De oratione devota et fide prædicationis.
C Inter cetera Margaritæ gratissima, fuit Sanctorum solenniis vacare solenniter, et eorum se precibus commendare ferventer. Qua ex re in nocte Conversionis S. Pauli Deo mente conjuncta, dixit: Justum rationabile, dignumque est valde, Salvator meus, ut tibi soli devote serviam, et tuam solummodo faciam voluntatem, quia tua summa et ineffabilis voluntas et misericordia descendit ad nos tam viles: et quem cæli capere non poterant, in utero te puellæ Virginis novem mensibus abscondisti: et cui famulabatur Angelorum exercitus in excelsis te usque ad piscatorum pedum oscula in nostrum obsequium mancipasti. Justum est, ut serviamus tibi, cujus vita secundum assumptam nostram mortalitatem fuit paupertas, labor et poena, usque ad acerbissimam mortem Crucis. Per illam ergo tam inæstimabilem pietatem rogo te, Domine, ut cor meum et vitam perfecte ordinare digneris ad amorem tuum. His dictis, locutus est ei Dominus dicens: Semper vis haurire de me vivo fonte dulcedinem, et ego pro te hausi amaritudinem. Semper vis de me vivo pane satiari et refici, et ego pro tua salute te famelicus expectavi. Si vis quod ego summa sapientia tibi ad votum serviam, non negligas obedire mandatis meis. Nam te et quamlibet humanam creaturam certifico, quod nec tibi nec aliis conceditur uti gratiarum mearum muneribus, nisi abneget quis semetipsum, secundum Evangelium meum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
137 Omnium bonorum dux et amor Jesus, volens post vestigia sua ducere Margaritam, ait: Poenas gravissimas pro amore meo recipies et portabis, in quibus dum te sine mentalibus consolationibus senseris, reducas ad animum tuum verbum Fratris
Junctæ Confessoris tui, dicentis, quod in tua siti, quam habes de me, tecum sum. Quis namque tibi lumen internum donat? Quis fervorem? quis sitim et desideria? Quis te protegere dignatur in bellis? Et cum Margarita dixisset: Vos, Domine mi Jesu Christe; ait Dominus: Cur ergo mihi non agis gratias ex omni mente tua, cum de gratiarum actionibus plus mihi placeas, quam de dulcedine mea, quam petis et recipis? Noli timere, filia, nec dubites, quia licet illas, quas desideras, consolationes non gustes; quandocumque me cum aviditate et lacrymosa devotione requiris, tecum sum. Sed tu vis semper satiari de me, cum pro te exiterim mundo attenuatus et vacuus. Verumtamen memento verbi Confessoris tui, qui ut te confortaret in angustiis tuis magnis, dixit utrumque, quod omnes etiam tui capillos capitis indui misericordia mea. Confortare igitur et lætare, quia non semper continuabitur tibi amaritudo et angustia: nam cum te duxerim usque ad ripam ut cadere dubites, tecum ero, sicut fui cum B. Paulo, cui mean promisi gratiam. Et tam magna tibi concedam, quod nescies Patri tuo Confessori referre. Nonne tibi videtur magna dulcedo, quam de me sentis? non dicatis, inquit Margarita, Domine, magnam, cum sit ineffabilis, inexcogitabilis et infinita.
138 In vigilia Purificationis Virginis, decorus sponsus flenti Margaritæ ipsius absentiam, locutus est, dicens: Ne timeas, filia, quia si servare vis Evangelium meum, et cunctis, quæ sub cælo sunt, rebus renunties funditus, numquam deseram te, et Sororem mean te vocabo. Ad cujus tam dulcia et attractiva colloquia, tamtam sensit mixtam siti dulcedinem, quod altissima voce dixit, qualiter nec Domina, nec Angeli, nec Beati in superna Dei fruitione, quantumcumque satiarentur de Deo, remanere poterant sine fame et siti de summo Deo? Ego enim, Domine mi, munc admirabilem dulcedinem quietis de te recipio, et tamen cum ipsa de te famem sustineo. Et dum tantarum continuaret cum dulci fletu præconia laudum, cum æstuantis amoris incendio, in suis precibus docta fuit a Domino, quod singulos invocaret ordines Spirituum supernorum, eamque similiter docens, ipsos ad suum invitare præsidium, et inexplicabiles gratias in ordinibus singulis omnium Creatori. Hæc adeo ferventer in Christi quiescebat solatiis, quod suas cogebatur Horas differre, quas cum tanta devotione dicebat, quod nisi eas complesset ad votum, quantumcumque languida et infirma, non solum nolebat comedere, sed nec audebat communicare. Et cum totum tempus fere occuparet in desiderio Dei, oratione ac fletibus, nihilominus pro qualibet Hora xl Pater noster cum salutatione Virginis et Gloria Patri, Deo persolvebat.
A nem? Non dicatis, inquit Margarita, Domine mi, quod eam alicui rei possim assimilare: qui nec omnes Beatos, qui sunt in regno colœrum, arbitror dulcedinem tuam scire vel posse variare. Sed hoc confiteor, Creator meus, quod hæc magna dona per intercesionem Matris Virginis Mariae me recepisse cognosco, cui nihil negas.
140 In nocte B. Blasii audivit Christum dicentem sibi: Tu semper vis meæ visitationis continuare dulcedinem, sed desiderium istud obtinere in hoc seculo non valebis. Nam qui me sequebantur Apostoli, mea sine intermissione dulcedine minime fruebantur. Quare vis sine labore meæ suavitatis gustare dulcedinem, et non facis a circulam de meæ humilitatis connubio, de profunda humilitate mea, et gradibus conversationis meæ, et de ordine Passionis? Recordare mearum vilificationum, quando Pilatus me ligatum mittebat Herodi, et Herodes illusum remittebat Pilato. Si enim per hujus scalas gradus ascenderis, confortare secure, qui in coelo et in terra mihi Creatori tuo inseparabiliter conjungeris.
141 Præcipuum divinae gratiæ signum, desiderium erat continuum audiendi Scripturæ divinae verbum. Numquam inveni eam sic suis viribus destitutam, quin audito Dei verbo statim levaretur in mentis gaudium, et resolveretur in lacrymis et laudibus sui opificis Jesu Christi. Et quia semen Divini verbi sic hortus excultus et pinguis suscipiebat, ideo mihi, suo indigno Confessori, dicebat: Pater, loquimini mihi de Deo, quia verbum ejus me statim inebriat, inflammat, illuminat, et confortat, et ita simul corpus sanat et animam, quod quamdiu sonat in anima mea, nihil sentio de infirmitatibus meis. Nomen ferebat Jesu Christi tam incessanter in corde, quod ad expressionem ipsius in suarum locutionum principio, medio atque fine, quasi tota liquefiebat in lacrymis, et dicebat: O nomen super omne nomen dulcissimum, cujus virtus me revocavit ad gratiam, cujus sanguine redempta sum, cujus amor me sibi adhærere allexit.
142 Hæc mihi ab ea de oratione ejus quærenti, respondit: Frater, beatissima Trinitate invocata, quæ est unus Deus æternus et immensus, recommendo me Jesu Dei filio, pro nobis incarnato, Redemptori nostro, et Matri ejus Beatæ Marice Virgini, advocatæ nostrae, nec non et cunctis Sanctorum ordinibus, inchoans ab inflammatis Seraphin, deinde reverto ad Dominum Jesum Christum per Spiritum sanctum conceptum de Maria Virgine, ac partum sine dolore, ad Angelorum lætitiam, Magorum reverentiam, parvuli nati Domini mei fugam, et ejus laboriosa itinera. Deinde meditor Sumaritanæ dignativum colloquium, defensionem mulieris in templo, et pietatem quam exhibitit filiæ Cananæ, leprosis, caecis, et paralytico ad piscinam. Intueor etiam illos summæ puritatis tenerrimos pedes sine calceamentis, per villas, castra et civitates discurrere, et super marinos vortices sine inundatione incedere. Contemplor item miraculorum operationem, Matthaei et Magdalenæ compunctionem, Lazari et aliorum miram suscitationem. Et gradiens per hos gradus, ad quemlibet in singulis refero laudes Creatori. Laudo similiter in Sanctorum ordinibus illum, qui cunctos condidit Sanctos, in quorum solenniis copiosa mihi et nova dona concesserunt. Et orationem continuans, quamvis cum tepiditate et defectu, ad omnia Domini beneficia sine meritis mihi collata, gratiarum actiones refero: deinde ad secretum et vivum fontem Dominum Jesum mentem, in quantum ipse dignatur, figo: et ibi sitibunda permanens anima contemplatur, proditorium osculum, forum venditionis incomparabilis thesauri tam vilissimum, sudorem sanguineum, negantem discipulum, alaparum injuriam, sputorum ignominiam, verborum contumeliam, Crucis angariam, clavorum fixuram, oculos velatos, testes corruptos, judices impios, Judæos perfidos, latronem excusantem, Dominum parcentem, Jesum Matrem discipulo commendantem. Deinde cum fletu amaro contemplor seu meditor felleum potum, solem obscuratum, saxa scissa, monumenta aperta, caput inclinatum, et spiritum Domini mei Patri commendatum. Et sic juxta Crucem mœrore confecta, Virgini Matri commori desidero, et gladio sui doloris mente confodi, ipsi cum lacrymis supplicans, ut illum ineffabilem, quem fuit passa, dolorem mihi largiri dignetur, quia pro me peccante et redimenda est mortuus Dominus meus.
143 In festo B. Laurentii Christus Margaritæ oranti cum magna jocunditate se offerens, ostendit ei tunc unam sedem in illo mentis excessu, quæ protendebatur per coelum multum, quæ erat tam miri decoris, quod ejus pulchritudinem, sicut erat, nescivit comprehendere, ita nec scivit proferre: in capite vero illius speciosissimæ sedis vidit beatum Patrem Franciscum in eminentiori parte sedentem. Et fuit revelatum eidem, quod ex illo sublimi et glorioso loco Seraphico primus Angelus fuit expulsus. Et ait ad eam Christus: Nondum vales, filia, hujus sedis splendorem plene comprehendere, quia nondum es gloriosa, sed in defectu viæ. Exinde in admirabilius lumen elevata superius juxta solium Matris tam luminosum fuit ei ostensum, quod præ nimia claritate comprehendere non valens, audivit Christum dicentem sibi: Ideo decorem Matris non potes comprehendere, quia ipsam præ ceteris creaturis in meam similitudinem transformavi. Ille autem locus tam sublimis et largus, ubi filium meum dilectum B. Franciscum contemplata es, replebitur Fratribus suis, qui jam Ecclesiam meam fere repleverunt.
144 Quadam die corpore Domini nostri devote sumpto, audivit eum dicentem sibi: Lauda et honora Matrem meam speciosissimam in me. De cujus pulchritudine et altitudine nec mundus loquitur, nec Scriptura. Hanc Matrem et Dominam ego summa sapientia et æterna creavi ad habitandum in ea. Hæc enim, filia mea, fuit mater et Domina. Quare tibi præcipio et impono, ut ipsam laudes et honores, et ipsam laudari et honorari facias, quantum potes, quia est omni laude dignissima. Ipsa namque fuit vas purissimum, quod præparavi mihi pro totius salute humani generis. Ipsa etiam mater est, quæ me sine dolore peperit, et virginali lacte pavit. Et Margarita respondit: Domine, quam magna est humilitas vestra, quæ inclinatur ad commendationem creaturæ. Et Dominus ad eam: Si posset in coelo plus dari creaturæ laudis et honoris, suum esset, quia digna est illa dulcissima mater. Tu Margarita lauda me, non te: honora me, non te: cum enim laudaveris et honorificaveris me, laudabo et honorabo te. Ama igitur solum me, et servias mihi. Et Margarita respondit: Domine mi, sæpissime parcis culpæ meæ. Et Dominus ad eam: Timor mundi, et desiderium ne me offendas, tenet te in me. Sed cave ne me recipias, cum Sacerdos habet me in manu sua, nisi prius ei de tuis defectibus dixeris tuam culpam. Et dicas Fratri Junctæ Confessori tuo, qui tibi inhibuit, quod non mitteres ad eum tot homines et mulieres, quos verbis et lacrymis convertis ad me, pro confessionibus audiendis, et dixit tibi, quod nolebat purgare stabula tot in die. Die quod non purgat stabula, sed præparat in animabus confitentium mihi sedem, dum audit confitentem.
145 Sequenti die venit Angelus ejus ad eam, et dixit ei: Cum poteris stare in oratorio tibi facto genu flexa, et absque pulvinari de pluma, tenens manus ad instar ministrantis vel cancellatas more solito supplicantis
A supplicantis, ora. Et cum nimis debilitata fueris, appodia te aliquantulum super scamno: et sis ibi mente viva, firma et sollicita circa Dei verbum, dum Missa dicetur tibi: in quarum Missarum principiis signa te Crucis signaculo totam, et aquam recipias benedictam, et si vis tunc Dei filium Dominum nostrum Creatorem recipere omni die, habes a Deo nostro plenariam recipiendi licentiam: in quibus Missis invenies argumentum fervoris. Et dicit Dominus, quod erit tecum ad largiendum tibi mentis constantiam.
146 In vigilia beatissimæ Magdalenæ, quæ prius surgere propter infrirmitatem non poterat, in fervorem animarum ascendens et laudum, subito roborata est ita plenissime, quod omnes adstantes mirati sunt: fecitque in illa jocunditate sero illo Divinas cantare laudes. Post hæc anima ejus in excessu levata mentis, vidit beatissimam Christi Apostolam Magdalenam in vestitu deargentato, ferentem coronam intextam de lapidibus pretiosis, et eam beatos Angelos circumdantes. In qua visione audivit Christum dicentem sibi: Sicut Pater meus dixit Joanni Baptistæ de me, Hic est filius meus; sic dico, quod hæc est filia mea dilecta. Et quia miraris de ipsius tam fulgido vestimento, scias quod ipsam lucrata est in antro deserti, in quo etiam coronam, quam vides, de lapidibus pretiosis in victoriis suarum tentationum, quas in illa poenitentia passa est, meruit obtinere. Quibus dictis, subito visio supradicta subtracta est, et Margaritam in tam magna debilitate reliquit, quod sursum caput languidum erigere non valebat.
147 Nocte altera in oratione pervigilans, in excessu mentis evecta, vidit Beatorum agmina, et Christum in solio stantem, et jocunda facie famulam suam Margaritam respicientem. Quæ ducta per Angelum, et in ejus anima ruens amplexus, conquerebatur, dicens: Pater mi, cur animam, quæ nihil aliud petit quam vos, vestris privatis amplexibus? Et Dominus ad eam: Non amplectar te, filia, quousque amore mei multas adversitates recipias. Margarita vero quæ sui consumptionem corporis sitiebat, respondit dicens: Domine mi, quando erit istud consumptum corpusculum? Et facta est ei responsio, quam optabat, per Angelum dicentem sibi: Tu Margarita diu et multum desiderasti tui consumptionem corporis: ad quod desiderium plene pertinges, antequam migres ad nos. Hoc per me tibi significat ille Dominus noster Jesus Christus, qui non solum me creavit et te, sed omnes creaturas. Ad quæ verba instar mulieris in partu vociferantis altissime flere cœpit, admirans de dignativa humanatione summi Dei. Ille autem, qui electorum tristitiam vertit in gaudium, statim flavus et parvulus et nive candidior, nudus in præsepio reclinatus apparuit: et postea surgens ad Matris pectus iu virginali gremio sedit.
148 Exceptis Horarum prolixitatibus et mentalibus excessibus, qui noctem diemque fere totum aliquando occupabant, cum inter sociarum manus irreverberatis oculis insensibiliter a mane in vesperum tenebatur; nihilominus temporis particulas, quæ supererant, divinis laudibus adornabat. Memornamque illius admirabilis coenæ, in qua corpus suum Apostolis tradidit, et discipulorum pedes lavit summi Patris Filius, dicebat decem Pater noster, pro captura facta in horto decem, pro corona et illusionibus decem, pro columna decem, pro Cruce, in qua nudus pependit, decem, pro qualibet manu confixa decem, pro quolibet pede decem, pro qualibet aure contumeliis et detractationibus lacessita decem, pro foetore loci et sputis impiorum decem, pro velo ante oculos venerabiles posito viginti, pro felleo potu de cem, pro lancea decem. Et ad quamlibet pœnam Christi, quam sciebat distinguere, cum gemitibus et lacrymosis suspiriis eumdem numerum persolvebat. Excrescentibus in ea fervoribus in meditatione beneficiorum, quæ Christus humano generi contulerat, fecit acquiri fabarum non parvum numerum, quibus unum vasculum replens, hoc modo evacuavit: nam primo pro suis defectibus, quos multis annis in amaritudine mentis defleverat, dixit 400 Pater noster: pro ordine B. Francisci, cui eam Dominus recommendaverat, 100. pro cunctis Ecclesiæ sanctis ordinibus in virtute conservandis et gratia, 100. Pro electis, quos Deus in statu gratiæ posuit, 100. pro peccantibus, qui divina sunt gratia denudati, 100. pro Confessoribus 100, et pro benefactoribus, 100. proterræ sanctae subsidio, 100. Et pro laudatoribus Matris Dei, 100. Pro spiritualibus fidelibus filiis et compatribus suis, 100. Pro Cortonensibus sibi devotis, 100. pro lædentibus vero eam, alia 100.
