CAPUT V. Synodus vii OEcumenica Nicæ habita. Imagines restitutæ.
Ipse autem perfectis virtutibus usus est ad satietatem, cum mentem suam actione prius exercuisset, ut ascenderet ad contemplationem, et ejus fuisset capax receptaculum, concinne animum adhibebat iis, quæ ad rectam fidem pertinent, et, ut, quæ Deo volente visa fuerant, et Imperatoribus promissa erant, ad effectum venirent, contendebat. Hoc autem erat, ut OEcumenica procederet synodus: et ab eo, quod justum est, minime aberraret Ecclesia. a Jussu ergo Imperatorum, onunes Pontifices ex unaquaque regione et civitate proficiscuntur in civitatem regiam, et jam edicto conventu in incleytob templo divinorum Apostolorum, et jamc sedentibus Episcopis in sedibus propositis, ecce quoddam examen vesparum, virorum, inquam qui erant animis leoninis, ex exercitud Constantini, qui olim imperii sceptra non pie administrarat, exurgens veluti ex quibusdam alveis malæ opinionis, accedit ad dictam ædem sacram, bellicis armis eam obstructurum. Qui cum venerandæ ædis atriis appropinquassent, incondita voce locum replerunt, dicentes non esse ferendum infirmare et transgredi ea, quæ olim visa fuerant Constantino. Non enim permittemus, aiebant, illius abrogari dogmata, et prædicari esse statuendas imagines. Quod si quis hoc inceperit, et ante nostros oculos viderimus abrogarie synodum, quæ fuit ab ipso congregata, sanguine Sacerdotum terram reddemus purpuream. Hæc dicebant, et in portas irrumpentes, volebant eos, quif erant intus, interficere.
18 Tunc nutu imperatoriæ potestatis sessionem relinquunt Pontifices. Imperatores autem in eos, qui res novaverant, cum ira frementes, cito venerunt in suum palatium, eorum insolentiam et insurrectionem et eversionem universi reputantes. Tarasius vero ad sacram aram accedens, timoris nullum signum præ se ferens, incruentum incipit sacrificium, et mystica communione peracta, domum revertitur: ubi vacabat prioribus laboribus, nempe in sacra Scriptura et in demonstrationibus faciendis ex Patrum eloquiis: rursusque statuebat, necesse esse congregari synodum, ne communio hæretica in pejus proficeret.g Imperatores vero cum eos, qui illam seditiosam fecerant conspirationem, et insultaverant in gloriam eorum imperatoriam, zona exutos a militari dignitate exauctorassent, et ab omni armorum auxilio desertos et nudos effecissent, jubent unumquemque eorum ignominia notatum, redire in patriam. Non enim, aiebant, sustinet Deus tales parentes seditionis, liabere defensores et propugnatores ejus, quod ex eo relucet, palatii.
19 Hæc cum Deo volente sapienter statuissent, et aliquod tempus intercedere bonum esse existimassent, pulchro rursus mandato edicunt, ut in præclaram Bithyniæ metropolim simul conveniret cœtus Sacerdotum et Pontificum: Nicæam, inquam in quah Trinitatis, quæ est ejusdem essentiæ et expers omnis materiæ, adversus Arii et suorum rabiem acutissimus gladius fuit fabricatus: in qua Trinitas hypostaseon individua divisione, et divisa unione theologice refulsit. Et cum sanctissima classis dieto citius in dictam venissent civitatem, Tarasius quoque venit ex urbe regia, ex i Apostolicis sedibus secum assumens eximios quoslibet et præstantissimos: nempe ab Adriano quidem Papa Romano Petrum k primum Presbyterum, et Petrum Monachum et l Præfectum: m ab Apostolica autem diocesi, a Politiano, inquam, sacratissimo Papa Alexandrino, n Thomam monachum et Presbyterum: et a o Theo-
Adoreto Patriarcha Antiocheno, et ab p Elia Principe Pastorum Eliiæ q Joannem monachum Presbyterum et Syncellum: adducens etiam secum quosdam ex iis, qui gerebant magistratur, pietate claros et gratia doctrinae et facundiæ: inter quos fuit etiam r Nicephorus, qui erat a secretis Imperatoris: qui cum vixisset in sanctitate, et esset ornatus divinis virtutibus et doctrina ac dicendi scientia, Byzantii Sedis patriarchalis suscepit honorem post Tarasii sanctam consummationem, et quicumque erant venerandi et eximii s monachi, qui movebantur zelo disciplinae et regulae Ecclesiasticæ, et contendebant semper sequi synodalem accurationem, profecti sunt Nicæam.
20 Die autem præstituto (is vero erat, in quo t Thecla aperuit stadium certaminibus feminarum Martyrum) unusquisque Episcopus in sacerdotali gradu et habitu, sedebat in sua sede. Primus autem loqui incipit Tarasius, et sermonis u ostium aperit Synodo. Deinde imperatorio et divino π edicto audientibus omnibus recitato, quod de recta et syncera fide magna voce acclamavit, post quod fuerunt etiam vocales y Apostolicarum Sedium ad eos, qui rerum potiebantur, responsene, ordine canonicæ consequentiæ, synodo resonantes, et omnes sanæ assentiri doctrinae, et ut unusquisque suam diceret opinionem, et quam de hac sana fide haberet sententiam et voluntatem aperiret, adhortantes, Acclamavit sacrosanctus coetus, ita esse, et se ita sentire de venerandarum z imaginum antiqua efficione et adoratione, multis libris Patrum allatis et synodalibus decretis, verisque adductis sententiis et demonstrationibus, et diligenti persecutione impressis in auribus omnium. Id autem non semel nec bis, sed ad septimam usque sessionem et auditionem toto die conspectum est fieri: quomodo etiam Acta scriptis mandata, per divinam consequentiam et ordinem indicant. Tandem cum Tarasius, et plus qui cum eo erat coetus collectus Patrum, venerandum decretum litterarum tutis monumentis mandasset, et ut id salvum et integrum maneret, precatus esset, et ut Patres, qui primam adversus furiosum Arium victoriam erant consecuti, adjutores haberent, et eorum, quæ recte decreta fuerant, custodes, Deum invocassent, et vanæ inanisque hujus sententiæ aa auctores, et omnis hæresis inventores, ab atrio Ecclesiastico per anathema separassent; in urbem regiam delata orthodoxa dogmata conservarunt.
C Quos summa benevolentia exceperunt Imperatores.
