§ 1. S. Celsus Trevirorum v Episcopus, cccc annis antiquior Celso Toletano.
Trevirorum urbs antiqua et illustris, sedes olim Præfecti prætorio Galliarum, ac nonnullorum etiam Imperatorum, ac Belgicæ primæ metropolis; a tribus S. Petri Apostolorum Principis discipulis, Euchario, Valerio, Materno, Christianam fidem edocta est: ut habet vetus traditio, ab omnibus recepta, variis testata monumentis, et vel eo solide argumento firmata, a nobis exposito alibi sæpius, quod S. Maximinus II, qui Agrippinensi concilio anno cccxlvi et Sardicensi cccxlvii interfuit, vicesimus octavus ab Eucherio ejus urbis Antistes numeretur. Cum ergo qui inter utrumque eam Ecclesiam gubernarunt, omnes fere ad aras invocentur, ac multi tamen sicca morte defuncti sint, nonnulli annos plures sederint, Maternus XL, XV Valerius; consequens esse videtur, ut simul omnes tria explesse secula censeri queant.
2 S. Materno S. Auspicius successit, qui viii Julii colitur: huic S. Celsus, uti constat ex Catalogis, quos exhibent Antonius Demochares tom. 2 de sacrificio Missæ, cap. 33, Claudius Robertus in Gallia Christiana, Petrus Merssæus Cratepolius in Annalib. Archiep. Treviren. Gabriel Bucelinus Germaniæ sacræ parte 1 pag. 33, (qui tamen fallitur dum obiisse scribit xxxii Febr. ut mox dicemus) Ægidius Bucherius noster Belgii Romani lib. 6 cap. 4, Wilhelmus Kyriander Comment. de Augusta Trevir. par. 3 pag. 39, Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis pag. 537, Gesta Treviror. MSS. Joannes Enen, ejusque interpres Joannes Scheckmannus, in eorumdem Gestorum epitome, edita anno cclocxvii, Christophorus Browerus in accuratissimis Trevir. annalibus, MS. codex Serenissimæ Reginæ Sueciæ, in quo Nomina Pontificum Trovericæ urbis, ad Egilbertum usque, ut sub eo proinde exaratus is liber videatur: fertut autem Udoni successisse Egilbertus anno cclXXXIX.
3 Inscriptum est Martyrologiis S. Celsi nomen iv Januarii, ut ad eum diem diximus. Hermannus Greven
Aven Carthusianus in Auctario ad Usuardum, edito anno CIXOXXI, eo die ita habet: Treviris Celsi Episcopi et Confess. Aliud Martyrol. ibidem anno CIOCCCXC excusum: Treveris S. Celsi Episc. et Confessoris Christi, qui in cemeterio S. Eucharii requiescit. Petrus Canisius noster in Germanico Martyrologio: Treviris S. Celsi Ep. et Conf. cujus inventio xxiii Februarii celebratur. MS. Florarium: Treviris depositio Celsi Episc. et Martyris. Confessorem faciunt cêteri jam citati. Ita et Maurolycus, ac Martyrol. Ecclesiæ S. Mariæ Ultrajecti ante aliquot secula exaratum: Item Celsi Confessoris. Eo die obiisse constat ex Browero, qui lib. 10 Annal. pag. 592 tradit, inmulo S. Celsi circa annum CILXXIX reperio, præter epitaphium tribus distichis constans, inscripta fuisse hæc verba: Depositus pridie Nonarum Januariarum. Et vero Theodericus, qui circa annum CIVIII historiam inventionis S. Celsi litteris mandovit, infra num. 21 testatur S. Egbertum Episcopum pro concione adhortatum esse cives, ut frequentius B. Celsum visitare non supersederent, et ut inposterum singulis annis ejus natalitium diem, qui constat pridie Nonas Januarii, summo honore celebrare studerent, Apostolica auctoritate mandasse.
4 Saussaius in Martyrol. Gallicano Depositionem et Inventionem conjungit, et quidem ad xxim Februarii quo solum die ejus nunc fit una cum vigilia S. Matthiæ commemoratio, ac tertia lectio de eo recitatur, ut patet ex officiis propriis anno CIXOXCLVI excusis. Ita autem habet Saussaius: Treviris depositio et Inventio S. Celsi Ep. et Conf. qui quintus ordine nobilis hujus Sedis Antistes, eam Ecclesiam inter ipsos persecutionum turbines mirifice direxit: vitaque et moribus cum Christi disciplina consonis, tum studio, tum exemplo, populi sui mentes ad patriæ coelestis amorem accendit. Denique optime munito ovili doctrinis et disciplinis, æternam ad requiem profectus est. Quibus autem polleat apud Dominum meritis, post obitum magnis virtutum divinarum significationibus, quæ ad ejus patrocinium peractae sunt, innotuit. Ita ille. Miracula, quæ extant, non nisi post Elevationem accidisse memorantur: si quæ prius edita, ea vel conscripta non sunt, vel certe consepulta dein oblivione. De eo in MSS. Gestis Trevirorum ista leguntur: Deinde Auspicius quidam Ecclesiæ regimen tenuit. Deinde insignes per legitimas successiones, sanctitate et gloria pollentes extiterunt: sanctissimus scilicet nomine vel meritis Celsus, animo sublimis, sed et genere clarus, non segnis patriæ semper ubique vigens, affectu pio, honore actuque serenus. Quæ fere sunt ex ejus epitaphio sumpta.
C Blatem S. Celsi ita determinat Browerus lib. 2. Annal. ad annum 3 Antonimi, 141 Christi: Eodem vero tempore Celsus, cujus inventioni apud Treviros xxiii Februarii dies consecratus est, testata miris operibus Confessoris ac Martyris innocentia, Auspicio in Trevericæ Ecclesiæ gubernatione successerat. Hos in eo gerendo munere simul xim annos confecisse, ex eo deprehendas, quod Felicem primum, qui surrogatus in Celsi locum, pontificatum ab anno Christi centesimo quadragesimo secundo iuisse, nonnulli sentiunt veterum. Hæc suo quoque calculo comprobat Bucherius noster loco antea citato.
6 Hæc porro propterea deduxi uberius, quam ad iv Januarii faciendum censueram, quod Hispani quidam scriptores interque eos amicus noster Joannes Tamaius de Salazar, eumdem hunc esse Celsum putant, qui sub annum IXXX Toletanus Episcopus fuit, Montani decessor. Hauserunt id ex duobus Chronicis nuper editis, altero sub nomine M. Maximi Cæsaraugustani Episcopi, altero Juliani Petri. Prius ad Bram IOLVI, sive annum IXXVIII Christi, ita habet: Hectori Toletano Episcopo succedit Celsus natione Germanus, vir egregie doctus, et opinione raræ sanctitatis clarus. D Julianus num. 239: Hectori Toletano Episcopo succedit Celsus natione Germanus, vir sanctus, cujus agitur in Germania dies xxx Maii. Vir fuit doctus. Hector, vel Ferrandus, rediit in Africam: ad annos IXXL vivit: supplet opera S. Fulgentii Ruspensis Episcopi, magistri sui, qui Iberiæ, vel Ibris, migrat ex hac vita anno Domini IOXLV. Ad annum vero IOXXV ista habet Maximus: B. Montanus succedit Celso sanctissimo viro, qui patriam suam Treverensem repetens, ibique prædicans, vitæ sanctimonia ac miraculorum frequentia fulget: ejus translatio celebratur xxiii die Februarii. Julianus autem num. 265, Celso, inquit, viro sanctissimo, ad Germaniam profecto, et ibidem sancte mortuo, succedit Montanus, Archidiaconus Toletanus, doctus et sanctus. et Toleti Ferrando magistro usum.
