Græci in magnis Menæis, Anthologio, et Vitis SS. Cytheræo editis celebrant xviii Februarii anniversario divini officii cultu festum S. Leonis i Pontificis Romani, uti supra in syllabo Prætermissorum monuimus. Eidem Leoni in Menæis et apud Cytheræum alter adjungitur Leo Martyr, cum Paregorio itidem Martyre, qui Pataræ, urbe maritima et Episcopali provinciæ Lyciæ, pro confessione fidei Christianæ martyrium subierunt. Fuit tempore Imperatorum Ethnicorum, Pataræ simul et Olympi, vicinæ ibidem urbis, Episcopus S. Methodius illustris scriptor, ac postea Tyri in Phenicia prima, quem ait S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 83 in persecutione novissima Chalcide Græciæ martyrio coronatum. De quo agendam est xvii Septemb.
B In qua autem persecutione hi Martyres certamen complerint, non xque liquet. Acta solum habent, κατ' ἐκείνας τάς ἡμέρας τὸν ἀνθόπατον Δολλιανὸν ὑπὸ βατιλέων κληροβέντα παραγενέδαι. Proconsulem Lollianum illis diebus ab Imperatoribus electum venisse in Asiam. Sed quando id factum fuerit, necdum observare licuit. Nota est Consularis Lollianorum familia, ex qua anno Antonini Pii vi, Christi cxliv, Lollianus Avitus cum C. Gavio Maximo Consul fuit. Julius quoque Capitolinus, in Pertinace ait per Lollianum Avitum consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiisse Pertinacem, postea sub finem anni cxcu creatum Imperatorem, quem tum aggressus Lollianus Consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit, ut idem Capitolinus in Pertinace asserit. Fuit et Lollianus avitus Consul cum Tito Claudio Pompeiano anno xvi Severi, Christi ccxi, ac biennio postea Consules fuerunt Q. Epidius Rufus Lollianus et Pomponius Bassus. Didius Julianus etiam, qui Imperium contra Severum assumptum mensibus duobus et diebus quinque tenuit, gladiatores Capuae jussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Terracinensi ad principatum evocavit, ut de eo scribit Ælius Spartianus. Imo inter xxx tyrannos, qui tempore ferme Gallieni et Valeriani extiterunt, a Trebellio Pollione quartus collocatur Lollianus, qui Posthumio interempto in Galliis Augustus proclamatus est. Et hæc sufficiunt de familia Lollianorum, quorum aliquis in Asiam ab Imperatoribus missus sit Proconsul. Nam e duobus Proconsulibus qui in Notitia Imperii Orientis designantur, alter Ægypto, alter Asiae præerat: et quemadmodum sub Proconsule Ægypti numerabantur quinque Præsides, ita per Asianam ditionem erant septem, scilicet Præsides Pisidie, Lycaoniæ, Phrygiæ Pacatianæ, Phrygiæ Salutaris, Lyciæ, Cariæ, Insularum. Non autem in Actis appellatur Præses, seu Græce ἐπιστατής, προιστώς. ἡγεμῶν aut paris dignationis vocabulo, sed ἐπιτροπος, Procurator, ut qui pro Præside Lyciæ in illa urbe negotiis publicis esset præpositus. Ad Gallieni et Valeriani Imperium posse reserri SS. Leonis et Paregorii martyrium, vel inde verosimile videri potest, quod Proconsul ab Imperatoribus, velut simul regnantibus electus dicatur, et Lolliani tum plures fuerint, et Pataræ falsorum decorum cultus admodum vigeret. Quæ tamen omnia aliis forsan Imperatatoribus possunt adscribi.
