud nos et apud Alexandriam consistente, excepto Timotheo, qui semeuipsum ab Ecclesiæ Catholicæ fide disrupit pariter et abscidit; mox post sanctum Chalcedonese Concilium, dum tunc dignitate preshyterii fungeretur, cum quatuor aut quinque solis Episcopis et paucis monachis, haeretica Apollinaris et ejus similium secta languentibus, propter quam damnati tunc regulariter a sanctæ memoriæ Proterio, et omni Ægyptiaco Concilio, etiam Imperiali nutu, digni exilium sunt experti. De Timotheo et Petro Mongo, sive Moggo, tunc Diacono, postea Episcopo Alexandrino, damnatis, ista confirmat Liberatus cap.
A 15. Timotheus quidam, cognomento Ælurus, et Petrus Moggus Diaconus, qui de ordinatione fuerunt Dioscori, ab Alexandrina Ecclesia se separaverunt, nolentes communicare Proterio. Quos cum Proterius Episcopus ad ministerium proprium revocare non posset, utrosque damnavit. Habita est ea Alexandrina Synodus anno cccclvi, cum Basilius Maximo Episcopo Antiocheno defuncto esset substitutus, qui secundum tabulas Nicephori et Theophanis duobus tantum sedit annis, et anno sequencente adhuc vixit, cum de nece S. Proterii litteras encyclicas circumquaque Leo Imperator mitteret.
12 In Menæis Græcoram et apud Maximum Cytheræum colitur XIX Decembris S. Grigentinus, qui forsan aliis cum Menologio Græcoram a Cantisio edito est Gregorius Agrigentinus: in cujus encomio dicitur Rex Æthiopum Elesbaan litteras dedisse ad Proterium Patriarcham Alexandrinum, quibus Episcopum petivit, eumdemque virum sanctum et perfectum. Super qua petitione Patriarcha stomachatus et indignatus, quod nesciret, ubi talis vir inveniendus esset. Iisdem ergo diebus S. Marcus Pontifici apparuit, illique virum quæsitum ostendit: qui paullo ante divino instinctu Alexandriam venerat, et hospitio a quodam exceptus erat. Quem cum ingenti caritate et gaudio excepit, et Episcopum creavit, qui tum signis inclaruerat. Hunc ergo ad Regem cum litteris commendatitiis mittit, reliquaque adjecit, quæ ad Episcopi cultum pertinent. Hæc ibi, in quibus mendose nomem Proterii successoris Dioscori i est substitutum pro Timotheo successore Dioscori n anno III Justini Imperatoris Episcopo creato, si ea Menæorum relatio fidem mercatur. Justini certe anno v. Christi IOXII ista apud Theophanem leguntur: Hoc etiam anno nefarium facinus adversus S. Aretham ceterosque urbis Negræ incolas admissum est, bellumque ab Elisbaa Æthiopum Rege contra Homeritas susceptum, victoriaque demum ab ipsis deportata. Quæ plenius narrantur in Actis martyrii S. Arethæ ac sociorum XXIV Octobris.
§ III. Timothei Æluri insidiæ. Sedes Alexandrina occupata. S. Proterii dira cædes.
Interea Marcianus Imperator, cum regnaret anno vii, mortuus est xxii Januarii anno cccclvii, cui successit magnus Leo, coronatus vii Idus Februarii Indictione x. Jam tunc Timotheus Ælurus præstigiis et fraudibus usus, monachorum cellas nocturnus ambulator circumibat, nominatim singulos vocans: cui cum responderet quispiam, referebat ille: Ego sum Angelus, et ut Proterii communione, et ab iis, quæ Chalcedone sunt acta, cuncti abstineant, et subinde Timotheum Ælurum Alexandriæ constituant Episcopum, enunciatum sum missus. Ita Theophanes, sed qui ca, quæ uno anno contigerunt in tres annos dispertit. Eadem leguntur in Historia Anastasi, et Compendio Cedreni, et in Menæis Græcoram et apud Cytheræum, diciturque Timotheus observasse illunem et obscuram noctem. Theodorus Lector lib. 1 Collectan. idem facinus ita narrat: Timotheus Ælurus, antequam occideretur Proterius, nigra veste indutus, in cellis monachorum noctu circumibat et unumquemque monachum ex nomine vocabat. Cum autem illi auscultarent, unum se ex ministratoriis spiritibus esse dicebat, ad hoc missum, ut cunctis ediceret, ne cum Proterio communicarent, sed Timotheum Ælurum Episcopum designarent, hoc pacto cunctis sese insinuans. Hæc Theodorus, quibus alia, quæ tum contigerunt, ex Evagrio addimus, qui lib. 2 cap. 8 ista asserit: Alexandrini de morte Marciani certiores facti, iracundiam cum majore furore et æstu contra Proterium renovarunt... Tempore ergo, quo præsidiorum Præfectus Dionysius in superiori Ægypto D commorabatur, diligenter observato. Timotheum, cognomento Ælurum, qui jam pridem monasticum vitæ genus excoluisset, postea autem in numerum Presbyterorum Alexandrinorum adscriptus, ad episcopatus gradum capessendum suffragiis deligunt, ac simul atque in magnan ecclesiam, quæ nomine Cassaris nuncupatur, deduxerant, illum suum declarant Episcopum, dum Proterio adhuc suppeditabat vita, Sacerdotisque muneribus fungebatur. Timothei electioni interfuit Eusebius Antistes Pelusii et Petrus ex Iberia oriundus, Majumæ civitatis Episcopus: quas etiam rès historicus ille, qui Vitam Petri litteris prodidit, commemorat. Hæc Evagrius, quæ fere eadem tradit Nicephorus lib. 15 cap. 16.