149 b Vi famula superni amoris amplius renovata, cœpit amore Dei Patris dicere centum Pater noster. Pro honore Filii 100. Et ad laudem sancti Spiritus 100. Pro Matre Domini 100. et pro omni ejus parentela 100. pro creatione visibilium et invisibilium, 100. Et pro infusione novarum animarum in corporibus, 100. pro primis parentibus in paradiso locatis, 100. Et pro transgressione ipsorum, 100. Pro prænuntiatione Christi adventus 100. Et quia venit ad nos in tempore præfinito a Patre, 100. Pro Angelo Gabriele ad Mariam Virginem misso 100. Et pro humili responsem Virginis 100. Pro verbo illo, Ecce Ancilla Domini 100. Et quia Mater Domini visitavit Elizabeth, 100. Quia Deum novem mensibus portavit in utero, 100. Et quia pariens, in præsepio eum reclinavit, 100. Quia Mater Dei extitit, 100. Et pro honore Joseph senis, 100. quia Christus præsepe non abhorruit, 100. Et quia circumcidi voluit, 100. Pro adoratione sanctorum Magorum 100. Et quia in templo voluit præsentari, 100. Quia dignatus est conversari in seculo, 100. Et quia immensus factus est brevis; æternus, temporalis, et immortalis, passibilis, 100. quia Pater eum misit 100. Et quia ipse personaliter incarnari voluit, 100. Et pro Spiritu sancto, qui hoc opus fecit, 100. Et quia cum Matre Virgine in Ægyptum fugit, 100. Et quia post triduum in templo repertus est in medio Doctorum, 100. Pro obedientia, quam exhibuit Matri et bajulo suo Joseph, 100. Pro labore itineris 100. Quia dignatus est loqui peccatoribus, et Cananeæ, 100. quia Magdalenam in convivio recepit et commendavit, 100. Pro laboribus Dominæ nostrae 100. Quia disputavit Christus cum Scribis et Phariseis, 100. Quia fatigatus et sitiens sedit ad puteum, 100. Et Samaritanam convertit et populum, 100. Et pro prædicationibus aliis per villas et civitates factis 100. Pro illis locis in quibus sudavit 100. Et pro omnibus insidiis, quas humiliter passus est, 100. Et quia videri et tangi ab hominibus dignatus est, 100. In honore baptismi Christi 100. Et pro vocatione Apostolorum 100. Quia panem materialem coram Apostolis suis sanctissimis manibus fregit, 100. Et quia eis et nobis sacram Scripturam dedit et exposuit, 100. Quia mundo multas scientias dedit, 100. Et quia cum eis et cum peccatoribus manducavit, 100. Pro quadragesima in deserto facta 100. Et quia esurivit, et se tentari permisit, 100. Pro paupertate, quam nascendo, vivendo, et moriendo servavit, 100. Et pro omnibus locis, in quibus Jesus, Beatorum lætitia, ploravit, 100. Pro monte Sinai, ubi legem Moysi dederat 100. Pro transfiguratione in monte Tabor 100. Pro cœna ultima, quam cum discipulis fecit, 100. Et pro sermone magno, quem eis fecit, 100. Pro corpore suo, quod eis dedit Dominus,
A 100. Et quia proditoris et discipulorum pedes lavit, 100. Pro loco, quem non declinavit, ubi facta fuit proditio, 100. Pro flagellis, alapis, et derisionibus receptis in nocte, 100. Pro osculo proditoris tam mansuete suscepto 100. Et quia dixit ei, Quod facturus es, fac citius, 100. Pro cruce in qua positus fuit, 100. Et pro aliis tormentis quæ sustinuit pro salute humani generis, 100. Pro latrone quem in cruce invitavit ad regnum, 100. Et pro testimonio ei a creaturis exhibito in Passione et alias, 100. Pro dolore Virginis Matris et Joannis, 100. Pro fide Matris, quam tunc in mente servavit, 100. Et pro sanctis Patribus de limbo eductis, 100. Pro resurrectione ipsius Domini, 100. Et quia Petro, Magdalenæ, et aliis Christi discipulis apparere dignatus est, 100. Quia discipulos salutavit, 100. Et quia post resurrectionem cum eis comedere voluit, 100. Quia cicatrices vulnerum in corpore suo servavit, 100. Et quia Magdalenæ in forma hortulani se ostendit et eam nominavit, 100. Item quia duobus discipulis in forma peregrini apparuit, 100. Proascensione Domini nostri in celum, 100. Pro omnibus operibus quæ pro creaturis perfecit et perficit, 100. Et quia Spiritum sanctum Apostolis misit, 100. Et pro adventu finalis judicii, 100. Et quiâ decalogum præceptorum ad nostram salutem docuerat Moysen, 100. Pro Patriarchis et sanctis Prophetis 100. Pro collegio beatorum Apostolorum 100. Pro constantia Martyrum 100. Pro sanctis Dei Sacerdotibus 100. Pro sanctis Virginibus 100. Pro Deo devotis viduis 100. Pro confirmatis in gratia, 100. Et pro nondum conversis ad poenitentiam 100. Pro Sacramentis Ecclesiae sanctæ concessis, 100. Et pro baptismo fidelibus dato 100. Et pro omnibus temporalibus bonis humanæ naturæ concessis 100. Pro auctoritate absolvendi et ligandi Sacerdotibus tradita 100. Pro continua pietate, quam Christus habet ad animas, 100. Et pro doctrina et gratia infusa prædicatoribus 100. Pro septem donis Spiritus sancti 100. Et pro quatuor Evangelistis 100. Pro dilatione egressus Matris Dei de seculo ad nostram salutem 100. Et pro miraculoso adventu Apostolorum in ejus Assumptione 100. Et quia materia non deest laudis, non debet deesse lingua laudantis a laudibus, ideo quia Margaritam liberavit a multis periculis in statu mundi, et eam nutrierat cum esset Christo rebellis 100. Et pro lumine conscientiæ sibi dato 100. Et propter inobedientiam mandatorum, quam incurrerat. 100. Et quia Deus eam revocavit ad gratiam, 100. Et quia eripuit eam de manibus tentatorum, 100. Quia omnia peccata vivæ vocis oraculo ei dimisit, 100. Et pro largitate publica et privata 100. Pro ingratitudine, quam habuerat ad beneficia Dei, 100. Et pro janua paradisi electis aperta 100. Nec non pro beatissimis Angelis nobis ad custodiam deputatis 100. Pro his, quæ Dominus Jesus in hora matutinali passus est, 100. Et pro singulis horis dixit 100.
150 Cor suum tradens Deo devota Margarita ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui vocaverat eam, quia flammam divini amoris, qui eam dilatavit ad omnes, cohibere non valuit, nunc divini familiaritate colloquii, nunc temporalis largitate subsidii, nunc orationum studio vigilanti, omnibus omni modo, quo poterat, subvenire studebat. Unde mihi Confessori suo dicebat: Noveris, Pater mi, quod in orationum multarum principiis adtendens meæ vilitatis miseriam, recurro prius ad Dei mei Matrem, deinde singulis honoratis Sanctorum ordinibus, eorumque invocato suffragio, confidentius supplico Regi Deo, ut per ipsos tam sibi gratos filios preces meas oblatas cum lacrymis oculo pietatis respicere, et cum misericordia recipere dignetur: redditisque gratiis de collatis muneribus, oro pro cunctis in Purgatorii D poena reclusis, secundum notitiæ meæ gradum. Deinde oro pro Papa nostro sanctissimo, ejusque toto assistente collegio. Post hæc oro pro cunctis Ecclesiae sanctæ ordinibus, sub quacumque norma vivendi positis, ut conserventur virtuosiores in gratia, et debiles protegantur, ne unquam succumbant in pugna. Oro iterum pro Legatis omnibus a Sede sancta transmissionis pro salute fidelium. Nunc oro pro Terræ sanctæ subsidio et recuperatione, quam opto: nunc pro Regibus Christianis, et omnium terrarum Principibus et rectoribus: nunc pro terrarum concordiis conservandis, nunc pro omnibus sedandis guerris. Nunc oro pro Virginibus, conjugatis, et viduis, nunc pro omnibus orphanis et pupillis, nunc pro afflictis omnibus et captivis, nunc pro Cortona, in qua me Deus tot virtutibus adornavit; nunc pro meis Confessoribus et magistris: nunc pro Fratrum Minorum ordine, quorum curæ me Christus semper et ubique commisit: nunc pro benefactoribus meis, et pro omnibus illis qui fuerunt causa meæ salutis. Oro etiam pro peccatoribus omnibus, ut Deus eos reducat ad gratiam: et pro infidelibus et hæreticis, ut ad matrem sanctam nostram Ecclesiam sequendam se convertant. Sed dum pro Tartaris, Saracenis, et aliis infidelibus oro, sentio in corde dulcedinem et fervorem. Cum autem pro Judæis oro, eorum ingratitudo mihi occurrens, statim illa dulcedo videtur mihi atque fervor subtrahi. Oro similiter instantissimis precibus pro omnibus, qui me verbo vel facto læserunt publice, vel occulte. Deinde revertor ad amantis Jesu desiderium: et quantum ab ipso conceditur, ascendo in contemplationis amplexum, ubi ex familiaritate Altissimi anima tantam sentit dulcedinem, et ad tantam violentiam trahitur, quod filii mei non possum ferre præsentiam, nisi in quantum scio quod imposterum ordinem nostrum ingredietur, sicut mihi Dominus promisit ac revelavit, et quod non solum adhuc Frater fiet, verum et Sacerdos et sui verbi prædicator.
131 Humilis corde Dei famula Margarita se levissimam in omnibus recognoscens, oravit dicens: Domine Jesu Christe, non vos irritet miseria mea, ut subtrahatis mihi vilissimæ, nullam virtutem habenti, ea quæ per misericordiam promisistis. Cui Salvator respondit, dicens: Complacuit Patri meo sanctoque Spiritui, nec non mihi, et meæ Matri Virgini, de qua pro salute humana incarnari volui, quam non separas a laudibus tuis, et quæ rogat, ut gratias tuas augeam, ut serventur tibi promissa dona. Et Margarita respondit: Domine, cum ego sim superbiae vasculum, sine humilitate, honestate, patientia et caritate, quomodo mihi aliqua vestra dona darentur? Et Dominus ad eam: Non habes tu plenam voluntatem placendi mihi? Non sentis tu novas poenas, quando non servis mihi? Nonne fugis libenter omnes creaturas, ne me offendas? Numquid non exuis te, amore mei? Et Margarita respondit: Domine mi, si utrumque ago, tu nosti, quod quia in tuis operibus non sum fervida, sed otiosa, quomodo dona tua communicares tam vilissimæ creaturæ? Defende me, Domine, ab omni culpa et insultu acediæ. Et Dominus ad eam: Hæc tentatio est quoddam martyrium tibi concessum, ut vires tuas exerceas fortiter ad gratiam meamc exercendam. Et cum illa diceret: Quantum te, Domine, in pigritiis meis offendo! nec de donis elata efficeretur. et pavida remaneret, nil ei super isto verbo respondit.
152 Quodam mane cum loqueretur de Christi Passione ferventer inebriata doloribus, dixit: Si tunc astitisem Domino meo crucifixo Jesu, dixissem quod prius me poneret in inferno, quam illos cruciatus in suo speciosissimo corpore pateretur. Ad quod
A quod verbum quasi contra Divinam dispersionem prolatum Frater commotus, de ipsius deceptione timens, dixit ei: Mater Domini nostri, quæ super omnes dilexit eum, juxta crucem stans confecta mœroribus, seipsam, si opportunum fuisset, pro salute omnium immolasset: adjiciens quod quasi ex simili caussa dixit Christus Petro, qui eum pati nolebat: Vade post me, sathana. Nobis quidem eam relinquentibus in mentis excessu, et ad locum redeuntibus Fratrum, loquitur Christus Margaritæ dicens: Filia, dic Fratri, quod ipse verum dixit, et bene. Verbum autem illud non solum dixi, me amanti ferventer, sed etiam sathanæ, qui dissuadere nitebatur præ timore passionis, quam mihi optanter interim procurabat: ipse tamen antiquus hostis me plenarie non cognovit usque ad expoliationem inferni, in qua quidem tanto fuit dolore repletus, quod, si possibile fuisset ipsum posse mori, mortuus tunc fuisset. Sed tunc Petrum propter excessivum suæ dilectionis fervorem ex eo verbo non minus eum dilexi. Non ponant igitur Fratres in dubium fidelissimum tui cordis amorem, qui meæ respondit inclinationi, quam gratis mundo exhibui. Nam si dum patiebar in Cruce hoc verbum dixisses, fides tua, quæ tota est pura, salvam te fecisset. Tu enim es planta mea, quæ siccas plantas virides facis: nam de te consurget aqua ad irrigandas radices arborum aridarum. Tu es enim filia mea, soror et socia, cui concessit Pater meus gratiam, quam non perdes. Ad quæ verba Christi famula Margarita perterrita, Christo respondit dicens: Non me permittas, Domine, decipi: quia nihil in me virtutis invenio, unde hoc inposterum debeam præstolari vel præsenter valeam possidere. Tunc se Christus ei ostendit, veluti crucifixum, dicens: Pone palmas super locis clavorum manuum mearum. Et cum Margarita ob reverentiam diceret, Non Domine mi, subito patuit vulnus lateris amantis Jesu, et in caverna illa cor sui est intuita Salvatoris. In quo excessu amplectens Dominum crucifixum sursum ab eo ferebatur in cœlum, et audivit eum dicentem sibi: Filia, de istis vulneribus trahes illa, quæ queunt prædicatores referre.
153 Dixitque ei iterum Dominus: Dicas etiam Fatribus Minoribus, Patribus tuis, quod sedes illa tam speciosissima, quam vidisti in ordine Seraphin, fuit Luciferi, in qua Pater tuus B. Franciscus residet gloriosus: et longitudo illa, quæ continuatur cum sede, replebitur Fratribus sui ordinis, qui tanti Patris imitabuntur vestigia: cujus religio magna est, et propter maximum ordinis ejus cor, membra ejus, quæ parvula sunt, innovabuntur. Propter quod ad ordinem cupientes venire recipere non dubitent: quia si non reciperem ab eis nisi castitatem et officium, placet mihi quod eos recipiant. Et si non reciperem amplius, nisi quod recedunt a mundi proditionibus, homicidiis, perjuriis, furtis, usuris, et carnalitatibus, contentus ero. Nam a vendentibus, etiam olera, offendor multum, sed sicut extenditur misericordia mea ad populum induratum, qui recessit a me, ita justitia mea extendetur ad ipsius punitionem. Et tu, filia, para te ad patientiam, quia tota vita erit in martyrio, tam dubio tamque duro, quod potius eligeres Sanctorum supplicia, quam tuas, quas sustinebis, poenas. Et quia Dei famula non timebat poenas, sed solum Dei sui offensam, respondit dicens: Quomodo faciam, Domine mi, in poenis prædictis? Timeo non poenam, sed tuam offensionem. Et Dominus ad eam: Tu bene juvaberis in tribulationibus tuis, filia: et in tribulationibus posita migrabis ad regnum cœlorum. Tu es instrumentum meum, quod, dum volo quod tangatur, tangetur. Quare tibi dico, quod pax Aretinid Episcopi cum Cortonensibus fiet.
154 Die Dominica post Pentecosten cum devota D reverentia Christi recepto corpore, statim gaudio terminato dicere cœpit: Cur anima mea tuum sponsum Dei filium non quæris ad Crucem? Quo dicto, surgens de loco, ubi orabat et quiescebat, aspersit se aqua benedicta in suorum purgatione defectuum: et subito de cella cum fervore maximo egrediens cœpit Christum vocibus postulare. Quæ in instanti ad Christi pedes intellectualiter posita, lavit pedes ejus et tersit: et faciene ejus videre desiderans, rogabat Altissimum, ut desideranti se ostendere dignaretur. Qui respondens, ait: Faciem meam plene in sua specie videre non poteris, quo usque locabo te in gloria Beatorum. Et Margarita respondit: Domine mi, prolixas quadragesimas me sinitis facere de vobis. Cui Salvator dixit: Sicut sunt quadragesimalia tempora tibi concessa, ita et festa de me tibi paschalia reservantur. Et Margarita respondit: Domine, placet tibi, quod loquar magna dona tua, quæ mihi largiris, coram adstantibus? Et Dominus ad eam: Quia in illa tua locutione extatica, cum non sentis quæ loqueris, panduntur misericordiæ meæ dona, volo quod ita loquaris. Ad quod verbum Margarita securior reddita, dixit: Tu es pater meus, suscitator meus, sponsus meus, lætitia mea, et gaudium omnium gaudiorum. Et Dominus ad eam: Tu es filia mea, socia electa. Et Margarita respondit: Quantum me diligis, Salvator meus, non me remittas in desertum, amator meus. Et Dominus ad eam. Ego remitto te, sicut ovem inter lupos. Et Margarita respondit dicens: Domine mi, destruatur cito moles corporis mei, ut merear venire ad te per viam tribulationis. Et Dominus ad eam: Quamvis tribulationes tuæ duræ debeant esse, major erit tamen illa, quam patieris de me; neque enim major, nec durior esse potest, quam sentire se animam sine me. Et Margarita respondit: Tu es, Domine, vita mea, per quem vivo: et si in desertum remiseris me, mortem incurro. Tu thesaurus meus, sine quo omnis opulentia videtur mihi summa paupertas. Ad quam Christus se ostendens hilarem, dicebat ei quod in desertum rediret. Quem cum Margarita mentali contemplaretur oculo, vidit Christum in throno mirabili residentem, et Matrem Virginem a dextris ejus in alio inæstimabili solio coronatam super omnes choros Angelorum sedentem, et Margaritæ congaudentem. Tunc invitavit eam æternus Rex de visione distincta omnium beatorum agminum. De qua pollicitatione tam jocunda, tam larga, tam immenso gaudio dilatatum est cor, quod aperiri videbatur, et vix potuit respondere, dicens: Domine, quem unice diligo, quia a te facta sum, te videre desidero, qui me tanto replesti gaudio, quod nec tacere possim, nec exprimere. Deinde ad Matrem Domini se convertens, ait: Domina mea, dicatis, quæso. Filio vestro, quod ostendat mihi vultus sui jocunditatem.
