Absoluta Chalcedonensi synodo, quæ quarta æcumenica fuit, anno CCCCLI habita contra Eutychetem, unicam in Christo naturam asserentem ex divinæ humanæque commixtione conflatam; factiosi quidam monachi, Eutycheti obstinate adhærentes, magnas in Palæstina turbas excitarunt. Eas Cyrillus monachus, antiquus auctor et gravis, in Vita S. Euthymii Magni Abbatis, quam xx Januarii dedimus, describit cap. 12, e quo pauca excerpemus.
B Cum Sanctus ille Albas, jam LXXV natus annos, synodi decreta a Stephano Jamniæ et Joanne Saracenorum Episcopis, discipulis olim suis, ad se allata amplexus esset, ut concinentia rectæ regulæ veritatis; pervasit repente fama totam solitudinem, quod Magnus quoque Euthymius sequeretur synodum Chalcedonensem. Hoc autem omnes propemodum monachos ad eam attraxisset, nisi quidam Theodosius, habitu quidem monachus, moribus vero præstigiator importunissimus et mente corruptissimus, veniens in Palæstinam, cum de dicta synodo quædam improbe confinxisset, quod everteret quidem dogma rectæ fidei, introduceret autem, vel potius revocaret, dogmata Nestorii; cepissetque Eudociam, quæ tunc versabatur in Palæstina; per ipsiam induxit omnes monachos: et deinde etiam Sedem Hierosolymitanam inverecunde (o justitia!) et impudenter invadit, et cum ex potestate accepisset facultatem, bellum gerit adversus divinos canones et leges. Hincque factum est, ut homines probi et moderati, a Sedibus et sacris expellerentur, et nonnulli etiam ab eo interimerentur, et manus sceleratas Pontificum sanguine (proh dolor!) pollueret: malefici autem et præstigiatores, et pestes et carceribus potius digni quam Sedibus, sacrorum interpretes crearentur et Sacerdotes, et apud hunc sceleratum et exitiosum hominem magnam assequerentur potentiam.
C
3 Plura de iis motibus subdit idem scriptor, utque Eudocia Augusta, Theodosii junioris vidua, sit ad Catholicas partes opera S. Euthymii revocata. Quod autem sceleratos homines ait Pontificum sanguine manus polluisse, id expressius declarat Imperator Marcianus in epistola ad Archimandritas, monachos et reliquos habitantes in Ælia et circa eam, quæ habetur post concilium Chalcedonense, ubi inter alia ita loquitur: Sed nihil horum, quæ tentata sunt, nostram latuit pietatem, quando et monumentorum gestis et singulorum relationibus, nobis apertum est, quomodo et Æliensium civitas a vobis velut hostibus capta sit, qui habitare in monasteriis et ejusmodi solum locis residere debuistis. Insuper et venerandæ memoriæ Diaconi commissa cædes, et quod illius post necem etiam communi sepultura privatum, insensibiliter tractum subdebatur injuriis. Quomodo etiam domus
Februarii T. III. incensæ et portæ clausæ sint civitatis, et quasi legibus propriis civitatis custodiebatis muros, et carcere violenter aperto, malorum præsumptoribus remissio pænarum, et periculosæ fugæ præbebatur occasio. Proficientibus autem ad pejora postremis, minora fuisse præcedentia demonstrantes, Juvenalem sanctissimum Episcopum, et alios reverendissimos Sacerdotes, per quemdam ad hoc destinatum interficere voluistis. Cum vero is qui missus fuerat, fuisset spe sua deceptus, sine effectu suam vesaniam, et eorum a quibus missus fuerat, esse non sinens, Severianum sanctæ memoriæ Episcopum gladio percutiens, neque his qui cum eo erant pepercit.