21 bb Erecta itaque cathedra ipsorum Imperatorum, et totius a Deo electa Synodi, in jam dictæ Magnaure insigni æde, et novo decreto recitato, cum aures imperatorias divinus implesset Spiritus (audiebant enim eos in unum convenisse concentum auxilio ejus, qui omnia continet, et in unam consensisse sententiam) admirati sunt accurationem: et esse doctrinam divinae inspirationis, quæ ab eis decreta fuerant, sapienter judicantes, et penna et manu imperatoria ea optime comprobant et confirmant: et non vilibus donis synodum prosecuti, unumquemque mittunt in suam civitatem et ad greges rationis participes. a Quas hac super re Imperatores ad Adrianum Papam miserunt Romam lîteras, lector reperiet eidem concillio prafixas. — b Extructum id a Constantino Magno, cumque in illo sepultum fuisse tradit lib. A Viter ejus cap. 58, 59 et 60. Casui obnoxium pulchrius a Justiniano readificatum fuisse docet Procopius. — c Anno 6 Imperii Constantini et Irenes, die 17 Augusti, nona Indict. anno 786, copere sanctas Scripturas relegere et objicere invicem, Imperatoribus e Catuchemenis adspicientibus. Theophanes. — d Constantini Copronymi anno 775, Indict. 14, die 14 Septemb. exstincti: a quo tempore necdum undecim anni integre elapsi erant. — e Pseudosynodum anno 754 habitam fuisse ante diximus. — f Theophanes tam ipsum Patriarcham, scilicet Tarasium, quam orthodoxos Episcopos et Archimandritas. Ad ea alludentes Græci in Tropario de S. Tarasio canunt: Χ πιρ τὸ ζεσσει, τὸ Δνῆζει, πατιρ πρωθέμενες, τῆς τοῦ χριστος εἰσεῖν ἀναστηλοται προστάτεις, καὶ πάτεν τῶν Α'γιων. Poliorem vita mortem habenc, o Pater, Christi, omniumque Sanctorum imaginem erigi pracipis. Eadem pluribus narrantur aute actionem primam Synodi Nicææ II. — g Hæc pluribus Theophanes ad annum Imperii septimum, mensem Septembrem, et Indictionis decimae initium refert, ergo ad annum 786. — h Nicæna prima Synodus sub Constantino Magno habita anno 325, cui interfuere 318 Episcopi. — i siquidem eos qui ex Romane Sedis et Orientalum persona venerant, non dimiserat Imperatoria. Theophanes. — k Grace τὸν πρῶτον πρεσβετερον synodus appellat. Anastasius alterque interpres fere Archypresbyterum vocat, subinde 'Protopresbyterum. Idem Anastasius in historia Theophanis Vicedominum. — l Grace νησωμεν τῆς χριτα τῶν Ρώμετεν ινστοις μονῆς τοῦ ἀγιου Σύββα. Abbatem Acta Latina vocant venerabilis monasterii S. Sabbæ Romae sili. — m Nomina horum trium Patriarcharum in Menæis et Menologio Graceorum a Canisio edita referuntur ad x Octob. ut infra dicetur. Erant ipsi tum sub Saracenis, sive Arabibus, sed ob pacem ultrimque factam, poterant facilius eorum delegati Constantinopolim navigare. Principi eorum Moysi (qui a Georgio Elmacino Musa Alhadis appellatur) vita functo successerat Aaron, sive Abugiafar Haron Rasiidus, anno 5 Imperii Constantini et Irenes, Christi 185, quem post imperium 23 annorum mortium esse anno Nicephori Imperatoris 7, Christi 808, tradit Theophanes. Hujus frater Abdalla cum circa annum Christi 795 esset constitutus Gubernator Egypti, ad cum misit Patriarchum Alexandrinum, qui simplis medicamentis Egyptiacis profectus Bagdanum cuidam puella Principi cara tum morbis afflictes sanitatem reddidit. Unde hic diploma edidit, quo templa omnia Orthodoxorum, quæ Jacobitæ occupaverant, iis restitui mandavit. Quae pluribus narrat Elmacinus lib. 2 historiæ Saraceniæ cap. 6. — n Anastasius in Historia addit fuisse virum zelatorem et religiosissimum, qui et Thessalonicæ magnæ civilitas, quæ est in Illyrico, factus Archiepiscopus effilorum. Esse eam quidem in Macedonia sed Sedem Profecti Prætorio Illyrici, et Primatis Vicarii sanctæ Sedis per universum Illyricum, tradit Carolus a S. Paulo lib. 8 Geographæ sacræ. — o Baronius ad annum 787 num. 2, citatis hisce verbis, in margine annotat Theodorum, ratus forsan, adhue superfuisse Theodorum Antiochenum, qui codem sedebat tempore, quo Cosmas Alexandriæ, et Theodorus alter Hierosolymis, de quibus in epistola ad S. Tarasium actione 3 synodi 7 hac scribunth summi Orientis Sacerdotes: Conspeximus exemplar Synodicorum Theodori sancte maemoriæ Patris nostri et Patriarchiæ Hierosolymorum subjiciendum his, quæ scripta sunt a nobis. Hunc autem libellum secundum solitum Ecclesie retium idem sancte recordationis scripsit beatis et almi termini sanctissimi Patriariis, Cosmæ scilicet Alexandriæ ac Theodoro Antiochia Theopoleos: qui et reciproca Synodica eorum, dum adhue viveret, recepisse dignoscetur. Ab his communi sententia singulis in sua civitate alterum Cosmam Epiphianiæ in Syria Episcopum sacris adversarium imaginibus anathematizatum fuisse anno Constantini Copronymi 23, Christi 763, tradit Theophanes: qui Theodorum datum fuisse Antiochenis Patriarcham refert anno ejusdem Copronymi 11, Christi 751: ut alium ab eo hunc Theodoretum potius arbitremur servata antiqua lectione cum Menologio et Menæis Graceorum. — p In citata ante epistola summorum Sacerdotum Orientis ad S. Tarasium dicitur exul factus, qui ad regendum thronum fratris Domini sortitus est Jacobi: cujus partes alii duo substituti suppleverunt. — q Theophanes vocat Joannem magnum atque famosum verbo et opere sanctitatis participem, qui et Syncellus Antiocheni Patriarchiæ fuit. Summi sacerdotes Orientis in epistola ad S. Tarasium vocant Deo amabiles fratres Joannem et Thomas zelo divino orthodoxæ fidel adunatos, atque duorum sanctorum et magnorum Patriarcharum Syncellos. Inilio quique actionis dicuntur reverendissimi Presbyteri monachi, et Vicarii Apostolicarum Sedium Orientalis diceresse. Et tam Thomas quam Joannes subscripsit locum retinens trium Apostolicarum sedium Alexandriæ, Antichiæ et Hierosolymorum. De Syncellis infra agemus. — r Colitur S. Nicephorus 13 Martii. — s Reperiuntur nominatim actioni quarta subscripsisse centum et triginta, omnes fere Hegenonem monasteriorum, quæ etiam ibidem exprimuntur. Inter quos tamen non reperitur S. Theophanes, quem Acta a nobis ad 12 Martii illustranda referunt ad hanc Niceæ Synodum secundam cum aliis Patribus vocatum esse. — t Die 24 Septemb. quo Græci colunt S. Theelam non pridie quo Latini. Consentiunt verba Actionis primae sub initium, ubi convenisse dicuntur VIII Kalend. Octobri Indictione x, anno VIII Imperii Constantini et Irenes, id est anno Christi 787. Theophanes μνης Θ χτωβ. ι x mense Octobri, die x Grace apid Franciscum Combefs in Historia Monothelitarum pro Aelis VI. Synodic. 1, ζ 5 ἐγιντο δ πρῶτη ευθάλεις καὶ καθίδρα τῶν Ε'πιστέων εν τῇ καθολικῆ, ἀγια Σοφία τῆς Νασκαία, μνης Οστοβεία ιχ, Ιωστείανες ιχ. Facta est prima conventio ac sessio Episcoporum in Ecclesia Catholica Sophia Niceæ mense Octobri die x, Indictione x. Eodem die x Octobris (verba sunt Menologii Graceorum a Canisio editi) commemoratio sanctorum Patrum, qui secundo in urbem regiam convenerunt in synodo (Ocumenice, quæ septima dicitur, habita sub Adriano Romano Pontifice, regnante Constantino Imperatore et Irene matre, Tarasio Archiepiscopo Constantinopolitano, Politiano Alexandriæ, Theodoreto Antichiæ, et Elia Hierosolymorum. Fuerunt autem sancti Patres illi numero trecenti sexaginta septem, qui convenerunt adversus sanctarum imaginum oppugnatores, qui omnem hæresis et eorum auctores damnarunt, decerrentes, ut quiquemque sanctas imagines non colit alienus sit ab orthodoxa fide. His et aliis constitutionibus firmatis in suam quisque Ecclesiam redierunt: quorum intercessionibus Deus misercatur nostri. Leguntur eadem fere in Menæis Graceorum, sed feruntur adfuisse Episcopi numero trecenti sexaginta quinque. Grace verbis integre expressis τριαχθοσιοι ἐξεκοντα πίντε. Præterea in eis memoria synodi recolitur Dominica proxima post II Octobris, ad quem diem illud etiam observavit Molanus in auctario Usuardi. In numero Episcoporum non exacte auctores consentiunt: alii ultra trecentos, solum quinquaginta numerant, Photius autem septuginta septem: in actione quarta nomina circiter trecentorum triginta exprimuntur. — u Ita Actione 1. Episcopi Siciliæ peliterunt, et Synodus annuit, ut S. Tarasius proennium faceret, ostium verbo aperiret, et quæ congrua sunt prouuntiaret. Grace προσιμιζοσται τῶν Ταρασιον, καὶ θυραν τῶν
Jóyun ánoláxál proxát áprónta prosquivásai tá eixáta. Quæ auctor inde descrípsit, qui et diei inceptæ Synodi meminerat. — x tñ vústóð áxáv vocat Synodus, eamque recitat. — y Actione 2 recitantur epistolæ Adriani Papæ, ad Imperatores et S. Tarasium. Actione 3 epistola S. Tarasii ad Patriarchas Sedium Orientalium, et eorum responsum. — z Hæc omnia potissimum actione á sunt gesta. — aa Actione 5, quæ et tres Patriarchæ Constantinopolitani Anastasius, Constantinus et Nicetas anathemati subjecti sunt. — bb Mense Novembri, alt Theophanes.