153 Dicebat Margarita Confessori suo: Pater mi, nihil de rebus ad victum vel indumentum mihi transmissis retinere volo. Nam desidero esurire, ut satiem pauperes; exuere me, ut induam eos; dare tunicam novam ipsis, et ipsorum me tegere semicinctiis, et in omni rerum penuria remanere, ut ipsi abundare possint. Et dicebat Fratribus: O Patres mei, nulli personæ pro meis necessitatibus faciatis, sicut consuevistis, aliquid signari: quia currere volo ad desiderium animæ meæ Christum, omnibus rebus exonerata. Et si quid est alicui pro meis necessitatibus assignatum, pauperibus Domini mei Jesu Christi crucifixi, quos in visceribus meis porto, sine mora distribuatis.
156 In festo beatissimæ Magdalenæ interrogavit Margarita Dominum nostrum, quem cum suis stigmatibus Passionis videbat, si omne genus humanum in
A in hujus seculi termino cum illis plagis eum visurum est? Respondit Dominus, quod sic eum visurus est omnis oculus. Sed istæ plagæ, inquit, filia mea, erunt ad gaudia Beatorum, et confusionem perpetuam reproborum. Et Margarita respondit: Et non dolebunt de tali visione Beati! Et Dominus ad eam: Quia in eis erit tam perfecta gloria, quod nulla potest eis admisceri tristitia, dolere non poterunt, sed in me Redemptore de sua redemptione gaudebunt. Et vis, ait Dominus, ut ostendam tibi dona, quæ tibi daturus sum? Et Margarita respondit: Non, Domine mi, tu enim es gaudium meum, quem solum cernere cupio: vita, qua vivo: lætitia qua gaudeo: requies in qua requiesco: et totum bonum animæ meæ. Confiteor, Domine mi, quem plagatum video, quod tu es ille, qui pro humano genere pati et mori dignatus es. Sed quæso, ut non patiaris creaturas, contra quas video nunc tam iratum, separari a te, et ire ad incendia sempiterna. Scio, Domine, quod nulla pœna major esse potest, quam separari a te lætitia infinita. Et cum Salvator per modum licentiandi eam benedictione donare vellet; Margarita respondit: Domine, vestram benedictionem opto: sed differatis eam, ut non recedam. Timore autem crescente de tanti terminatione solatii, convertit se ad Matrem Domini nostri, dicens: Speciosa Mater et Domina, exora Filium tuum, et dic ei, ut sui aspectus jocunditatem mihi non subtrahat, quia nollem ab hoc jocundissima visione recedere. Et si me dispensatione sua remittit, dicatis ei, Mater, quod mihi præstet de reversione ad tantæ felicitatis solatium promissionem. Et quia Christus invitavit eam ad suorum visionem Sanctorum respondit: Domine mi, qui estis Sanctus Sanctorum, lumen, dulcedo, et corona eorum, quem solum videre desidero, cum vos videro et habuero, ero coram Beatis omnibus.
C Tune invitavit eam Altissimus, ut suis manibus e cicatricibus signatas tangere non tardaret. Quod agere præ reverentia renuens, amoris signum et confidentiam postulavit. Et Dominus ad eam: In signum dilectionis et confidentiæ tibi mando, quod numquam loquaris nisi de me. Et Margarita respondit: Domine mi, quia hoc præceptum implere non possum sine adjutorio gratiæ tuæ, succurrat mihi libenter obedienti misericordia tua: et quia solus nosti fragilitatem meam, absconde me a creaturis tuis, et cum loqui nesciam, non me cogas, ut aliquid referam populo tuo vel alicui personæ in speciali. Tune gratissima filia, suis Patribus non ingrata, interrogavit Altissimum, dicens: Domine Jesu Christe, splendor æterni Patris, quantum diligis Patres meos Fratres Minores, quibus me commendasti? Et Dominus ad eam: Filia mea, majores sunt apud me magisque dilecti, quam aliqui de mundo. Ad quod verbum cum exultatione perceptum, benedictionem pro omnibus a Sacerdote æterno Christo Jesu humiliter postulavit. Qui benedicens eos, ait: Benedico omnibus Fratribus Minoribus, filia, ex parte Patris mei et sancti Spiritus. In quo dignativo colloquio effecta securior, adjunxit dicens: Et quid erit, Domine mi, de his duobus Patribus meis electis tuis, qui tui amore tam sollicite meæ saluti se inclinaverunt? Studeant, inquit Dominus, semper efflici meliores, cum habeant arrham æternæ gloriæ. Et quid hoc, Domine, quod unum eorum permisisti gravari prælationis officio? Cui Christus respondens, ait: Scias quod adversarii mei multiplicati sunt ad tentandum populos meos: et Fratres Minores, quibus dedi retia prædicationis meæ, scutum sunt animarum.
158. In nocte B. Claræ Virginis, oranti Margaritæ astitit unus Angelus sex alas habens: ad cujus benedictionem subito tanto fuit amoris repleta incendio, quod gaudium externum a risu non poterat cohibere. Cujus lætitiam sæpius illa nocte Angelus renovavit, descendens et apparens eidem. Unde Fratrem Confessorem rogavit instanter, ut numquam coram astantibus dictum Angelum nominaret, quia præ lætitia tanti nominis cor repletum jubilo in jocunditatem faciem resolvebat, quantumcumque gravaretur infirmitate. Et interrogans de tam nova jocunditate, responsum accepit, quod ab illo Seraphico Angelo susceperat tam mirum jocundumque incendium.
159 In prima Dominica de Adventu, Margarita, quæ fontem vitæ sitiebat ardenter, recepto cum reverentia Christi corpore, oravit cum fletu dicens: Per illam misericordiam, quam latroni dare dignatus es in crucis patibulo, te, mi Domine, obsecro, ne me permittas ab antiquo serpente decipi et morderi. Ideo namque ad arcem misericordiæ tuæ recurro, et ad pietatem tuam cum timore confugio, quia majestati tuæ numquam servivi, nec servio, sed offendo continue. Cui pius Pater et Dominus respondens ait: Si me tuis cogitationibus offendis, filia, illos defectus purgas continuis doloribus, quos in animo tuo portas, et lacrymis, quas effundis. Et ego creator tuus, qui te in Paradiso formavi in prima matre, de Maria Virgine natus et in cruce passus, benedico sanguinem illum, quem in tua redemptione effudi: quia tu es illa creatura, quam hodie plus diligo, quam diligatur aliqua mulier quæ inveniatur sub cœlo.
160 Die Veneris præcedente vigiliam B. Thomæ Apostoli, famulæ Dei Margaritæ flenti et oranti Angelus Domini locutus est, dicens: Benedico cellam et omnes habitantes in ea, ut illuminentur atque purgentur, et crescant in fervore amoris. Domini famulæ cum fletu dicenti, Domine, ego clamo dolores et angustias patiens in absentia dulcedinis tuæ, sine qua vivere non possum, et nemo respondet afflictæ; ad ejus clamorem sponsus diu desideratus Angelum misit hæc dicentem: Ego sum nuntius tui Domini, quem quotidie postulas: Ego nuntius tui Patris et Redemptoris. Quæ in magnis revelationibus et promissis timore concussa, nec tamen recedens ab actionibus gratiarum, laudavit mittentem Deum in Angelo destinato, et Angelum in Domino destinante, dicens: Laus tibi sit, Angele Dei, de tam larga benedictione, tamque prolixo sermone. Sed sermo tuus, Angele Dei, valde me terruit, quia propter tam alta promissa dubito ne ipse velit ulterius mecum loqui, quem solum desiderat anima mea; ex quo per te tam alta narravit atque promisit. Cui Angelus dixit: Recordare, Margarita, verbi a Domino tibi dicti, quod usque ad obitus tui diem nova gratia crescet tibi: nec de divinæ subtractione locutionis timeas, quia tecum loquitur alteriori modo Deus, quam unquam locutus fuerit. Recordare similiter Evangelici verbi, quod tibi exposuit Confessor tuus de proximo diligendo. Et Margarita respondit, dicens: Et quis est iste proximus carior et intimior peramandus? Dominus noster, inquit ei Angelus, Jesus Christus, pro te omnibus natus et in præsepio reclinatus: sed lux in tenebris orta est, et tenebræ eam non cognoverunt.
161 Super nascentis autem pueri poenalitatibus assumptis Margarita meditans, coepit timere, ne illa die, qua lætitia summa erat, fieret subtractio tanti gaudii. Unde dixit Angelo, quod timebat de duro Paschate. Et Angelus ad eam dixit: Si de duro Paschate times, recordare quod Christus non habuit hic suave. Et Margarita respondit: Quare ergo facit Ecclesia novam lætitiam, et concedit carnes in illa die comedere Christianis, et beatus Pater meus Franciscus dicebat, quod totus mundus jubilare debebat, quia ortum est lumen totius generis humani, atque
A atque immensum gaudium? Et Angelus ad eam. Verum est, quod gaudium totius mundi natum est: sed amici Dei contrastari debent illa die, quia Rex noster natus est ad poenas et diversas tribulationes. Et tu Margarita dicis, quod tali die omnis status fidelium jocundatur. Et ego respondeo, quod tale gaudium Christus Dominus non acceptat. Multi enim sunt, qui lætantur in isto paschate, qui finaliter tristabuntur: ut multi tristantur in nato puero, qui in æterna gloria lætabuntur. Dixit iterum Margarita ad Angelum: Roga Dominum meum, ut infligat corpori meo infirmitatem consumptivam, ut ipsum de cetero non possim offendere. Et Angelus ad eam: Dominus noster vult ut sis humilis, obediens, et reverens: et hoc, quod postulas, erit in voluntate ejus. Et Margarita dixit: Non recedas, Angele sancte, cujus præsentia me lætificat, et benedictio tua de qua me invitas, inducet novam gratiam, et roborabit in bellis animam meam. Et benedixit eam ex parte Patris et Filii et Spiritus sancti, Matris Domini, et sua, et omnium Beatorum. Et ait iterum Margarita ad Angelum: Roga Salvatorem nostrum, qui novit desiderium cordis nostri, quia nihil sub cœlo ita formido, sicut majestatem suam offendere, et ejus signa perfecti amoris per negligentem famulatum amittere. Quare tibi supplico toto corde, ut dicas mihi, quantum me diligit, vel quantum coram ipsius oculis displicet vita mea. Et Angelus ad eam: Hæc responsio tibi fiet secundum voluntatem mittentis Dei nostri.
162 In festo B. Blasii, aviditate crescente de Christi sumendo corpore, cum timore communicavit. Quo recepto, sentiens gaudium excedens alia cuncta gaudia, dixit, quod ineffabile gaudium erat, ubicumque se offerebat amanti animæ Christus, lætitia Beatorum. Tunc locutus ad eam Christus ait: Ego me tibi, filia, subtraham. Et Margarita respondit: Non respondeat subtractio tua, Domine, multitudini vitiorum meorum: sed intuere sitim, quam continue patior de te, et timores, quos habeo, et ob tui reverentiam anima mea sustinet. Satis namque videntur mihi graves et importabiles istæ poenæ, ut sufficere deberent tantæ fragilitati. Et Dominus ad eam: Non recordaris tu Matris meæ, quantum sine me remansit in mundo, et præsentiam meam non videbat? Et Margarita respondit: Domine, si Mater illa gloriosa stabat in die sine præsenti visitatione, in nocte visitabatur: et si in nocte, visitabatur a præsentia misericordiæ tuæ frequenter in die. Et Dominus ad eam: Scias diem transisse cum nocte, in quibus me, sicut intelligis, non habebat: habebat tamen Archangelum Gabrielem, quem ad eam præmiseram salutandam, dum de ipsa dignatus sum carnem sumere, qui sepissime visitabat eamdem. Et Margarita respondit: Domine Jesu Christe, Mater vestra sanctificata fuerat antequam nata. Et vos (ut ego) offendere non timebat, quia magis erat confirmata in gratia, quam aliæ creaturæ. Sed ego ancilla tua sum velut res quæ non est, et statim desinit esse. Et ideo timens ne a te summa vita peccando recedam, tuam visitationem desidero, quia sine te perseverare posse non credo. Et Dominus ad eam: Ego quidem, filia, tibi ad tempus me subtraham, et tribulationes tibi crescent et mlntiplicabuntur. Et Margarita fortiter Christum amans, respondit: Dummodo tibi placeant, et in illis tibi serviam, et incessanter laudem nomen tuum, ea opto, et ad recipiendum me præparo. Et Dominus: Filia mea, quam feci in poenis albam per innocentiæ puritatem, et rubicundam per amoris ardorem, in te requiesco, et in poenis tuis mihi servis, et laudabis me factorem tuum.
163 Feria tertia post primam Dominicam in Quadragesima, cum reverentia corpore Christi recepto,
Februarii T. III. audivit ipsum dicentem sibi: Es tu in tribulatione? Et cum Margarita responderet, Domine tu sciis; dixit ei Dominus: Et ego sum in consolatione de tuis poenis, quia te mihi conjungunt. Et Margarita respondit: Domine, tu dixeras ancillæ tuæ, quod ego jam conjuneta eram tibi per gratiam. Et Dominus ad eam: Omnis anima, quæ in gratia est usque in finem, si non crescit in gratia, retrocedit. Et Margarita respondit: Verum est, Domine, quod es in consolatione, quia tu es ipsa consolatio. Et Dominus ad eam: Filia, ego fui quantum ad humanitatem in magnis tribulationibus. Et tu fuge mundum, quem tam fugere postulasti, quod adhuc largiar tibi istud bonum. Et Margarita respondit: Domine, ego me ipsam fugio, et de me ipsa tibi lamentor. Et Dominus ad eam: Filia, et de me similiter lamentaris. Et Margarita cum tremore dixit: Domine, ideo de te conquesta sum, quia de fuga mundi meum desiderium minime complevisti. Vellem namque omni familiaritate creaturarum carere, ut plenius te cognoscere ac diligere possem. Animarum vero zelator, se ad prædicatorum exhortationem convertens ait: Dic illi parvulo, quem in cœlesti Hierusalem magnum faciam, quod studeat semper in amore meo atque servitio et in Scripturis meis: et ego dabo lumen ei ad prædicandum in injurias, quas recipio quotidie a deceptoribus hominibus, secundum artes eorum et officia. Numquam enim tam me offendit mundus. Offendor enim de illo vitio, quod in mea nativitate punivi, a conjugatis in matrimonio, et a Virginibus et a nuptis, per superbiam, inanem gloriam et invidiam. Dic ergo, quod prædicet Evangelium meum, et vitia corrigat: prædicet cum auctoritate et ardore cordis: nec timeat infamantium verba, quia faciam adhuc ejus prædicationes agnosci. Et dic ei, quod in sinu meo eum porto, et in statu gratiæ, in quo posui animam tuam, suam portem.
164 In vigilia B. Claræ Virginis, quia Christi famula Margarita plusquam in aliis diebus cupiebat signa dilectionis divinæ in se ostendi, licet omnes homines mundi et mulieres videre Sanctas cupiant, dixit ei Dominus: Filia, in te non habes caritatem perfectam, in gradu enim, in quo nunc es, servare debes caritatem et reverentiam. Reverentiam enim tuam præcedit cognitio, quæ numquam te sinet formare petitionem aliquam cum signo elationis seu præsumptionis. Perfecta vero caritas in amarum petitur, cum se elevat per ardorem super se, ut transcendat in me, præponendo sibi ceteras creaturas. Sicut invitatus ad nuptias, quia se ceteris dignior deceptis elegit humiliter novissimum locum, et sequitur omnes qui intrant palatium, non præcedit. De verbo illo, quod per fervorem dixisti, ne timeas, quia sicut Petrus amore fervens dum incidit auriculam, in ore meæ prædicationis meruit veniam, ita et tu in verbo prædicto.
165 In vigilia Nativitatis beatæ Virginis, Dei Filio reverenter suscepto, ex inestimabili suavitate, quam sentiebat in ipso, ait: Domine mi suavissime, quid facient de infinita suavitate animæ Beatorum in patria, dum de te gaudium sustinebunt inexcogitabile, ineffabile et infinitum? Infinita est hæc jocunditas, qua fruor nunc, Domine mi. Et Dominus ad eam: Beatorum animæ facient secundum voluntatem meam. Et major erit jocunditas tua in patria, quam sit ista. Et quia desideras profundari totaliter in fonte amoris mei, ideo tam sæpe requiris, quantum te diligo. Cum dico tibi, quod tu es filia Dei, electa Dei, et revocata Dei, quam speciali custodio diligentia; cur dubitas ergo, cum tribulationes et infirmitates tuæ placeant mihi? Nulli cor tuum, filia, rei præbeas, nisi mihi dilecto tuo: solum me dilige, meisque laudibus sis intenta, quod te amabo
A et laudari faciam. Tu dicis quod in continua fame vivis de me. Et ego dico tibi, quod in majori fame vixi, quam tu: nam corpus meum, quod traxi de Virgine, semper fuit de quiete recipienda famelicum.
166 Post festum translationis beati Patris Francisci, in excessu mentis posita propter promissa ostensa præmia, ita cœpit loqui: Nihil horum, quæ promittis, Domine, et ostendis, sciam referre. Et Dominus ad eam: Ego tuus Dominus Jesus Christus volo, quod nunc salutes beatissimam Trinitatem, et gloriosam beatam Virginem Matrem meam, cum tota curia Beatorum. In quo verbo tam immenso fuit repleta servore, tantaque dulcedine, ut nova securitate percepta diceret: Tu es ille, qui pro salute humani generis de Maria Virgine nasci dignatus es. Et Dominus ad eam: Es tu digna hujus tam miræ suavitatis gratia, quam nunc sentis? Et cum Margarita responderet, quod non; quia cum illa non crederet posse pati quidquam molestiæ in inferno; dixit ei Dominus: Hæc gratia non solum tibi pro te conceditur, sed pro filiis meis, qui etiam digni sunt. Est autem dignus ille sanguis, qui emanavit tam large de meo corpore in Crucis patibulo pro ingratis. Et Margarita pro quibusdam orans, Domino dixit: Exaudi Domine preces servorum tuorum. Et Dominus ad eam: Non sunt preces, sed appetitus superbiæ, qui cogit eos laborare in terra. Oratio enim recta requirit cor ab omni labe defectuum defæcatum, cor humile ad suarum miseriarum notitiam, mee etiam majestatis cognitionem ac reverentiam obtinendam. Requirit etiam cor separatum ab omni strepitu mundanorum affectuum, atque internarum et externarum sollicitudinum. Ego enim, qui sum dignior omni nobilitate, me feci servum et subditum præcunctis humiliorem.
