Cæsarea metropolis Cappadociæ primæ, multorum illustrium Martyrum palæstra fuit: in qua hoc die palmam calestis victoriæ promeruisse S. Sergium, indicant Martyrologia tam manu exarata quam excusa, Bedæ, Usuardi, Adonis, Bellini, Maurolyci, Romanum antiquum Rosweydi, hodiernum Baronii. In hoc ista leguntur: Cæsareæ in Cappadocia S. Sergii Martyris, cujus gesta præclara habentur: quæ alii etiam præclarissima vocant. Nonnulla Martyrologia horum gestorum non meminerunt. Galesinus hæc scribit. Cæsareæ in Cappadocia S. Sergii Martyris, cujus tum admirabilis ob Christum dimicatio extitit, tum alia divine facta narrantur. Eadem describit Canisius in Martyrologio Germanico. Annotat vero Galesinus, scribi ab martyrologis ejus præclara acta extare, nihil tamen adhuc compertum esse.
2 Tamaius Salazar eumdem inscripsit Martyrologio Hispanico his verbis: Cæsareæ Cappadociæ natalis S. Sergii monachi et Martyris, cujus sacra pignora Hispaniam adlata, apud Betulonem Laletaniæ in Cathalonia honorifice delitescunt. Idem in Notis addit in difficilioribus investigandis Acfis se totam operis indaginem accommodasse: ea autem Acta ex pervetusto Codice MS. Gothico, apud coenobium Toletanum Montis-Sion Cisterciensis Ordinis adservato, exscripta recepisse, opitulante D. Martino de Zelaga Ocariz, tunc apud Toletanos Inquisitore, nunc apud Salmanticenses Scholastico dignissimo. Hæc ergo Acta a Tamaio edita damus, quamvis ab homine imperito videantur conscripta.
3 Genus mortis Martyrologia Latina non suggerebant, quod Acta clare docent contigisse amputato capite, et confirmant nostram conjecturam, qua in Januarii indicavimus hunc Sergium videri quem Græci in Menæis et apud Cytheræum eo die celebrant, asseruntque capite plexum vitam finivisse.
4 Primus Cabilunensis Episcopus in Topographia Sanctorum ante annos cc scripta, de S. Sergio Betulone quiescente ista habet: Betulon ejusdem provinciæ Tarraconensis Hispaniæ littoralis civitas prope Barcinonem. Hic Anastasius miles ex Lerida cum sociis septuaginta tribus Martyr. Hic jacet S. Sergius in suo monasterio Martyr. De S. Anastasio ejusque sociis
A sociis cum Ferrario egimus XXIII Januarii, et una S. Sergium, conjunzimus, ne videremur separare, quos alii etiam Hispani scriptores conjunzerunt. Ambrosius Morales lib. 10 Histor. Hisp. cap. 28 fol. 385 et Domeneccus Hist. SS. Catalaniæ pag. 123, narrata S. Anastasii cæde, addunt ibidem etiam martyrio affectum monachum, Sergium dictum. Idem memorantur in Chronico sub nomine Juliani Petri edito, et S. Anastasius miles in persecutione Decii statuitur occubuisse, ejusque martyrium adeo fuisse illustre, ut v die Decembris Græci in suis Menologiis hujus fortissimi militis et Martyris meminerint. Ita illic num. 86. An autem, postquam Menologium Græcorum ab Henrico Canisio editum est, aut saltem postquam ex codice MS. et Menæis Græcis nomen illius Martyrologio Romano adscriptum est, hæc primo sint composita, alii inquirant. Non meminerunt Græci Decii imperatoris, non Hispaniæ aut ullius urbis, imo nec sociorum, qui in Chronico illo num. 87 asseruntur septuaginta, etiam socii in difficilima pugna et in corona.