Profigata a S. Tarasio hæresis et simonia: immunitas Ecclesiæ propugnata.
Tarasius autem, et Apostolicarum sedium Mystæ eximii, cum ad sacrosanctæ Ecclesiæ venissent præfecturas, et divinis doctrinis populum instruxissent ac corroborassent, iis, qui in Clerum cooptati fuerant aut Episcopatum tenebant, nullum ante Synodum, aut in Synodo, aut post Synodum crimen intendunt de priori mala opinione, neque eos, qui ordinati fuerant ab hæreticis, a pascuis segregant Ecclesiasticis. Sed Synodalem et paternam sequentes dispensationem, eos quidem, qui ad piam transfugerant sententiam, manibus suis complexi sunt tamquam fratres et collegas in munere Pontificatus: eos vero, qui in re aliqua claudicaverant, et in iis, quæ ad fidem pertinent, perversis adspexerant oculis, et deinde a lapsu resipuerant, et libellis comprehendendam abrogarant opinionem, iisdem amplectentes visceribus, collocabant in suis sedibus: et in pacifico statu, et tranquillitate nullis agitata fluctibus, conservarunt Ecclesiam orbis terræ.
23 Et in iis quidem, quæ ad gloriosam fidem pertinent, sic magnus affectus Tarasius, ad eam recte et aperte explicandam, et ad eos, qui vacillabant et utrisque pedibus claudicabant, ut recto pede incederent, persuadendos, magnum suscepit certamen et immensum laborem: quotidie quidem eos, qui accedebant, honestis monitis inducens: et si quos videbat corde perversos, eos dirigebat verborum congressionibus, eosque legibus colligans veritatis, adducebat Ecclesiæ sacras a hostias. Ostendebat autem nullam omnino habere consensionem aut convenientiam, prout videbatur fidei accusatoribus, idolorum abominationes cum piis et divinis figuris venerandarum imaginum. Nam illorum quidem, aiebat ille, productio simul inquinata cum primis exemplaribus, efficitur plena omni turpitudine; harum vero cum sint veneranda prima exemplaria, necessario etiam simul veneranda apparent, quæ ex illis producuntur. Et sunt illa quidem inventa gentilis falsæ religionis, efficta ex eo, quod nusquam est; hæ autem, quæ a Christiana recte fuint sanctitate, ex eo quod est, ad id quod est, efformatæ, habent consequentem exemplaris archetypi sanctitatem.
24 Cum enim invenisset Ecclesiam præstigiatoris et circulatoris in morem affectam et errantem in montibus hæresis, et sustinentem famem et sitim, non panis et aquæ, sed famem audiendi verbi Domini, eam alens in pascuis quietis, et deducens ad semitas justitiæ, gregem fecit pinguissimum, salutaribus pinguefactum actionibus, et dulci lacte fidei acrem hæretici fermenti amaritudinem expuentem, et effectum novam conspersionem. Et primum quidemb Simoniacæ crumenæ scindens vinculum, quo sanctus Spiritus donum venale proponitur, statuit, ut Sacerdotum gratis fierent creationes et ordinationes: ex atrio ecclesiastico omnem pecuniariam expellens consuetudinem, et quidquid erat asperum ejiciens rectas facit semitas fidei, gregem multis provocans sermonibus, et ascendens in sacratissimum ambonem, parabat mensam doctrinæ, ex divinitus inspiratis Scripturis venans obsonia, ad alendas animas utilia. Quin etiam sparsim colligens cantica Davidica, per perspicuitatem et evidentem rerum distinctionem, clare aperiebat ea, quæ intelligebantur: adeo ut essent veluti in conspectuis, qui erant lecturi, et recta iis, qui inveniunt cognitionem.
25 Quod autem propemodum prætermisi, et quod memoriam effugiens non erat enunciandum, et erat celaturum curam divini Patris, quam gerebat in eos, qui laborabant, qua ipse eos levabat, et cujus, ut opinor, fuit ipse primus opifex, cum in hunc locum venerim, tamquam condimentum aliquod et mel dulce admiscens reliquo corpori orationis, viscera clementiæ et misericordiæ statui inserere in cordibus eorum, qui sunt benigni et clementes. Nam aliquando quidam ex iis, qui gerebant magistratus, splendore et gloria et divitiis insignis, qui etiam, utc ensem Imperatorium gestaret, honorem erat adeptus, pro magno pecuniæ pondere luens penas, cum graves et acerbæ de eo haberentur quæstiones, neque ei quidquam daretur laxamenti, sed afflictione et cruciatu omni ex parte urgeretur, deturbabatur in profundum desperationis præ animi ægritudine. Is cum noctem observasset intempestam, eos latens, quorum custodiæ fuerat creditus, ad templi divinum se contulit refugium. Cum autem fuisset intra adyta, venerandæ mensæ mordicus apprehensis cornibus, ea tenebat cum magno tremore et timore. Cum ergo eum cognovissent aufugisse, metu ne idem subirent supplicium, velocibus pedibus venerunt ad divinum templum, et eum adspicientes mensam divinam apprehendisse, circumdant adyti ambitum, tempore cibi sumendi reo aperientes ingressum, non dantes locum, ut posset uti reliquis necessariis: sed sperabant fore, ut eum proderet necessitas, et eum vel nolentem expelleret. Adhibebant itaque majorem custodiam. Prohibent enim omnino ingressum ad aram, ut nemo eum sermone impertiret, aut ad eos, qui erant extra, aliquod verbum ab eo transmitteretur.
26 Cum hæc igitur venissent ad aures Pastoris, eum repleverunt maxima animi ægritudine, ut qui videret contemptionem divinorum sacramentorum movere ad indignationem bonorum datricem Dei benignitatem. Sed videte a misericordi Patre suppeditatum tunc ei auxilium, et admiramini prudentiam. Eo enim tempore, quo oportebat cibum sumere eum, qui affligebatur, sacra veste se induens, proficiscebatur ad adytum: et per dexteram portam ingrediens, quæ ad reficiendum virum erant necessaria, suppeditabat, abunde ex se afferens: et deinde abihat, eum relinquens. Si quando autem venter, cui negari non potest, eum cogeret facere, quæ sunt requisita naturæ, ex alto rursus descendens, et eum ad secessum deducens et exspectans, et eum postea manu capiens, restituebat tribunali. Idque non semel et bis in die faciebat, sed quoties evocatus erat ad hoc ministerium ab eo, qui graviter periclitabatur.
