In cadem Asia, incertum quo loco, tempore, mor-tis genere, martyrii lauream eodem die consecuti sunt alii septem: de quibus antiquissimum Mar-tyrol. Romanum, sive S. Hieronymi: In Asia Sinonis, Heruli, Cuscumi, Menalippi, Zenonis, Iner-tis, Sirici. MS. monasterii Marchianensis: In Asia Cosconii, Synorii, Heruli, Zenonis, Menalippi, Si-nestis; Syricis, cum sociis eorum. Eadem habet MS. Aquicinctinum. MS. Richenoviense duos solum recenset: Item in Asia Sinoris, Heruli. Zeno hic Asiati-cus, plane alius videtur ab Africano, qui Cresconii et Menandri atque aliorum socius: cum in iisdem ambo Martyrologiis memorentur. Qui Sinon nominatur in veteri Romano, alibi Sinor, et Synorius: Cosconius, qui Cuscumus: Sinestes denique, qui Inertes; melius forte Sinertes, Siricus, Siricius, an Cyricus sit, qui postremus locatur, haud divinamus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.