B
5 His de S. Anastasio et sociis narratis, num. 88 de S. Sergio ista adstruuntur: Betulone in Laletania allatum est corpus S. Sergii monachi, pro fide passi in Cæsarea Cappadociæ, cujus dies xxiv mensis Februarii celebris habetur. Sunt qui putent hunc Sergium filium fuisse S. Philippi Martyris, qui post administrationem egregiorum magistratuum factus monachus, martyrium post patrem sororemque pertulit, et cum eisdem Romæ sepultus, cum eis æternam palmam possidet. Bene dicunt passum fratrem esse Eugeniæ. Quidam vero auctores falluntur, passum Romæ dicentes: sed revera passus est martyrium illustre Cæsareæ Cappadociæ. Hæc ibi, quæ paullulum enodanda. Bene, inquit, dicunt passum Sergium fratrem esse Eugeniæ. Colitur hæc xxv Decembris, cujus Acta edidit Lipomanus, et ex eo Surius: in quorum exordio de parentibus ejus, et fratribus ista leguntur: Commodo post Marcum suum patrem, Romanum tenente Imperium, cum jam septem annos in eo transegisset, quidam Philippus vir illustris Ægypto præficitur: qui simul cum uxore Claudia et filiis mittitur in Ægyptum. Ei erant duo quidem filii masculi Avitas et Sergius, filia autem, nomine quidem Eugenia, animo vero generosa, sicut etiam corpore et forma insignis. At Philippo Alexandriæ inter orandum, pro fide Christi occiso xmi Septembris, quo die Fastis sacris adscriptus est, Claudia uxor cum filiis et S. Eugenia Romam reversa est: quando, ut hujus Acta habent, Senatus Romanorum ejus filios elegit insignes magistratus, Abitam quidem Proconsulem Carthaginis, Sergium autem Africaæ Vicarium. Hinc in Chronico Juliani dicitur post administrationem egregiorum magistratuum factus monachus, martyrium post patrem sororemque pertulisse. Verum de ejus monachatu aut martyrio nihil ea Acta habent: ut forsan, quia nomen ibi Sergii inventum est, illi, quæ ad S. Sergium Cappadocem aliumve monachum spectant, sint levissima conjectura adjecta. Nam Commodus Imperium Romanum accepit anno cLXXX, occisus anno cxcu, et S. Sergius martyrium subiit anno ccciv, non vero martyrium ejus, multo minus corporis translatio referenda sunt ad tempora Decii, cum infra in Actis post sororem, quæ sub Gallieno passa est, dicatur martyrium pertulisse. Verum chronicon forsan exponendum est, quod occasione martyrii S. Anastasii, quod Betulone peregit, adjuncta sit Translatio corporis S. Sergii ad eamdem Laletaniæ urbem Betulonem.
6 Infra in Actis S. Sergii hæc de Translatione clausula legitur: Postmodum currente tempore sancti monachi lipsana in Hispaniam delata sunt, et apud oppidum Betulonem sepulta honorifice quieverunt, licet hodie situs sepulchri penitus ignoretur. Quæ clausula majoris apud nos ponderis esset, quam Chronicon Juliani, si postea non fuerit Actis adjecta. Alegreus in Paradiso Carmelitico, statu 2 ætate 6 cap. 151 statuit martyrium S. Sergii ad annum Christi cccc sub Imperatoribus Arcadio et Honorio fratribus regnantibus. Potius conjici posset tunc contigisse corporis translationem; atque eam clausulam cum ipsis forsan Actis scriptam fuisse: quo tempore situs sepulchri ignorabatur, quod urbs Betulon solo æquata et diruta dicatur, et ex ejus ruina Badolona constructa. Non tamen, quisquis is Sergius fuerit, Ordinis Carmelitici monachum fuisse absque antiquorum scriptorum auctoritate temere dixerim. Forsan monachus solum habitus quod Monasterium S. Sergii, ob ejus reliquias illic depositas, fuerit appellatum. In antiquis Martyrologiis nullum monachatus ejus reperitur vestigium. Qui a nobis relatus est xxii Februarii Sirenus, sive Sinerius, Sirmii in Pannonia inferiore sub Maximiano Imperatore passus, monachus passim in Martyrologiis dicitur, ob Vitam solitariam in prædio quodam suo, aut locis desertis, actam, ut ibidem diximus num. 1. Hic in MS. Florario dicitur ab aliis etiam Sergius appellari. An ab illo hunc Cæsariensem Sergium nomen monachi sit translatum, haud scimus.
7 Molanus annotat ad Usuardum de S. Sergio forte agere S. Gregorium Turonensem de Gloria Martyrum cap. 97, cujus hoc est initium: Sergius quoque Martyr multa signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Agit idem Turonensis de S. Sergio Martyre lib. 7 Hist. Franc. cap. 31. Narravit, inquit, quidam, quod aliquis in partibus Orientis Rex ablato S. Sergii Martyris pollice, in dextro brachio corporis sui servasset etc. Coluntur Nonis Octobris SS. Sergius et Bacchus, nobiles Romani, sub Maximiano Imperatore in provincia, Augusta Euphratesia dicta, occisi. De quo Sergio Turonensem in Hist. Franc. agere scribit ad eumdem vin Octobris Baronius. Adjungitur hoc xxiv Februarii Sergius alius SS. Herulo, sive Herodio, Lucio, Absoloni, passis etiam Cæsareæ Cappadociæ, pro quo Sergio alii Georgium aut Lorgium ponunt, ut supra inter Prætermisssos monuimus, et plenius dicemus II Martii.
Ex MS. Toletano edita a Joanne Tamaio Salazario.
