Plurimos terra Africa in cælum Martyres misit, quorum tamen saxpe nuda extant nomina, Actis deperditis aut numquam conscriptis: multorum ne nomina quidem ipsa extant. Tredecim hoc die in vetustis optimæ notæ martyrologiis recensentur: aliique adduntur XXXV aut XXXVI, solo numero, non proprio quisque vocabulo expressus. At qua in urbe, aut pago, quo tempore, quibus Judicibus, quo genere supplicii palmam martyrii adepti, obscurum est. Eos, ita enumerat, quod S. Hieronymi dicitur, sive antiquissimum Ecclesiae Romae Martyrologium MS. In Africa Crisconi, Zenonis, Minandri, Cariniani, Arionis, Ipoliti, Diodori, Menelanti, Athoræ. Et alibi, Petri, Lambesis, Luciani, Felicis, et aliorum XXXV. At vetus MS. monasterii Marchianensis in unicam classem omnes redigit, hoc modo: In Africa Chrysogoni, Zenonis, Minandri, Cariniani, Arionis, Hippolyti, Diodori, Menelanti, Athoræ, Petri, Lambesis, Lucianæ, Felicis, et aliorum XXXVI. Eadem in veteri item codice monasterii Aquicincti leguntur. Ut videatur illud et alibi, non aliud significare, quam alio intra eamdem Africam loco.
2 In aliis Martyrologiis, non omnes, sed qui celebriores fortassis fuere, nominantur. Ita MS. Augiae divitis: In Africa, Cresconii, Zenonis, Emenandi, Diodori. Notkerus, qui a icco annis vixit, In Africa, aut, Grysconii, Zenonis, et aliorum multorum. MS. Lætiense Pannoniis Sanctis, de quibus infra, jungere eos videtur: In Pannoniis, inquit, SS. Antigoni, Rutuli, Libii, Eminandri et Zenonis. Ita et Hermannus Greven cum Aquisgranensi martyrologio, Polycarpo aliisque Asianis Felicem jungit: Et in Asia Polycarpii, Herotis, Felicis, cum aliis xu.
3 Differentia est aliqua, ut patet, nonnullorum nominum in variis exemplaribus. Cresconius, alibi Crisconius, Chrysogonus, Grysionius appellatur. Menander, Minander, Eminander, Eminandus. Carinianus, in MS. Aquicinctino Carimanus est: Melenantus, qui in ceteris Menelantus. In eodem et Marchianensi Luciana, qui alibi Lucianus. Denique duo illi codices XXXVI socios addunt tredecim illis nominatis, qui solum XXXV in veteri Romano.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.