14 Theodorus Lector ordinationem impiam Timothei paucis attingit: Ælurus, inquit, vivente adhuc Proterio a depositis Episcopis ordinatur, ac confestim turbis ecclesiam ac tumultuationibus implent. Quæ a Theophane ad annum i Imperii Leonis ita narrantur: Hoc anno Alexandriam Camelopardalis, Taurelaphi et alia ferarum monstra sunt illata: simulque cum illis Timotheus, cognomento Ælurus, Alexandrinam Urbem turbavit. Coempta quippe sicariorum manu Sedem Alexandrinam invasit tyrannice, et omni Ecclesiæ gradu dejectus, a duobus pariter Ecclesiastica dignitate extorribus Episcopis ordinatur. Hinc cuncta, quæ Alexandriam vexaverunt, scandala originem habuere. Cunctis enim per universum orbem sacris viris Chalcedonensis Concilii decreta admittentibus, perversus ille rabie quadam effraeni motus, contumelias in illud evomere non verebatur: profanus et Ordinis expers, Episcoporum consecrationes perficiebat, et qui ne Presbyter quidem, alios collato baptismo initiabat. Hæc Theophanes, et ex eo Anastasius et Cedrenus. In Menæis dicuntur monachi ante indicata Æluri fraude decepti per innocentiam, adversus Proterium seditionem movisse. Quare Proterius fugit, sed sanctissimum Prophetam Isaiam sibi occurrentem vidit, qui illum allocutus, Revertere, inquit, Alexandriam, ego expecto ut recipiam te. Hoc fortasse dixit, ut violentam ejus mortem designaret. De qua antequam acturi sumus ex memorata ante epistola 22 Episcoporum Ægyptiorum et Cleri Alexandrini ad Leonem Imperatorem nonnulla damus ab impio Timotheo fucta, atque exacte descripta pag. 272 tomi 9 Conciliorum his verbis:
15 Hunc Timotheum malignus invenit arma suæ machinationis aptissima, quem novimus quidem boni cujuslibet extorrem, diabolicæ vero mentis solummodo instrumentum opportunum existere. Qui dudum inhians in episcopatum Alexandrinæ maximæ civitatis, sicut rei eventus ostendit, appetens, quod eum oportebat effugisse, si tamen saperet, bene præponens schema, quod vitare se primitus dolose fingebat, insidiatusque transitum sanctæ memoriæ Principis Marciani, quo migravit ad Deum, blasphemis vocibus impudenter adversus eum insurgens, et sanctum et universale Chalcedonense Consilium anathematizans inverecunde, et vulgus populi seditiosum et vilium congregans, eumque contra sanctas regulas, ecclesiasticam disciplinam et communem remppublicam legesque coarmans, irruit in ecclesiam sanctam Dei, habentem Pastorem atque Doctorem sanctissimum, nostrum tunc Patrem Archiepiscopumque Proterium, et collectas solitas celebrantem, et orationes fundentem omnium nostrum Salvatori Christo pro vestræ pietatis imperio et Chistianissimo vestro palatio, congregatis in ipsa civitate magnificentissimis Judicibus, et Curia et plebe fideli, omnique Clero simul et monachis. Hoc itaque malo procedente, et vix adhuc facta die, dum in episcopio secundum consuetudinem degeret Deo amabilis Proterius
A terius, assumens secum Timotheus juste condemnatos duos Episcopos et Clericos similiter, qui, sicut diximus, in exilio fuerant habitare damnati, tamquam manus impositionem suscepturus a duobus, nullo penitus orthodoxorum Episcoporum ex diocesi Ægyptiaca præsente, ut moris est in talibus Alexandrinorum Episcoporum ordinationibus interesse, ut credit, adeptus est pontificatus Sedem, adulterium aperte præsumens in Ecclesia proprium sponsum habente, et agentem in ea divina mysteria, et Sedem propriam regulariter exornantem. Iste optimus odibilem Deo et undique periculosam differri non sinens actionem, cum rabie quadam incontemnibili repente semetipsum inthronizavit, legem et ordinem Ecclesiasticum, irrationabilem iram populi permixti esse confidens, et neque regulas Patrum, non legem Imperialem, aut sanctiones Ecclesiasticas, non ordinem, non potestatem Imperialem, non judicialem severitatem mente percipiens, mox ordinationes effecit Episcoporum simul et Clericorum, Episcopus sine impositione manus existens. Sed neque priorem habens presbyteratus ordinem, baptisma fecit, et omnes operationes, quæ ei nullatenus agere competebant, exercuit.