7 Acta hinc S. Celsi, Episcopi Toletani in Hispania, ut ait, et Treverensis in Germania, Confessoris, ista concinnavit Joan. Tamaius: Celsus cum ex Germania originem duxisset, in Hispanias adolescens adventavit, et apud Toletum, urbem Gothorum regiam, S. Hectori Ferrando ipsius Sedis Præsuli adhærens, tanti Magistri doctrinam æmulatus, ad sublimem eruditionis Ecclesiasticæ apicem, mira sedulitate pervenit. Porro Celsi disciplina pietateque sic omnium civium animos amabili compositione mollivit, ut vita functo Ferrando, in patriarchalem Hispaniae Sedem suffectus, Toletanæ Ecclesiæ haculum reportaret. Dein pluribus interjectis, ista subdit: Hac et aliis serventis zeli, doctrinae, et virtutum operationibus cumulatissime exantlatis, in Germaniam redire compulsus, apud Treviros fuit humanissime susceptus: in quorum contubernio ita vitam traduxit honestissimam, ut demortuo Aprunculo ipsius urbis Episcopo, ei, meritis efflagitantibus, et omnium suffragiis expetentibus, renuens licet, successerit Antistes. Illam demum Ecclesiam inter validos persecutionum turbines mirifice rexit et direxit, vita et moribus cum Christi disciplina consonis, tum studio, tum exemplo, populi sui mentes ad patriæ coelestis amorem accendit. Denique optime munito ovili Dominico doctrinis et disciplinis, æternam ad requiem profectus est, in Kal. Junii, anno Domini IOXXV. Cujus corpus in ecclesia S. Eucharii sepultum, ad usque annum DCCCCLXXVIII delituit: quo Egbertus Trajectensis Episcopus, post Trevirensis, illud vii Kalendas Martii, in eadem invenit ecclesia: et honorifice collocatum, mira civium veneratione colitur. factum ibi Episcopum,
8 Non verebor jam, ne irascatur mihi humanissimus Tamaius, aut, (ut ad xix Januarii pag. 494) oggannire scribat, si nolim suppositiis illis commentariis Dextri, Maximi, aliorumque niti, cum ipse sibi id licere voluerit, ut ab iis impune resiliret. Ait enim, Hectorem Ferrandum anno IOXVIII mortuum, quem Julianus ad annum IOXLV vixisse tradit. Et hoc sane quidem fatendum est, si idem hic esse dicatur Ferrandus Carthaginensis Ecclesiæ Diaconus, sanctique Fulgentii discipulus, quem ipsi volunt supplevisse opera magistri sui: ut non potuerit annis XII ante hunc decessisse, cum ipsemet Tamaius obitum S. Fulgentii anno IXXXIX statuat. Imo ad annum IOXLVI pervenit, quando, excita jam Constantinopoli quæstione de Tribus Capitulis, ipse, ut alias saxpius, ab Anatolio et Pelagio S. R. E. Diaconis rogatus est, ut (quod Facundus Hermianensis Episcopus lib. 4 cap. 3 testatur) habito de hac causas diligenti tractatu cum reverentissimo ejusdem Ecclesiæ Carthaginensis Episcopo, vel aliis, quos et zelum fidei et divinae Scripturæ sciret habere notitiam, consulentibus responderet, quid observandum in commune omnibus videretur.
9 Sed de Ferrando plura fortassis alibi, si nobis constiterit Sanetorum albo esse adscriptum. Illud hic sufficiat
A ciat verbo judicasse, Celsi illius Toletani Episcopi, qui tamen a nostro hoc quam longissime distat, non fuisse decessorem, neque eumdem esse Hectorem illum Carthaginis Spartariæ Episcopum, qui concilio Tarraconensi anno Christi IOXVI interfuit: neque demum omnino Episcopum fuisse. Nam Facundus jam citatus, ipsius Ferrandi æqualis, eodem libro, laudabilis in Christo memoriæ Ferrandum Carthaginensem Diaconum vocat. An si tot annis Episcopus fuisset, id ignorare Facundus, in eadem cum ipso Africa degens, potuisset? Ipse quoque Ferrandus ita epistolam suam vel libellum pro Tribus Capitulis orditur: Dominis beatissimis, et devotis obsequiis prosequendis, Sanctis fratribus et Condiaconis, Pelagio et Anatolio Ferrandus exiguus. Quo more rituque Condiaconum se illorum faceret, si jam tot annos Episcopus fuisset, et quidem in clarissimis duabus Hispaniæ urbibus? Quid de eo S. Isidorus Hispalensis in eadem Hispania doctissimus Fpiscopus? nonne cap. 14 libri de Scriptoribus Ecclesiast. Ecclesiæ Carthaginensis Diaconum vocat, nulla Episcopatus facta mentione, cujus nec ceteri antiqui meminerunt?
10 Verum missam nunc longiorem de Ferrando disputationem faciamus, quando ea nihil attinet ad S. Celsum Trevirensem Episcopum, cui cccc annis eo antiquior est. Neque accuratissimus Garsias Loaysa, Hectorem, qui concilio Tarraconensi interfuit, vel Ferrandum vocat, vel in catalogo Antistitum Toletanorum reponit, sed successisse Petro I Celsum ait, Celso Montanum, qui anno Christi IOXVII concilio Toletano II præsuit. Congruit Catalogus quem Franciscos Pisa vulgavit ex tabula sacrarii Toletani. Nec illud dissimulaverim non probari mihi, neque probandum facile Curiæ Romanæ, quod dicatur ille Montani decessor Celsus in Patriarchalem Hispaniæ Sedem suffectus. Non enim Metropolitam, v. g. Cæsareæ Cappadociæ, Ephesi, Heracleæ, quem nos Primatem nunc vocamus, quisquam Patriarcham recte dixerit.