C
167 In cella sua quadam die Margarita orationi et meditationi divinae vacans, audivit in spiritu vocem dicentem sibi: Veni sponsa in desertum, et esto ibi, ut plenius valeas delectari cum Jesu Christo dilecto tuo, et ibi sapiens anima cum divina sapientia commoretur. Et Margarita respondit: Quomodo associaretur tanta simplicitas cum sapientia infinita? Et Dominus ad eam: Noli de sapientia mirari, noviter nominata, quia numquam de me Creatore tuo, et de subtilitatibus hostis tui agnovisti tantum, quantum cognosces amodo. Et cum diceret ei, Amas tu me? Et ipsa respondisset, Tu scis, Domine, quia amo te; Sed numquam, Domine, te amavi; dixit Dominus: Non reciperes tu supplicia mortis amore mei si oporteret? Et Margarita respondit: Domine, nec gratia, nec munus, debetur mihi, nec alicui creaturæ morienti pro te, quando a patiente supplicia non recedis, sed es cum ipso. Tunc gratissimus Deus adjunxit, dicens: Dic servo meo, quem tibi in Confessorem, spiritalem bajulum, assignavi, quod tale studium apponat in omnibus quæ gerenda sunt, ut merito filius meus vocari possit. Et tu in oratione tua reverentius me invita, et dic: Quando veniam ad te et inveniam te, Salvator Deus meus? Et noli dicere sicut hactenus dixisti: Veni, vel redi Domine, cum tu debeas tamquam me indigens reverenter venire ad me.
168 In festo BB. Joannis et Pauli post communionem corporis Salvatoris, audivit subito vocem dicentem sibi: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Pro quibus verbis jocundata mentaliter, gratias egit divinæ benignitati, quia se permiserat recipi ab eadem. Et in excessu mentis evecta, vidit Christi humanitatem candidissima veste indutam contexta aureis stellis, et matrem virginem indutam aureo et coelestino indumento. Et cum interrogaret de specioso Angelo, qui astabat, summi fuit Regis responsio quod erat Princeps coelestis curiæ Mi-videt Chris- tum, D. Virg. S. Michaelem: chael, qui semper est paratus divinis obedire mandatis, et meam divinam sine labore perficit voluntatem. Invitata vero a Rege, cujus stare, decorem contemplabatur, ex parte vulneris lateralis adducta est. Et quia desiderabat coram facie ejus stare, dixit ei Dominus, quod ideo posita fuit in parte dextera in arrham societatis benedicendorum. Et dixit ei: Tu credis in debilitatibus tuis deficere, et recedere de hac vita: sed non migrabis hoc anno de mundo isto, nec in sequenti. Tot enim annorum erit vita tua, quot ordinavit voluntas et sapientia mea: nec dierum numerum vitæ tuæ refero modo tibi. Tu dicis, quod frequenter dubitas me recipere: Et ego tibi concedo, quod me possis recipere omni die. Nam, sicut Frater Joannes tibi retulit, in omni mei communione animæ tuæ largiar novum lumen, et de plagis meis hauries tam altas et tam familiares allocationes, quas mundus capere non potest, nec ei pandendæ sunt. a Ita scriptum. An circulum legendum? an cruculam — b Non salis perspicua sententia. An forte legendum, Christi famula superno amore (aut. superni amoris igne) amplius renovata? — c An exercere gratiam total, gratia cooperari? an potius hic et merendam, et merendam, legendum? — De eo acutum ad cap. 4. Not. c. — e Videtur decese ipsius manus.
De puritate conscientiæ et frequenti confessione et communione.
Fratrum Minorum plantula, Christi famula, Margarita in suæ conversionis primordiis non tantum nitebatur confiteri qualibet die, verum etiam cum fletu et plantu repentinos detegebat coram astantibus sociis cogitationum incursus. Semel igitur continnatis diebus octo generali confessione cum gemitibus, doloribus et circumstantiarum expressione mirifica, sicut ei oranti fuerat divinitus præostensa, ad optatum diem B. Joannis Evangelistæ jejunando et vigilando deveniens, in oratorio prædictorum Fratrum, populo recedente, appensa chordula ad collum, madida facie, capiteque nudato, coram altari beatæ Virginis se prosternens, ad Dominici corporis sacramentum tremens et totaliter effecta subito pallida, reverenter accessit. Et recepto corpore summi Dei, inter adstantium brachia insensibilis effecta, declinavit se atque defecit. Tunc præ divini gustus dulcedine cœpit serenata facie jocundari, visumque prætendebat Angelicum, ac dicebat: Hanc ebriatam amore divino laetitiam, quam pro die Nativitatis ejus petieram, in hanc diem Salvator omnium reservavit. Exinde irreverberatis oculis et apertis nihil videns, quærenti Domino, qui loquebatur ad cor ipsius, quantum creverat ejus anima, ita respondit, dicens: Domine, major est nunc anima mea, quam totus mundus, quia in ea vos habeo, quem coeli et terra non capiunt. Et cum fletu postulans dilecti Dei continuare præsentiam, ita de subtractione dulcedinis cœpit timere, ut nihil aliud nisi flere liberet. Et ait flenti Dominus: Filia mea, scias indubitanter, te cum isto timore ad cellam tuam reversuram.
170 Ad tam altissimum sacramentum corporis Christi reverenter se præparans, ante orationem cellam totam purgabat a pulvere, dicens, quod viæ tegi deberent auro purissimo, qua transituri sunt cum Christi corpore Sacerdotes. Unde liquefiebat ut cera, cum ejus præsentiam sentiebat, et retinebat cereum ad Christi corpus illuminandum. Intantum namque ipsam allexerat divinæ suavitatis notitia, et deterrebat suæ consideratio vilitatis, quod aviditatem frequentandæ communionis retardabat humilitas, et formidinem ex adverso mentis aviditas animabat. Propterea valde admoirans de pugna tam nova, quam sentiebat in se, cum timore ac fletu cœpit tantæ novitatis investigare principium. Cui Dominus respondens ait: Non timeas, filia, nec mireris, quia qualibet
A quælibet anima cupiens tam nobilissimum Sacramentum recipere, sic deberet a cunctis purgari defectibus, ut solari munditiæ similis videretur et esset.
171 Christi famula Margarita dum in oratione sacratissima Deo diceret, quod tam vilissimæ creaturæ se numquam Christus communicare deberet; responsum recepit a Domino, quod splendore tam mirifico non erat induta virtutum pro se tantummodo, sed ut a Christo tam dignativæ vocationis spes desperatis redeundi plenaria ad sinum misericordiæ donaretur. Et dixit ei, quod tempus appropinquabat, in quo tam copiosis ditanda erat gratiarum muneribus,b cum summa devotione fideles cuperent audire loquentem, et ejus tunicam lacerare devote, et ad ipsam accederent de propinquis provinciis et remotis, ut eam possent videre et tangere, et a suis pestibus liberari.
172 Conscientiæ puritatem sectantemc habenti Salvator redarguit, quia propter metum circumstantium personarum, fervorem ipsum requirendum cohibuit vel celabat. Mandavit etiam purissimæ sponsæ suæ, ut qualibet die ad minus semel confiteretur Fratri Junctæ Confessori suo, tum quia magis coram prædicto Fratre verecundabatur, tum quia plus aliis Confessoribus redarguebat eamdem. Et ideo dixit famulæ suæ, quod ratione curæ præcipuæ, quam dictus Frater de ipsa gesserat, reservabat eidem munus gratiæ specialis. Hæc sæpe a communione corporis Christi se humiliter subtrahebat, nunc ex contemplatione majestatis excelsæ, nunc ex consideratione propriæ vilitatis. Ex qua humilitate inclinatus Altissimus ait: Filia, non te subtrahas, ut coepisti, a mei Corporis sacramento, quia sic est cor tuum jam purgatum a vitiis, quod ut me sæpe recipias tibi mando. Tu vero confessori prædicto de tuis defectibus te accusa, et secularibus parum loquere, cum pondus orationis ferre pristino more non valeas propter infirmitates. Ama igitur silentium, et si potes continue confiteri priusquam comedas, nullatenus negligas adimplere. Et sicut agebas dum ibas ad locum Fratrum, ita priusquam cibum sumas, confitearis defectus tuos Fratri: et Fratribus supradictis semper detege vitam tuam, ut nulla tentatio te decipiat.
C
173 In Matris summi Dei Annuntiatione, dum solito more cum fletu ad Christum recurreret, supernæ consolationis irradiata splendoribus, quæsivit a Domino, si esset ejus anima a vitiorum maculis defæcata? Qui ei respondit, quod nihil grave oculos majestatis offendens in ejus mente remanserat expiandum, et ait: Ideo benedico tibi, et volo quod amore mei te ipsam diligenter ab omni defectu custodias, et me cum volueris recipias omni die. Quæ divina repleta dulcedine rogavit Altissimum, ut ita cor ejus dignaretur munire virtutibus, ut nil de cetero præter Deum posset intrare in illud. Mane itaque facto cum Missarum solenniis interesset, tam excessivus in ea crevit fervor amoris, quod supprimere vocem in conspectu adstantis populi non valebat. Ipsa quidem hora perfusa lacrymis, fatigata suspiriis, me quæsivit, et quod differrem sibi dare corpus Altissimi, post Missam conventus humiliter exoravit, ut mentalis ebrietatis fervorem humanis aspectibus atque laudibus occultaret. Nolebat enim coram populo chordam sibi ad collum ligare, et capite nudato coram altari Fratrum imbribus lacrymarum perfusa accedere, ne de simulatione aut fictione aliqui eam temere judicarent. Sic namque spiritu rapiebatur in Deum, ut adstantes liquido crederent eam præsentialiter suum cernere Creatorem. Recepto igitur tunc corpore sui sanctissimi Creatoris, ille qui in animas sanctas se transfert, locutus est ei, dicens: Confide, filia, quia tu es dilecta mea et discipula mea, quam conservabo in gratia, defendam in tentatione, consolabor in angustiis, et ducam in vitam æternam. Credisne, quod sim verus Deus æterno Patri Filius coæqualis? Et Margarita respondit: Non solum credo, sed vehementer admiror, quomodo non aliter anima mea liquescit in præsentia tua. Et timens ne cum aliquo defectu Christi corpus assumpsisset; benedixit ei Dominus, et dixit, quod purgaverat eam, et recordaretur verbi, quod B. Paulo dixerat: Sufficit tibi gratia mea. Et quia dulcedo illa mirabilis subtrahi videbatur, ob hoc semiviva caput sum reclinavit, dicens. O summa dilectio mea, rogo te ut animam de corpore isto educas ut liberius tecum sim. Ille vero qui sua levitate suaviter cuncta disponit, in lacrymis postulatus, Margaritæ dixit, quod ideo ipsam in timore posuerat, ut implerentur omnia, quæ de ipsa scripta fuerant, et quod in timoribus suam vitam duceret et finiret.
174 Ignis amoris adeo erat in ipsius anima accumulatus, quod tam in publico, quam in privato, in magna Dei dulcedine posita diceret: Domine, Domine ubi es? Ego autem, qui semper fui de statu salutis ejus zelotypus, dicens quid dixerat, Domine Pater et Fili et Spiritus sancte, an Domine Jesu Christe, respondit dicens: Ego illum unicum et æternum Deum invoco, qui est Pater, Filius et Spiritus sanctus. Et cum super isto verbo timeret, Dominus dixit ei: Satis, filia, mihi placet modus, quem tenes, quia tuæ devotionis intentio dirigitur ad majorem descriptionem meæ dominationis. Sicut namqe vicarius meus, in quo posui plenitudinem potestatis, ad majorem sui status perfectionem non vocatur Papa, sed Pater sanctus; ita in modo tuæ locutionis quasi digniori vocabulo utens me ita nominas. Et quia amens hostis deceptionem dicebat, Domine Salvator meus, nihil aliud quæro nisi te Redemptorem meum; audivit eum dicentem sibi: Ego sum Christus, de Maria Virgine natus, qui te diro redemi supplicio. Et Margarita respondit: Domine, quid est hoc, quod aliquando sic a me videmini elongatus? Christus respondens ait: Noli timere, filia, qnia cum tibi videtur, quod deseruerim te, tecum sum, ad tuas sedandas tentationes, et ero, ut mea dulcedine quietius perfruaris.
175 Cernens se Christi famula Margarita velut triticum sub tribulo positum, quantum ad poenarum molestias diversarum, quas tolerabat, dixit: Domine Jesu Christe, fili Patris æterni, qui de Virgine nasci dignatus es, hoc mecum agat misericordia tua ut omnes afflictiones, quas fero pro tui amore et honore nominis, tibi placeant, et in eis de cetero non omittam ciborum abstinentiam, orationem solitam, et vigiliarum continuationem, et lacrymarum effusionem, quas mihi hucusque tua curialitate largitus es. Est hæc enim consolatio mea, ut numquam corpori meo parcas. Nam si tua me vult damnare justitia, ut sum digna, concedatis mihi interim, quamdiu vixero, quod purissime tam mente quam corpore tibi serviam, et in nullo de cetero vitio te offendam. Et in isto modo parata sum pergere ad poenas. Christus autem suæ pietatis aures ad has humiles preces inclinans, ait: Filia recipe me sæpius solito, quia per mei corporis visionem et sumptionem devotam, ad tam multiformium munera gratiarum ascendere meruisti. Et hoc fuit tuæ magnam salutis, et consolationum principium. Nec mireris, si post acceptam requiem plus non affligeris et tentaris, quia prægustatæ suavitatis subtractio tibi fit ad tuæ fidei majorem probationem: namquousque me tecum sentis, te nulla poena pungit: sed cum subtrahi tibi videor, in angustia remanes. Et tamen tecum sum per gratiam, quamvis quoad dulcedines videar absentatus. Sustine igitur cum omni patientia poenas tuas, quia tu nosti quare pateris tot adversa.
A Et quid dices, si non dimisero tibi nisi timorem, amorem, tentationes et popuas?
176 Revertere sine dilatione ad illam cellam, ad quam te Frater Joannes redire jusserat, ubi voces tui devoti fervoris securius elevabas. Et quia tibi videtur, quod ingressus iste, propter apparentiam levitatis, materiam præbeat aliis murmurandi, hanc verecundiam pœnalem ideo tolera, quia mulieri te invitanti ad aliam cellam non expressisti tuam plenarie voluntatem; sed excusando te dicebas, quod eras ire parata, quocumque Fratres, quorum curæ commissa es, te locare decreverint. Revertere, inquam, ad cellam illam, in qua te antiquus hostis in serpentum specie molestabit. Tu enim scis quantas consolationes in superiori cella, ad quam de mea voluntate perrexeras, recepisti, juxta promissionem quam tibi feceram. Et si dubitas de murmuratione loquentium circa hoc, recordare quod de me vero et summo bono etiam extitit murmuratum.
177 Passionis Christi vestigia Margarita sequi desiderans, nil in diebus Veneris gustare volens, nisi mœrorem et luctum, diebus illis communicare nolebat. Quapropter Salvator locutus est ei, dicens: Cur me die Veneris recusas recipere: in qua velocius ad me deberes accedere, quam in Nativitate mea vel Resurrectione, cum illa die magis humano generi me conjunxerim per amorem? Illa namque dies est, in qua extensus in ligno Crucis per amoris amplexum totum genus humanum, sicut pater unicum filium, amplexatus sum.
178 Altera vero die tentator, ipsius cellam ingrediens, quia principis tenebrarum perficere jussa contra Margaritam non poterat, quasi dolens et mœrens dicebat in cella: Heu, heu quo ibo? quomodo indignationem me mittentis ad istam, quæ suis me vicit orationibus, ferre potero? Et post modicum audaciam fingens cum simulata lætitia, sectando per cellam orantis et flentis, cantavit turpissimas cantationes, et Christi famulam lachrymantem, et se Domino commendantem, procaciter invocabat ad cantum: qui quoniam a fletu mentem ejus nequivit suspendere, turpissimis improperiis spiritus fœdus utens blasphemavit taemde. Et quia vasculum sanctitudinis Christum ferens non poterat quicquam in se recipere, quod divinæ majestatis oculos posset offendere, tentantem precibus et lachrymis repulit ac ejecit.
179 Ut ad Christi corpus suscipiendum cum reverentia quilibet se disponat, Salvator insinuat in his verbis: Filia, inquit, conqueror tibi multum de irreverentia Sacerdotum, qui me in tam magna multitudine quotidie tangunt, nec me diligunt, nec agnoscunt. Si enim me veraciter agnoscerent, scirent quod nulla posset in rebus creatis similitudo, pulchritudo reperiri per aliquem, cui debet Sacerdos celebrans comparari. Et tamen me pollutis manibus tangere non verentur: sed majus faciunt de me forum, quam de luto facerent platearum. Ad quod verbum Margarita, timore percussa, Christo respondens, ait: Cur ergo, Domine mi, tam saepe cogitis, et tam frequenter me invitatis, ut sic indigna vestrum recipiam corpus? Cui dominus: Ego quidem, Filia, æterni Dei Patris Filius de Maria Virgine natus, jam te purgavi a defectibus tuis: et ideo benedico te ex parte Patris mei, mea, et sancti Spiritus, et beatæ Virginis Matris meæ.