27 Hanc insatiabilem divini viri demissionem admirantes milites, et fieri non posse cogitantes, ut, qui supplex erat, caperetur, quamdiu justi manus eum regeret, improbum in eum struunt consilium, quod superabat omnem fraudem et astutiam. Clam enim per alium adytum collocant insidias, ut quando ex sacris adytis ovem Pastor traheret naturæ servientem, eam instar luporum raperent: quod etiam factum est. Nam cum Sanctus viri, ut solebat, curam gereret, et ad requisita naturæ eum duceret, ii, qui secure latebant in insidiis, per aliam portam irrumpentes, eum rapiunt, et ad regiam per vim trahunt. Postquam autem sceleratam infelicium machinationem in eum adornatam cognovit Pastor sanctissimus, ira et dolore arreptus, nulla utens dilatione,
A tione, add Eleutherii aulam regiam (illic enim tunc forte contigit degere Imperatricem) accedit. Cum ii vero Patris adventum sensissent, et ejus præsentiam in ipsos futuram zelo plenam et instar acuti gladii suspicarentur, eum siverunt extra regiam, ne sermone quidem dignati. Ille autem videns suum adventum nihil sibi profuisse, Ecclesiasticæ poenæ vinculis omnes communiter alligat, pronuncians indignos communione Christi sacramentorum, si ullo gravi damno afficerent eum, qui confugerat supplex ad ecclesiam. Cum hæc ergo tamquam ex Apostolica auctoritate libere dixisset, est reversus. Illi autem magistri linis adstricti, cum non possent effugere sacra retia poenæ Ecclesiasticæ, de reo quidem non amplius habuere quæstionem tormentis, sed verborum solis examinationibus, de quibus agebatur pecuniis, trutinam exinanientes, tamquam innocentem eum absolvunt. Talis erat in omnes vir divinus, divina vindicans ac defendens, et pro gregis ovibus periculum adiens. a Ihc zelus magnam Tarasio péperit invidiam, qua calumniam passus est, quasi pecuniariam cum labe Simoniaca fecisset ordinationem: quod verum non fuisse tradit Theodorus Studita in epistola ad Stephanum Lectorem apud Baronium ad an. 787 num. 59, licet fateatur in suspicionem ea de re fuisse adductum apud monachos. Ut ergo ad rem veniam, inquit. Quidnam fuit, quod dissentire nos fecit a Tarasio? Fides? At quid palam quidem Orthodoxus erat, sacra, Synodos sequebatur, et cum aliis Patriarchis consentiebat, et maximum antea pro fide certamen sustinucrat. Eorumne causa, qui ab hæresi redierant, susceptio? At non ab illo hæc primum inventa, cum a sanctis Patribus triplici modo suscepti fuerint... An ordinatio per pecunias, quæ in depositionem necessario incurrit? Nec id prorsus verum est. Interim, ut post alia addit, zelotæ, qui tum erant, et exacti, et Tarasio se conjunxerant, et cum eo consentiebant, et subito post Synodum discessionem fecerunt ob susceptam, ut ipsis visum est, pecuniariam ordinationem et alias quasdam questiones. Verum, ut præmiserat, operæ diximus pretium pacis studio cum eo concordiam relinere... Et ubi quod offendit suspicio est, mellus est assentiri, quam perfinacem esse. Nec vero ipsi vos de Conscientia vestra deducimus: nec vos rursum id exigite, ut nos de non manifestat nobis cognitione; quandoquidem et persona et tempus et experientia conciliare solet eos, qui de eisdem rebus non eadem sentiunt. Demum sub finem testatur perseverasse Tarassii cum Romana Ecclesia communionem: Manifestum est, inquit, cum Romanorum Antistile Tarassii temporibus sacrificasse Apocrisiarios hinc missos et illius fortasse cum Orientalibus. — b Sincerum ejus animum, quo husmodi crimen penitus evellere studuit, indicat conscripta ad Adrianum Papam epistola, quæ sub finem septimæ Synodi extat Graco-Latina ex interpretatione Anastasii Bibliothecarii. In ea post citata sacræ Scripturæ, Patrum et Conciliorum testimonia ita perorat: Sic nos doceto, vir sacratissime, sequi divinam Scripturam, et Evangelica, Apostolica. Canonica, et Paterna præcepta. Obedimus enim veribis oris vestri. Superexcelsa conscende: exalta in fortitudine vocem tuam; ab in lattinudine, predica cum fiducia, ut auferatur et in abolitionem veniat impositio manus, quæ per pecunias fil, etc. Nam ut sub initium scribit, fraterna et summo sacerdotio decorafa sanctitas vestra, jure ad secundum Dei voluntatem, pontificalem ordinans pletafem, opinatissimam habet gloriam. Grace. I' où δειδειρικο υμαι δεχιε-ροπε δειγνανή υλιεσμες καίκατε δεού ρούνασις προταιρεύουσα τῆς ιερε-χιρῆ δειετεικα, διαβογτο δει τῆ δείκα. Eadem ita Grace leguntur et apud Theodorum Balsamonem inter sanctorum Patrum Epistolas Canonicas, ab eo post Canones Apostolorum et Conciliorum editas, et tomo i Juris Graco-Romani a Joanne Leunclavio collecti lib. 3, qui primus est Decretorum Synodalium ab Enimundo Bonefidio ante Latine redditius: ex cujus versione partem huius epistolæ edidit Baronius an. 787 num. 61 et 62, sed ante num. 60 invectus in Theodorum Balsamonem, quasi is accer-bissimus Romanæ Ecclesiæ hostis hanc instita Simoniæ nota contemptibilem reddere voluerit; cujus injuriæ reus videtur Bone-fidius atusve ita interpretatus verba Graca supra relata: Fraterna ergo vestra sacerdotalis sanctitas, quæ non jure, nec ex Dei voluntate Pontificale munus administrat, magna laborat infamia, quam illius infidi interpretis translationem ita corrigit Leunclavius: Fraterna ergo vestra sacerdotalis sanctitas, quæ legitime ac secundum Dei voluntatem Pontificalem consecrationem administrat, per celebrem habet gloriam. Gentianus Herve-tus Balsamonisinterpres ita hæc habet: Fraterna ergo vestra sa-cerdotalis sanctitas, quæ legitime atque ex Dei voluntate Ponti-ficale munus administrat, percelebrem habet gloriam. Hæc epistola nomine Tarassii ficta. — c Theophanes Indict. 13 anno Imperii Constantini et Irenes 10, Christi 790, Augusta, inquit, compreliensos homines Imperatoris, omnes diris verheribus caesos et tonsos una cum Joanne Protospatario et bajulo ipsius, cui Pieridius cognomentum, ad remotos Imperii fincs usque in Sciliam relegavit exules. De hoc Joanne intelligenda hæc arbi-tratur Baronius anno 789 ubi hanc historiam refert num. 3, 4 eaque et multas pecunias abscondisse, et a filio Constantino solo tradit Theophanes. Eadem Imperatricem iterum declaratam nes.
S. Tarasius fortiter Imperatori resistit, legiti-mam conjugem repudiare, et cubiculariam ducere volenti.
Cum autem et leges accurate teneret, et in omni genere canonicæ rectitudinis esset exercitatus, quæ universo communi incidebant lites, judicabat, et acutissima cogebat prolata sententia eos inter se convenire: non pauperis, qui in jus vocabatur, flexus misericordia: neque quidquam personae divitis gratificans: sed in omnibus juris, indeclinabilem servans distributionem, non dabat locum iis, qui volebant proximo facere injuriam. Sed forte legum quidem rectam et nusquam propendentem conservavit trutinam, despexit autem jura, quæ præclare statuuntur a canonibus? Minime: sed cum sciret legum severitatem, canonicæ auctoritatis in multis esse sororem et consortem, ut prudens Judex hanc cum illa contemperat, et ostendit esse legitimam canonum accurationem in iis, quæ canonice corriguntur: legum vero rectitudinem in iis, quæ legitime aguntur, canonicam obsignationem. Quod autem non prodiderit hoc Dei et divinum præceptum, sed ex æquo canonem servaverit et legem, non est obscurus testis, quem est consequenter adductura oratio.