11 Quod num. 4 recitavimus S. Celsi Trevirensis eloqium ex Saussaio, ejus partem ad Toletanum transtulit, ut jam diximus, Tamaius: illud tamen minus apte, quod cum ille inter ipsos persecutionum turbines, Ethnicis nimirum Imperatoribus adhuc Christianos infestantibus, S. Celsum Ecclesiam suam direxisse scribat; hic quoque Celsum alterum inter validos persecutionum turbines mirifice rexisse et direxisse eam scribat. Qui enim turbines persecutionum Ecclesiam Trevirensem agitarunt ab anno IOXVIII ad IOXXV, quo obiisse Celsum ait? Tenebat tunc Austrasiæ regnum Theodericus Clodovei Magni filius, religionis propagandæ, ornandæque Ecclesiæ studiosus. Sed nec illud quidem Tamaius sat idoneo calculo firmarit, quod Celsum, quem ait anno IOXXV obiisse, statuat S. Aprunculi successorem, qui non nisi anno IOXXVIII S. Vibicio successit, ut ad illius natalem XXII Aprilis dicemus, et ad Vibiciu v Novembris.
12 Quod Celsum suum Julianus coli in Germania, Treviris Tamaius, XXX Maii scribant; nullum vidi MS. aut excusum Martyrologium, (vidi autem plurima) Breviarium nullum, in quo ad eum diem Celsi exet nomen. Neque Toleti etiam aut coli olim, aut Sanctus appellari solet, ut ex Pisa et Loaysa patet. Didacus de Castejon Episcopus Lucensis in libro de Primatu Ecclesiæ Toletanæ, sed Maximum et Julianum secutus, Sanctum vocat et coli Treviris asserit: clamant Treviri nullum se Celsum nosse, præter antiquum illum, seu Confessorem seu Martyrem, tertium a S. Materno Apostoli Petri discipulo.
§ II. Inventionis S. Celsi tempus, historia, commemoratio.
Quæ prima Treviris, totoque forsan Belgio, creditur Februarii T. III. fundata Christianis ecclesia, domus fuit Albanæ mulieris senatoriæ, cujus S. Eucharius extinctum filium divina virtute ad vitam revocarat, ut XXIX Januarii in Vita S. Falerii cap. 3 num. 13 dictum. De ea ecclesia ista leguntur in Epitomæ gestorum Trevirorum Scheckmanni lib. 2 cap. 1. Tum illa domum, quam satis amplam et præeminentem habebat, sanctificante B. Euchario, in ecclesiam deputavit: quam B. Eucharius sub nomine S. Joannis Apostoli et Evangelistæ consecravit. Sita est ad meridiem urbis extra portam mediam: quam hodie incolunt religiosi ordinis viri, Christo sub regula D. Benedicti militantes. Digne tandem pro meritis remunerandus sacer Antistes Eucharius ubi jam xxiii annis pontificium administrasset, vi Id. Decemb. in pace quievit, et sepultus est in basilica S. Joannis prædicta.
14 Ferum S. Eucharius, quem tradunt anno LXXIII obiisse, qui potuit ecclesiam S. Joanni Evangelistæ in Divos recepto dedicare, cum hunc S. Hieronymus lib. de illustr. Eccle. scriptorib. cap. 9 dicat usque ad Trajanum Principem perseverasse... et confectum senio, sexagesimo octavo post Passionem Domini anno mortuum? Is autem erat annus Æræ vulgaris Xcix. Ea forsan ædes postmodum restaurata, S. Joanni Apostolo dicata, dein ab ipsomet Euchario novum titulum sumpsit. Browerus non ab Euchario, sed solum antiquitus Apostolo dicatam scribit Annal. lib. 2 pag. 174. Corpus ejus (Eucharii nempe) anno Christi LXXIII, æde, quæ antiquitus B. Joanni Evangelistæ, inde vero ipsius nomini sacra dicataque fuit, humatum est: ubi et septemdecim ordine deinceps succedentium Antistitum sepulchra, magna olim veneratione et præcipua religione colebantur. Cum anno deinde CIOCXVII inventæ S. Mathiæ Apostoli ibidem reliquiæ essent, templumque restauratum, et ab Eugenio III Papa Idib. Januarii CIOCLXVIII dedicatum; sensim postea templum et monasterium S. Mathiæ nomine ad haec usque tempora celebratum, uti plenius dicetur XXIV Februarii ad S. Mathiæ Vitam.
15 Inter septemdecim illos Præsules, quos Browerus scripsit in æde S. Eucharii post illum sepultos, S. Celsus fuit: cujus corpus IOCCCXXVI post ejus obitum annis inventum, translatumque ab Egberto Trevirensi Episcopo, viro nobilissimo, quem Joannes Gerbrandus a Leidis in Chron. Belgico lib. 8 cap. 2 Theoderici Hollandiæ secundi Comitis filium fuisse scribit: de quo plenius agemus IX Decembris, egimusque obiter xv Februarii, cum de S. Severo Presbytero esset sermo.
16 Hujus Inventionis Translationisque historiam litterarum monumentis consignavit Theodericus ejus temporis scriptor non indoctus. De eo Trithemius in Chronicis monasterii Hirsaugiensis ad annum eo pag. 43 ita scribit: His quoque temporibus claruit apud Treviros nostros Theodericus monachus coenobii S. Mathiæ Apostoli, ordinis nostri, qui cum esset vir studiosus atque doctissimus, scripsit de inventione S. Celsi librum unum: quæ per Egbertum Archiepiscopum vi Calend. Martii, in præfato monasterio facta est. Non satis Trithemii verba expendit doctissimus Joan. Tamaius de Salazar, cujus ad diem XXIII Februarii hic est titulus Inventionis: Historia de Inventione Reliquiarum S. Celsi Confessoris, auctore Theodorico monacho in coenobio S. Mathiæ Hirsaugensi, qui vixit anno Domini MI. Non est Hirsaugia Treviris, nec S. Mathiæ in ea cænobium: sed in diæcesi Spirensi trans Rhenum, atque in Ducatu Writenbergensi, ad Nagoltam fluvium, qui Entio immistus, Niccaro illabitur, ac demum in Rhenum defertur: olim id cænobium S. Aurelii cella dicebatur. Ejus Chronica componere expit Trithemius cum Albas Spanheimensis esset, absolvit cum præesset cænobio S. Jacobi Majoris apud Herbipolim. Is porro loco citata apud Treviros nostros scribit, quod in diæcesi Trevirensi natus esset.
A Alioquin sexta post linea ostendit S. Mathiæ monasterium Treviris fuisse: Floruit etiam his temporibus, inquit, Theodorus monachus S. Mathiæ Trevirensis, contemporaneus Theodorici monachi et condiscipulus. Sed ipsemet Theodericus disertissime testatur, se in illo cænobio, quod tunc S. Eucharii dicebatur, anno cııvi monachum factum, ac paullo post jubente Richardo Abbate Inventionem illam S. Celsi ac miracula mandasse litteris, ejusdemque cænobii monachos identidem Fratres nostros vocat.