B
16 His ita audacter et nefande per eum quotidie procedentibus, post aliquot dies, dum alibi degeret, magnificus et gloriosissimus Dux Dionysius civitati adfuit laboranti, et egit quatenus pestifer Ecclesiæ crudelissimus tyrannus etiam ab ipsa civitate recederet. Quo facto Ecclesiæ et civitati communem utilitatem consuluit. Sic ergo decursis paucis diebus, dum commotio et irrationabilis ira pro Timotheo meditaretur ab aliquibus contra sanctæ memoriæ Proterium, nihil aliud erat quod faceret ille beatæ memoriæ, quam ut locum daret iræ, secundum quod scriptum est, ut ad sacrum baptisterium se conferret, invasionem fugiens contra suam concurrentium necem. In quo scilicet loco et barbaris et cunctis ferocibus hominibus timor fuit, etiam nescientibus loci culturam et exinde gratiam emanantem. Hi vero tamen, qui ab initio intentionem Timothei ad effectum perducere festinabant, neque in illis intemeratis locis eum salutari volentes, neque cultum loci metuentes, nec tempus, cum esset salutaris Paschæ festivitas, nec ipsum sacerdotium pavescentes, quod est mediatio Dei et hominum, percusserunt inculpabilem virum, eumque crudeliter occiderunt, etiam cum aliis sex: et circumducentes ejus ubique cadaver vulneratum, crudeliterque trahentes per omnia pene civitatis loca, insensibile corpus plagis sine misericordia verberabant, dividentes membratim eum, et neque interiora more canum gustare parcentes illius viri, quem nuper habere se mediatorem Dei et hominum putaverunt: tradentesque reliquum ejus corpus igni, etiam dispergebant ejus cineres in ventos, ferocitatem bestiarum omnium transcendentes. Horum siquidem omnium auctor fuit et sapiens (si Deo placet) architectus Timotheus: primo siquidem adulter, postea etiam homicida, pene manibus propriis hoc nefas efficiens, et propterea condemnandus, quando agenti, qui jubet malum fieri, in supplicio proximus est. Hactenus illa Episcoporum Ægyptiorum et Cleri Alexandrini ad Leonem Imperatorem epistola de nece S. Proterii, ex qua quæ postea secuta sunt, mox dabimus.
17 Idem Episcopi Ægyptii et Clerus Alexandrinus aliam misere epistolam num. 23 relatam, ad Anatolium Patriarcham Constantinopolitanum, ex qua pauca hæc de nece S. Proterii pag. 279 relata adjungo: Extendens Timotheus suam vesaniam, et quasi incrementum suæ superbiæ et concupiscentiæ operatus, considerans quia non possit aliter studium suæ intentionis efficere, nisi ab humanis rebus auferret (quod etiam fecit) eum qui regulariter jure Archiepiscopus et Catholicæ Pastor fuit Ecclesiæ, sanctæ memoriæ Proterium; suadens aliquos, sicut rerum eventus ostendit, homicidas veros contra insurgere, qui eum orantem in baptisterio peremerunt, et per omnem, ut ita dicamus, urbem trahentes, et velut in pompa ejus reliquias deducentes undique vulneratas, et membratim incisas, non rennerunt etiam carnis ejus et internorum viscera sancta gustare, ignique tradentes reliquum ejus corpus, ventis etiam cinerem dispergebant, omnem bestiarum trascendentes ferocitatem: non senectutem, non canos, non pontificatum, mediatorem Dei et hominum, non tempus erubescentes. Commiserunt enim homicidium tempore sancto Paschæ, quo etiam damones salutari passione perterriti conquiescunt. Hæc ibi. Theophanes ἐν τῇ πρωτῇ πασχαλίας ψήμερ οκκισυμ ρεφερτ hoc modo: Paratas sibi ab Æluro insidias B. Proterius præsentiēs, locum dat iræ, et primo Paschalis celebritatis die ad venerandum baptisterium confugit. At vero præecrsor Antichristi, neque sacræ solennitatis diem, neque veneranda loca reveritus, misit qui Præsulem prorsus innoxium, cum sex aliis, qui cum ipso erant, interficerent. Hi corpus Pontificis funibus alligatum extra sancte lavacri septa rapuerunt, et per civitatem ignominiose circumductum, inhumane penitus et impie attrectaverunt, et illud demum ignibus absumpserunt, cineribus in aerem dispersis. Hæc Theophanes et ex eo Anastasius, qui prima die Paschæ ea perpetrata scribit: Cedrenus vero interfectum ait τὸ μεγάλω σαξεάτω μαγνο Sabbato. At Liberatus cap. 15 Coenam Domini interpretatur, ista de nece narrans: Captata morte Marciani Imperatoris, collectis turbis hæreticorum, qui Dioscorum sequebantur, ordinato Episcopo Timotheo Æluro, veniunt Alexandriam: et ante triduum Paschæ, quo Coena Domini celebratur, ab ipsis turbis concluditur in Ecclesia sanctæ memoriæ Proterius, quo se timore contulerat: ibique eadem die in baptisterio occiditur, laniatur, ejicitur, et funus ejus incenditur, sparguntur et cineres ejus in ventos. Hæc Liberatus.