3 Dies obitus non iuuis utrique. Nam aliquamdiu ante S. Paregorius interemptus fuerat, quam S. Leo comprehenderetur: Et silent Acta ipsum diem mensemque, quo passi sunt. In MS. Græco hic præfigitur titulus: Νοθλησις τοῦ ἀγίου Δίοντος καὶ Παρηγορίου μαρτυρησάντων ἐν Πατάροις τής Αυξίας πρὸ μιάς Καλανδῶν Γουλίου. Certamen S. Leonis et Paregorii, qui martyrium subierunt Pataræ urbe Lyciæ pridie Kalendas Julii: quo die in nullis prorsus tabulis Ecclesiasticis corum nomen reperimus inscriptum. Hæc Acta Græca nacti sumus ex MS. codice antiquo Medicæo Regis Franciæ, ab auctore, ut videtur, ferme coævo scripta; quæque multo ampliora sunt, quam quæ ex Metraphraste Gentianus Hervetus Latine vertit, et ediderunt Lipomanus ac Surius ad xvim Februarii: quo etiam die post S. Leonis Magni Pontificis Romani encomium, ut diximus, referuntur in Menæis Græcorum et apud Cythæreum ἐν βιοις ἀγίων, cum illustri hac ex Actis epitome:
4 Eodem die memoria sanctorum Martyrum Leonis et Paregorii Pataræ in Lycia passorum. Ex his B. Paregorius multis tormentorum generibus palmam sibi immortalis vitæ comparavit, et in Christo accepit. Laudatissimus vero Leo solus relictus, et hanc a Martyre separationem recogitans, gemebat et lamentabatur, quod non esset coronam assecutus, cum unum idemque utrique esset stadium certaminis propositum. Unde in locum, in quo corpus Martyris Paregorii jacebat projectum, egressus, ardebat animo, lacrymisque socio litabat. Inde postea digressus, locum, ubi idololatrarum conventus et celebritas peragebatur, ingredi est prohibitus. In ascetica vero dum persistit vita, majore spiritus ardore accenditur: intuitusque lucernas et ardentes cereos, manibus confregit, pedibusque proculcavit. Quapropter comprehensus, urbis Procuratori sistitur, et interogatus Christum verum Deum prædicat. Crudis boum nervis vehementer et ultra modum cæditur, sed supplicia, tamquam alius pateretur, patienter tolerat. Dein lictoribus traditus, verberatus et raptatus super profundum quemdam et præcipitem torrentem trahitur, permissus vero suam precationem absolvere, spiritum Deo tradidit. Lictores mox arreptum venerandum ejus corpus ex alto demittentes, in profundam terræ voraginem dejecerunt: et sic martyrium ejus est consummatum.
5 Hæc ibi. In Menæis adduntur hi versus cum allusione ad utriusque nomen:
Παρηγόριος σάρχα δός ἐις αἰκίας,
Εψει παρηγόρημα τὰ στέφη μέγα.
Εψλων ἀνωλεν ἴσχυν εκ Θεοῦ Λέων,
Εψλεις βιαίας ως λέων ἐκαρτέρει.
Paregorius dato in vulnera corpore,
Pro corona accepit magnam consolationem.
Supernum a Deo robur trahens Leo,
Attracto vigore instar Leonis perseverat.
Est autem Græcis παρηγορία consolatio, et παρηγορήματα A ματα dicebantur, ubi quid intus ageret chorus, quod tamen in theatro audiebatur, et auditores recreabat.
6 E Latinis Constantinus Felicius eos adscripsit diei xvi Februarii his verbis: Leo monachus et Paregorius, qui tamen diversis temporibus Pataræ a Lolliano Proconsule sunt martyrio affecti. Fuit Leo piis et asceticis exercitiis addictus, ut vel ideo monachus habeatur. Dein jussu Procuratoris Patarensis sunt interempti, quo tempore Lollianus Asiæ erat Proconsul datus.
7 Molanus ad xvim Februarii hæc habet: Pataris sauctorum Martyrum Leonis et Paregorii: Ferrarius in SS. generali Catalogo: Pataræ in Lycia sanctorum Martyrum Leonis et Paregorii. Qui eorum etiam meminit in Topographia verbo Pataræ, τὰ Πάταρα αππελλα Ptolemæus, ἐν Πάταροις in Actis legitur. auctore antiquo, ex MS. Græco, collata cum Metaphraste.
S. Leonis desiderium martyrii exemplo S. Paregorii, captivitas.
B Variæ quidem sunt diaboli machinæ adversus servos Dei; magis varia autem et major est propensio Unigeniti Dei a in suos ministros. Nam ille quidem non carnem et sanguinem objicit iis, qui sunt natura Christiani, sed spiritalia nequitiæ; Christi autem auxilium suos domesticos fidei efficit fortiores adversus diabolum. Satis vero probatur id, quod dictum est, ex generosorum Martyrum Leonis et Paregorii tolerantia. Nam cum B. Paregorius fuisset prius consummatus in tolerantia in Domino, et multorum laborum requiem invenisset regnum cœlorum, beatus Martyr Christi Leo, certamen, quod ille compleverat, beatum esse ducebat: ipse autem afficiebatur magno dolore, quod non fuisset consecutus idem certamen, cum esset communis via eis proposita.