4 Hæc et alia plura religiosissimus Imperator. Quam Æliam vocat, ea est Jerusalem, ab Ælio Hadriano Imp. reædificata. Diaconus a seditiosis illis occisus, est S. Athanasius, Martyrologio Romano inscriptus v Juli. Meminit eorum tumultum Evagrius lib. 2 cap. 3 traditique Theodosium illum pseudoepiscopum antea a proprio suo Episcopo in maleficiis deprehensum expulsum fuisse e monasterio, et dum Alexandriæ forte versaretur... multis utpote seditiosum, verberibus dilaceratum, cameloque maleficorum impositum, circum urbem ductum fuisse: eumdem maxime omnium concilium Chalcedonense perturbasse, et primum omnium monachis illis in Palæstina quid in concilio statutum esset, nuntiasse: ab iis autem ipso die sancto Paschæ Episcopum Hierosolymorum esse designatum.
5 Nicephorus Callistus lib. 15 cap. 9 Theodosium scribit menses xx in Sede Hierosolymitana tyrannidem exercuisse. Seditionem autem illam ita exarsisse tradit: Monachi quidam, qui synodo interfuerant, et diversa ab ejus decretis sentiebant, cum Hierosolyma venissent, proditam esse fidem clamitarunt, lamentantes, et monasticum ordinem satagentes concitare atque impellere, ut quæ in synodo rite acta erant, rescinderent. De S. Severiani cæde ista habet: Cum Episcopi necdum a synodo reversi essent, Theodosius alios ordinans in urbes quasque misit. Severianum autem Scithopolis Episcopum, quod malevolentiæ illius suffragari nollet, oppido exactum interemit.
6. Inscriptum est S. Severiani nomen Martyrologio Romano his verbis: Scithopoli in Palæstina S. Severiani Episcopi et Martyris. In nullis aliis Fastis Baronio antiquioribus id reperi. Nisi is sit de quo Kalendis Februarii MS. Florarium, Hermannus Greven in Auctario ad Usuarium, multa MSS. Martyrologia ad usum variarum Belgii Ecclesiarum interpolata, ita meminere: Ipso die sanctorum Episcoporum Polycarpi et Severiani. Meminit S. Severiani Baronius iterum in Annalib. tom. 6 an. 453 num. 29. Non constat, quo mense ac die sit interemptus: alioquin si constaret mense A Februario contigisse ejus martyrium, referendnm esset ad annum CCCCLIII, cum præcedenti Februario necdum in Cathedram Hierosolymitanam intrusus esset Theodosius.
7 Seythopolis, cujus erat Antistes S. Severianus, in Cælesyria statuitur a Ptolemæo tabula 4 Asiæ; haud satis accurate, cum cis Jordanem sita fuerit. Melius Strabo, ή περὶ Γαλιλαίων Συνβόπολις, inquit. Seythopolis quæ juxta Galilæam. Erat enim non procul a Jordane, ubi is e mari Galilæx, sive Tiberiadis, emergit. Plinius lib. 5 cap. 18 in Decapolitana regione locat, aitque antea Nysam dictam fuisse, a Libero patre, sepulta nutrice ibi, Seythis deductis. Fabulæ. S. Hieronymus de ea ita scribit: Bethsan. Ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit D expellere: et nunc appellatur Seythopolis, urbs nobilis Palæstinæ, quam interdum Scriptura nominat Domum San, quod in lingua nostra interpretatur inimicus. Eusebius: Συνβόπολις ἐπίσημος πόλις τῆς Παλασιτινῆς. Καλεῖ δὲ ἀυτῆν ή γραφῆ καὶ 'Οτίκον Σημ, ὅπερ ἐστὶ 'Οτίκος ἐχθροῦ. Jacobus Bonfrerius in Commentariis ad cap. 17 Josue v. 41 quærit quando eam Seythæ occuparint, traditique ad Christi usque et Josephi historici tempora eos îllam tenuisse, ac proinde a Judæis Seythopolitas pro alienigenis habitos. Fuit autem, ut in Notitia Episcopatuum patriarchatus Hierosolymitani scribit Carolus a S. Paulo, Palestinæ secundæ Metropolis.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.