18 De genere necis ista singularia tradit Evagrius lib. 2 cap. 8, Tradi in Vita Petri Episcopi Majumæ civitatis, Proterium non a populo, sed a quodam milite trucidatum. Nam cum Dionysius, sceleribus ibi admissis impulsus, maxima cum celeritate Alexandriam veniret, maturaretque incensam seditionis flammam restinguere, quidam ex Alexandrinis, Timothei suasu, Proterium abeuntem confugientemque ad baptisterium, viceribus ejus gladio transfixis conficiunt, funeque circumligatum in loco, qui Tetrapylon, id est Quatuor-portæ, dicitur, omnium oculis subjiciunt ad contemplandum, ac cum irrisione ac clamore Proterium occisum prædicant. Postea vero corpus per totam urbem raptatum, igni cremandum tradunt, atque more belluarum viscera ejus degustare neutiquam exhorrescunt. Hæc Evagrius: quæ fere eadem habet Nicephorus, qui gladiis in viscera ejus adactis occisum tradit: Græce, Διαχειρίζονται τὰ ξίφη σφῶν κατὰ τῶν ἐγχάτων ἐλάσοντες. Evagrii verba sunt: Διαχειρίζονται ξίφους κατὰ τῶν σπλάγχων ώ σξεντος. Aliter Græci in Menæis et apud Mazimum Cytheræum genus mortis exprimunt: Regressus S. Proterius, inquiunt, et sacrum baptisterium ingressus, acutis ibi arundinibus trucidatur. Græce: Εν τῇ θεία κολυμέητρα ἐσελθῶν ὑπὸ ἄυτῶν ἐκείσε καλάμοις ὁξεισι κατασφάττεται. Est. κολυμέητρα ipsa piscina, seu lavacrum, qua voce etiam utuntur Theophanes et Theodorus Lector. De hac cæde Cyrillus monachus in Vita S. Euthymii Abbatis a nobis xx Januarii illustrata cap. 16 num. 94 ista tradit: Cum jam tunc Leo pius et Christi amans Marciano successisset Imperio, Timotheus quidam, cognomine Ælurus
A Ælurus, totam concutiebat et conturbabat Alexanderiam. Deinde autem cum ipsum quoque Patriarcham civitatis (o iniquas et impias manus!) in divini baptismatis piscina interfecisset, Sedem audacter et impudenter invadit.
19 Peracta hac tam crudeli laniena nondum satiala fuit Æluri nefanda rabies, sed is novo furore audaciacue instinctus, perrexit debacchari in reliquos orthodoxæ fidei Episcopos Ægyptios et Clericos Alexandrinos, dum hi e suis Sedibus atque Ecclesiis exturbarentur. Res gesta exponitur in dicta horum Episcoporum et Clericorum ad Leonem Imperatorem epistola, atque ita pag. 272 refertur: Adjecit etiam Ælurus his malis sine timore pejora, dum inique contra regulas operatur. Hactenus agit sacra mysteria, qui neque laicorum communionem habere sanctis Canonibus potest: et gubernat quidem auctoritate sua sanctam Alexandrinorum Ecclesiam, res autem ejus, ut visum ei fuerit, male devastat, et habentes alimenta pauperes ab Ecclesia, ejus solatio privat omnimodis, aliis hæc sceleratissimis impendendo. Et aperte quidem Episcopos condemnatos quatuor aut quinque, contrarios orthodoxæ fidei, sicut diximus, existentes, alios quidem secum habet, alios vero per civitates mittit, ut in eis Episcopos orthodoxos persequantur: sed et alios ordinare non cessat. Eos autem, qui regulariter consistunt, velut communicatores sancti et universalis Concilii et sanctæ memoriæ Proterii, anathematizavit: et sic expulit omnem sanctissimum urbis Alexandrinæ Clerum, communicantem similiter generali Concilio et sanctæ memoriæ Proterio Archiepiscopo: sed etiam Clericos, qui in nostris ecclesiis et a nobis sunt ordinati, omnes velut hæreticos anathematizando vere monstravit. Orthodoxos vero senes et sanctæ memoriæ Theophilum Alexandrinorum civitatis Episcopum, et sanctæ memoriæ Cyrillum, et beatæ memoriæ Proterium, omnes antiquitus ordinatos, et, ut diximus, anathematizavit, et a sacerdotio cuncto prohibuit. Addidit autem istis malis etiam hoc, quod ex venerabilibus diptychis abstulit quidem sanctæ memoriæ Proterii vocabulum, posuit vero suum nomen et Dioscori ab universo Concilio condemnati, cujus nec ordinationes suscepit. Sic undique velut ebrius esse varia calliditate convincitur, et per singulas civitates et venerabilia monasteria præcipit, ut nullus communionem suscipiat, aut ab Episcopis aut Clericis, qui communicatores sunt aut fuerunt sancti et universalis Chalcedonensis Concilii et memoriæ venerandæ Proterii, nec putet Clericos qui a nobis sunt ordinati, sed pro illis jubet alios facere jubet. Hæc aliaque Episcopi Ægyptii et Clerici Alexandrini ad Leonem Imperatorem, a quo petunt hæc nota fieri sanctissimo Romanæ civitatis Archiepiscopo, nec non et Antiocheno et Hierosolymitano, et Thessalonicensium urbis Episcopo et Ephesino aliisque, ut renuntient ei, quid in tantis malefactis sanctorum Patrum regulis sit decretum. Petunt etiam novum creari Alexandrinorum Episcopum, cum Timotheus cum suis instanter impudenterque deroget et anathematizet summos Archiepiscopos, id est, Romanum Leonem et Constantinopolitanum Anatolium et Basilium Antiochenum cunctumque Chalcedonense Concilium omnesque totius orbis Episcopos, et ubique orthodoxos Clericos simul et laicos. Denique petunt reditus aliaque bona Ecclesiæ Alexandrinæ custodiri, ac subscribunt Episcopi quatuordecim, aliique Presbyteri et Clerici.
