Nomen Rabulæ vix notum Latinis, Græcis sat frequents. Fuit antea Rabulas, Princeps pri-mum, dein Episcopus Edessenus, is scilicet, qui, quod Nestorianis restitisset, plurimum est a S. Cyrillo Alexandrino laudatus, sed ab Iba succes-sore suo sugillatus. Mortuum eum fuisse circa an. CCCCXXXVII, diximus xv Januarii ad Vitam S. Alexan-dri Ordinis Acæmetorum fundatoris § 3 num. 12, a quo is fuerat ad fidem Christianam conversus. Non pro-cul ab Edessa, sed cis Euphratem flumen, Samosatis natus est circa annum CCCCL S. Rabulas Abbas ac plu-rimorum monasteriorum fundator, quem Græci XIX Fe-bruarii celebrant in magnis Menæis, et apud Cythe-ræum iv βίοις ἐγίον. Ac primo facta ad nomen ejus al-lusione hoc distichon reliquis actis præponitur:
Βουλάς Ρ'ασουλάς θείς ἀπράχτους δαιρόνων.
Α'πήλθε βουλή τοῦ Θεοῦ τῶν ἐνθένδε.
Rabulas redditis dæmonum insidiis inutilibus,
Procul ab illis discessit e consilio Dei.
Tunc hæc Acta ejus narrant eadem Menæa et Cythe-ræus.
2 Memoria sancti Patris nostri Rabulæ.
Natus est sanctus Pater noster Rabulas Samosatis: institutus a quodam Barypsaba, viro clarissimo, quod et nomen hujus lingua Syrorum sonat: a te-nera ætate omnem amplexus virtutem, vitam solita-riam duxit, atque ad magni Eliæ et Joannis Baptis-tæ exemplum in montibus ac speluncis solus vixit. Aliquot elapsis annis, assumpto socio in Phœniciam se contulit, ubi mirum in modum virtutibus inclaruit, et
A et summis etiam viris, quod tamen nolebat, innotuit. Quapropter opem auxiliumque conferentibus et Zenone Imperatore et Joanne Berythensi Præside ingens monasterium in medio monte extruxit. Tum vero velut Paulus et Barnabas, aut potius velut Petrus et Joannes, in medium paganorum, qui idola colunt, cum suis progressus Rabulas, cum iis disputabat, et nunc errores illorum redarguendo, nunc vero adhortando, tantum profecit, ut paucis demptis, omnes ad agnitionem Dei traduxerit. Atque hoc primum beati viri opus fuit merito prædicandum.
3 Zenone mortuo, Anastasius in sceptra imperii successit. Hoc igitur rursus auxilium præbente, alterum monasterium, quod ab ipso Rabula cognomen accepit. Byzantii molitus est. His ita gestis, multa alia monasteria in diversis locis constituit.
4 Erat hic beatus in omnibus sobrius, modestus, mitis, submissus, promptus ad docendum, non iracundus, sed lenis ac clemens, amantissimus fratrum, et ad omnes misericors. Quando vero improbus diabolus in eum irruebat, multis injuriis laces- sendo, tum illic munitus Scripturis sacris e vetere et novo testamento petitis, eum pari pondere represit, operibusque ipsis in fugam conjecit. Atque ejusmodi erat B. Rabulas. Vixit vero usque ad tempora Justiniani Imperatoris, qui Justino successit, et Magnus cognominatur, et S. Sophiæ ecclesiam ædificavit. Cum annos ætatis octoginta explevisset, aut aliquanto superasset, audivit e cœlo vocem dicentem sibi: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Cum post hanc vocem auditam paryo tempore ægrotasset, migravit ad Dominum.
5 Hactenus Græci in Menæis et apud Cytheræum. Imperatores, qui ejus tempore floruisse dicuntur, sunt Zeno, imperio admotus anno CCCCLXXIV, quo mortuo illud suscepit Anastasius anno CCCCLXXIV, cui anno IXXVIII successit Justinus, huic Justinianus anno IXXXVIII. Hinc obitum S. Rabulæ ad annum circiter IXXX collocavimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.