180 Quodam mane post communionem corporis Domini Margarita super tam dignativa Domini condescensione admirans, dixit: Cur, Domine, in coena tua Judæ et aliis te tam humiliasti: Et nunc te ipsum largiendo humilias? Et Dominus admiranti respondit: Filia, multi sunt hodie Judæ similes, a quibus me sacramentaliter recipi et tentari permitto. Sed quia tu amore mei te saepius exuisti, et cunctis rebus inopem te fecisti, gratiarum donis te induam et ditabo. Quare in tribulationibus tuis ne timeas, quia te mihi unient et acceptam facient per amorem. Et benedictione consueta recepta, audivit Christum sibi maxima promittentem, quæ mihi suo Confessori propter humilitatem noluit reserare.
181 In octava S. Laurentii, tanta post communionem corporis Christi fuit repleta dulcedine, quod præ desiderio recipiendi eum sequenti die, dicebat: Domine Jesu Christe, infinita dulcedo animæ meæ, ego indigna famula tua cum desiderio me invito pro die crastina ad sacramentum tui corporis recipiendum. Ille vero, qui se desiderantium vota non spernit, dixit quod die quolibet dabat ei de communione desideratam licentiam. Ego feci, inquit, majus donum tibi in Cruce cum passibiliter me donavi, quam sit istud. Et Margarita respondens, ait: Verum est, inquit, Domine, quoad pœnam, quam tolerasti pro nobis, quos tam caro pretio redemisti. Cujus gratitudini se Christus inclinans, Margaritæ respondens ait: Tu es creatura mea, et ego Creator tuus; filia, et ego pater, electa, et ego electus, quem præ omnibus elegisti. Ego Dominus tuus, et tibi non dico ancilla, sed socia mea es. Tu alba per innocentiam in me facta, et rubicunda per ardorem caritatis. Non ergo timeas me recipere omni die, cum in anima tua locum quietis paraveris humiliter et devote.
182 Die quadam sumpto filio summi Patris, tanta fuit subito pace repleta, ut alte clamaret, et diceret, se esse in deliciis summi Dei, et beate sentire gaudia Paradisi. Cui cum Christus diceret, si esset satiata mentaliter, respondens ait: Domine Jesu Christe, talia sunt gaudia tua, quod etiam in coëlo gaudens esurire credo per incrementum aviditatis. Tanta etiam panis in te, quem modo sumpsi, me fortitudine roborasti, quod omni debilitate remota, et infirmitate sublata, me vera jocunditate replesti. Et Christus ait: Cur ergo me non recipias omni die, cum in te locum odoris et quietis reperiam? Et quia timere cœpit, ne fervor de donis et consolationibus promissis conceptus pateret adstantibus, rogavit omnes qui aderant præ devotione plorantes, ut sine mora exirent de cella. Verum lux vera sui communicativa nobis æqualiter dixit ei: Non loquar tecum, si emiseris assistentes, cum fecerim te speculum peccatorum.
183 Sequenti die communicans, vix Dei famula Margarita superinfusam lætitiam potuit tolerare: quæ miro modo completa dulcedine, audivit Christum omnia dulcorantem, dicentem sibi: Fila mea electa, benedico tibi ex parte Patris, mea et Spiritus sancti, nec non etbeatissimæ Virginis, de qua carnem sumpsi, in qua multa tormenta sustinui. Et dico tibi, quod in subtractione mea te punio et purgo de tuis offensis. Et quia majora secreta suscipies, quam unquam senseris, priusquam ad ipsam pervenias, afflictiones non modicas tolerabis. Recede ergo a secularium accedentium locutione, sicut hactenus desiderium habuisti. Quanto namque ab eorum consortio fueris separata, tanto propinquior ero tibi. Et dicas Fratri Junctæ, quod paret se ad impertiendum tibi tuæ salutis consilia, secundum ordinem sacrarum Scripturarum, quæ quidem consilia semper circa te diligenter præcogitet. Et tu ipsius reverenter utaris consilio, et te recommendo eidem, sicut olim te commendaveram Fratri Joanni defuncto.
184 Dominica vigesima tertia post Pentecosten, in hora diei prima, recepto cum reverentia corpore Salvatoris, audivit Dominum dicentem sibi: Filia, credis tu, quod ego sim Dominus Deus tuus? Et Margarita respondit: Creator meus, Pater et vera jocunditas cordis mei, cur me interrogas? Et Dominus ad eam: Filia, in majori parte hominum quam hujus seculi, quamtum in eis est, morior: et pauci sunt in quibus vivam per gratiam. Intantum etenim me
A me offendunt, quod si in me vero Deo cadere posset penalis affectus propter horrorem vitiorum, quem committunt, striderem cum lacrymis, dum communicant. Nam me indigne recipiendo, denuo crucifigunt, et porrigunt amarius poculum quam propinatum mihi fuerit a Judæis. Propterea recordare, quod sicut permisi me tangi, et portari in sanctam civitatem, et excelsum montem, ab hoste antiquo; et ita nunc injurias patior ab indevote suscipientibus et sine reverentia tractantibus me. Unde dicas Fratri Junctæ Confessori tuō, quod mandans ei ex parte mea, ut nemini de cetero præbeat corpus meum, nisi sit persona religiosa, vel secularis, quæ sui vultus curiositatem spreverit, vel deserere sit parata, et in meis beneplacitis et præceptis disposuerit se serventer; nimis enim offendor in communionibus secularium in vita eorum. Væ autem illis, qui me indesinenter offendunt, ut sine suarum correctione culparum sumere me præsumant, quia contra eos alibi examinatio dura fiet. Et quia per conscientiæ lumen a gratia illustrata, notitiam habes de statibus plurimorum, hic est gladius, quem te docuit Frater Juncta. Para te interim ad tribulationes, quia venies in multarum contemptum personarum: quæ vilificatio de te facta erit loco martyrii, quod non infligitur modo sicut temporibus tyrannorum. Tunc præ timore ne me offendas, parvæ poenæ tibi maximæ videbuntur. Sed ne timeas, filia mea, soror et socia mea, cum in præsentia personarum minuentur consolationes tibi. Nam ideo fiet ita, ut mundo despectior habearis tuæque gratiæ securius consequerentur.
B 183 In Nativitate filii Dei secundum carnem, puer ille qui omnia fecit verbo virtutis suæ, dixit: Filia, quæ es in peena, pete modo quicquid vis. Et Margarita respondens, ait: Domine Jesu Christe, concedatis mihi, ut numquam vos offendam. Et ait ad eam Dominus: Non quæris tu vitæ supernæ regnum? Et Margarita respondit: Concedatis mihi, Domine mi, hoc donum, quod postulo, ut vobis semper serviam, et numquam vos offendam. Et postea mittatis me quocumque vultis. Quod verbum in tantum Nato de virgine placuit, ut ei diceret: Tu es ancilla mea, propter statum culpæ præteritæ, famula mea propter obsequium penitentiæ, soror mea in statu gratiæ, et filia propter arrham æternæ gloriæ.
186 Post hujus diei solennitatem convertens se Margarita ad suorum memoriam delictorum, in cordis amaritudine, et indicibili copia lacrymarum, generalem confessionem continuans in fletu rauca est effecta, et præ diebus octo nec quasi cibum sumere potuit, nec dormire. Confessione completa coram me Fratre Juncta usque ad minimum vitium, in octava Innocentium recepit Christum bonorum omnium largitorem, dicens: Domine Rex optime, hoc donum postulo a misericordia tua, ut vita mea tibi serviat, et per exemplum meum te laudent omnes creaturæ tuæ, et numquam tuam valeam offendere majestatem. In tanto autem fervore tunc excrevit, quod extra cellam egrediens pro desiderio audiendi Missarum solemnia, etiam verbum Dei, currebat ad locum Fratrum: et venisset, nisi quia ego suus Confessor, qui aderam, reduxi eam in suam cellam, et respondit Domino interroganti, si esset in jocunditate maxima dicens: Domine, jocunditas tua est infinita et invisibilis, et gaudium, quod de te sentio, est inæstimabile. Et interrogavit eum, si ejus confessio tam dolorosa, suæ placuerit majestati? Et Dominus ad eam: Tu es, quæ per sollicitudinem continuam facis te nova gratia dignam.
187 Paulo post audivit pulsari campanam quamdam cujusdam ecclesiæ secularis ad levationem corporis Christi, ob cujus amorem statim rapitur, et in manibus Sacerdotis vidit puerum speciosum, nive candidiorem, indutum auro purissimo: sed manus tenentis eum omnem nigredinem excedebant. Et ait Dominus ad eam: Videtur tibi, quod ego Creator tuus sim speciosior omni re? Et illa respondit: Domine mi, dicere non valerem admirabilem pulchritudinem tuam: sed risus meus in fletu vertitur: tum quia te Regem Regum video tam irreverenter tractari, tum quia cum dolore ac timore clamare compellor, Misericordia, misericordia, misericordia, pro illis fœdissimi manibus, ut gratia tuæ remissionis purgentur. Inclinans autem se pietas summa ad preces filiæ supplicantis, respondit: Paret se Presbyter ille, pro quo misericordiam implorasti per custodiam sui ad penitentiam dolorosam, si vult misericordiam invenire. Et dicas Fratri Junctæ, quod magna pars illorum tam fœdis manibus me contingunt. Rediens autem ad usum sensuum, cœpit dicere Pater noster, et ultra Qui es in coelis, propter mentis ebriativam dulcedinem usque ad diei serum sæpius inchoans, procedere ulterius minime valuit. In hac etiam visione felici Christum audit dicentem sibi: Corpus meum, quod tam candidum conspexisti, repræsentat humanitatem: sed aureum caput et indumentum, assumentem divinitatem. Post hæc accessit Angelus ejus custos, et cum lætitia dixit ei: Confortare in Domino Margarita, quia senties de dulcedine, quam in patria degustamus, priusquam venias ad consortia Beatorum, et parum durabit tibi.
188 Sabbato inter octavam Epiphaniæ, summum bonum, quod in se continet omne bonum, communicando suscipiens, audivit ipsum dicentem sibi: Es modo filia contenta et consolata? Et dūm responderet, quod sic, ait: Para igitur te ad recipiendum me sæpius, quia in anima tua locum quietis et dulcis amoris invenio. Et Margarita respondit: Domine tu solus me præparare potes ad condignam receptionem tam inæstimabilis Sacramenti. Et Dominus ad eam: Verum dixisti, sed adhibe studium ex parte tua, ut animam puram teneas atque dulcedinem: et cum talis fueris, sæpe communica: et dicas bajulo tuo, quem tibi concessi, ut ipse sibi agat. Et Margarita respondit: Domine, si bonitate tua, a qua omnis virtus descendit, hæc quæ mandas invenirentur in me, nihilominus frequentare timerem tam altissimum sacramentum, dum meam considero vilitatem. Et Dominus ad eam: Quamvis, filia, verum dicas, sperare semper debes de misericordia mea. Etego a te recedere volens, remanendo tecum do tibi paternam benedictionem. Et Margarita respondit: Domine, quando facies sermonem illum terrore plenum, in quo etiam Confessor meus timebit mecum, sicut promittis? Respondit Dominus: Sermonem illum tibi faciam, quando erit voluntas mea.
189 Ad tam altissimum sacramenti remedium invitata a Domino sæpius frequentandum, Christo respondit, dicens: Cum ero, Domine, in pelago variatum penarum quomodo reciperem vos? Et Dominus ad eam: Præcipio tibi ex parte Patris, mea, Spiritus sancti, nec non beatissimæ Matris meæ. B. Pauli, cujus hodie festa celebrantur, et totius exercitus Beatorum, ut tunc sæpius recipias me, fiduciam plenariam de mea misericordia tecum ferens. Benedico autem tibi, si hoc seceris, ex parte Matris meæ, et omnium electorum: et mittam tibi Angelum meum. Ad quod verbum Margarita respondit: Libentissime, Domine, ipsum volo; sed libentius opto Creatorem omnium Angelorum. Paullo post Angelus interrogavit eam, si vellet aliquid postulare. Cui Margarita respondit: Dominus Jesus Christus novit cor meum: et quamvis sit nuntius desiderii mei coram ipso, tu reverende Angele Dei digneris pro me a Domino impetrare, ut semper ei serviat vita mea ita perfecte, ut ipsum de cetero non offendam.
190 In festo Purificationis purissimæ Dei Matris famula famula Christi repleri avida de corporis Christi communione, sed humilis humilia de se credens, dicebat se displicibilem coram Deo, quia subtraxerat ei consueta suæ suavitatis gaudia. Ego autem immeritus ejus Confessor, de Scripturis divinis cum ea loquens, erexi ad fiduciam cor timentis, ita quod statim confessa est, et absolutione percepta, mandavi quod sine dilatione Christum reciperet, etiamsi consolationes pristinas esset nullatenus receptura, tum quia novum gratiæ donum in Communione reciperet, tum quia ex Christi susceptione robustior fieret contra invisibilium hostium tela nequissima, et dolosas tentationes. Confessione autem generaliter facta, misit ad Sacerdotem, de cujus manu Christi reverenter suscepit corpus. Sed quia more solito statim consolationem non senserat, timenti et flenti et conquerenti Christus respondit, dicens: Filia, noli mirari, si me citius non sensisti, quia gustus animæ tuæ, priusquam me reciperes, non erat dispositus. Idcirco tibi me talem præbeo, qualem te reperio. Et Margarita Christo respondens, ait: Domine, ego te recipere dubitabam, quia non videbatur mihi, quod ad tam altissimum sacramentum recipiendum disposita esset anima mea. Et Dominus ad eam:
Filia, quia mihi placet, quod tu recipias me, qui præbui tibi adjutorium ut venires ad me, præstiti eum Patri peccatorum. Ego enim feci tibi peccatorum matrem; et qui impedit te, impedit matrem meam. Super quo verbo admirans et stupens, audivit: Sicut ego beatissimam Virginem Matrem meam feci pro salute humani generis, ita et ego elegi te in speculum, et modo in peccatorum matrem. Tu enim es speciosissima facta per gratiam coram me in coelo, et sanctam faciam te in terris; et non dico tibi, quod faciam, quia ornata per misericordiam facta es jam. Tu dicis te nudam virtutibus, et ego dico tibi, quod tu es ornata. Tu dicis te pauperem, quia me credis carere; et ego infinito thesauro te ditavi. Filia, in qua locum quietis inveni, non te nomino Lilium horti, sed campi: quia tanti odoris eris, quod nares vitiis obturatas, quæ me nunc minime sentiunt, aperies ad sentiendum odorem tuum, et sicut defert aura odorem lilii ita ego portabo odorem tuum longe lateque, ut campi lilium merito nomineris. Et quia mirabilis illa, quam de Christo sentiebat suavitatis dulcedinem, cum interpolatione dabatur; admirari cœpit et dicere, cur hoc esset! Cui Christus dixit: Non mireris, si me talem tibi dono, qualem te invenio: mens namque sparsa est, et in multis laboribus tiediosa, Vide Magdalenam, cui me talem præsentavi post resurrectionem in horto, qualis erat apud se ipsam. Scalam peccatorum te feci, ut per exempla vitæ tuæ pergant ad me. Et Margarita respondit: In quo virtutis exemplo peccatores imitari me possent? Et Dominus ad eam: Imitabuntur abstinentias tuas, jejunia tua, humilitatem, et tribulationes, quas amore mei alacriter recepisti. Imitabuntur humilitatem sanctae conversationis tuæ, et mansuetudinem, quam habes in vita tua. Imitabuntur honestatem tuam, et sollicitudinem, quam habes de fuga mundi.
191 Cupiens itaque super coelesti dulcedine inhærere, interrogavit dulcedinis fontem, dicens: Magna sunt, Domine, quæ ostenditis, sed mihi non affirmatis. Et Dominus ad eam: Non habebis securitatem quam petis de te, nec etiam illi qui corrigunt te, quamdiu vixeris. Et Margarita respondit: Et quare, Domine, semper dum mihi loqueris novam mihi facis de tuis donis promissionem? Et Dominus ad eam: Idcirco hoc ago, quia quolibet die usque ad tuum obitum nova gratiæ dona recipies, et cum eis novas afflictiones: et tu hodie novum gaudium recepisti, sed Mater mea in die Purificationis secundum Legis observantiam isto fuit privata gaudio, dum a Simeone me tenente in ulnis præununtiatus extitit internæ gladius passionis. Et Margarita respondit: Bene credo, Domine. Christo vero sermonem perficiente, Margaritæ dicenti, Domine, si parvum sermonem facis, securitatem des mihi, ut quamdiu vixero, vobis sine vestrorum transgressione serviam mandatorum. Et Christus ait: Assecuro te, quod quamdiu vixeris, numquam mortaliter me offendas. Et Margarita respondit: Domine, ego credo vos offendere semper in afflictionibus meis, et tentationibus tam duris. Et Dominus ad eam: Tu purgaris in pœnis timorum tuorum.
192 Puritatis amator Jesus Margaritæ puritatem quærenti cum lacrymis, dixit: Quantum potes recordari de cogitationibus, loquelis, et omnium quæ audivisti cum displicentia mea, dic Fratri Junctæ Confessori tuo. Timensque Margarita præceptum hoc non posse perficere, respondens ait: Quomodo possem, Domine mi, omnium defectuum recordari, cum navigem inter marinos tempestuosos fluctus hujus seculi? Et Dominus ad eam, quantum diligis me Deum tuum? Et Margarita respondit: Quare me de amore interrogas? Tu es Deus meus, Creator meus, Redemptor meus, quem suppliciter rogo, ut non facias tam arctum præceptum de tuo recipiendo Corpore.