20 In litteris ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum, quarum et meminerunt in præcedenti ad Imperatorem epistola, eadem ferme recensent pauculis hisce additis, quæ pag. 280 continentur: Nolumus recordari, quemadmodum conatus est in sanctissimas Ægyptiacæ diœcesis Ecclesias, in quibus Dei amantissimi et orthodoxi Episcopi constituti sunt, hæreticos Episcopos destinare, et in venerabilibus monasteriis Clericos: et quemadmodum concutiat Virginum monasteria, conturbans eas, et terrorem eis suæ tyrannidis imponens: vel ad quantam vesaniam insilivit, ita ut etiam Pontificales sedes, in quibus resedit sanctæ memoriæ Proterius, postquam fregit eas, igni contraderet: aqua marina venerabilia sanctaque altaria in sanctis ecclesiis, ubi ædificata sunt atque dicata, diluerit: ne audientes in incredulitatem forte ducantur, aut certe rectæ fidei inimici lætentur: a quo multa valde præsumpta sunt, quæ narrari sermone non possunt... Cum post mortem sanctæ memoriæ Archiepiscopi nostri Proterii tantam rabiem contra eum et vesaniam demonstraverit, ut etiam Pontificalem sedem, in qua ille sedit, igne cremaret, et de venerabili diptycho ejus nomen auserret, et qui ab eo ordinati, Ecclesiasticum et sacerdotale ministerium celebrare prohiberet, ejusque generis proximos valde persequeretur; substantiam quoque ejus, quam a parentibus habuerat, devastaret; quomodo manifestus non est, quia cædem contra eum ipse commisit, rebus ipsis voluntatem Timothei valde pandentibus, et quemadmodum esse vesanus apparuit contra memoriam illius, qui beate defunctus est? Hæc illi Episcopi cum Clericis, ad Anatolium, a quo petunt, ut eadem dignetur indicare sanctissimo Ecclesiæ Romanæ Pontifici Leoni, nec non et Antiocheno, et Hierosolymitano, atque Thessalonicensi et Ephesino, aliisque Episcopis quibus visum fuerit.
§ IV. Homicidæ puniti. S. Proterii innocentia laudata: memoria fastis sacris inscripta.
Quid egerit Anatolius indicat in epistola ad Leonem Imperatorem, in qua pag. 288 ista inculcat: In his quæ sunt præsumpta in Alexandrinorum Ecclesia, non quievi, sed sequens vestræ Christianæ tranquilitatis intentionem, volentem et sanctorum Patrum regulas non sperni, et civilia jura servari, quod me facere congruebat, scilicet Sedem gubernantem hujus regiæ civitatis, egi: et hæc manifesta vestræ pietati fient per ea, quæ scripsi tam Romano sanctissimo et venerando Leoni Pontifici, quam omnibus uniuscujusque diœcesis Metropolitanis Episcopis, apud quos ingemui petulantiam contra sanctorum Patrum regulas perpetratam et facta scelesta Timothei. Quibus enarratis ita perorat: Nunc igitur, famosissime et fidelissime noster Princeps, insertæ tibi justitiæ congruit sancire... ut per vestræ pietatis imperium hæc secundum legum severitatem effectui contradantur, ad vindictam contemptarum Ecclesiæ sanctionum, et innoxii sanguinis, hoc est, sanctæ memoriæ Proterii orthodoxi Alexandrinæ civitatis Episcopi.
22 Quatenus ca scelera a Leone Imperatore hoc ipso primo ejus anno vindicata sint, ad annum 2 ejus Imperii ita commemorat Theophanes: Hoc anno Leo Imperator de injusta Proterii cæde, et iniqua Æluri promotione, certior factus, misit Cæsarium, et linguis mutilatis relegavit eos; qui Proterii cædi communicaverant. In profanum vero Ælurum nonanimadvertit, judicium de eo ad Episcopos pertinere pronuntians. Et anno 3 Imperii, Hoc anno, inquit, ad singulos omnium provinciarum Episcopos litteras dedit Imperator, ut propriam ipsi renuntiarent sententiam: num Chalcedonensis Concilii decretis acquiescerent, et de Æluri promotione quid sentirent. Sancto insuper Simeoni Stylitæ, et Bardæ monacho, tum Jacobo miraculorum patratori scripsit; quasi Deo omnium rerum Domino rationem reddituros, ut
A de controversis rebus judicium facerent, cunctos obtestatus. Illi una voce communique sensus coactam Chalcedone synodum sanctam esse firmat: et expositis ab ea definitionibus mentem submittere profitentur: parique sententia, ceu perpetratæ cædis reum, et hæreticum Timotheum damnant. Hæc Theophanes, eumque secuti Anastasius et Cedrenus: quibus consentanea ante scripta erant a Liberato cap. 13, et Evagrio lib. 2 cap. 9 ac multis post seculis a Nicephoro lib. 13 cap. 18 et 19, ubi epistolam eam non solum Episcopis, sed illustribus et sanctitate vitæ præclaris monachis asserit scriptam, et tres etiam nominat, S. Simeonem Stylitam, cujus Vitam dedimus v Januarii, S. Baradatum, quem Theophanes Bardam appellat, de quo egimus xii Februarii, et S. Jacobum Nisibenum, juniorem scilicet, et anachoretam, quem Græci celebrant xxvi Novembris. Exemplar epistolæ Leonis Imperatoris extat tomo 9 Concil. num. 21 pag. 263, ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum, eaque relata enumerantur Episcopi Metropolitani quinquaginta novem cum tribus jam nominatis monachis, quibus eadem missa fuit. Rescripserunt autem Episcopi, inquit Liberatus, Chalcedonensem synodum usque ad sanguinem vindicandam, eo quod non alteram fidem teneret, quam synodus Nicæna constituit. Timotheum vero non solum inter Episcopos non haberi, sed etiam Christiana appellatione privari. Et has epistolas vel relationes Episcoporum omnium, in uno codicis corpore vocari Encyclicas.