29 Dictus fuit a Imperator Constantinus juvenis, desistente matre Irene a conjuncta cum illo rectione imperii, et solus tenebat clavum administrationis. Qui cmn esset alioqui bonus, non omnino autem firmiter tenebat, quæ ad puram et synceram fidem pertinent, et quod juniorum mentibus sæpe solet usuvenire, elatus vana sui persuasione, quod sibi videbatur, existimabat justius scriptis legibus. Is aggreditur infirmare leges, et quod a Domino dictum est in Evangeliis, patrocinio utens suae potentiæ: et cum statuisset a suab conjuge facere divortium, etc aliam in animo haberet extollere ad Imperii altitudinem, juvenis adornat facinus indignum sua potestate. Id autem fuit mortiferæ insidiæ, a conjuge Imperatrice ei paratæ. Affirmabat autem id esse venenum, quod cum potu haustum, mortem simul attrahebat. Quod quidem conabatur probare et cuilibet persuadere, ut putabat. Putabat enim fieri non posse, ut fides sibi non haberetur, cum esset Imperator et verba faceret apud eos, qui subjecti erant ejus imperio. Nullus vero persuadebatur, F nisi qui gratificans Imperatori, propter gloriam in animum inducebat justo jus adimere.
30 Postquam autem excitata fama hoc transmisit usque ad atria Ecclesiæ, et nefaria actio pervenit usque ad aures Pontificis, id eum reddidit valde dubium et perplexum; dum apud se cogitat, quomodo se armaret adversus hanc decertationem, et in ipsum Imperatorem, rei belice peritissimum et fortissimum pugnatorem, ex pharetra et arcu telum jacularetur, jam olim honoratus sacerdotali horum omnium nuditate. Cum hæc apud se magnus mente versaret Tarasius, et pararet se ad congrediendum cum Imperatore, et decertandum armis sacerdotalibus; ecce quidam ex iis, qui gerebant magistratus, ab Imperatore instructus, renuncians quod factum ac comparatum inaniter dicebatur veneficium, accessit ad gnomonem castitatis: cumque id quam potuisset accuratissime et subtilissime contexuisset, omnia esse verissima, et quæ nullam admittant calumniam, affirmabat: et ut consentiret, ut Imperator possetvenire ad secundum contractum matrimonii instabat. Hæc cum dixisset, expectabat ut de iis responsum acciperet. Cui, cum ex imo suspirasset et lacrymabiliter subrisisset, Sanctus respondit: Si hæc, ut
A ut tu dixisti, cogitavit Imperator, et carnem divina lege conglutinatam, et quæ una cum ipso facta est, statuit excindere, nescio, quemadmodum feret gravissimum, quod in eum a gentibus inferendum est, probrum? aut quemadmodum ejus potestas gregem coget ad temperantiam, et fornicationem puniet et adulterium, cum ipse sit tam turpium convictus flagitiorum? Nam etiamsi dederimus fide digna esse, quæ a te adducuntur, et esset mulieris evidens maleficium, sic etiam oporteret id cavere propter reverentiam vocis Domini, quæ dicit: Qui dimittit uxorem suam, præterquam propter fornicationem, mœchatur. Quemnam autem imperio excellentiorem sibi societate matrimonii voluit conjungere, quæ ad tantum processit flagitium? Sed hoc ideo prætexitur, ut honorabiles nuptiæ et torus immaculatus violetur: introducatur vero dedecus fornicationis, et germanum semen fiat adulterinum, et alienet id, quod est cognatum, introducto furtivo et turpi concubitu. Hanc ergo a nobis et iis, qui sunt nostri similes, accipe responsem, et aperi iis, qui miserunt. Non enim cedemus iis, quæ a te jactantur. Mortem potius et gravia subibimus supplicia, quam in rebus ejusmodi ei ullo modo velimus inservire. Audiat Imperator nos huic improbabili consilio non esse parituros.
B
31 His verbis cælestibus attonitus is, qui Imperatoriis serviebat responsis, vultu tegens tristitiam, venit quam citissime ad eum, qui miserat, eorum, quæ ille sperabat, nihil quod ei esset cordi, omnino afferens. Postquam autem sacrosancti Pastoris constantiam vidit Imperator quercu esse firmiorem, quæ ab impetu ventorum non concusitur, in admiratione habuit, quod factum fuerat, timens, ne inclyti Patris mens inflexibilis nullo strepitu terreretur. Rursus ergo mittens, jubet adesse Sanctum, credens, si coram adfuisset, fore ut se submiteret potestatis austeritati. Cum ergo venisset in regiam et ad ipsum Imperatorem, et cum eo de more consedisset, habens secum senem illumd Joannem, quem, cum in synodali versaretur expositione, admonuit oratio fuisse legatum diœcesis Orientalis; multisque salutaribus admonitionibus apud Imperatorem esset usus Princeps Pastorum, et non persuasisset: erat enim, ut est in proverbio, hydram scindere, eum a lapsu liberare, qui jam suis instar volutabatur in fornicatione. Impulsus enim ab impudentia, his verbis usus est ad Pontificem.
C
32 Ego quidem id, quod jam pridem mihi accidit, ad vestram retuli Sanctitatem. Nihil enim te volui celare, affectionem ac benevolentiam Patris in te indicans. Porro autem nunc quoque per eam linguam imperatoriam, statui clarius agere meam causam. Meo enim imperio insidiantem, quæ non ex Deo mihi unitafuerat, adjutricem, cum lex aperte jubeat, quin ab ea possim divertere, nemo contradicet. Nam cum sint manifesta crimina, aut mors eam excipiet: aut, quod est benignius, per totam vitam aget poenitentiam. Non enim ad quempiam ex vulgo erat transiturum, quod ab ea adornatum erat, scelus: sed ad germanum conjugem, et fidelissimum Imperatorem, et gentibus terribilem, et ad universum orbem terræ pervasurum erat maleficium. Quo quid esse potuerit periculosius et magis horribile, adeo ut ipsa deinceps possit ad nullam confugere defensionem. Est enim privata omni oratione, et quæ ipsam commendare possint, probationibus ut quæ argumentorum, quæ evitari non possunt, habeat contra se veritatem ad perfectam condemnationem. De cetero autem vocat tempus, ut ipsa letiferæ potionis venena aperiam: ut cum vestra sancta viderit Paternitas sceleris magnitudinem, id certum habens et exploratum, non amplius dubitet, neque ullam expectet moram aut temporis dilationem: sed quamprimum eam jugis subjiciat canonicis, et persuadeat ei vitam eligere quietam ac monasticam, si velit eam manere inter vivos. Nam cum hoc maleficium sit mihi positum ante oculos, fieri non potest, ut cum ea amplius servem jura conjugii, aut amice amplius cum ea conjungar et fœdus ineam. Nocentem enim, ut dicit proverbium, Deus quoque persequitur. Innuit ergo, et allata sunt vasa vitrea cum liquore turbido curiose composito ad falsam accusationem: quæ ante faciem ejus et magni Patris statuerunt, qui afferebant, quibus dicebat conjugem vel mortem ei esse machinatam, vel mentis emotionem.