193 Cum oraret Dei famula Margarita, audivit vocem dicentem sibi: Præpara te, o stella, quia Sol justitiæ descendere vult ad faciendum in te sedem suam, et suos vult radios extendere pietatis atque justitiæ. Sed suarum aspernatrix laudum Margarita hæc audiens, dixit: Si placet tibi, nolo hoc dicere Fratri Junctæ. Et Dominus ad eam: Dic ei et Fratribus, quod abscondant te: et tu abscondere, quantum potes. Tu enim stare vis ad ubera consolationum mearum, et nolles te communicare filiis meis. Bene poteram te secrete solam vocare, et ad regnum ducere Paradisi. Et Margarita respondit: Ego considero fragilitatem meam, et desidero solum vobiscum esse; et ideo fliorum vestrorum non recordabar: verumtamen si de hoc vos offendi cum timore et tremore dico meam'culpam. Et Dominus ad eam: Si esses plena caritate, compatereris pœnis meis, quas pro peccatoribus passns sum, et filiis meis, quos redemi. Et Margarita: Domine, ego dico meam culpam de modica caritate, quantum ad sollicitudinem, non quantum ad desiderium, quod in mente gero, et supplico ut faciatis eis plenam misericordiam. Et Dominus ad eam: Numquid non dixi tibi, quod tu eris lumen cæcorum, et qui caritatem habet, ad flios meos, me diligit?
194 Dic etiam fliiis meis Fratribus, quod non faciant sermonem de inanibus, sed de verbis Evangelii et epistolarum B. Pauli electi mei; et non curent de murmurationibus populorum, quia de me omnium Domino fuit murmuratum. Dic etiam iterum dictis Fratribus Minoribus, quod ipsi retiad a me sancti Evangelii in majori auctoritate, quam omnes qui prædicant in seculo et sancta Ecclesia verbum meum, quibus mando, ut recommendatam habeant mortem meam, ut dum prædicant, in corde suo ferant meorum ordinem tormentorum: ex hac enim morte materiam habent deterrendi homines ne peccent, et aliciendi eos, ad promissam et acquisitam tanto pretio beatam felicitatem: et dicant peccatoribus, qui me in illo vitio offendunt, quod punivi in Nativitate mea, quod novus exercitus dæmonum de inferno egressus est ad generationis humanæ vexationem. Idcirco mundus plus solito indiget prædicatione. Item dixit ei: Tu dicis, filia, quod amas me; et ego dico tibi, quod non est, creatura aliqua sub coelo, quæ credat vel cogitet quantum diligo te: et doles tu de offensis, quas egisti contra me? Et Margarita respondit: Tu, qui omnia nostri antequam fiant, scis si doleo, et quantum doleo.
A
195 Dictaque culpa de præcepto Domini coram ipso de offensis omnibus ab hora baptismatis usque in illa hora quomodocumque patratis, audivit Christum dicentem sibi: Et ego, filia, te absolvo ab omnibus offensis tuis, quas egisti cogitatione, loquutione, et operatione, a tuæ nativitatis exordio usque nunc. Tunc ex inopinata gratia, quam recepit, in lacrymis liquefacta exclamavit, dicens: Angelici omnes exercitus, coëli, aer, ignis, mare, terra, et omnia quæ in vobis sunt, laudate pro me Creatorem nostrum de tam infinita misericordia, quam fecit mihi maximæ peccatricum. In Conditoremque omnium mentem levans, ait: Ego ancilla tua, quæ nunc a te recepi cunctorum meorum absolutionem defectuum, refero tibi summo et æterno Sacerdoti gratias sine fine. Postquam vero gratis, sine omni merito tam large mihi parcere voluisti, concede mihi ut in spiritu audiam quod post absolutionem suam B. Mariae Magdalenæ dicere dignatus es, Vade in pace: et misericordiæ tuæ roborata virtute, te de cetero non offendam. Cujus precibus Christus annuens, ait: Et ego, filia, tibi confirmo gratiam, quam petisti, ut numquam mortaliter me offendas: in cujus signum te iterum benedico. Tu dicis mihi, quod ego sum Pater tuus, et ego dico, quod tu es filia mea, quæ dicis quod amas me. Et Margarita respondit: Domine, alias præcepisti mihi de communione frequentanda: sed in ea multa impedimenta sustinui. Et Dominus ad eam: Crede, filia mea, Fratri Junctæ Confessori tuo de primis tentationum motibus, et cum tunsione pectoris statim dicas culpam tuam. Nec tamen tali confessione contenta sis, cum postea Sacerdoti poteris, et scieris confiteri, sed de his cum facultatem confitendi vel memoriam non habueris: ego tuus protector ero: neque timeas, quod tibi Confessor desit: quia in tuis necessitatibus tibi provideri faciam de Confessore. Cave tamen, ne Confessorem tibi deputatum recuses, sed ei totaliter aperias vitam tuam. Tunc Dei famula Margarita ceepit altissima voce clamare, dicens: O infinitæ misericordiæ pietas, cui tantum inclinamini, ut velitis esse meus Sacerdos et doctor! O infinita misericordia mea, quæ nunc dimisisti mihi culpas omnes præteritas et præsentes! Domine, inquit, mi, offendo te in suga creaturarum. Et Dominus ad eam: Non offendis, tum propter sitim, quam habes de me, tum quia tuam fugis fragilitatem.
196 Dixit Margaritæ Salvator: Nullum de cetero, filia, judices, nulliusque vitam despicias, et animam nullam spernas. Propter quod Margarita obedire cupiens, respondit et dixit: Domine mi, facies mihi unquam gratiam de suga creaturarum? Et respondens Dominus, dixit ei: Filia, sine Fratres meos
Minores te ponere et tractare per manus quæ eis placuerunt: quia ipsorum regimini et curæ totaliter te commisi. Et Margarita hæc audiens, Christo respondens, ait: Domine mi, cum velim penitus a seculo separari, ipsi me non ponunt in solitudine, sicut desiderat anima mea. Et Dominus ad eam: Filia, ideo te non ponunt, quia tu es stella mundo, concessa noviter ad cæcos illuminandum, devios reducendum ad viam rectam, et erigendum lapsos de sarcina delictorum. Tu es vexillum novum, quo reducentur peccatores ad me, sub quo et pœnitentes devote fundent lacrymas suas largiter et suspiria. Et quia humilis Margarita de his, quæ promittebantur, fiduciam propter suæ vilitatis contuitum non habebat, audivit vocem dicentem sibi: Ego Christus Dei filius, de Maria Virgine natus, adimplebo promissa mea, et usque ad finem tuum cresces in ardorem majoris dilectionis.
197 In die Calendarum Maii novam montis intravit cellam Dei famula Margarita, ut tumultum ac præsentiam fugeret personarum. Qua ingressa, mi sit pro Sacerdote S. Georgii sene Domino, e Fratri Junctæ, a quo facta pro mane crastino petiit corpus Christi. Facto igitur mane Sacerdos accipiens pixidem hostiarum non consecratarum obtulit ei, cogitans corpus Christi. Hoc nimirum accidit Sacerdoti, quia propter maleficas, quæ corpus Christi de ecclesia furabantur, Christi corpus in vase firmaverat intra domum, in qua pyxis erat juxta pyxidem posita de hostiis consecrandis: qui propter defectum memoriæ, et affectum celerius accedendi, detulit pixidem quam non debuit. Domini autem famula Margarita, nullam sentiens in communione dulcedinem, ut solebat, suis ascribens defectibus, indulgentiam lacrymis inconsolabiter postulabat. Mœstorum autem consolator mirificus, dubitanti et flenti respondit, dicens: Filia, ne plores, quia Sacerdos ille non dedit me tibi, ideo meæ suavissimæ suavitatis præsentiam non sensisti. Hac responsene percepta sine dilatione pro ipso Sacerdote remisit, et interrogavit eum, quare non dederat ei Dominum Jesum Christum. Qui cum verecundia ei respondens, assignavit rationem superius enarratam. Ex tunc plena fide Margarita tantum de Sacerdotis oblivione timorem capit, quod potius volebat a communione desistere, quam in præteritæ deceptionis dubio plus affligi. Cujus dubium Agnus innocens evacuare volens, in sequenti communione locutus est Margaritæ, dicens: Ego sum Jesus Christus, Dei vivi coæternus filius, qui mundum visitavi, et de Maria Virgine carnem sumpsi, in cujus signum Matrem salutans dico, Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, Virgo serena.
198 In eadem cella sequenti die, summa cum reverentia recepto corpore Salvatoris, audivit eum dicentem sibi: Tu miraris, quod non loquar ita sæpe tibi ut vis; sed si tantum servire tibi, dignum est, antequam ad plenariam consolationem pertingas, servias mihi cum oratione et lacrymis, desiderio magno et suspiriis dolorosis. Tu etiam cum timore interrogas, si tuæ vitæ status mihi placet? Et ego dico tibi, quod desideria tua, quæ habes de me, mihi accepta sunt. Tamen venialiter me offendis, quia in visis et auditis distractionem recipis ex timore, cum deberes solum cogitare de me. In aliis vero tuis operibus mihi places. Et Margarita respondit, dicens: Domine, tu nosti quod non habeo sollicitudinem de rebus a populo subtrahendis pro me, quæ tantum paupertatem desidero, sed ne bajula et pauperes, qui recurrunt ad me, indigentiae suæ damnum patiantur pro me, et et ne de receptione rerum præbeatur deædificationis exemplum. Et Dominus ad eam: Numquam scruteris terrena: sed meum præsepe, meam paupertatem, cunam, magnos labores, proditionem discipuli, et immensa supplicia, quæ in Cruce sustinui.
199 / Reverentissima Christi famula Margarita irreverentiae vitium tota mente detestans, audivit iterum Christum sibi dicentem: Tu, filia, dubitas, me recipere de manu Sacerdotis S. Georgii, quia tibi videtur quod irreverenter me tibi præbeat. Sed ne timeas, quia recipio reverentiam cordis tui: Et quamvis actus suorum sensuum mihi displiceant, non tamen displicet mihi oratio per me ordinata ad tam altissimum Sacramentum, ad quod descendo. Si autem majorem fidem et devotionem habes in recipiendo me ab uno Presbytero, quam ab alio, scias, quod quia libentius me concedo per manus bonorum quam malorum, ideo majora signa gratiae conferuntur in manibus eorumdem.
A
200 Quodam sabbato in mane desiderium habens adhuc majorem de Christo sentire lætitiam, dixit, quod volebat plenius gaudium de Christi gustare præsentia. Ad quam petitionem Christus interrogavit eam, dicens: Quomodo tu es digna tam grandia postulare? Et Margarita respondit: Non sum digna, Domine Jesu Christe, sed ad solam misericordiæ tuæ sedem confugio. Cui Dominus: Tuus gustus infirmatus est, quia gratias, quas tibi donare dignatus sum, non tibi concessi propter te tantum, sed etiam propter amorem illorum, qui me, quantum in eis est, in Cruce reponunt, et tamen eis paterna pietate, ut ad me redeant, in omni re misericorditer condescendo. Et tu es indiscreta, quia non curas lactare nisi te: et de redemptis filiis, pro quibus tantam gratiam feci, curare non vis. Et Margarita respondit: Domine, si hæc via utilior est filiis tuis, reducite me ad sermonem vestrum, et ad pristinæ nostrae familiaritatis statum. Et vereor, Domine, quiag factus Sacerdos meus ad absolvendum me. Unde tibi Sacerdoti æterno de indiscretionibus meis dico meam culpam. Et Dominus ad eam: Non sum contentus, ut mihi soli de tuis defectibus dicas culpam tuam, nisi Confessori tuo integraliter studeas confiteri. Cum autem hoc egeris, recordare, quod leprosos misi ad Sacerdotes secundum Legem.
B
201 Et quia in suorum rememoratione defectuum tota replebatur lætitia, dixit: Domine, quomodo potuit Mater vestra tam ineffabile gaudium sustinere, cum vos concepit de Spiritu sancto? Et Dominus ad eam: Sicut volui per potentiam et sapientiam meam, ita et potuit. Quid est, inquit Deus, quod tu es filia mea, et ego non sum pater tuus? Quod horum prius eligeres, an quod ego essem tuus pater ex parte mea, et tu non esses filia, vel quod tu filia, et ego non essem pater? Et si vis super hoc consilium, do tibi licentiam requirendi. Anima vero ejus interius illuminata respondit: Domine, eligo ut sini filia ex parte mea, nam tu Deus creatione pater es omnium. Et Dominus ad illam: Magnam custodiam circa se anima debet gerere, quæ facta est instrumentum meum. Et Margarita respondit, dicens: Domine mi, vere magnam. Et Dominus ad eam: Si vis habere, separa te a mundo. Et Margarita: Domine mi, separata tuæ non servio majestati. Et Dominus ad eam: Licet cum tentationibus certes, tutior tamen via est, quam cum secularibus conversari. Nam certando purgatur anima: sed si cum secularibus moram contraxeris, imaginibus occupata rerum visibilium, occupatur tabernaculum meum et obnubilatur, nec potest habere compassionem ad me offensum, cum omni die a peccatoribus in Cruce reponar. In illa vero reprehensione tam dulci, fuerunt eidem ostensi defectus omnes ejus, et omnia loca in quibus suum offenderat Creatorem. Et quia more pristino gaudiis non fruebatur, dixit: Domine, cur ineffabilia gaudia regni tui modo non sentio? Et Dominus ad eam: Ego respondeo statui tuo, quia occupationibus personarum ad te pergentium nimis tuum animum inclinasti. Et Margarita respondit: Et tu, Domine mi, reponas me in solitudinis statu. Et Dominus ad eam: Ego sum pater tuus, et tu non es filia mea. Et Margarita respondit: Et ego vere confiteor, Pater mi, quod amore filiorum vestrorum tam copiosa mihi gratiarum munera contulisti tu, qui es solus gaudium Angelorum, et lætitia Beatorum. Ad quod verbum tantam ei Christus jocunditatem infudit, ut dicere cogeretur, quod si nuda tunc poneretur in flammis, in prædictis reprehensionibus dolere non posset. Unde ait: Tantum, Domine, de facie tua mihi ostensa gaudium mentis concepi, quod cæli, terra et omnia quæ in eis sunt, in ejus impressione deficerent. Nam quam cito præsentiam tuam sensi, coram qua nemo turbari potest, ostendisti multa quæ narrare nequirem: et idicirco a te igne, qui numquam deficis, inflammari desidero; cognoscere cupiens quantum amor a te. Et ait iterum Dominus: Tu non curas, Margarita, nisi de te. Et Margarita respondit: Domine, quia dixisti, quod appetitus animæ meæ erat infirmus, supplico misericordiæ tuæ, sanes eum. Et Dominus ad eam: Ego tibi præbui medicinam, qua minime uteris, nisi quoad timorem et desiderium. Et quia non curas de corpore tuo propter amorem meum, tu vis esse in Paschate, atque deliciis gratiosis modo, sed de me facies Quadragesimam. Sed recordare illius, cui dimisi quingentos denarios, et noluit dimittere quinquaginta. Tunc pro duobus Patribus suis Dominum rogans, audivit eum dicentem sibi: Dicas eis ex parte mea: Beati mundo corde, quia facie ad faciem me videbunt.
202 Ut autem illa cum Beatis visione in perpetuum frui posset, splendor paternæ gloriæ Dei filius erudivit eam dicens: Cum fecerim te tabernaculum meum, volo et rogo, ut ipsum omni puritate custodias. Et Margarita respondit, dicens: Domine, de hoc debeo te rogare, non tu me. Et ideo tuæ supplico majestati, ut custodias immaculatum tabernaculum, quod creasti. Ita enim, Domine, in custodiendo requiritur labor et cautela, quod nulla ratione me sine te summa potentia custodire valerem. Et quia sermonem hunc videmini velle finire, cum tua, qui ubique præsens es, benedictione dimitte. Et Dominus ad eam: Et ego te benedico, et per gratiam usque ad tuum obitum tecum ero. Et Margarita respondit: Domine, quomodo Patri meo Fratri Junctæ potero tam alta referre? et ipse quomodo capere? Et Dominus respondit: Filia, studeas dicere, sicut scies, et ego instruam eum. In tribulatione mentis et corporis Dei famula Margarita se videns, dubitabat Christi corpus recipere, quia non credebat posse tanto Domino debitam reverentiam exhibere. Divino autem in ea crescente servore, in tantum de sumendo eo sitis aucta est, quod cum lacrymis et metu Christi corpus recepit. Quo gustato audivit eum dicentem sibi: Filia, tu distinctius et plenius tuos defectus in confessionibus aperis, quam aliqua creatura quæ sub cœlo reperiatur: unde non dubites nec timeas me sæpe recipere, quia tecum ero. Et Margarita respondens, ait: Domine Jesu Christe, quia te nimis offendo, idicirco communionem tui sanctissimi corporis frequentare non audeo. In hoc, inquit Dominus, me offendis venialiter, quia nimis conqueris, et super te ploras in tribulationibus tuis. Tamen dico tibi, quod solita confessione præmissa sæpe tuum me recipias Creatorem.
303 Post hanc dignativam invitationem, sequenti die communicans audivit Christum dicentem sibi: Ego, filia, sum panis qui de cœlo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, mortem non gustabit in æternum. Iste vero panis, quem ego do, caro mea est. Et qui de pane isto devote comederit, resuscitabo eum in novissimo die. Sed dico tibi, quod in multis morior, quantum in eis est, qui me indigne recipere non verentur. Et Margarita respondit: Cum sis vita infinita, quomodo posses mori? Et Dominus ad eam: Multi me recipiunt, in quibus nullam appono gratiam, quoniam me in suis peccatis denuo crucifigunt. Et Margarita interrogavit Dominum, dicens: Domine, ergo quomodo dona conceditis his, qui non vivunt in continua puritate? Et Dominus dixit: Credis tu, quod Magdalena in illa puritate steterit, quam intelligis, ut sine momento temporis continue mei recordaretur? Dico tibi, quod non: vivebat tamen in continuo desiderio placendi mihi, et in continua vita asperitate. Deinde ignis sancti
A Spiritus, qui ardebat in ea, subito omnes defectus animæ concremans, expurgabat et consumebat eos.
