Trajecti ad Mosam, civitate Belgii antiqua ac nobili, decimus a S. Servatio, qui Sedem illuc Atuatuca Tungrorum transtulit, Episcopus fuit S. Eucharius; xix a S. Materno, S. Petri Apostoli discipulo, qui inter Trevirorum Antistites tertius, Tungrorum primus numeratur. Omnium qui Trajectensi, quique antea Tungrensi Ecclesiæ præfuerunt, celebratur Trajecti officio duplici memoria vi Februarii, ut ad eum diem diximus: omnes enim in Sanctorum tabulas relati. Seorsim autem singulorum, diversis diebus, in eadem Ecclesia aliisve, solennitas agitur, aut saltem in Martyrologiis et Calendariis leguntur nomina. S. Eucharius diei xxvii Februarii adscriptus. Ita Kalendarium Sanctorum diœcesis Leodiensis ante plures annos Leodii excusum: S. Eucharius Episcopus Trajectensis. Ferrarius in Catalogo generali SS. Trajecti ad Mosam S. Eucharii Episc. Tungrensis et Trajectensis. Idem tamen Ferrarius die præcedenti ita scripterat: Eodem die memoria B. Eucharii Episcopi XIX Tungrensis.
2 In tempore assignando, quo is Trajectensem Cathedram tenuerit, fæde hallucinatur, ut solet, Joannes Placentius: Antistes creatus est, inquit, anno salutis 1XLIX. Ægidius Bucherius noster in Chronologia Episcoporum Trajectensium, addita tomo 1 Joannis Chapeavilli, statuit S. Falconi successisse Eucharium anno 1XXXII, mortuum 1XXXVIII. Eum sequuntur Autbertus Miræus in Fastis Belgicis et Claudius Robertus in Gallia Christiana. Ostendimus XX Februarii S. Falconem decessisse circa annum 1XII. Qui ei suffectus S. Eucharius, guamdiu sederit non liquet. Successor ejus S. Domitianus Arvernensi concilio anno 1XXXV interfuit: antea igitur obierat S. Eucharius, sed quanto antea tempore, haud divinamus.
3 Magis etiam res ab eo gestæ ignorantur, quam Sedis tempus. Placentius hominem avitæ nobilitatis ac solidæ perfectionis ait fuisse: probabili conjectura. Ægidius a Leodio, Auræx vallis monachus ex notione nominis, quod honam gratiam significat, ejus commendandæ virtutis principium ducit, ita scribens ad cap. 31 Harigeri Abbatis de Episcopis Tungren. Traject. Leod. Ronæ porro gratiæ bajulator nomine, æmulatorque operatione B. Eucharius, nonusdecinus extitit Episcopus: et in Calend. Martii ab Angelis creditur inter choros suorum consacerdotum et Confessorum coronatus esse, qui sancte et juste vivendo studuit omni die offerre holocaustum Domino, non ex pecore alieno, sed ex corpore proprio.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.