33 Videns ergo magnus Tarasius iis, qui nequaquam conveniebant, nexibus captum Imperatorem, et falsi labyrinthis involutum, ut evadere non possit, labi in peccati periculum, sacerrimum telum infigit in ejus corde, sic dicens: Ne moveas, o Imperator, arma surda adversus Dei leges, neque propter horum transgressionem, clanculum contra milites. Est enim imperatoriæ potestatis indicium, omnia cum libera facere conscientia, et nihil tectum ac dissimulatum mente agitare adversus eum, qui dedit coronam, et maxime evertendo divinum ejus mandatum et voluntatem. Neminem enim latet, nullum intercessisse scelus ad ea, quæ nunc nefarie struuntur adversus Imperatricem, et quæ eam volunt subjicere maleficorum veneficiis, et affirmant eam machinatam esse mortem Majestati tuæ imcomparabilem. Quis enim ut prius dixi, glorians specie juventuis comparari potuerit cum tua pulchritudine, ut a fraude inescata tibi venenum præberet muliercula, et se ab ea, quæ est in te, abduceret amicitia et germano ardore? Quisnam apparet majori glorians excellentia, quam vestri imperii e quadruplici purpura, quem oculis et nutibus pellectum summae vestræ prætulit dignitati? Quis contra adversarios in tot præliis se tam præclare gessit supra vestram plusquam Davidicam fortitudinem, ut ab ipsa amaretur plusquam tua imperatoria dominatio? Non est, non est ita. Fuerunt hæc inventa et excogitata, ut prætenderentur ad omne vitium: proposita, ut labem inurant sceptro imperii, parabolam in gentibus, et motionem capitis in populis vos ponere graviter urgentia. Propterea legitima jura vestræ conjugalis et imperatoriæ unionis non audemus dissolvere, Dei legislatoris timentes sententiam: neque verbis, quæ spectant ad accusandam tuam conjugem credere sustinemus, etiam si mille mortibus et tormentis subjecti fuerimus, ut qui sciamus, diuturna inflammatione teneri tuam affectionem in mulierculam illam fornicatricem. Quin etiam hoc quoque notum facimus coram Deo in primis honorandæ tuæ purpuræ, quod intra cancellos incruentæ mense, in qua sacrificium magnæ hostiæ Christi venerabiliter peragitur, non sinemus amplius nobiscum vestram ingredi potentiam, ne nos quoque audiamus, quod in execrationibus jam olim dicitur ad Sacerdotes: Calcare atrium meum non adjicietis. Hæc Tarasius, qui primi Pastoris Christi oves regebat spiritaliter, cum coram Imperatore pronunciasset cum cordis contritione, orationem conclusit silentio.
34 Prædictus autem Joannes, cum ipse quoque ad Imperatorem multis esset usus admonitionibus, sustinuit maximos fluctus ignominiæ ab iis, qui Præturæ dignitate gloriabantur et honore Patriciatus: qui etiam minabantur se ensem adacturos per intestina senis, ut qui imperatoriæ potestati verba expueret contraria, et non cito acquiesceret voluntati Imperatoris. Cum autem firmam et stabilem manere utriusque sententiam, Imperator his verbis sensisset et minis, fervente ira incensus, et sciens se non
AUCTORE IGNATIO, EP. Math. 14. 3 Psa. 100. 8 fu duclam pellicem coronare abnuit.g 1; Ilicitæ nuptiaæ Imperatoris, contractæ Indict. 4 mense Septembri an. 795 C
A non posse contra hæc dicere, jussit eos a se expelli, victores sine vibicibus, et Martyres, quod ad se attinet, proclamans corona redimitos. Quid hoc abest a Joannis miraculo? Ille enim Herodem, qui post mortem fratris ejus sponsæ insano amore tenebatur, arguit; hic autem, cum adhuc esset superstes uxor Imperatori, et cum ea ornata esset imperii diademate et deinde expulsa esset, non ferendum esse ratus quod factum fuerat, fuit convenienter Psalmographo, ad matutinum acutissima reprehensio, etiamsi cribro ut dicitur, hauserit, et acinum inflarit, cum saucia esset et perflueret mens Imperatoris. 35 Etenim cum statim eam, quæ sibi matrimonii jure conjuncta erat a se amandasset, et ab imperatoria aula alienasset etf privato habitu et loco eam circumscripsisset, a tempestate et caliginoso illo salo, quod subierat animo, destitit, per separationem a germano suo membro. Cum vero volutaretur in cœno introducti illius concubitus, et maxima vi ei allata, crebro Pontificem incitasset, ut ejus vertici contexeret coronam tenebrosi illius et occulti contractus, non fuit quod volebat assecutus. De cetero autem huc obibat, quærensg Sacerdotem, qui coronam contexeret, ut turpem illum celebraret hymenæum. a Indictione 14 mense Septembri annus Constantini solius regnantis capit numerari, ergo anno Chr. 790. Legendus de caererum apud Constantinopolitanos perturbatione Theophanes. — h Primo desponderat Rotrudim filiam Caroli Magni ex Illgedarde prima ejus uzore, ut dictum in hujus Vita 28 Januar. cap. 6. Ea tamen minime ducta, sibi junxerat puellam ex Armeniacis, nomine Mariam ab Amnia, et consummaverunt nuptias mense Novembri Indictione xii, id est anno 788. Ita fere Theophanes. Hancæ capit paullatim odio habere ac velle repudiare. — c Theodoten cubiculariam. — d num. 19 dicitur Syncellus. — e Quartus in sua familia consequenter imperabat, post patrem Leonem, arum Constantinum Copronymum et proavum Leonem Isauricum. — f Coegit cam, inquit Theophanes, ut monacha fieret: quam cum inflexit, totondit Indict. 3 mense Januario anno Imperii 5. Christi 795. — g Michael monachus in Vita S. Theodori Studitæ, ait repertum esse Presbyterum quemdam. Joseph nomine, gradu vero ecconomum Ecclesie, qui plus illo (Tarasio) sapiens, divinaque omnia contemnens, illicitarum nuptiarum, quod minime debuit, lenonem se praestitit, initiatoremque et conciliatorem conjugii, obsequentem se per omnia Imperatori præbens, vir fide servus æque ac voluntate. Et sic secundum Theophanem Augusto mense coronavit Imperator Theodoten cubiculariam in Augustam, et desponsavit cam inique. Dein anno Imperii suisexto mense Septembri Imperator Constantinus cum Theodote nuptias in Palatio S. Mamantis celebravit. Is erat annus Christi 795. Indict. 4 capta. Quo non animadverso tertiam indictionem hic legi debere ratus est Baronius num. 41. Ita idem Theophanes ad annum Imperii Constantini et Irenes septimum mense Septembri adjungit inlitum Indictionis decimæ. Et primo anno Imperii Constantini solius mensem Septembrem cum Indictione decima quarta statuit.
C S. Tarasii patientia in adversis: admonitio ad Clerum de fraenando illicito sensuum appetitu.
Et de Imperatoris quidem in infirmando præcepto recusatione, et divini Patris forti ac generosa constantia hactenus. Neque enim fas est res illius ulterius mandare monumentis litterarum, quæ iis, qui audiunt, nullam afferunt utilitatem. Hoc autem oportet commemorare, quod a tempore illius lapsus Imperator magnum oppressit Tarasium multis tentationibus, ei adhibens custodes, qui nomine quidem usi sunt a Syncellorum, moribus vero longe aberant a pietate. Quos nisi assumpsisset, et nisi per eorum oculos transiisset, non licebat cuiquam ad divinum et sapientem Pastorum Principem accedere, et ea quæ videbantur eloqui. Taceo, quantam Imperator ostenderit crudelitatem in eos, qui illi appropinquabant, et eum observabant germana servitute, plagis afficiens et condemnans exiliis nulla juxta de caussa, studens cum dejicere a cura rerum divinarum, et tentans eum afficere tristitia. Ille autem forti ac constanti excelsoque et infracto animo ea, quæ accidebat tamquam quæ erant utilia reputans, graves illos Præfectos, tamquam Ægyptiacos operum exactores, sustinuit, et in omni tentatione et labore seb probum esse ostendit, adamantina Jobi ratiocinatione tamquam armis munitus, et illius inexpugnabilem imitatus patientiam, adeo ut ignave verbum insipientiæ e labris suis numquam emitteret. Neque enim habebat humilem et abjectum animum vir ille justus in iis, quæ accidebant, sed virtutibus sublimem et excelsum, et Pontificalibus canonibus et legibus pulchre erectum, et plane expertem omnis limosæ nequitiæ.