B
17 Inventionis ac Translationis S. Celsi meminit Magnum Chronicon Belgicum, sed rídiculo modo: Venerabilis Egbertus, inquit, Trajectensis Episcopus, filius Theodorici, secundi Hollandiæ Comitis, nobilitate et virtute insignis, cœpit anno Domini 10ccccLXX. Tum quibusdam interjectis: Corpus S. Celsi Confessoris in cemeterio S. Eucharii, ipse pro celebrando ibidem divino Officio ad monasterium pertulit: cumque post expleta Missarum solennia a Fratribus obnixe ad cibi potusque caritatem sumendam rogaretur; ne eis onerosus cum tanta comitatus ambitione esset, maluit oblatam a Fratribus caritatem réjicere, et reditum suum ia urbem maturare. Cum vero venisset ad fluvium Olevia, cœpit infirmitate gravi deficere, et simul ut ad Sedem suam venit, diem clausit extremum. Sepultus ibidem in parva ecclesia, quam ipse construxerat in honorem S. Andreæ. Hæc ex Chronicis eorumdem Pontificum. Ita ibi. Unde occasio præbita Tamaio scribendi, quod supra num. 7 relatum, Egbertum primo Trajectensem Episcopum, post Trevirensem fuisse. Carebat tunc Trajectum superius, sive ad Mosam, Episcopis, Sede ante cci. annos Leodium translata: inferius Trajectum, sive Ultrajectum, nullum habuit Egbertum Episcopum. In Chronico mendum a typographo est: sed majus incuria scriptoris aut collectoris, dum mortem Egberti conjungit cum S. Celsi translatione. In Chronicis, quæ citat, sive Gestis Trevirorum, ita habetur: Corpus insuper S. Celsi Confessoris in cimiterio S. Eucharii reperit. Ac deinde, duabus interjectis paginis, ista subnectuntur: Adveniente quondam festivitate S. Eucharii, ipse pro celebrando ibidem divino officio ad ejus monasterium perrexit. Cumque post expleta etc. ut in Chronico, sed additur, ecclesiam illam S. Andreæ, in qua ipse sepultus, fuisse in latere ecclesie dextro. Eadem fere omnia, quæ in Gestis Trevirorum extant, narrat Gerbrandus a Leidis lib. 8 Chronici Belgici cap. 2, et Vita MS. Egberti, inde excerpta. Browerus Egberto lib. 10 pag. 390 scribit, anni 10ccccLXXVIII vel principio, vel prope id certe, gubernationem Trevirensis Ecclesiæ obtigisse: ac pag. 606, v Idus Decemb. anno Dominicæ Incarnationis 10ccccLXII obisse, cum Ecclesiam rexisset senos denosque per annos. Agit et ipse satis luculente de inventione S. Celsi et translatione, sed certo anno non videtur affigere. Contigit tamen antequam Otto II anno CMLXXX abiret in Italiam.
19 Ceterum est anniversari illius Inventionis Translationisve commemoratio plerisque recentiorum Martyrologii inscripta. Recitavimus supra num. 4 elogium, quod de eo Saussaius contexuit. Hermannus Greven, Galesinus, Canistus: Treviris inventio S. Celsi Episcopi et Confessoris. Eadem, verbo subinde uno mutato demptove, habent Martyrol. Coloniæ excusum anno D 1490, Maurolycus, Molanus, Ferrarius. MS. Florarium, ut et supra, Martyrem, facit.
20 Lubet demum adjicere Lectionem, quæ tertia in vigilia S. Mathiæ legitur Treviris de S. Celso, in qua tamen corrigendum, quod dicitur, Egbertum ejus anniversarium imposterum vii Kalend. Martii indixisse, nam Theodericus solum tradit, mandasse, ut festum ejus pridie Nonas Januarii religiose coleretur. Forsan tamen postea vel ipse decrevit, vel aliquis successorum, ut etiam Inventionis solennitas xxii Februarii ageretur. Lectio porro ita habet:
21 Celsus claro stemmate ortus, Trevirenses et Tungrenses gubernandos post Auspicum suscepit, quintus inter primos illarum Ecclesiarum Episcopos, qui efferata in religionem Christianam gentium immanitate sublati sunt. Quo in munere tredecim annos eumdem confesisse traditione accepimus. Hujus corpus olim Egbertus Archiepiscopus, dum novae basilicæ S. Mathiæ fundamentis aperiendis implicaretur, certo indicio invenit, ejusque virtutem et eximiam sanctitatem universæ multitudini, Inventionis solennitatem frequentanti probavit. Nam velo particulam ex digito B. Celsi involvit, jactavitque in prunas vivas ad se sacrificantem ex composito allatas. Missæ autem canone peracto, reliquias sacras illaeo atque innoxio velo, ingenti omnium cum stupore, domita flamma Præsul extraxit: ejus anniversarium imposterum septimo Kalendas Martii indicens.
Historia invent. s. Celsi
auctore Theoderico monacho, ex MS. Budecensi et Trevirensi.
Epistola dedicatoria auctoris.
Excellentissimo Christi operario Patrique permagnifico Richardo, suus ille suorum ultimus Theodericus, quo inter monachos nihil habetur vilius, monastici tamen haud immemor propositi, omni apologiæ dimota ambage, veræ obedientiæ obsequelam. Rogat namque paterna pietas vestra, imo inevitabiliter imperando injungit, quatenus Inventionem sacratissimæ glebæ beati Confessoris Christi Celsi, cujus præclara merita ejusdem vocaminis produntur etymologia; necnon qua occasione, Divinitati quidem ante temporis motum cognita, nostris autem a fæcelentis diebus, piæ memoriæ Egberto Trevericæ urbis Hierarcha, ob enormem quamdam Ecclesiæ utilitatem solenniter nacta beata ejus lipsana mortalibus sint tandem detecta; sed et insigni meritorum illius indicio, quæ ob tanti thesauri eatenus occultati optabilem ostensionem luce clarius acta esse noscuntur, mea pusillitas qualicumque relatu, stylo memoriæque, posteritati prospiciens, mandare non differat. Neque enim æquum fore censetis, ut tanta miraculorum tanti viri coruscatio, ob multiorum salutis augmentum cælitus profusa, inerti remaneat taciturnitate abstrusa.
2 Ad quod ego, Miror, inquam, admodum tantæ prudentiæ virum, ac vehementi stupore percellor, quidnam vobis animi sit, quod omissis et quasi vilipensis tot vernulis domi militiæque insugillabiliter agentibus, quos in B. Eucharii spiritali gymnasio, dogmate sovetis sacro, inexperti adventitii imbecilles humeros tanti mole mandaminisb carricare malitis. Testem enim omniscium adhibeo Deum, (non quod ejusmodi mentis sim, quod vestræ præceptioni, quod fas non est, vel muscitando recalcitrare velim) plures vestris in laribus promotioris ingenii expertus sum Fratres, quibus si idipsum onus duce obedientiæ ratione imponeretur, impertesis, ut verum fatear, humeris
A humeris portare, ac vestris per omnia votis ad plenum satisfacere quivissent.