204 In Paschalibus diebus sacramentum vitæ recipiens, Regem omnium seculorum audivit dicentem sibi: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi: et qui manducat me, non videbit mortem in æternum. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ego sum divinitas illa, quæ se reclusit in carne illa, quæ prius concepta fuerat in corpore Annæ. Semper enim reclinavi me ad misericordiam, et numquam inveni plenarie correspondentem çaritati meæ, et curialissimæ largitati. Et dico tibi, quod propter injurias et peccata, quæ multiplicant peccatores, impeditur verbum prædicationis meæ ne proferatur eis.
205 Die Lunæ post secundam Dominicam de Pentecoste, Christi recepto corpore, ineffabilem jocunditatem et attrahentem dulcedinem sentiens, audivit eum, qui summa dulcedo est, dicentem sibi: Filia, ego sum Creator, lumen, fortitudo, amator et gloria animæ tuæ. Et Margarita respondit: Domine, ne dicas hoc verbum nisi ex parte tua, quia scio quod semper amasti me, amor summe. Nam ex parte mea meus amor est sicut umbra frigida et obscura. Sed supplico tibi, Redemptor meus, ut me facias candidam puritate, et rubicundam per amorem: et auge semper in me desiderium caritatis tuæ. Die Martis sequentis Dominicæ, antequam Christi corpus reciperet, in confessione sua dolorosæ contritionis amaritudinem passa est, quia non videbatur, quod ejus vita curreret secundum divinæ beneplacitum voluntatis. Cumque Sacerdos surgeret completa confessione, ut Margaritæ flenti pararet hostiam salutarem, subito omnis dolor in lætitiam conversus est, et audivit panem vivum dicentem sibi: Ego sum panis vivus qui de cælo descendo, et in te delectabiliter requiesco. Et Margarita respondit: Quomodo magnitudo tua tam immensa, Domine, et puritas admirabilis, inclinaretur ad tantam miseriam, quæ est in me? Et Dominus ad eam: O incredula, cui dedi pulchriorem arrham, quæ possit poenitenti donari, et perfectiorem in rebus omnibus, per quas anima mihi placere potest in via, die isti filio meo et tuo, quod numquam tecum de danda tibi communione contendat, nisi prius perfeceris Horas tuas. Margarita vero soli Deo conjuncta per desiderium inflammata dixit: Domine, quid est cogitare, quod tu venis ad me, et ego non venio ad te? Et Christus respondit: Filia, tu es illa, quam divinus oculus per gratiam intuetur. Et Margarita respondit: Domine, vos intuemini omnes creaturas, et nulla cogitatio cordis humani sapientiæ tuæ invisibilis potest esse. Et Dominus ad eam: Ego te per gratiam respicio alio modo quam universaliter alias creaturas. Et tu timorem magnum habes, sed majorem adhuc senties, et facies unam Quadragesimam de me, quæ ducit ad solenne Pascha.
206 Die Lunæ intra octavam Assumptionis beatæ Virginis, post communionem perceptam, audito, Ego sum panis vivus, etc. usque, in æternum; audivit etiam vocem dicentem sibi: Filia, laboribus, tentationibus et infirmitatibus fatigata, quæ te nescis ordinare, quare te laudas excusando et lamentaris? Angelus tuus hoc mane in tua confessione recepit, et in expressione circumstantiarum defectuum cordis tui. Scias, quod multum est utile revertenti ad me, dispositio naturae bonæ ad gratiam. Et ego tibi lumen dedi ad notitiam veritatis adipiscendam, quod placet mihi magis quam litteratorum studium, qui consueverunt sermocinari. Nullus enim sermo tam mihi placere potest, quantum tenere viam veritatis. a Vel deest aliquid, vel vox hæc, Christo, redundat. — b Ilic Februarii T. III. quoque videtur deesse aliquid. — c Hæc quoque vox habenti redundare videtur. — d Deest aliquid. — e Hic quoque. — f Hic iterum titulis interiectus. De confessione et communione, Caput VII. — g Suspicor hic mendum.
De materna pietate, et de ejus infatigabili zelo animarum.
Matris affectum induens, pietate simul et zelo salutis plena, sollicite invigilabat ad singulos. Cum igitur quadam die super crate sederet infirma, una dumtaxat de a tacolino induta tunicula, hyemalis algoris tempore super cilicio, revelante Domino didicit, quod in quadam villa per milliaria plura distante, quidam morabatur homo, verecundus et pauper, parvulam ætate familiam habens, ac per hoc inutilem et inertem, numerosam tamen, victu pariter et cultu carentem. Eapropter mandatum a dilecto Christo recepit, quod tunicam sui amore de novo transmissam, sine dilatione homini supradicto curialiter destinaret. Tunc illum pauperem cum jocunditate et fervore mirabili, exuendo se, induit, dicens: Domine, libenter cor meum, si fas esset, donare pauperibus vellem.
208 Ordinaverat ad communem utilitatem orationes suas, sicut fuerat a matre indocta in seculo, dicens: Rogo te, Domine, pro salute omnium, pro quibus me vis orare. Sed caritatis ardore amplius excrescente, sine personarum exceptione Dominum pro omnibus deprecans coepit timere, quia morem suæ matris fregerat in orando. Ad quod verbum Christus respondit, dicens: Filia, non recte docuit te mater tua. Nam (quia debes orare pro omnibus) multum mihi placuit oratio tua generalis. Ego enim veni pro omnibus, et pro omnibus fui mortuus. De patre tuo, pro quo me tam instanter rogasti, dico tibi, quod de purgatorio eductus est. Nec dubites propter vitam ejus præteritam, quam nosti, quia purgatoriae poenæ sunt variae, et sibi fuerunt multum afflictoriæ reservatæ, ut citius purgaretur. Filia mea, dicas Fratri Junctæ, pro quo me rogas, quod sollicite prædicet, ferventer audiat confessiones, inter discordes concordiam seminet, non sit tener, sed fortis, hominum abhorreat laudes, et non discurrat Missas suas.
209 Ad tam latissimam caritatem suam disposuerat sponsam Christus, quod non solum a remotis provinciis quamplurimi properabant, verum etiam divina permissione animæ defunctorum de suis receptaculis accedentes, ipsius suffragium cum instantia postulabant: inter quos duo, qui fuerant interfecti, dixerunt ei: Quamvis in morte non potuerimus confiteri, quia nostram prævidimus mortem cum prædones extraxerunt nos de itinere, quo ibamus, per silvam ducentes, dedit nobis subito Creator noster contritionem de culpis nostris, et patientiam in morte, quam crudeliter intulerunt, et sic per misericordiam suam nos ab æternis incendiis liberavit. Nos autem, dilecta Dei, fuimus ambo sutores, et ego pracipue tecum loquens, legalitatem, quam debui, in mercando non habui. Quare supplico, ut facias, pia mater, cum meis de domo, ut pro me satisfaciant specialiter: et pro isto similiter, qui est mecum: nam sumus in magnis purgatorii cruciatibus: et ego magis propter dolosas et amicabiles in signo locationes, in ficta dilectione: ora ergo pro nobis, sponsa Dei. Igitur oranti Dei famulæ Margaritæ pro istis duobus, et aliis qui in tantis angustiis cruciantur, respondit Dominus dicens ei: Dicas Fratribus Minoribus, quod animas defunctorum habeant in memoria quæ sunt in tanta multitudine, quod vix corda hominum cogitarent, et tamen a caris suis modicum adjuvantur. Et dicas eis, quod religiosí,
A qui nimis curis secularibus se immiscent, in Purgatorio graviora supplicia patiuntur.
210 In festo B. Claræ Virginis, dum Christi famula Deum exoraret pro quodam in amaritudine et levitate animi constituto, dixit ei Pater clementiæ, quod ipsa mitteret statim pro suo Confessore, et diceret ei ex parte sua; ut illius Prælatum induceret ad compatiendum subdito suo, qui est sicut lapis in machina, et paratus ad præcipitium. Et quantumcumque Prælatus doleat de injuria mea, nihilominus recordetur, quod Petro respondi: Non dico tibi septies, sed septuagies septies. Quare volo, quod debili faciat plenam misericordiam, et ipse postea dolebit amare de omnibus, in quibus me graviter offendit. Tu etiam rogasti me pro Gilia, quam propter amorem tuum, et opera ejus virtuosa ponam in gloria Paradisi in ordine Cherubin.
211 In festo SS. Chrysanthi et Dariæ, post Christi corporis sumptionem locutus est ipse Christus Margaritæ, dicens: quamvis tribulationes tibi crescant, non omittas propter hoc vitiosorum vitia extirpare, et in eorum mentibus serere, et plantare germina virtuosa. Filia, semina, et ego dabo tibi semen, et infundam gratiam verbis oris tui. Et si rarius loquar tecum, et sine locutione largiar tibi lumina, ut verba tua prædicere vera possint. Filia, Deus tuus est immaculata innocentia, et ideo non mireris; si tibi quæ pervenisti in quamdam columbinam innocentiæ puritatem, talia referuntur.
212 Tempore quo morabar Senis, Margaritæ oranti Salvator ait: Scribe: Pater Deus filio suo benedictionem et recommandationem internam suorum Filiorum, quos tanto redemit pretio, et illorum præcipue qui recesserunt de via mea. Cresce in gradibus gratiarum, ut quæ sunt Dei, semper Deo, et lumen tibi donatum appropries Creatori tuo. Nam ego summus et unus Deus, vlo tam in coelo, quam in terra meos honorare amicos. Unde non sit tibi durum, fili, laborare pro me: quia si memor fueris fatigationum mearum, et infiniti præmii, quod paravi tibi, labores dulces erunt et cum indefessa laetitia fatigaberis,b culpam, quam meus amicus Franciscus vidit mentaliter pro te orans, significat sacrificium operum Dei tui, quia portas nomen meum, ut ferventi devotione coram populo duro prædices. Crux illa in tuis manibus posita, invitat te, ut sæpe ad Crucem redeas. Rosa autem tibi data significat purissimam castitatem, cujus odor extenditur ad amicos. Quare doceo te, sicut pater filium, ut cum populo prædicaveris, præbeas te peccatoribus tractabilem et humanum, et in comminationibus, quas contra peccata facies, peccatoribus meam clementiam, quam îbenter largior peccatori redeunti, misceas verbis illis. Tu etiam, fili mi, redde te gravem moribus in omnibus operibus tuis, quia semper ero tecum, nisi me perdas culpa tua.
213 Sequenti die post B. Magdalenæ festum, accipienti cum reverentia corpus Christi, Salvator locutus est Margaritæ, dicens: Plora misericordiam meam, quæ die noctuque clamat, et quasi fimo vilior æstimatur. quia non cognoscitur a generatione humana. Plora inobedientiam tuam, quia non obedisti mihi de piscatione animarum, quæ indigent me summo et vero bono, non ego eis. Et Margarita respondit: Domine mi Jesu Christe, ego dubito de mea fragilitate. Et Dominus ad eam: Non nomines beneficia mea et opera, quæ facio per te fieri: nec dubites, quia te labi non sinam in aliquod mortale peccatum, si incesseris per viam per quam te ducam. Ego namque habeo misericordiam, et cum ipsa justitiam exequor. Ama igitur, filia, unicum Deum tuum, et ipsum solum postula et honora, et solius honorem Dei tui desidera, et non tuum: et dicas Fratribus Minoribus ex parte mea, quod non curent de murmurationibus, infirmitatibus, tribulationibus, et suarum necessitatum subtractionibus, fame ac siti, non de honoribus; sed solum me postulent, et teneant veritatem. Oportet enim, quod honor eorum me honoret, et omnis ad me bonorum omnium referatur honor.
214 Quædam secularis Domina magnae famæ propter frequentationes confessionis, sic erat in animo quieta, quod non credebat aliquod grave peccatum in anima remansisse. Sed quia intenta erat saluti et honori ac necessitatibus, Margaritæ Dei famulæ, pro ipsa serventer oranti Salvator locutus est, dicens: Filia, incipias narrare Fratri Junctæ defectus illius, pro qua orasti: et cum ceperis loqui, ostendam eos tibi per ordinem, et ipse scribat ad ejus utilitatem. Dic ergo, ut illa tibi pro amore meo devota confiteatur, quia priusquam nuptui traderetur, fuit nimis audax, sive prompta, et corde non perfecte honesta. Confiteatur de aviditate nimia circa illum virum, quem habuit postea, et de immoderato desiderio ad eum cito eundi. Confiteatur de honestate, quam habuit in oculis, loquela et opere manuum, quia desideravit eam quoad honorem mundi. Confiteatur quia priusquam fuerit annulo subarrhata, caput suum ornavit et dorsum et nimia cordis hilaritate vadens ad ipsum virum, morando secum, de me veram non habuit notitiam, nec saporem. Confiteatur de inordinatis aspectibus secum, et quod in loquelis et tactibus etiam in solennitatibus meis atque Sanctorum transgressa est ordinem juraque conjugii. Confiteatur de excessivis desideriis standi secum, non solum in ejus præsentia, sed absentia. Confiteatur, quo tempore magnae adversitatis cujusdam affinis sui juravit illicite, et falsam, quantum in ea fuit, dari sententiam procuravit: nec doluit tantum de nota infamiæ accusati, quantum de damno pecuniæ communi solvendæ. Confiteatur, quia me offendit eundo ad palatium Potestatis, in quo appetiit, supra socias de pulchritudine corporis commendari. Confiteatur, quia familiam sæpe accusabat occulte, et ostendebat signa tenerioris dilectionis circa eos et domus negotia, ut ab eis plus ceteris amaretur; et tamen nec illos, quos tanto venerabatur studio, nec alias personas vere dilexit, exceptis viro suo et filiis, quos nimis amavit. Dicat suam culpam de laudibus mundi, quarum avida fuit, et quod numquam me digne ad altare suscepit: nam nec cum amara communicavit contritione, nec cum integritate confessionis: et quamvis multum ecclesiam frequentaret, parum gustavit devotionis in mea Nativitate, Coena, Passione, Resurrectione, et aliis solennitatibus Virginis et Sanctorum: nam in his temporibus et Quadragesimis parum cogitavit de me, nec ordinate in orationibus scivit expendere tempus suum: sed orationes aridas sine lacrymis habuit, et jejunia sua fecit absque honore et amore devotionis. Confiteatur de inordinatis ciborum desideriis, et fleat suam tenacitatem, quam in eleemosynis habuit. Confiteatur diligenter, quia usa est male ablatis, et recordetur bene quod quantumve expendit: nam denarii quos expendit et extraxit de marsupio viri sui, vel fuerunt violenter et fraudulenter acquisiti, vel de ludo. Unde volo quod certis personis, quas ipsa novit, satisfaciat per se, vel per alium diligenter: de incertis vero, ad sui libitum Confessoris. Et quia hæc de bonis viri sui, dum potuit, non restituit, nunc integraliter de suo restituat. Recordetur, quod tamquam mater familias tenuit marsupium suæ domus, et multas inutiles expensas fecit et superfluas de illicite acquisitis, de quibus satisfaciat pro illa parte, quam in se non recusavit expendere. Confiteatur, quia non doluit de suæ terræ destructione, quia
A quia volebat quod una pars alteram superaret, et ei donaretur, propter quod palliatam habuit invidiam ad multos consanguineos suos, si non erant in seditione suo viro conformes. Multum enim dolebat, si vel modicum in suis elationibus redderetur abjectior. Dicat etiam culpam suam de omni dominatione quam tenere voluit, in domo patris, quam a sui sorore viri nullo modo sustinuisset. Dicat suam culpam de omnibus rebus consortis sui, et reddat quidquid ei ablatum de consensu ejus fuerat. Confiteatur etiam, quod nimis parca exititir circa pupillos consortis sui, quibus sicut pauperibus satisfacere debuit,c injuriose prolatis contra mares et mulieres de domo, cum veritate ac mendacio. Dicat suam culpam de de omni ornatu corporis.