Anno a vigesimo Imperii Diocletiani et Maximiani, et Consulatus eorumb II per universum orbem adversus Christianos impietatis eorum edictac transmissa sunt: quæ per diversarum provinciarum Judices destinata, sub grandi metu capitisque sui periculo susceperunt, ut si qui cultui Christianæ religionis servientes reperirentur, diversis penis et cruciatibus interirent. Quibus nefandissimis jussionibus emanantibus, dum in Orientalibus maxime partibus persecutionis atrocitas immineret, per omnesd utriusque Asiæ provincias, quicumque Christiani reperti sunt variis tormentis gladioque sunt necati. Eo igiture tempore, nutu divino ac providentia factum est, ut inf Nicomedia Maximianus, Et Mediani Diocletianus privatam vitam appetentes de Imperio discessissent. Quem ob rem Dominus sanctis Ecclesiis vel Christianæ religionis cultoribus requirem modicam præstitit. Igitur quidam, Sapricius nomine, Melita genitus ab Imperio Romano,g tam Armeniæ quam Cappadociæ Præsidiatus actionem promeruit: quam in utrisque partibus uno tempore, ministravit. Cumque Præses idem Sapricius iter dirigens in Armeniam, per Cappadociam transitum faceret, in Cæsaream advenit: ubi dum Christianos stricte requireret, et repertos a suis ministris sibi præsentari præciperet, non defuerunt duo viri Christiano
A tiano nomini inimici, ac profanis idolis servientes, qui plurimos Christianos esse in eadem civitate dicerent quos sibi idem Præses Sapricius ab officio jussit adduci.h Dorotheam Virginem, i Barlaam, et alios dira Præsidis feritas brevi tempore consumpsit. Postea sceleratissimus Præses idolorum sacrificiis deditus, nefandorum Principum Diocletiani et Maximiani per totam Cappadociam jussione cunctis innotuit: suis etiam præceptis constituens, nt, si in quocumqne loco Christiani reperti fuissent, usque ad necem diversis excogitatisque suppliciis torquerentur. Quod dum in Cæsarea metropolitana civitate Cappadociæ cognitum fieret, et Paganorum Principum jussiones, vel edicta sacrilega sævissimi Præsidis publice legerentur, et ea cuncti observare fortîter urgerentur, tunc quidam parvo numero Christiani reperti sunt, qui tamen jussionibus eisdem nec territi sunt, nec assentire propositis suppliciis volnerunt. Crescebat autem per dies singulos turba fidelium, et multiplicabantur apud Deum coronae justorum.
B
2 Contigit autem in diebus illis, nefandissimo Jovi, quem profanorum idolorum Gentiles putabant esse Principem, annua sacrificia fleri in Capitolio, quod basilicæ Præsidis vicinum erat: ad quod sceleratorum turbæ cum immundis hostiis concurrebant. Alii autem per viam sacram, secundum eorum morem sacrilegum, cum albis et laureatis tauris et magna exultatione, ut dæmoniis ipsis sacrificarent, ad ipsum Capitolium festinabant, quamdam exercandam festivitatem simulacri vanissimi celebrantes. Hæcillis gerentibus, monachus quidam, Sergius nomine, Christianæ fidei a suis k parentibus eruditus, et Christi Domini fidelis servus jam effectus: qui primo per secularia / ministeria mundanis Principibus deservierat: sed sacrilegi seculi turbines timens, et humanæ gloriæ auras contemnens, relictis omnibus, et pauperibus distribuens, in vastum sese receperat montis tugurium, ubi nudus Christum nudum requirebat, et jejuniis, oratione et ciliciis deditus, aspera veste coopertus, sic Christum lucrifacere curabat. Hic Dei nutu in urbem accedens, inter turbas sacrilegorum intermissus, vanum sacrificiorum apparatum expectabat, et illa hora, qua sacerdos ille sacrilegus idolorum suos complices verbis quibusdam magicis exorabat, Sergius in corde suo Deum deprecari coepit, ut mirabilium suorum infidelibus populis ostenderet magnitudinem, ita ut scelerati sacerdotis actionem faceret tamquam nihilum evanescere. Ita ergo factum, quatenus idolorum minister infaustus nullum deinceps ab idolis responsum accipere potuit, propter quod iratus sacrificia deferens, diversas mendacii technas efflingere coepit, quibus deorum suorum, propter Christiani nominis permissionem, iram exardescere propalabat. His fidei zelo succensus Sergius, in medo omnium existens, voce magna clamavit: Ecquid, sacrilege sacrifice, deorum tuorum iram mentiris, quando Dominus meus Jesus Christus, qui linguas sapientium facit disertas, propter nominis sui gloriam aliquando dæmonum obmutescit loquelas. Is est, scelerate, qui propter mei servi sui orationem, et propter ipsius clementiæ dignationiem, ora mendacia hujus dæmonis reseravit. Iste est, superstitiose, qui me indignum elegit ministrum, et ut tuæ et totius hujus populi manifestarem invidiæ errorem, et ut meæ omnibus religionis veritatem intrepide patefacerem.