3 Sed quid pluribus opus est? Destinatum est quidem monachis, quadam specialitate præ ceteris, quatenus moram nesciant in explendis priorum suorum præceptis; et quamquam illis injungantur impossibilia, de Domini semper miseratione confidentes, sciant sibi omnia fore explebilia. Quapropter experiar votis quæ injungitis, certo certius credens, quod B. Celsus suis mihi precibus possit obtinere, quatenus hoc glauceum pelagus merear salvis mercibus enatare, atque ad optabilem portum illæsus valeam pervenire. a Ita habebat Gumansii nostri apographum: vixque ambigo, quin auctor, nuvas rarasque identidem voces affecians, ita scripserit. — b Carricare ob-ervat Gerardus Joannes Vossius llb. 4 de vultis sermonis et variis glossemalibus cap. 3 proonerare, ac proprie currum onerare carro aliquid advehere, usurpatum a variis medii ævi scriptoribus.
S. Eucharii monasterium Treviris ab Egberto Episcopo reædificatum.
Cum omnibus divinæ atque humanæ philosophiæ sectatoribus liquido constet, quod Treverica Metropolis tum mundanæ dignitatis antiquitate, tum etiam Catholicæ fidei Cardinali majestate, jure meritoque totius Galliæ a Archisterium sit hactenus vocitata, atque Apostolicæ auctoritatis quadam particularitate ceteris undique secus Ecclesiis eminentius sublinata; ob hoc scilicet lætabile accidens, quod eam universitatis conditrix personalis Trinitas atque essentialis unitas Deus, primitivo sancti Evangelii fulgore per triumb operariorum suorum perpetim remunerandum laborem deifice visitare atque illuminare dignata est; satis revera inconsequens visitur, si ea quæ jam clenenti respectu, in calce temporum, apud ejusdem urbis Ariopagum ostendere censuit, silentii torpore fumaliter in auras evanescant. Si enim suaviloquo superstite Augustino apudc Hipponem regiam urbem similia panderentur, augustissimus ipse rhetor, rhetoricis (uti sibi moris fuit) plura obinde volumina venustaret floribus. Sed magnum magna, parvum autem parva decent. Dimittamus Augustinum philosophiæ pennis ad sidera volare. Nos autem perd tapinosin præcelsa gesta fenestratim propalantes, humilibus oportet consentire. Omnipotens etenim Deus, qui absque indigentia aliqua possidet omnia, solius tantum salutis nostrae avidus esse creditur, nec observat in ejus sacrificio quantum sit, sed ex quanto illi offeratur. Hinc ordiendum est atque expediendum opus propositum: sed utinam tam diligenter explicitum flat, quam devote obedientia inchoat. se divinitati gratam hostiam, in practica videlicet columnam, in theorica autem turturem.
6 De liberalitate vero ejus, qua unice opimatus extitit quid condignum eloquar? Novum quippe in illo Joannem, quemg Eleimonen vocant, videres: quia opes, quas ei Deus profusius largitus est, pleno, ut ita dixerim, cornu per manus egentium transmisit in coelum. Monasteria namque, quæ Trevericæ subjacet exedræ, ante ipsius sane tempora ultra communem Deo servientium modum erant indiga, atque asperrima victualium necnon utensilium confecta inopia: et ob hoc religio monastica non minimum passa est deliquium. Sicque rarescente morum perfectorum ventilatore, ignis ille divini amoris, quem Veritas misit in terram et voluit vehementer accendi, jam abundante quoquo locorum iniquitate, non modo frigescere, verum, quod periculosius est, modis omnibus cepit extingui.
7 Nam venerandæ memoriæ antecessor ejus Theodericus, doctor quidem extitit facundissimus, atque familiae Domini procurator industrius; sed quia temporis angustia ob multiplices rei publicæ exactiones totiens totiensque erat coartatus, minus monasteriorum necessitudinibus consuluit: quia nec unde, obvium sibi fuit. At iste summo veneramine nominandus, regiam viam a dextris et a sinistris incedens, militum ambitionem refrænare non timuit: conprovincialium tyrannidem æquus arbiter auctoritate compressit, et omnia quæ monasteriis hostili fuerant invasione subtracta, manu potestativa undecumque recollegit, ac monasteriorum partibus sub magna vigilantia reconsignavit, et, ut pius pater familias, neglecta atque ætate consumpta resarcire tantopere curavit.
8 Cumque paterna lumina et ad septa B. Eucharii contorqueret, monachorumque illius paupertatulæ nimium condoleret; sapienti usus consilio, primum monasterio dignum delegit dispensatorem, Abbatem videlicet, nomine Gotherium, unice apudh Gandense cenobium i disciplinatum, cui tantum supplementi sumptuum in agris vineisque, exceptis aliis perplurimis donariis, ornamento monasterii conducibilibus, contulit, ut quamdiu firmamenti sphæra volvitur, ejus perenne meritum proinde capiat incrementum. Quanta autem aliis monasteriis suæ pastoralitati æque subactis, et agente inopiæ pressura pene collapsis, ad restaurationis gratiam larga manu concesserit, qualiterve monasticæ religioni, quæ tunc temporis ubique pessumdari videbatur, utpote favorabilis animarum languentium archiater, auctorali antidoto succurrerit, modum atque calculum excedunt, ideoque ad narrandum sermo succumbit.
9 Adeo denique virtutum pædagoga caritas in ejus pectore vigorabili imperio sceptrum obtinuit, quatenus cum Beato Job haud injuria dicere posset, quia ex utero matris meæ egressa est caritas mecum. Doluit siquidem frequenter udisque luminibus alta multiotiens suspiria traxit, quod sacellum, in quo pretiosus Domini Archipræsul Eucharius, una cum beatissimis k commanipularibus suis, in pace pausiatat et adventum Redemptoris expectat, humili nimis atque paupertino, tot labentibus annis, duraret instrumento: secum anxius in archivo mentis volvens, quatenus vitam sospitate comitante, condigno, quantum ad hominum æstimationem, apparatu, jactato novo fundamine, tantis Patronis omnigeno, uti l decuerit, ornatu dominicalem unguetenus perpoliret Ecclesiam; nauci pendens istam nostram veteranam, et ex obliquo vocans eam redituum repositorium.
10 Cumque tam spiritali voto crebra intentione esset occupatus; accidit quadam vice, ut præfato Principi, qui eum Apostolici honoris prærogativa dignatus
Adignatus est, præ ceteris Ecclesiarum Vatibus morali affatu coesset, eique inter alia Ecclesiasticæ utilitatis consilia hujusce m voluntatis januas aperiret. Imperator vero, uti Catholicissimus mundialis aulæ rector, tanto tanti Pontificis conjubilans voto, præ nimia mentis alacritate, in hæc prosiliit orsa: Benedictus Deus super thronum æternæ majestatis suæ, quì nobis tam gratam sibi inspirare dignatus est voluntatem: et Benedictus B. Eucharii monachorum unanimus coetus, per cujus necessarias orationes totius Imperii nostri a Domino reguntur sortes. Et si divina sors in diebus nostris hoc propositum perduxerit ad effectum, lætus jam posthac viam universale carnis ingrediar: tantum ut apud Jesum Christum Judicem justum, B. Eucharium, primum Trevericæ urbis doctorem, pium pro excessibus meis merear invenire patronem.
