Illustris horum pugilium Dux et antesignanus est S. Victorinus, quem Handelbertus hoc versu celebrat;
Victorine, tuo nonus de nomine fulget. Idem Victorinus memoratur in Martyrologio MS. Aquisgranensi, et cum Petro apud Hermannum Greven, sed consociatus Martyribus Adrumetinis, a quibus eum hic sejungimus. Quibus Martyribus relatis ista addit Notkerus: Alibi Victorini, Mappalici et plurimorum aliorum Martyrum: qui post recensitos eosdem Martyres Adrumetinos hoc ordine referuntur in antiquo MS. Martyrologio Romano, sive S. Hieronymi: Et alibi Victurini, Mappalici, Pusitimi, Crispini, Secundioli, Dinaris, Titi, Rustici, Tumuli, Mastredi, Justi, Securi, Masserii, Gloriosi, Alti, Atoris, Justi, Amatoris, Secundæ, Siricii. In MS. Adone Reginæ Sueciæ, qui fuit Ecclesiæ Telonensis in Provincia, ista leguntur: Item Justi, Amatoris. Pro his mendose in MS. recenti Carthusiæ Bruxellensis legitur, Justi et Pastoris. Quod mendum etiam refellitur ex MS. Richenoviensi, in quo post Martyres Adrumetinos lñ adduntur: Item Justi, Amatoris, Secundæ, Sirisi. Ita duo Siricii leguntur in MS. S. Hieronymi et Richenoviensi, quorum alter inter Adrumetinos Martyres est relatus. In MS. S. Maximini parvo, sed perantiquo, hi Martyres variærum classium conjunguntur, Potamius, Jocundus, Justus, Crispinus, Petrus. Ex his Potamius est Martyr Cyprius, quem xx Februarii retulimus, Jocundus inter Martyres Adrumetinos hoc die recensetur. Huc spectant Justus et Crispinus ab aliis memorati, quibus Petrus adjungitur in MS. hoc antiquo. Ab Hermanno Greven in Auctario Usuardi Victorino horum Martyrum Duci socium eumdem Petrum additum esse diximus. Quod in MS. vetustissimo Romano habetur, Atoris, an peculiare Martyris sit nomen, an dimidiatum Amatoris exaratum dormitante amanensi, haud definimus. Maluimus ergo incertum Sanctum non proponere.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.