3 Obstupuit illico sacrificus, et in Sergium manus injiciens, omnes, quos ad sacrificandum populos congregaverat, convocavit, qui sanctum monachum comprehenderunt, et male distractum coram Præside detulerunt. Qui omnia a flaminibus acta pernoscens, ad Sergium reversus, dixit: Quis tu, qui deos nostros, dæmones dicis, et Augustos nostros dæmonum cultores affirmas? Cui Sergius: Ego sum servus Domini mei Jesu Christi, cujus virtute et idola tua tamquam nihilum ante me, et simulacra Augustorum mentita, ora licet habentia, non loquentur. Præses respondit: Omnes Christiani istis magicis artibus gloriamini, sed numquam a morte vos liberat Deus vester. Respondit Martyr: Statutum est hominibus semel mori. Væ vobis, qui hac temporali vita privati, æternam, si Christo Deo meo non creditis, mortem accipietis. Nos temporalem, propter decretum habemus, sed postea vita nobis remanet gloriosa. Subrisit Sapricius, et postmodum dixit: Procul dubio judicio privatus insanis. Propter deos omnes, si non sacrificaveris, non elongabo a te capitalem sententiam subire, sed mox te faciam gladio vita privari, ut illam a te mentitam gloriosam experiaris. Cui respondens Sergius, dixit: Ego gratias ago Domino meo Jesu Christo, qui me peccatorem de multis sordibus et potestate dæmonum liberare dignatus est, ut amplius non errem: et ideo, quæcumque volueris in me supplicia inferre, paratus sum, quia idolis non sacrificabo. Tunc protulit in eum sententiam dicens: Sergium diis inobedientem, Dominosque Augustos nostros blaphemantem, gladio percuti decrevimus, atque omnes facultates ejus publicis titulis præsignari. Quibus prolatis, satellites Sergium arripiunt, et amputato capite, corpus inibi reliquerunt, quod nocte Christiani colligentes, in domo honestæ matronæ sepelierunt. Passus est autem vi Kalendas Martias.
4 Postmodum currente tempore sancti monachi lipsana in Hispaniam delata sunt, et apud oppidum Betulonem sepulta honorifice quieverunt, licet hodie situs sepulchri penitus ignoretur.
C a Annus 20 Diocletiani cadit in annum Christi partim 303, partim 304, estque ea Era Diocletiani, quæ postea, abolito impit persecutoris nomine, Era Martyrum dicta est. Incepit ea anno Chr. 284 die 29 Augusti. — b Aberrat auctor: erant namque anno 303 Diocletianus vin et Maximianus vu Consules, ast anno 304 Diocletianus IX et Maximianus vuu Consules. — c Imo a Paschate anni 302 edicta promulgata fuisse scptus ex Eusebio diximus. — d quænam duplex aut utraque Asia ab antiquis indicata? — e Kalendis Aprilis anni 304. — f Imo contra Mediolani Maximianum et Diocletianum Nicomediæ purpuram posuisse scribent Idalius et alii. — g In actis quartis S. Blasiti, 3 Februarii pug. 349 ex MS. codice Card. Baroni editis, dicuntur num.2 Lysias et Agricolaus tam Armenie quam Cappadociæ previdentes gubernasse, idque postquam Diocletianus Nicomediæ, Maximianus autem Mediolani purpuram deposuerunt: uti ibidem num. 1 legitur, ubi in Commentario prævio ostendimus num. 1 eundem Agricolaum isthic præfuisse etiam imperantibus Diocletiano et Maximiano, uti deinde sub Licinio, et urbem Sebastiam, in qua S. Blasius passus est, ab plerisque Armeniæ minori, a nonnullis Cappadociæ attribut, ac proinde dici Agricolaum præfuisse tam Armeniæ quam Cappadociæ, quod Sapricio non videtur convenire, qui soli Cappadociæ potius præfuit. — h S. Dorothea Acta dedimus 6 Februarii, quæ eam sub Sapricio referunt passam. — l Colitur S. Barlaam Martyr 19 Novemb. de quo extal sermo S. Basiliti, aliusque S. Chrysostomi: hunc Fronto Ducxus Latine a se redditium edidit tomo 3 Operum. — k S. Philippum Martyrem patrem aponit Tamatus Salozarius, de eo et Claudia uxore et S. Eugenia hlia supra actum. — l In Chronico Juliani Petri dicitur administratio egregiorum Magistratuum, in vita S. Eugeniæ vicarlatus Africanæ, sed de codem Sergio ut agatur, tempora non permittunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.