Plures toto hoc opere Martyres, Antonii appellati: quorum alii gladio cæsi, alii in mare submersi, alii in ignem injecti, alii aliis tormentorum generibus occisi palmam martyrii fuere promeriti. Græci xxv Februarii in Menæis de hoc Martyre ista pauca commemorant: Eodem die S. Antonius Martyr igne absumptus est. Ad quod martyrium in subjuncto disticho ita alludunt:
Ενθέντες Αντώνιον ἐις πῦρ οι πλάνοι, Εψωσιν ὅψων νήστιμον τῷ Κυρίωφ.
Injicientes Antonium in ignem malevoli, Coquunt ferculum sobrium Domino.
Nomen ejusdem Martyris Antonii adscriptum est margini extremo apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις Φάγιον, reliquis incuria typographorum omissis.
2 Alius in fornacem ignis ardentis injectus Antonius, celebratur ix Augusti Martyr apud Græcos in iisdem Menæis, et Menologio a Canisio edito, et ortu Alexandrinus dicitur, sed nulla suppetunt argumenta, quibus unum eumdemque esse, ac utroque die a Græcis coli probemus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.