23 Extant hæ tertia parte Concilii Chalcedonensis seu tomo 9 Conciliorum excusæ: ex quibus aliqua de innocenti cæde S. Proterii testimonia proferimus. Ex his primum sit quatuor Episcoporum provinciæ Europæ in Thracia, quorum epistola est xxvii, et hæc pag. 291 continent: Quia Thimothei immissione, sanctæ memoriæ Proterius orthodoxus sanctusque Pater et Alexandrinorum Episcopus in sacratissimi baptisterii loco peremptus est, membratimque concisus, et locis omnibus circumtractus, et posthæc igni contraditus, aliaque passus, quæ propter sceleris exaggerationem terretur lingua proferre; sanctissimum quidem Proterium in ordine et choro sanctorum Martyrum ponimus, et ejus intercessionibus misericordem et propitium Deum nobis fieri postulamus; Thimotheum vero, qui talia perpetravit in beatæ memoriæ Proterio, qui fuit Episcopus, cujusque consilio atque tractatu factum est scelus hujusnodi, quod etiam humanos auditus propter excellentiam crudelitatis obturat, tamquam tyrannum et sanguinarium, et propter immensam sui crudelitatem antiquos tyrannos, qui semetipsos adversus triumphatores Martyres armaverunt, transcendentem, quique Episcopatum arripuit; alienum a sacerdotio et episcopatus dignitate et extraneum esse decernimus. Valentinus Episcopus Philippopolitanus ac Primas provinciæ Thraciæ epistola 29 inter alia pag. 293 ista judicat: Timotheum, qui totius malitiæ culmen excedit, et inhumanitatis culmen transcendit, homicidam, Patrisque necatorem, qui Episcopo superstite Ecclesiam ejus adulteravit, et sponsum ejus occedit, et tyrannico modo et impudenter semetipsum in Sedem ejus imposuit, non oportere neque inter vivos examinari, palam est: numquam dignitate pontificatus indui, et in sancto altari stare, et Divinitati ministrare credendus est. Sex Moesiæ secundæ Episcopi epist. 32 ista pag. 299 pronuntiant: Timotheum, qui per odium atque crimen scelestissime contra Proterium reverendissimum virum, Alexandriæ civitatis Episcopum, operatus est, et a condemnatis viris sibimet per obreptionem indigne episcopatus nomen imposuit, in ordine Sacerdotum nec numerari, sed sub anathemate et inter Simoniacos reputandum esse decernimus. Episcopi novem Syriæ primæ epist. 33 pag. 302 decernunt Timotheum ob delicta et præsumptiones quas nefande commisit, reipublicæ legibus et earum Præsidibus secundum rationem judicio competenti subdi debere. At septem Syriæ secundæ Episcopi epist. 34 pag. 305 eundem auctorem homicidii et adulterii operarium, a cuncta sacerdotii dignitate alienum dicunt. Ita octo Osroenæ provinciæ Episcopi epist. 35 ingemiscunt Timotheum Sedem in Alexandrina civitate Sacerdotibus divinitus condonatam tenuisse, et nutricem suam Pontificali sanguine complevisse. A duodecim Episcopis Phæniciæ secundæ epist. 38 pag. 313 dicitur. Timotheus non Sacerdios factus, sed Ecclesiæ adulter, qui eam quam Salvator proprio sanguine liberavit, Pontificali sanguine voluit adipisci, et factus est non Pastor ovium Christi, sed importabilis lupus, non Pater, sed parricida, non sponsus, sed thalami violator. Eadem de causa septemdecim Episcopi provinciæ Isauriæ epist. 39 pag. 319, nullum ei per Canones sanctorum Patrum veniæ sermonem relinqui judicant: et viginti duo Lyciæ Episcopi in Synodo Myrensi epist. 64 pag. 338 ita perorant ad Imperatorem: Expellite, secundum quod scriptum est, de concilio pestilentiam, et virum sanguinum auferte de medio, et Consacerdotes, qui persecutionem injuste passi sunt, tamquam pii vestro more protegite, Ecclesiis proprios sponsos redonate, et monasteria congregate, et sudores sanctæ memoriæ Athanasii et Theophili et Cyrilli, qui orthodoxæ fidei principes exiterunt, nequaquam inutiles esse permittite: et Proterium sanctæ memoriæ, qui mediator fuit Dei et hominum, magna voce clamitantem, clementer audite. Celare enim ejus sanguinem, sicut Zachariæ, terra non patitur, ne iterum celans secunda vice maledicatur.