215 Totius perfectionis amator integraliter animam, quam redemit, curare desiderans, reliquas morborum reliquias potenter expellens, ait: Confiteatur iterum de detractionibus et judiciis circa proximorum nobilitatem et pulchritudinem; quia spernebat atque vilipendebat aliorum sufficientiam, defectus exprimendo quos noverat, et si alii dicerent, libenter discebat: bona vero si quæ de proximo noverat, reticebat: et corde, ore ac signis judicabat alios de superbia et aliis vitiis, et sæpissime de vitiis quæ numquam commiserant, sicut ipsa; quæ si nullum vitium, quæ aliis imputabat, de certo perpetrasset, de aliis minime murmurare debuit. Confiteatur, quia si inveniebat personam, de qua confideret, mordaciter detrahebat, et loquendo blandiebatur præsentibus, dicendo de ipsis bene. Confiteatur, quia superbe cupiens aliis dominari, laudari desideravit præ aliis, de nobilitate et rerum copia, quam in aliis cum meore animi invidebat. Dicat etiam culpam suam de mentis vagatione et de discursu sensuum, quia appetiit quæcumque appetibilia alios possidere aspiciebat. Confiteatur, quia licet frequentaret ecclesiam, tamen non habebat cor ad divinum officium, sed ad loquendum cum mulieribus in ecclesia: et si silebat, ibidem cor in exterioribus vagabatur. Et quamvis sanctarum personarum notitiam quæreret et haberet, et specialiter Fratrum Minorum, de ipsis non hausit saporem, nec se ipsorum moribus conformavit: sed, quod pejus est, murmurabat de prædicationibus et officiis eorumdem: et si ei aliquando placebat prædicatio divinumque officium; extra ecclesiam posita, Dei obliviscebatur et verborum ejus. Dicat suam culpam de ingratitudine beneficiorum meorum, quia eam de multis periculis liberavi, quæ credebat se penitus decessuram: nec cum his omnibus a mundo evelli potuit, sed ei mente inhæsit, neque nunc studet amissum redimere tempus. Dicat suam culpam de tempore vitae suæ in displicentia mea consumpto: et quod, si quod mihi gratum est opus, hoc non egit solum amore mei, sed vel metu æternæ pœnæ, vel tinore verecundiæ temporalis. Sed si se damnandam firmiter credidisset, debuit mihi cor ejus cum intima servire dilectione, quod per proditricem loquelam in malitiis textit. Dicat etiam suam culpam, quod multas virtutes in pluribus commendavit, quas commendatas sciebat penitus non habere. Et quamvis ab immunditiæ vitio pura esset, præterquam cum viro suo, cum sanctum matrimonium copulavit, tamen non dolebat de lapsis in carnis vitium, sed eis detrahendo, cum aliis plerumque lætabatur. Dicat suam culpam, quod alios arguebat de malo lucro, possessionibus, loturis, ornamentis et ligaturis, dicens, quod tam pretiosa tamque cara possidentibus minime congruebant: quia sæpe inordinate comedebat: et si non vitasset dispendium, inordinatius et ardentius comedisset: de gulæ vitio alios condemnabat, et sua distribuit pauperibus pro mei honore nominis: et retributionem postulabat et expectabat temporalis præmii potius quam æterni. Dicat suam culpam, quod ipsius orationes opprimebantur honore cupidinum mundanarum. Confiteatur autem de indiscretione, quam habuit circa famulas suæ domus, et cum modica compassione ad pauperes creaturas manus extendebat amore mei: et hinc est quod pauperes judicavit, quantum ad eorum conversationem, ad fletum, risum, jocum, cibum, et potum subtrahendo eleemosynam suam, et per detractionem similiter alienam. Confiteatur, quod duplicia indumenta ferens et pretiosa, nuditate et frigore laborantibus compati neglexit et misereri. Libenter enim pecuniam cumulavit, et vix de frusto panis subvenire pauperibus studuit. Dicat suam culpam, quia illud nomen, quod Matri meæ per antonomasiam competit, ut sola Domina nominetur, sibi adscripsit: et si quæ nobiliores illo nomine vocarentur, deridebat eas: et servire nolens aliis, exigebat ab omnibus famulatum. Dicat suam culpam, quia offendit me in cibo et jejunio, in solitudine et societate, stando et ambulando, tempore adversitatis et prosperitatis: et quamvis libenter sociaret se mulieribus formosis, ornatis et comptis, in tantum se amavit amore privato, quod ceteris melior ac pulchrior voluit reputari. Confiteatur, quod in mei sui factoris injuriam, ad speculum se ornalat, et se videndo meditabatur miserias hujus mundi, invidendo sæpius decori ac pinguedini mulierum. Confiteatur, quia parvas tribulationes suas, æstimavit magnas; et aliorum maximas, dicens parvas, de tolerantibus eas murmurando tam dure, quod de homicidiis et proximorum languoribus non dolebat in corde, sed lætabatur, quantumcumque fleret cum flentibus in ecclesiis vel domibus eorumdem. Dicat suam culpam, quia non recreavit famulas post laborem, sed erat tenax in earum necessitatibus, non tantum sanitatis tempore, sed ægritudinis: quando enim consolatione indigebant, dicebat eis improperia multa, et infamabat eas per domum de gula et de negligentia: in partubus suis nimis deliciis attendebat: tacebat etiam quæ loqui volebat, et loquebatur se ceteris conformando quæ siluisset libenter. Confiteatur, quia devias personas propter honorem mundi vitavit, nec eas in suum consortium et familiare colloquium admittebat, quia intus et extra superbia plena fuit. Verumtamen confortetur in me, et vitam suam examinare non differat, reducendo ad memoriam suas culpas: et ego infundam lumen gratiæ menti ejus.
C
216 Frater quidam, Philippus nomine, dubitans interrogare in confessionibus penitentes propter stultitiam male interpretantium interrogationes, et non interrogare timebat, propter verecundiam vitia occultantium, per me Confessorem, Margaritam rogari fecit, ut in oratione impetraret a Domino hujus dubii veritatem. Cui dixit Dominus: Dic ex parte mea, quod secure audiat et interroget confitentes, quia divisiones gratiarum in hominibus sunt distinctæ: quapropter hanc virtutem audiendi et interrogandi concessi ego propter sui cordis et corporis puritatem. Ideo si mille posset in die una confessiones audire, nullum deserat, qui desideret confiteri: nullumque interrogare postponat, quem interrogatione credat verisimiliter indigere. Peccatores namque per se non confitentur, quia cæcitatem mentis contrahunt a peccato, et ideo suos defectus nequeunt videre: merito quippe cæci sunt, quia me lucem veram in suis mentibus retinere non possunt propter fœtorem peccati: postquam vero anima per confessionem fuerit defæcata, illuminatur, et sua vitia conspicit, et intuendo veraciter plorat et dolet. Idcirco filia, necesse est, ut Confessores de peccatis interrogent: ex hoc enim tam pio studio, tamque ferventi animarum zelo, plus diligo Fratres Minores,
A quam aliquem Ordinem, quia ex eorum laboribus studiosis plures animas lucror.
217 Visitans Christi famulam Margaritam celebravi in oratorio, et dedi ei Christi corporis sacramentum. Quæ cum reverentia magna communicans, oravit dicens: Domine redde mihi alta consilia, quæ consuevi a te recipere. Et Dominus ad eam: Quia do tibi quod magis tuæ saluti expedit, non postules consilia pristina reddi tibi. Colloquium enim meum familiare dilectis meis reservo alibi. Ego enim in vita ista steti in tribulatione, et amici mei similiter debent velle stare. Et si nulla tribulatio eos tangeret, quia tamen a peccatoribus ubique offendor, deberent affligi, juraque mea defendere pro viribus et docere. Illi autem qui hoc faciunt nullum timeant, quia cum illis ero. Quare dicas Fratri Junctæ bajulo tuo, quod verba Evangeliorum meorum et epistolas B. Pauli, electi mei, prædicet serventer populo, et ego in eo speciale gratiæ donum ponam. Et quidquid tibi ex nunc ostendero, solum loquaris. Scias etiam, filia, quod simonia in mundo crevit in tantum, quod patres filios sacerdotes fieri faciunt propter aviditatem mundialium rerum: qua excrescente ecclesia mea tribulatione magna percutietur: et Fratres Minores tunc temporis affligentur, et si cuncti, qui sunt in ordine, non agerent aliam poenitentiam, satis videtur eis magna illa, quam habebunt. Dicas etiam bajulo tuo, quod ego habeo paucos pugiles, qui viriliter pugnent pro mei honore nominis. Postquam igitur eum elegi pro me ad pugnandum, semper studeat mihi placentia suo posse perficere: et coram me sit lux in ordine suo, et occupatus non faciat congregationem de horis suis.
218 Die Lunæ post primam Dominicam de Adventu, audivit intellectualiter in anima vocem dicentem sibi: In deserto hujus mundi posui te, sicut rosam inter spinas. Ego enim Dei filius de Maria Virgine natus, qui hæc loquor, perficiam quæ promitto. Animarum autem zelatrix servida de se humilia sentiens ait: Domine, nōn sum digna, ut in me tam magna promissa perficias, sed propter gloriam nominis tui, quod tantum offendi, et propter salutem quam desidero flat quod tua gratia repromittit. Et Dominus ad eam: Filia, verum dicis, et ego interponam remedia animarum multarum, languentium sanativa, non solum in terra ista, sed in multis et remotis locis atque provinciis propter amorem tui. Et Margarita respondit: Domine, Cortonenses tuæ recommendo bonifati, ut fidei eorum, quam pro amore tuo in me habuerunt, respondere digneris. Et Dominus ad eam: Quia Cortonenses tibi fuerunt largi amore mei, ipsorum fidei respondebo, et pro omni numata quam expenderunt in te, recipienti auri marcam in domo pacis et consolationis. Et Margarita respondit: Domine, non rogavi te pro ipsis cum desiderio sic ferventi, quia velim minimam laudem temporalis honoris ab eis recipere; sed solum quæro salutem eorum, ut qui amore tui se tantum inclinaverunt ad laborandum pro me, recipiant in me gratiam specialem. Et Dominus ad eam: Et ego ponam eos in magno statu, et caro pretio vendiderunt mihi bona mea. Et tu non cognosceris, quousque videbunt homines, quæ non vident; et audient, quæ non audierant. Tu enim es filia, electa, soror, quæ solam dilectionem sequeris meam. Et Margarita respondit: Cum nulla creatura plus me tuam majestatem offenderit, et omni fuerim abysso profundior vilitate, quomodo possent credi magna de me? Tu dicis, inquit Dominus, quod nihil amas præter me, et mihi soli servire desideras. Et ego tibi dico, quod me amabis, mihique servies ita pure, quod numquam me mortaliter offendes: et amor tuus inquantum creaturæ convenit, dici poterit sine mensura et tu poteris dici immensurata: Tu dicis, quod sum lætitia ineffabilis electorum: sed pauci sunt, in quibus lætari possum sicut in mente tua: amatores enim et electi mei debent esse humillimi, corde puri, ut me cernere mereantur, et in fine suo per amorem amplectat eos, eis obvians cum Beatis.
219 In festo B. Joannis Evangelistæ in scholis Fratrum cum fratre Ranaldo et Fratre Ubaldo, ego scriptor horum, Margaritæ assistens post communionem, cœpit ei Frater Ranaldus tunc Custodiæ Custos loqui, dicens: Ecce mihi in Christi dulcedine quiescenti nova relatione monstratur, quod anima quædam sit criminibus onerata, ut penitus sit æternis deputanda suppliciis, nisi eam reduxeris ad poenitentiæ statum monitis et exhortationibus tuis: et unum dumtaxat e duobus tibi conceditur; primum, ut vel qua nunc frueris, priveris dulcedine, et animam illam reduces ad gratiam, vel si expavescis tam jocundo privari solatio, inferni deputabitur omnino suppliciis. Quod horum deliberabis omittere? Et Margarita respondit: Angustiæ mihi sunt undique, et ex utraque parte timore percutior, nam si desero tam ineffabilem Christi suavitatem, quam gusto, amarissimam ponam novæ mortis incurro; et si desero animam, Christi redemptam sanguine, dubito de mei Creatoris offensa. Qua de re propositam quæstionem, insolutam dimitto: tanta enim est hæc dulcedo, quam sentio, quod si perseveraret, in anima, semper crederem in poenis illæsa vivere sine cibo.
220 Sero igitur facto Margarita tremens ad cellam rediit, et illam noctem duxit insomnem, orans et lacrymans, cum suspiriis dolorosis, interrogavit de suorum remissione peccatorum Creatorem. Cujus votis Rex pietatis Christus placidus innuens respondit, dicens: Nequaquam vocassem te in die dilecti Joannis, filia, si tuorum omnium non donassem veniam delictorum: in cujus veritatis certitudinale argumentum, quemadmodum tunc, ita et modo absolvo te ex parte Patris mei coelestis, cui sum coæternus et consubstantialis filius, et sancti Spiritus. Et quamvis omnia peccata tibi dimissa sint, semper tamen scrutinium conscientiæ facias et de cunctis desideriis cordis tui, quibus me offendisti, non diferas confiteri. Mira res, et memoriæ commendanda; mox namque ut præfatum præceptum recepit, irradiata splendoribus sapientiæ Dei mentaliter, cuncta desideria tam confessa quam inconfessa in una luce panduntur.
221 Nocte insuper sequenti super ei proposita quæstione a Fratre Ranaldo alloquitur Christus Margaritæ dicens: O Filia, quia Fratri non respondisti, quia tibi dederat optionem, bene fecisti: nam sine mea præsentia jam tibi communicata per gratiam non credendo vivere posse, et animam pro suis damnandam sceleribus nolebas liberare: quantum namque animas diligis, quas tanto redemi pretio, tibi pluries revelavi: de quarum zelo plus mihi placent Fratres Minores, quam aliquis ordo Ecclesiæ meæ: Sunt enim utiliores animarum zelatores, quos hodie mundus habeat. Unde sicut ego Salvator mundi prædictum fundavi ordinem et plantavi, ita se studeant caritatis vinculo ad invicem communire et caritatem servare tam integralem, quod sine differentia personarum inter eos tractentur minores quemadmodum et majores: et ut tantus ordo in sua permaneat puritate, volo quod præfati Pastores ordinis amovere summopere studeant quidquid in ordine sancto modo reperitur abolendum. Sicut enim mare omnem abjicit sordem, ita et ipsi omnem defectum, tam excelsum ordinem maculantem. Circa insuper prædicationes, quas faciunt, constantiam habeant et fervorem, nec amore vel metu a veritatis tramite obliquentur. Et si aliquando contra prædicationes eorum
Arum per aliquos fuerit murmuratum, recordentur humiliter quod mihi omnium Creatori in prædicationibus et miraculis multas injurias invidi paraverunt atque insidias. Hic est ordo, inquit Dominus, filia, qui mihi suscitat animas a morte peccati: et cui dedi, do, et dabo gratiam specialem in operibus suis. Margarita autem cordialiter amans ordinem prælibatum, ex his quæ audierat jocundata, respondit dicens: Intrabunt omnes, Domine, in hoc amoris tui viridarium? Et Dominus ad eam: Omnes ingredientur, sed de fructibus ejus æqualiter non gustabunt. Nulla enim res quantum amor mihi placere potest, nec amore potest res pulchrior inveniri. Si totus namque mundus daretur amore mei, sine sapore ac fervore amoris, si sustinerem quoad misericordiam id quod fieret, quantum ad complacentiam parum valeret. Nemo enim potest ad me venire nisi per viam dilectionis. Et Margarita respondit: Cur, Domine, Fratrum Minorum ordinem vocas Amoris viridarium? Numquid non aliud est tam singulare viridarium caritatis? Et respondit Christus dicens: Non est tanti amoris aliquod in orbe collegium, ut ordo prædictus. Et ideo ipsum tibi dedi, et do ad instruendum te, sicut Apostolos, quos intelligere faciam, quæ dabuntur tibi. Et tunc ostendit ei Matrem suam, dicens: Hæc est, quæ diligit te. In quibus verbis tanta fuit dulcedinis anima suavitate repleta, ut diceret, quod si vel modicum ulterius cresceret, ipsam tolerare non posset. Et rogavit Dominum nostrum, ut ipsam in vita consolationibus, quas silere non poterat, mundo absconderet, quia laudes vitabat humanas.
222 Die quadam Margaritæ oranti pro suis Patribus audivit Dominum dicentem sibi: Servus meus defunctus, est in optata gloria: Unde dic etiam servo meo viventi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt in regno cœlorum. Qui cum fuerit occupationibus hominum deditus, reddat mentem suam statim ad me, et cuncta quæ agit, ad me bonorum principium referens; et ego ita illuminabo eum, quod non offendet me. Numquam secularium famam consideret, nec subsidiorum eorum paveat subtractionem: sed semper contra eorum vitia in ore suo usum teneat, et conservet sermonem sanctissimæ veritatis:d Et dico tibi, filiæ, quæ ista nunc recusas, quæ panduntur tibi propter salutem humani generis, ut veraciter trahatur ad me, et discat in te quod pro modica penitentia cito potest ascendere usque ad excellentiam gratiarum.
223 Feria secunda post Pentecosten recepit corpus Christi, dicentis ei, quod salutaret B. Virginem, usque Benedictus fructus ventris tui. Qua salutatione finita, iterum dixit ei: Si omnia bona mihi Christo, et non tibi reddideris, cum desiderio profectus animarum, cuncta quæ promittes in nomine meo, et non ad famam tuam, perficientur, et sanabis animas tibi devotas, sicut tibi prædictum est: Sed omnes, quas sanabis, non persevarabunt in me. Et Margarita dubitans super promisso verbo respondens ait: Promittam ego, Domine, tuæ pietatis largitatem indifferenter? Et Dominus ad eam: Ita imperfectis et perfectis promitte, quamdiu majestati meæ servire voluerint, et me amare ac laudare. Nam in illis, qui non perseverabunt, fulgebit in inferno contra eos tuæ caritatis splendor, quia quoad hoc patientur majora supplicia: et perseverantibus in consiliis tuis, mei sanguinis meritum communicabo, cum eos præmiabo in gloria regni mei, et per exempla tua sequentur me: reddent mihi gratiarum actiones, et vocem laudis. Et quia tranquillitatis dulcedinem, qua frui consueverat, non videbat, admiranti respondit Dominus, dicens: Talem me tibi dono, qualem te invenio.
224 Feria quarta post Pentecosten sumpto Filio Dei cum reverentia mirabili, ad altare audivit eum dicentem sibi: Amas tu me? Et priusquam aliquid responderet, dixit Dominus: Dicas, quod non. Ubinam est pristinus fervor desideriorum tuorum, quo accensa, et in motum violenti amoris dulciter ducta, me continue cum lacrymis postulabas, inclinans voluntatem meam ad preces tuas: De hoc amore iterum requirens Dominus Margaritam, dixit: Ama me, filia, quia ego amo te. Illa vero timens ne haberet in mente aliquid, quod divinæ majestatis aspectum offenderet, ait: Domine mi, si aliquid latet in anima mea, quod voluntati tuæ displiceat? Et Dominus ad eam: Filia, nullum habes peccatum mortale in te, sed nebula mundanorum auditum, sonusque verborum, quæ referunt accedentes ad te, impediunt locum quietis conscientiæ tuæ: et separant mentem tuam a contemplatione mea. Tunc Dominum rogavit, pro quodam in tribulatione maxima constituto: audivit Christum Dominum respondentem: Scias, quod secum sum quantum ad misericordiam retinendi eum ne pereat: sed duritia cordis ejus mearum consolationum impedit largitatem. a In Italico Vocabulario Academicorum furfuris, sive della Crusca, aicitur laccolino genus esse vestis jam ignolum. Sed hic potius materium videtur signifcare, quam formam vestis. — b Ita scriptum Non assequor sensum. — c Videtur hic requiri, Dicat etiam culpam de verbis. — d Hic quoque obscurus sensus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.