Abircii et Abercii idem nomen arbitramur, apud primos Christianos satis celebre. Nam Hierapoli in Plrygia duo subsequenter Epircopi fuere Abercii, uti Acta prioris testantur, danda XXII Octobris. Is claruit temporibus M. Aurelii Antonini Imperatoris: ad quem extat epistola ejus pro Christianis, quæ apostolicum redolet spiritum. A Græcis appellatur Λυίρχιος, Α'είρχιος, Α'είρχιος. Successit post hos Abercios in Sede Hierapolitana S. Claudius Apollinaris: cujus Acta dedimus vn Februarii, djirmusque pag. 8 num. 28 ejus opus videri, quod contra Cataphrygas hæreticos scriptum est incitante Abercio Marcello A Marcello: de quo Eusebius lib. 3 histor. Eccles. cap. 16 ista tradit: E'x πλείστευ ὁσου καὶ ιχενωτάτευ χρόνου, ἀγαπητε Α'ερκιε Μάρκελλε, ἐπιταχθείς ὑπὸ σου συγχράψαι τινὰ λόγον εἰς τὴν τῶν κατὰ Φρύγας λεγομένην αἰρεσιν. A plurimo jam tempore incitatus abs te sum, dilecte Aberci Marcelle, ut contra eorum hæresin, qui Cataphrygas dicuntur, aliquem librum conscriberem. etc. Meminit et Niceplorus lib. 4 cap. 23. An hic Abercius martyrii palma coronatus vitam finierit, conjectura assequi nequimus. Est nomen, est zelus et quædam pro Christo æmulatio, sunt etiam tempora persecutionum: ut facile quod in Græcorum Menæis de Abircio aliquo hoc die traditur, consequi ipse fatum potuerit. Ita autem legitur: Τῇ ἀντῇ ὑμέρα δ ἐγις Μάρτυς Α'ερκιος ξίφει τελειωται. Eodem die sanctus Martyr Abircius gladio occubuit. Idem disertius exprimunt additi in Menæis versus: Χριστοῦ λατρευτής ἀνχένα τυρθείς ξίφει, Θεῶν λατρευτάς Α'ερκιος ἀνχύνει. Christi cultor, dum collum gladio scinditur, Deorum cultores Abircius confundit.
4 Martyr 28 Febr.
Die v Decembris memoria S. Abercii Martyris, qui gladio etiam occubuerit, inscripta est iisdem Græcorum Menæis: et hî versus adjunguntur: Ε'παθον Α'ερκιοῦ τῆς τομῆς μέγα. Ου γὰρ χότευος, οὐρανὸς δὲ τὸ στέφος, Præmium Abercio detruncationis magnum datur. Non enim oleaster est corona, sed cœlum. Alius denique S. Abercius Martyr cum Helena colitur xxvi Maii, adjungiturque sancto Apostolo Alphaeo fratri Domini in Menæis et Menologio, qui reliquis antiquior videtur. En sex Abercios, qui primis seculis, persecutionum temporibus Christi fidem gloriose professi. Num aliqua horum Acta uni eidenque sint assignanda, defectu antiquorum monumentorum, certo decernere non possumus. De aliis ejusdem nominis viris illustribus, qui postmodum vixerunt, meminisse hic nihil attinet. Ex his fuit Abercius, qui ejusdem Hierapolis Episcopus subscripsit anno ccccli Concilio OECumenio Chalcedonensi.
D 5 Martyr. 3 Decemb.
6 Martyr 26 Maii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.