24 Omittimus ab aliis Episcopis constituta, ne eadem aliis solum verbis, aut etiam eadem formula repetantur. Solum quæ a Summo Pontifice S. Leone acta sunt indicamus. Acceptis is litteris Anatolii de nece S. Proterii, et Sedis Alexandrinæ per Timotheum Ælurum occupatione, mox Leoni Imperatori scrispit epistolam, quæ inter ejus epistolas num. 73 tomo 7 Concil. pag. 154 habetur hoc exordio: Officiis, quæ ad gratulationem Imperii vestri pertinent, persolutis, etiam hanc paginam necessariæ supplicationis adjeci: qua Catholicæ fidei divinitus præparatum favoris vestri posco præsidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata, fratris et Coepiscopi mei Anatolii relatione cognovi, ut omnis Christiana religio sentiat se impeti et violari, nisi universali fidei vestra devotione prospiciatur, et memoratæ Ecclesiæ, quæ antea Catholicis fuit clara Doctoribus, reddatur Christiana libertas, ut cessantibus hæreticorum impugnationibus, Evangelica doctrina, quæ illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiæ pace reparetur. Ac tandem concludit his verbis: Sanctæ primitus Alexandrinæ Ecclesiæ pacis reparationi consulite, et per Catholicos Sacerdotes talem provideri jubete Pontificem, in quo et in actuum probitate, et in fidei perfectione nihil possit reprehensibile reperiri, ut omnibus rite compositis eadem ubique servetur prædicatio veritatis. Data v Idus Junii Constantino et Rufo VV. CC. Coss. id est anno cccclvii. Acceptis iterum ab Anatolio litteris aliam Kalendis Septembris scrispit Leoni Imperatori epistolam, qua illi gratulatur, quod profiteatur ad totius mundi pacem Chalcedonensis Synodi se esse custodem, atque adhortatur ut imperiali potestate improbitas hæretica ac pertinax insidiosa contentio frænetur. Misit interea Leo Imperator suam ad S. Leonem Pontificem epistolam cum litteris Episcoporum Ægyptiorum, aliis orthodoxorum, aliis hæreticorum, quilus respondit S. Leo Papa epistola admodum erudita, Imperatorem hortatus ad hæreticorum rabiem comprimendam, et Alexandrinæ Ecclesiæ
A clesiæ reformationem. Extat va 3 parte Concilii Chalcedonensis num. 25 pag. 284 tomi 9 Conciliorum, data Kalendis Decembris ejusdem anni cccclvii hoc exordio: Litteras Clementiæ tuæ plenas virtute fidei et lumine veritatis veneranter accepi, dein acriter impios parricidas perstringit, ac postea, Nonne perspicuum est, inquit, quibus pietas vestra succurrere, et quibus debeat obviare, ne Alexandrina Ecclesia, quæ semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum? Manifestum quippe est per crudelissimam immanissimamque vesaniam omne illic coelestium sacramentorum lumen extinetum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. Nec u'lo modo ambigi potest, quid de his decernendum sit, qui post nefanda sacrilegia, post sanguinem probatissimi Sacerdotis effusum, et concremati corporis cinerem in contumeliam aeris coelique dispersum, audent sibi jus pervasæ dignitatis expetere, et Apostolicæ doctrinae inviolabilem fidem ad Concilia provocare. Magnum ergo vobis est, ut diademati vestro de manu Domini etiam fidei addatur corona, et de hostibus Ecclesiæ triumphetis.
23 Mortuo anno cccclvim Anatolio Episcopo Constantinopolitano, successit Gennadius, qui, teste Theophane, omne studium apud Imperatorem adhibuit, ut quæ nefarie patrata, condigne subjicerentur ultioni: adversæ licet parti oppositus saveret Aspar Arianus. Porro pientissimus Imperator Ælurum relegavit Gangram, quo Dioscorus ejus Magister fuerat deportatus. Is vero conventicula celebrare, et turbas illic movere denno coepit: quorum certior factus Imperator, hominem in Chersonem relegavit. Alius autem Timotheus, cognomento Leucus, qui et Salophaciolus, vir de rebns fidei recte sentiens, et ob morum probitatem omnibus carus, in prioris locum Episcopus Alexandriæ ordinatus est. Hæc Theophanes, eademque referunt Anastasius et Cedrenus, Consentintur item Græci in Menæis et apud Cytheræum. Eadem fere tradunt Evagrius lib. 2 cap. 11 et Liberatus cap. 16, qui ista addit: Hic Timotheus Catholicorum Episcopus, vixit quidem sine seditione quiete in Alexandrina Ecclesia omni tempore Leonis et Zenonis, donec Basiliscus arriperet tyrannidem... Tunc Basilisco reddente episcopatum Timotheo Æluro et hæreticis Sedibus suis restitutis, fugit Timotheus Catholicus in Canopi castellum, et in monasterio latuit... Postquam Imperator Zenon est reversus ad Imperium, Timotheus Ælurus... ab humana vita hausto veneno solutus est. Post cujus obitum ordinaverunt sibi hæretici Episcopum Petrum cognomento Moggum... Et cognocens Zenon Imperator calliditatem hæreticorum scripsit Anthemio Augustali, ut Petrum quidem sacerdotio privaret, Timotheum vero in Episcopatum reduceret... qui anno Episcopatus sui vicesimo tertio mense sexto obiit sine molestia. Ordinatur autem a communicatoribus ejus Episcopis et Clericis et monachis, qui ejus noverant fidem et gubernationem, Joannes exæconomo, cognomento Talaia, qui aliis Tabennesiota dictus: quo pulso aut ultro, ne ei vis inferretur, urbe exeunte, iterum Petrum Moggum, seu Mongum, intrusum fuisse diximus xxv Februarii ad Vitam S. Felicis in Papæ pag. 304 et seq. Hic autem Mongus, ut scribit Evagrius lib. 3 cap. 13 accepto Henotico Zenonis, eos qui stabant a parte Proterii recepit, et concione apud populum in ecclesia habita epistolam Zenonis de concordia legit. Scilicet, ut idem Evagrius tradit cap. 17. homo fraudulentus, versutus, et tempori serviens, minime in una perstitit sententia, sed modo consilium Chalcedonense anathemate damnavit, modo palinodiam cecinit, ipsumque concilium omnibus suffragiis approbavit.