37 Divino enim sermone nutritus, et omnem sensum irrigans nitidis et sacrosancte scatentibus fluentis, docebat habere oculum videntem omnem rectitudinem, et declinare theatralem omnem ostentationem, eum coercendo, ne circa res externas vagaretur. Multos itaque ex iis, qui erant in sacris, qui equorum certaminibus mirandum in modum delectabantur, repressit, et ut se domi continerent, cum hæc fierent, sibique et divinis Scripturis attenderent, admonuit: et ut nullam turpem et ab honestate alienam auditionem omnino admitterent; Davidicis vero fidibus portam aperirent, et iis magis delectarentur, ut quæ graves sermones et animæ utiles continerent, quam indecoris et inhonestis canticis, quæ canuntur cum tympanis et tibiis, persuasit. Omnem autem rerum suavium odoratum, qui mortem attrahit, admittere dehortabatur: eum vero, qui conservabat suaveolentiam Apostolicam, festinantem ad odorem unguentorum Christi, maxime attrahere adhortabatur, et vociferari illud sponsæ, quod in Cantico canticorum ad sponsum præclare canitur: Sauciata caritate ego, et curram ad odorem unguentorum tuorum. Aversabatur autem mortuas et maleolentes non sanæ doctrinæ abortiones, ut, quæ essent caussæ tetri odoris malæ opinionis, hoc enim ante alia omnia præcipiebat, declinare asperas vias hæresum: simul vero ferri citra errorem cum sulci axibus Ecclesiasticis, congruenter divinæ admonitioni proverbii. Tactum autem, qui est necessario minister gustus, cohibebat frænis legis spiritalis, ut rationis particeps attingeret alimentum et cibos salutares, et perpetuum animæ præberet epulum: ex quo accedit concoquens distributio eorum, quæ intro aggregantur immaterialiter: et excernitur omnis superfluitas malæ habitudinis, quæ dissolvit locum animæ.
38 Sed quis in his tam se recte gessit, aut melius castigavit eorum repugnantias, quam pura et reverenda Tarasii conscientia? Quis eo in divinis fuit frequentius occupatus? Numquam enim dedit otium auribus, quando vocabat tempus precationis: sed ipse semper sua sponte prompte accedens, Deo abunde offerebat primitias divinorum hymnorum, tamquam fructuum oblationes: et neque eum retardabat aut emolliebat socordia, nec quæcumque accessisset multitudo curarum publicarum, abstrahebatur a precibus: sed cum suo tempore numquam deesset precibus, rerum externarum turbam suscipiebat. Sic in divinis mysteriis initiatus, et sic pulchre sacra peragens mysteria, vir unus cognoscitur ex iis, qui post gratiam, et ex iis, qui in gratia et ante gratiam refulserunt in Ecclesia. a Syncelli proprie domus cellexque Patriarcharum consortes sunt, coneictus eorum participes, secretorum conscii, individui in rebus omnibus socii, directores et consiliari, χελλια etiam conclavia Episcoporum dicebantur, imo et Imperatorum. Ita apud Codinum cap. 5. de officiis Constantinopolitanis num. 30 pro bou του βασιλια του χελλιου αὐτου ἐξελλειν, ὸ προτοβεστιαμριτης ευριακεται ιν του προλλινο. Priusquam Imperator ex suo conclavi exeat, Protovestiarifos in tricelinio versatur, Sæpe Syncelli plures erant: quod etiam nomen aucupabantur, etsi in Patriarchio non habitarent, modo Patriarchatum expeterent, aut Sedem aliquam Metropolitanam: ita Romanus Argyrus apud Cedrenum tres Syncellos fecit Metropolitanas: cum quibus de superiore loco occupando contendebant Syncelli. De eis plura legi possunt apud Gretserum et Goarem in Notationibus ad caput 20 Codini. — b Michael in Vita S. Theodori Studitæ ait, Tarasium non habuisse tum ulciscendi auctores facultatem, temporis injuria, quæ vellet agere non permittente: imo debuisse de summo jure nonnihil remittere
A remittere, vesano Imperatore minante se majorum exemplo sacrarum imaginum hostem fore; nisi quod animo conceperat, peragere sineretur: et laudat sapiens consilium, et alta mente, qualis ejus fuit, dignum. Verum S. Plato Sacudionis Abbas apud Theophanem, abscidit se a communione Tarasii Patriarchæ, quod Imperatorem in communionem recepisset. Tunc, ut scribit Baronius num. 40, gravis angustia premebat animum Patriarchæ, cum vereretur ne nimis exasperando animum Imperatoris, et ab Ecclesia removendo, eum faceret fidei Catholicæ desertorem: adhue recentia Ecclesiæ vulnera, et vix obducta erant per Concilium ejus opera celebratum Nicææ adversus Iconoclastas: adhue vigebant hostes Ecclesiæ: crat ipse adolescens animo mobilis et instabilis, et hæreticorum parentum mala propago, perfacilisque ut levi statu in hæresim praeceps impelleretur: hæc, inquam, et alia hujusmodi alto mentis consilio versans Tarasius, sic erroris redarguere voluit Imperatorem, ut tamen eum, licet ea pona dignum, noluerit ab Ecclesia separare. Hæc Baronius, qui per hæreticos parentes non intelligit matrem Irenen, sed patrem, avum, proavum. Alque ita Tarasius, teste S. Theodoro Studita, post obitum Imperatoris se apud Platonem purgans, cum eo est communione conjunctus. Coluntur S. Plato à Aprilis, S. Theodorus Studita 12 Novemb.
Comparatio S. Tarasii cum Confessoribus et Martyribus. Utilitas sacrarum imaginum, contra Iconoclastas.
Et ut nobis certa via et ratione procedat oratio, et regula collationis procedat immobiliter, evestigio ordinem accipiat comparatio. Etenim eos, qui in sanctitate et actione et contemplatione pulchre sunt educati, et qui erant propemodum carnis expertes et sanguinis, nihil amplius quam se habere sinebat, nisi quod seorsum in spe habitarunt, et in solitudine et solos seipsos exercuere: aut quod cognoscantur etiam servasse pauciores: reliqua autem virtutis privilegia, partim quidem ab eis sunt neglecta, partim vero longe ab eis abfuerunt. Martyrum autem eximiam et incomparabilem fortitudinem, et generosissimam phalangem, quæ ad sanguinem usque restitit peccato, corporaque et animas propter Deum prodegit, non ad tribunal se sistens tyrannicum, in stadiumque et arenam decertaturus prodiens est imitatus, et erexit trophæum veritatis: sed eos, qui hæc et his majora sustinuerunt, desiderans, et miris extollens laudibus, et coronans veluti quibusdam victoriam significantibus verborum diadematibus, et eorum salutares ad Deum reverens intercessiones, et vocans ad auxilium paratam scripturam et librum, se sua sponte offerentem in sacris templis, honorifice descriptis eorum certaminibus, posuit: ut iis, qui viderent, aperiret vestibula compuncionis, et athletas induceret, eorum zelo àccensos, ut similem, si tempus vocaret, beatam arriperent decertationem. Res enim ejusmodi seit conciliare oculos, qui est bonum argumentum consecutus, et auditum præcedere. Ipse enim secundum honorem post visum est adeptus, et cum oculis absque expositione eorum, quæ sunt subjecta, figuras accipiat evidentes, auditus semper secundum locum tenet, ut dixit quidam sapiens.