11 Et post hæc, Ite, inquit, quantocyus, et omni conamine spiritali instate tam pio labori. Potens enim est Deus, qui vobis præstitit velle, subministrare et posse. Hoc autem nolo vos lateat, quia si fervida voluntate ad jaciendum fundamentum insudare satagitis, postquam mihi compertum fuerit, quod tantum in altum consurgat, quatenus unius cubiti mensuram super terram ostendat; talis vobis de fisco nostro suppetias præbebo, ut parvo aliquantorum interstitio annorum, usque adeo profectum læto sudore capiat, qui citra spem communem ad summum usque pertingat. a In Vita S. Pelcoli, 40 circitter annis ante hanc historiam scriptia. editaque a nobis 18 Januarii cap. 1 num. 2 gloriantur se sortiri Dominici gregis ductores in civitatibus muratis. et architeriis Episcopalibus, nec non castellis turribus premunitis. Ubi ea vox suma videur pro Ecclesia epi. copeli: Al bi pro monasterio 17 Januarii in Vita S. Antonii cap. 19 num. 108. qui ad interius archisterium, propter asperitatem itineris. et ob sequentium multitudinem, et horridam solitudinem ire non poterant. Ubi mula annolavimus de ea voce, 4 Januarii in Vita S. Fausiæ Virg. Marl. pag. 1091 pro eodem est architerium cap. 1 num. 3 Tantam etenim erga ipsum architerium habebat devotionem. Novavimus apud S. Eulogium arcysterium et ascysterium legi. Pottus asceterium, sive àxx. g. h. p. legendum, id est, exer. it. an. pottus patæstra — b III primit Trevirorum Episcopi. S. Eucharius, colitur 8 Decemb. S. Valerius, 29 Januarii, S. Maternus 14 Septembris, de quibus sxpe alibi oclum. — c Hippo Regius Africae urbs, cujus Episcopus fuit S. Agustinus. — d Tætosiæ est humilitas, sive ajuectio. hic styli vitium est. — e Olto 2 anno 907 a patre collega imperii adscitus, e tñe a Pontifice die Nativitatis Christi coronatus; patre anno 973. 7 Mati mortuo, solus deinceps imperavit usque ad 8 Decembris 983. — f Multi Sanctum ac Beatum vocant, Vitamque adeo ejus cum Sancti itulo reperimus in MSS. codicibus, sed ex G. s. Trevirorum excerplam. Textatur flowerus pag. 600 memoriam ejus passim in ritualibus et antiquis Fastorum libris ad 9 Decembris diem annotatam Quo die æe eo agenus. Supra reculimus diem annotatam Quo Alexandrino, fuse eginus 23 Januarii quo colitur a Latinis, a Graecis 12 Novemberis. — h Celebre fuit in urbe Gandaio monastatum, sub nomine S. Petri et Apostolorum. deim S. Bavonis dictum æstet, ubi nunc arx. bona post ad S. Joannis. xdem translata, quæ nunc S. Bavonis appellatur, Cathedra Episcopali et colegio canonicorum illustris. — I Erat non multo ante a driam, monachilis disciplina, ut ad ejus Vitam 3 Octob. et alibi Ita MS. Trevirense S. Maximini. Al Budicense, e quo nobis Vitam hanc Joan. Gamansius noster de. cripsi. habebat, decreverit. — m Ita codex Budicensi. Trevirensis, utilitatis.
Sepulchrum S. Celsi inventum, diligenter et sancte custoditum: Reliquiarum decreta translatio.
Quo Caesareo gloriosus Pontifex animatus promisso, divino comitatus auxilio, mentis conceptum opere tenus implere gestiens, quamplurimis strenue accersitis et corrasis cæmentariis atque fossoribus ad locum tetendit. Cumque jam per dies aliquot fodiendo laboratum fuisset; repente fossoresinopinis ictibus, in ter quaterque Beati Celsi, uti divinitati placuit, a polyandrum impegerunt. Quia sicut, in libro beati Job legitur, nihil sit in terra sine causa; non enim hoc fatum, sed dispositio divina esse creditur, (quia Catholicis auribus fatum abhorret,) D quamvis aliud occurrerit, præterquam quod intendebatur. Nam si B. Celsus eo loci depositus non fuisset, a fossore nullo modo inveniri potuisset. Rursus si fossor terram non subrueret, thesaurus Domini adhuc inventus non esset. Nam quod omnipotens Deus ante secula fieri disposuit, hoc morta-libus miris modis in seculo secundum suum velle declarat. Ecce dum insensibiles lapides ad obsequium Domini dolantur, lapides vivi inveniuntur: quatenus vivaci ingenio advertamus, quod Divinitas non in manufactis templis habitat, sed potius nos ipsi tem-plum Dei vivi esse debemus, propter quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
13 Erat autem sarcophagus ipse, in quo resurrectionis nudum granum maturandi gratia per tot tempora latuit, miri candoris petra, quam vulgusb cretam vocat: et tabula desuper marmorea, in qua sanctitatis ejus index titulus fuitc caraxatus, hunc modum continens:
Sollicitus quicumque cupis cognoscere tumbam,
Præclarus jacet hic nomine vel meritis Celsus, quem Dominus vero insignivit honore,
Non segnis patriæ semper ubique vigens:
Qui genus atque ortum claro de stemmate traxit,
Affectuque pio conditur hoc tumulo.
14 Operarius autem, qui primus omnium in tumulum offendit, rusticus erat; et totius pene rationis, uti id hominum genus noscitur, incapax. Non enim sciebat Beatum Job dixisse, Caussam, quam nesciebam, diligentissime investigabam: sed præcipitationi manum incautus dedit, tabulamque bipenni rapit: ut vix a doctis viris titulus legi inerrato quivisset. Cumque a circumstantibus mordaciter satis reprehenderetur, quare tam temere ageret, ut nec scripturæ parcere vellet; insanum caput pro minimo suspiciens, tale fertur dare responsum: Quidnam promerui? Petra ista, quam rupi, non majoris apud me pretii æstimatur, quam vilissima, quæ sub pedibus meis calcatur, nec differentia aliqua esse videtur. Sed ut omnibus in propatulo claresceret, quod apud justum Judicem Deum nihil remaneat inultum, quod tam negligenter margaritam, quæ in summi Regis ornamento ponenda est, attrectavit, impune misero non cessit: ita ut omnibus tam præsentibus, qui viderant, quamque absentibus, qui fama volante didicerant, non minimum incuteret metum. Nam die tertia, subitanea morte vitam finivit: ut omnipotens Deus ostenderet liquidius, quod B. Celsus omni reverentia spiritali nominandus, fidelibus sit cum Apostolo odor vitæ in vitam, infidelibus autem atque obstinatis odor mortis in mortem. Sicque factum est, ut unius perditio multorum fieret salvatio, juxta quod Salomon ait: Multato pestilente astutior erit innocens.