26 Verum perspecta ejus fallacia orthodoxos ad S. Felicem confugisse diximus in hujus Vita, ac tandem concessam Orientalibus communionem ab S. Hormisda Papa sub Justino Imperatore anno 10XIX, quando e diptychis erasa sunt nomina Dioscori, Timothei Æluri, Petri Mongi et aliorum. Verum recreduit Alexandrinorum studium erga improbissimos et nequissimos hæreticos, Dioscorum et Timotheum Ælurum, quos posteri (uti videre est in Kalendariis Ægyptiis seu Coptitarum apud Seldcnum) religioso etiam Sanctorum cultu venerati sunt, illum tertio die mensis Thoth, id est, XXXI Augusti, Ælurum vii Musre, sive XXXI Julii, quo die hic obiisse dicitur in Historia Patriarcharum Alexandrinorum ab Abrahamo Ecchellensi cum Chronico Orientali typis regiis edita, si tamen lucem mereatur ea Historia ab impio etiam hæretico consarcinata, expunctis ex albo Patriarcharum orthodoxis Episcopis, qui Dioscoro non adhæserunt: quales fuerunt S. Proterius, Timotheus Leucus, Joannes Talaia, seu Tabennesiota, Gaianus, Paulus, Zoilus, Apollinaris, Joannes, Eulogius, Theodorus, S. Joannes Eleemosynarius, Georgiaus, Cyrus, Petrus, quos omnes enumerant S. Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus, Theophanes alique orthodoxi scriptores.
27 Græci in Menæis et apud Maximum Cytheræum celebrant festum S. Proterii xxviii Februari, his verbis: Tŷ ἄντή ἡμέρα μνήη τοῦ ἄγιον ιερομάρτυρος Προτέριου Α'ρχιεπισκόπου Α'λεξανόριας. Eodem die memoria sancti et sacrati Martyriis Proterii Archiepiscopi Alexandrini. Adjunctum ejus encomium jam per partes recitatum. Adduntur in Menæis hi versus:
O' Προτέριος σφάττεται τοῖς καλάμοις, O'ξυγράφος καλαμος ών κατὰ πλάνης. Ε'λικαδι όγδοτή σφάξαν καλάμοις Προτέριου. Proterius trucidatur calamis, sive arundinibus, Acute scribens calamus factus contra imposturam.
Vicesima octava occiderunt calamis Proterium Aut potius circa Pascha occisum, ut supra probatum est, xxviii Februarii colunt Græci, quo forsan die nomen diptychis restitutum est. In diptycho namque piæ memoriæ transitum ad coëlos habentium Episcoporum vocabula continentur, quæ tempore sanctorum mysteriorum secundum sanctas regulas releguntur: uti his verbis suam consuetudinem atlestantur Episcopi Ægyptii et Clerus Alexandrinus in ante memorata epistola ad Anatolium Patriarcham Constantinopolitanum.
28 Baronius relata ad annum 457 nece S. Proterii, isla num. 28 addit: Sed licet irrumpat audacia, furatque temeritas, atque debacchetur soluta licentia, grassetur insuper infrænis perfricta fronte procacia, occidat, trahat, discerpat, comburat, et tenues cineres spargat in ventum, atque ne ejus nomen memoretur amplius, abradat e diptychis; longe tamen securior quibusvis æreis tabulis Proterii nomen liber vitæ habet descriptum in coëlis, et in terris non una tantum, sed omnes totius orbis Ecclesiæ indelebilibus notis perpetuæ memoriæ commendatum solenniter acceperunt, annis singulis magno præconio repetendum: quem sciunt sacerdotali corona decorum, martyrii splendentem purpura, partem in coëlis cum sanctis Apostolis accepisse. Hæc Baronius, a quo miramur hujus sanctissimi Martyris nomen in tabulas Martyrologii Romani non fuisse relatum, imo neque venisse in censum aliorum Fastorum Latinorum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.