40 Quis enim coloribus expressum videns eum, qui decertat, et ignem despicientem, et nube flagellorum circumdatum, et in his Creatori confidenter spiritum emittentem, non calidis circumfunditur lacrymis, et suspiriis acgemitibus compungitur? Quis eum, qui se exuit ad gravia cruciatuum et suppliciorum genera, et postremo tortus fuit, adspiciens, non cordis contritione pectus tundens recedit? Quis eum videns, qui pro Christo se tradidit lictoribus, compedibus manicisque et fidibus constringi, et deinde fortiter expirare in suppliciis intolerandis, non admiratur patientiam, invictamque excelsi animi virtutem et fidem? Qui alium spectans, qui, ne aliquod verbum emitteret indignum pietate, et in lateribus et in dorso laniatur, non emollescit commiseratione? Quis non impletur admiratione, et quatitur timore, quando videt eum, qui pro fide patitur, omnia membra sua distribuentem; dum scinditur, et ad Dei sacrificium et oblationem ea secrevit, quæ usque ad musculos femoraque et talos et tarsos dividuntur immisericorditer, non admiratur laboriosissimam in decertando patientiam? Quis eum adspiciens, qui leonibus objicitur devorandus, et dentibus eorum molendus, et veluti cælestis panis mensæ cælesti conspergitur, non est intelligentia particeps illius martyrici spiritalis convivii? Quis eum contemplans, qui acerba catena propter Deum exagitatus, et in altum sublatus, et loris ac stutinis vibices habet extentas, et tandem gladio mortem subit, non seipsum omnino cordis contrahens contritionibus, convertitur ad gratam Dei glorificationem? Quis eum videns, qui rectus in ligno vincitur, et cujus exinaniuntur intestina frequentibus ictibus flagellorum, et qui diuturnam illam sustinet in ligno perpessionem, et sine visceribus ingrediens, funebrem quandam saltat saltationem, non divino telo in corde sauciatur, tabernaculumque et templum pietatis efficitur? Quis eum videns, cui caput tyrannica propter Christum fuit imputatum sententia, et qui omne genus fluctibus seorsum fertur a reliqua cymba corporis, et nutu divini auxilii ea unita et per mare tamquam per aridam recto itinere ingredientia, etiamsi duritie cor habeat fluctuans, non statim venit ad portum tranquillitatis spiritalis? Quis eum, cujus ungues arundinibus acutis perforantur, et qui in bullientem picis lebetem præceps immergitur et rursus emergit, et gladio hostiliter consummatur, adspiciens, non manus ad Deum sustulit, et non optavit deinde talem experiri cruciatum? Quis eos, qui gelu hyberno et aeris algore concrescunt, et nudi decertant, attente considerans, et qui crurum sustinent fractiones, et cum ardentes carbones naturæ robore effugerint, in fluviorum fluenta mittuntur eorum reliquia, non desideravit eos habere Patronos, et precibus attrahere eorum acrem et dignam defensionem?
C est adeptus, et cum oculis absque expositione eorum, quæ sunt subjecta, figuras accipiat evidentes, auditus semper secundum locum tenet, ut dixit quidam sapiens.
sa-
41 Hæc autem videris non solum fieri in masculis, sed etiam in fœminis, quæ paribus decertant certaminibus, et equuleorum et rotarum et ceterorum tormentornm nullam ducunt rationem. Quis enim hæc fieri adspiciens in mollissima natura, si veluti litteras attendens, legat colores, non muliebrem abjiciat timiditatem, et fiducia indutus, non autem temeraria audacia, et ad Deum funebrem canat laudationem, et aperte pronunciet beatam hanc invictam fortitudinem? Quis videns immaturorum puerorum ætatem in asperrimis doloribus tamquam in aquis innatantem, et tamquam lac coagulatum, emulsum ex uberibus fidei, et omne genus tormenti et supplicii simul ferentem propter Christum, non conjecerit hoc esse opus divini auxilii, quod et muliebrem imbecilitatem virtute virili fecit robustiorem, et impuberem ac puerilem imperfectionem ostendit spiritu ac sensu esse mutatam in senilem vetustatem? Quis Theelam et Stephanum, qui primi post Christum athleticam portam aperuerunt Martyribus, hunc quidem videns lapidibus appetitum, et occisorum per precum intercessionem apud Deum curam gerentem; illam vero et ferarum saevitiam despicientem, propter suam non fictam in Christum, quem desiderabat, caritatem; non statim discit non male precari inimicis, sed tamquam benefactoribus eis gratiam referre, et adversus omnem belluinam et amentem decertare hæresim?
42 Sed transeo ad Deum meum et Dominum, qui Martyr est appellatus, et fuit posteris dispensator victoriæ: quem in ligno cernens clavis affluxum, et spongia aceto et felle potatum, et latere lancea punctum, et ex eo vivifica fluenta emittentem, horreo et a me discedo, honoroque ejus investigabilem et stupendam sui demissionem, ejusque admiror summæ
A summæmalorum tolerantiæ pelagus. Etenim propter clementiæ magnitudinem, et ineffabilem misericordiæ bonitatem, cum accepisset carnem ejusdem, cujus nostra, essentiæ, nequaquam se esse Deum inficiatus, verbo quidem veritatis, a verbi ministris atramento colorato, ut licet, annunciatur: re vera autem coloribus ab ipsis et eorum asseclis circumscribitur et depingitur, non crassæ materiæ commiscentibus simplicitatem et formæ vacuitatem: neque enim circumciditur, nec subit affectionem: sed quod sua natura cerni potest et contractari, quam optime depingentibus et circumscribentibus. Quamobrem tota anima, corde et cogitatione, quæ sunt ab eis decreta, tuentes et amplectentes, et qui ex Deo sunt mentis nostrae gressus ab eo apertissime habentes dilatatos, magno studio contendimus ad excipiendam, et ut fas est, adorandam Christi imaginem et ejus perpessionem, et ad nos exhibendos dignos Sanctis, qui fuerunt a seculo. Quomodo ergo non ex his bonus efficitur aliquis, etiamsi cor habeat sententia lapideum? Quis non reveretur coloratam picturam, quæ fert exempla pietatis, per quæ doceri possunt veteres res gestæ, mundi ortus, legisque et Prophetarum, senemque et antiquam efficere cogitationem? Per quam accedit meditari divina et magna gratiæ miracula, quæ ad Dei gloriam inducunt spectatores, qui omnia fecit in sapientia, et suos servos per suam in ipsos benevolentiam, maximis extulit honoribus: et propterea aperte voluit eos depingi ac describi, et eorum memoriam esse perpetuam in nostris cordibus. Quodnam ex his unquam damnum ad animam redierit? Quisnam autem non potius ex iis accepit utilitatem? Quis ex crebra ac diligenti eorum consideratione non perpetuam comparavit memoriam salutis conciliatricem?
C
43 Dic mihi enim, qui infamis et ignominiose partis ordinem laudas, o haeretice, neque enim didicisti honorare, quod est dignum honore; qui idolis et venerandis imaginibus lubenter eamdem tribuis ignominiam, quando profani et sancti scies differentiam, et iis, quæ ex illis deducuntur, tribues id quod convenit? Est enim proprium legis et eruditionis, sancta discernere a profanis, et immunda a mundis: quomodo rursus est iniquitatis et inscitiæ, quæ inter se pugnant, simul cogere, permiscendo et confundendo omnia. Si enim Jovem cum Servatore comparans, in eo quod venerabiliter exprimatur effigies, hoc affirmas sine omni distinctione: numquid contumeliam et dedecus, quod Jovi, qui falso dicitur, tribuis, sanctae quoque Christi formæ inures? Audivi enim te inania quædam hujusmodi adducere ac blaterare, et iis, qui a Christi vocantur nomine, et Trinitatis gloriæ cultum, honorem et solam latriæ adorationem invisibiliter et canunt et tribuunt, intentare crimen idololatriæ, et maligne miscere, quæ non possunt inter se convenire. Non das differentiam imaginis Christi et simulacri Jovis? Non honoras Christum, quod sit ejus exemplar venerandum, et Jovem abominaris propter execrandam ejus libidinem atque petulantiam? Non Christum Deum pronuncias, ob sanctitatem ejus incomparabilem, et quæ expressa est per materiam, ab antiquis honoratam, Deum et hominem referentis imaginis admittis similitudinem; fabulosum autem illum parricidam, et ejus, quæ a divinitate excidit, effigiem transmittis in profundum, in qua ipse patris sui, quæ absciderat, verenda est jaculatus? Næ tu Christum Servatorem habeas propitium, qui materiali Sanctorum expressa delectatur effigie, odio autem habet satanæ et improborum ejus satellitum abominationes: qui cum vident Christi et ejus servorum erectas imagines, evertuntur, ingemiscunt et deflent, et adversus eos, qui hæc lubenter faciunt, strident dentibus, et pulverem excitant calamitatum. His D encomiorum verbis excitant Tarasius, et in tabulis honorifice insculpens ab eis pro Christo suscepta certamina et pericula, eorum insistebat vestigiis, etiamsi manserit sine vibicibus, non autem eos a tergo sequebatur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.