15 Cumque tam lætus rumor sub cursili festinantia ad pii Pontificis notitiam pervenisset, multilauda gratiarum actione, omnium datorem largitionum benedixit Deum: sique impiger moræ nescius ad divinum spectaculum proruit, Clero circumstipatus. Sed quamvis incepti operis esset avidissimus, hanc tamen interruptionem sustinuit lætissimus, vera fide ex tituli assertione certificatus, quod in diebus suis super urbem Trevericam divinitatis dignanter delapsus esset respectus. Omnibus igitur, quæ acciderant, prudentiæ scalpello diligenter rimatis; beati pignorisd taphum de loco depositionis movere nequaquam præsumpsit, sed tantum auctoritatis suæ sigillo sub vigilum excubiis signare curavit: psalmicies interim monachos ibidem constituens, qui ob merita tanti Justi in inintermissibiles persolverent laudes divinitati: quoad ipse Coepiscoporum suorum consultu plenius perdisceret, quid de re tanta fieri oporteret:
A oporteret: sicque transcripto tituli e tomo, Episcopii delegavit Claviculario.
16 Cumque, secundum tanti Pastoris intemerabile statutum, die noctuque Fratres in pausatorio Justorum, nunc sub divo, nunc sub tecto divinum frequentarent officium; summumque importunis precibus compellarent solem, qui voluntatem timentium se proculdubio facit, et deprecationem illorum exaudire solet; non multo post corrogata est imperiali edicto solennis synodus quamplurium Episcoporum atque Abbatum, Patrum videlicet Belgice necnon Germaniae, apud regale palatium, quod barbarico vocabulo Engilenheim vocitatur: in qua nonnulla Ecclesiasticæ utilitati necessaria, sanctorum Canonum præviante auctoritate, dulciter sunt promulgata, atque successuræ posteritati inviolabiliter observanda indicta. Cui necessario interfuit Trevericæ Ecclesiæ Metropolitanus benemeritus Egbertus, cujus memoria, quamdiu Hodie dicitur, semper est in benedictione habenda: quia piis ejus studiis asscribitur, quod suæ Ecclesiæ Clerus scientia ac religione nobilitatur. Discussis sane inibi multis, quæ synodica postulat rubrica, postquam tantus Archipræsul, qui inter omnes illos primatum tenuit, vacuum sibi fore ad loquendum pervidit, arrepto pitaciolo, cui erat inscriptus B. Celsi titulus, ordine quo oportuit; qualia apud urbem suam divina dignatio præ manibus revelaverit, Tulliana faecundia coram peroravit, titulumque ipse recitavit.
17 Quibus auditis Imperator, immenso perfususf gaudimonio, sacrum et Deo decibilem his verbis affatus est conventum: Gaudete fratres et Patres in Domino, et laudate ex intimis visceribus Dominum Deum nostrum, qui mira æternæ suæ bonitatis gratia respicere dignatus est ad tempora nostra, dando Ecclesiæ suæ apud Trevericam Metropolitanum novum patronum B. Celsum, quem virtutibus perplumem plenumque dierum, a tempore exitus sui de Ægypto, hactenus in supernis sedibus concivilitavit frequentiis Angelorum. Iterum rogo, gaudete, quia, ut verum fatear, non solum exinde nobis salus aucta est, verum etiam pii Pastoris probitas ejusdem urbis, quem in præsentiarum cernitis, enucleatim patefacta est. Quod cum audissent utriusque ordinis Sacerdotes Domini, qui eidem sacræ interfuerunt synodo, expansis ad cœlum manibus, pias præ gaudio fuderunt facrymas, immensas Conditori referentes grates, qui tam gloriosum pignus non passus est subterrari diutius, sed cujus apud ipsum esset meriti, miraculis, coruscantibus censuit palficari. Neque enim fas fuit, ut illi deesset in terris obsequium Ecclesiasticæ militiæ, cui jam in cœlis a Domino redita erat corona justitiæ. Post hæc sacro placuit concilio, quatenus Augustig prostagmate præeunte, atque Episcoporum indisgregabili consensu comitante, Trevericus Vates naviter Sedem suam revisere debuisset, et glebam B. Celsi, una cumh subice Clero, de tumulo proprio levare, atque sublimiter in arcella, quasi in quodam divinarum opum gazophyllacio collocare, sicque totius sanctitatis cultu, acsi summi Regis non qualecumque membrum, sacro altari imponere. a Polyandrum sæpius in Vitis SS. occurrit, pro carmeterio aut sepulchro. In Vita S. Viventii 13 Janu. cap. 7 num. 37 pag. 814. Donec inveniatur Sancti polyandrum Viventii. El 13 Janu. in historia Translot. S. Mauri cap. 7 num. 47 pag. 1060. Venerabilia exornare non desinit polyandra Sanctorum. Item 28 Jan. pag. 636 in 2 Vita S. Præjetico. 3 num. 23. Vas direxit argenteum ad polyandrum sancti Pontificis exornandum. Al 17 Janu. pag. 108 in Vite S. Sulpiti 7ii prologo. vivetur pro monumenio rel signo aut claritate sumt: Cui scilicet prudenti viro, etsi natura debitæ mortis e tinxit corpusculum fulget tamen Viventium miraculorum polyandro. — I Au in valgo censet hic scripior Giceronem, Virgilium, Perstium, et altos, q:i ea vice ad hunc sensum usi? — c lia 18 Jan. pag. 202 in Vita S. Deicoli cap. 2. num. 11. Venerandi fratres Gallus atque Delcolus, quorum et superius vocabula caraxavimus. Hunc ipsum ex nostro opere locum citat lib. 4 de variis glossematibus cap. 3 pag. 664. Gerardus Jannes Vossius, et alia mulla addit ex aliis scriptoribus, notalque charaxare potius legendum videri. — d Tæpos sepulchrum est Græce, sive tumulus. — e Tomus, tæpos, sectio est aut fragmentum libri. Hic sensus est, in pitiacio aliquo: aut charta descriptam illam sepulchri epigr:phen fusse. — I Gaudimonium a veteri quomie in:erprete prophetiæ Baruch cap. 4 num. 34 insurpatum. Et gaudimonium ejus erit in luctum. — g Prætatyna mandatum est. lex, edictum. — h Subicem aui Subjicem pro subjecto dixere veterum quidam. Vide Gellitum lib. 4. cap. 17.
Reliquiarum S. Celsi solennis elevatio, translatio : carum veritas igne probata.
Tali quippe mandato atque consilio percepto, beatus Archipræsul Egbertus, uti prudens animal, tot Patrum se benedictionibus atque orationibus munivit, necnon Imperiali gratiæ tenacius junxit, sicque prospero successu iter maturavit, divina vallatus tutela, comitumque lateratus caterva. Cumque semetipsum in propria Sede recepisset, pauculis intercapedinantibus diebus, convocavit ad se omnes sapientia præditos Abbates et monachos, Presbyteros quoque et Clericos, ad suam diecesim pertinentes: rem gestam palam omnibus retulit. Quos cum omnes synodali decreto consentaneos inveniret, processionem festivam illico construxit, cum Crucibus, et cereis, thuribulis quoque textibusque Evangelii gemmatis, omnique Ecclesiastico apparatu, combinatis Fratribus hymnum Domini dulce canentibus, asylum B. Eucharii, lætitiæ lacrymis plenus, pedetentim adiit. Jam vero postquam sanctis Christi Confessoribus sese votumque suum simpliciter commendavit, laudisona voce tanti collegii ad cœlum usque pertingente, ad speificum locum tremebundus accessit: ibique Divinitati morosius supplicavit, quatenus tam sacro desiderio non fraudari, quin potius voti compos mereretur effici.
19 Sed quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, postquam a oramini finem imposuit, fide plenus Deo gratum aggressus est opus, ablatoque munimine sigilli: sacrum mausoleum fecit repagulari. Quo aperto, tanta mirifici odoris suavitas profusa est, ac tanta superni nectaris fragrantia emanavit, ut estimarent se omnes, qui aderant, Divinitatis gloria obumbrari, atque deliciis interesse Paradisi: sicque metu simul gaudioque perculsi, hcc modo proruperunt in laudem Domini: Benedictus Dominus Israel, qui numquam deserit sperantes in se, quia nostri Pontificis exigentibus beatis meritis Israelitam suum, quib meritum et nomen prodit Celsum, revelari disposuit in diebus nostris. Ac deinde, Beatus, inquiunt, quem elegisti, Domine, et assumpsisti, quia super omnia bona tua illum uti fidelem servum constituisti, ac nostræ parvitati Patronum piissimum contulisti.
20 Inter hæc sacræ modulationis otia Sacerdos Domini Egbertus reverenter depopulavit tumbam, auferens ab ea ossac exsucta et albida, et posuit in sindone munda et candida, jubilans cum omni Clero aptissimum et commodum tali officio responsorium: Exultabunt Sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis. Quis enim dicere sufficiat quantus ibi, non mœroris, sed lætitiæ spiritalis fletus exundabat, quando tantus Pontifex inter hymnisonas voces se cohibere non poterat, quin ad laudes Redemptoris lacrymarum imbribus faciem irrigaret devotus? Inter læta vero monachorum carmina, atque resultantia Clericorum jubila, permixti undique vulgi vox perstrepuit canora, et in tanto fidelium cœtu nihil aliud audiebatur, nisi tantum Kyrie eleison, et, Gloria tibi Domine. Postquam autem B. Celsi ossa, tanto tempore humiliata, Domino revelante fuerant glorificata; Episcopali sunt diligentia in arca gestatoria
Atoria collocata, et a viris timoratis de loco sepulchri honorifice delata, atque Ecclesiæ B. Eucharii summa reverentia illata. Cumque Deo amabilis Archipræsul colesti dote locupletatus, et tanta credentium numerositate circumfultus, idem monasterium fuisset ingressus, illum hymnum Ecclesiasticum Paschali gaudio celebrem, cujus initium est, TE DEUM LAUDAMUS, ipse primus diapasontica voce inchoavit, et tanti collegii sonoritate honeste finivit, lampadibus candentibus, campanis crepitantibus, thuribulis aromatum incensione fragrantibus, quatenus omnibus indubium constaret, quod in illa tantæ jucunditatis processione, Angelorum simul atque hominum concentus summæ Divinitati in odorem suavitatis esset oblatus.
21 Peracta igitur sanctarum reliquiarum decentissima illatione, reverentissime a beato Pontifice sublimatæ sunt super S. Eucharii altare, gratissimis plausibus, omnibus in commune gaudentibus, dulcesque lacrymas uberrime profundentibus. Et revera magna et inefficabilis erat causa gaudendi, quando supernæ civitatis tantum municipem, Trevericus populus, per divinam gratiam in patrocinatu meruit habere participem. Cumque ad Missarum solennia Archipræsul infulatus copia ministrorum processisset, et tam devotus conventus Domino dulciter jubilare cæpisset, crevit in omnium cordibus, qui aderant, timor ac reverentia erga B. Celsum, enixius divinæ supplicantibus gratiæ, quatenus aliquod indicium ejus sanctitatis ipsa die experiri mererentur: quod et factum est. Nam recitata sancti Evangelii lectione, Pontifex Ecclesiæ more populum admonendo allocutus est, et sicut nardus dedit odorem suum, intimans omnibus revelationem sanctorum pignorum; exhortans eos, ut frequentius B. Celsum visitare nond supersederent: et ut in posterum singulis annis ejus natalitium diem, qui constat pridie Nonas Januarii, summo honore celebrare studerent, Apostolica auctoritate mandavit.
22 Finito vero doctrinæ sermone, de pulpito rediit ad altare, quatenus Deo omnipotenti ad honorem B. Celsi, oblue totius salvationem Christiani populi, nostræ redemptionis hostiam devota mente offerret. Cumque jam offertorius cantus cum magno jubilationis serio consummatus fuisset, et jam Præfationis ordo instaret; examinationis gratia experiri Sacerdos Domini præsumpsit, quid de B. Celso sentiendum foret, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset, accepto in oculis totius Cleri panniculo tenuissimi fili, et involvit illi articulum de compage digiti sacrati, et injecit priuns thuribuli vivis, quibus thymiamata incendebantur, et totum illud horæ spatium, per quod Canonem mysticum ex integro peregit, illæsum atque ab igne intactum permansit: quatenus Apostolicum illud per ignem materialem in B. Celso claresceret evidentius, quod de purgatorio generaliter præsagatum est omnibus, quia uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
23 Ecce qui tribus pueris in camino ignis solatio affluit, ipse ad declaranda hujus viri merita ne ureretur panniculus, ardendi potestatem ademit carbonibus, qui numquam fuit, numquam non erit, numquam aliter erit: quo nihil est secretius nihilque præsentius: qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit: cujus unius bonitate facti sumus, justitia poenas luimus, clementia liberamur: in cujus simplici substantia vel natura nihil est violabile, nec compositum, nec flectum, nec terræ particula regnum ejus est, nulla flagitia probat, numquam mentitur: cui nullius peccatum aut nocet, aut perturbat ordinem imperii sui, vel in primo, vel in imo. Si enim violentia materialis et extinguibilis ignis non habuit potestatem lædendi illud involucrum, ob tantorum meritorum magnitudinem, qui fieri potest, ut in die D furoris Domini, elementis ardentibus, potestatem accipit ille ignis purgatorius alicujus læsionis in B. Celso, jam resurrectionis filio, qui super fundamentum, quod Paulus architectus posuit, aurum, argentum, lapidesque pretiosos, quoad in carne præter carnem vixit, ædificare non desiit?
24 Quo viso miraculo, Missarumque tenore completo, reposuit Episcopus Deo acceptabile pignus, reliquis ossibus super altare decenter locatis: dataque benedictione, dimisit populum in pace, laudantem Deum, ac dicentem: Nunc cognovimus quid habemus, quoniam bonus Dominus, quoniam in seculum misericordia ejus. a Oramen pro oratione, seu precatione, etiam alibi usurpatum, — b MS. Budicense, meritum nomine prodit. — e Ita MSS. utrunque. — d MS. Treviren. desinerent.
Miracula s. Celsi
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.