2 Illis vero diebus contigit Proconsulem Lollianum, electum ab Imperatoribus, venire usque ad eos, cum eo tempore pencs Procuratorem urbis, qui erat Pataris, regimen foret. Celebrans autem sceleratus Procurator diem festum Serapidis, et congregans concilium impiorum, consultabat adversus Christianos, cogebatque omnes ad cultum insanum idolorum. Cum multi vero concurrerent, ac metu humano tenerentur, ægre tulit quidem B. Leo, ne audire quidem sustinens impiorum audaciam. Apud se autem disserens, egressus est ad locum, in quo jacebant reliquiæ beati Martyris Paregorii. Cum autem fuisset in illo loco, in quo peragebant festum execrandum et impium, qui eo digni erant, unusquisque eorum, qui videbant, tam ex ipsa matura actionè, quam ex vultu et veste, et ex eo, quod non assentiretur malis, quæ ab ipsis fiebant, existimabat eum esse Christianum et plane reverendum.
3 Erant enim ei moderata omnia, asceticam enim vitam exercuerat a juventute: et ideo deditus fuerat continentiæ, castitati et temperentiæ. Indumentum autem ejus erat ex pilis contextum, et plane re ipsa vitam æmulabatur Apostolicam, et fuerat imitator S. Joannis præcursoris et Baptistæ. Cum ergo accessisset ad locum ei propositum, et preces fudisset consuetas, domum est reversus: et cum fuisset ingressus, ac de more precatus, pane sumpto, manebat apud se, nihil aliud meditans, quam præclara facta pii Paregorii.
4 Cum hæc autem apud se animo agitaret, paululum in somnum est resolutus, ut rerum sibi futurarum gloriam adspiceret. Quomodo enim Patriarcha Joseph vidit, quæ a Deo essent sibi inferenda; ita etiam B. Leo viditb per Spiritum sanctum rerum sibi futurarum eventum. Visus est ergo videre, cum esset vehemens tempestas, et torrentes magno impetu defluerent, Paregorium et se stare in medio torrente: et licet esset fluentum valde periculosum, se projicere et accurrere ad beatum Martyrem Paregorium, qui ingrediebatur iter ad martyrium. Itaque postquam visionem adspexisset, excitatus, apud se eventus faciens conjecturam, conjecit ea, quæ erant eventura. Seipsum autem beatum pronunciabat, quod aliquanto tempore versatus esset cum B. Paregorio.
5 Deinceps ergo ad eum accedebat, tamquam ad fidelissimum aliquem socium certaminis, neque clam ibat, sed per medium forum, et per id, quod dicebaturc Tychæum: et cum venisset ad locum, videt lucernas et cereolos accensos circa delubrum: et eorum quidem, qui accenderant, misertus est, ut qui decepti essent, absurdissimam æstimans eorum impietatem. Cum propius vero accessisset, contrivit lucernas suis manibus, et cereos conculcavit pedibus, eis dicens: Si deos existimatis habere vires, seipsos defendant.d Hæc autem actio B. Leonis viam sternebat ad martyrium ei eventurum. Precibus igitur Deo oblatis, propositum peragebat iter.
6 Mystæ autem iniquitatis, coetu congregato impiorum, clamabant adversus S. Leonem, ut qui averteret a Fortuna in civitatem oblatam benevolentiam. Cum vero crevisset tumultus, et fama esset per totam civitatem ejus quod factum fuerat, et pervenisset ad aures Procuratoris, qui tunc administrabat rempublicam, sua usus iniquitate, jubet milites observare ejus reditum, et virum comprehendere. Et ille quidem est reversus, apud se considerans id quod erat eventurum, oculos mentis ad Deum extollens. Milites vero cum prope accessissent, et eum aprehendissent non resistentem neque tumultuantem, adducunt eum ad Procuratorem. Ille vero tamquam immanis quædam fera, vorans sanguinem, plenus furore, movebatur adversus Martyrem e considerans secum nequaquam actionem eam permittendam esse, et caussa Christianis fieret istius audaciæ, et eversionis idolorum Gentilium. a GRÆCE ἐις τοῦς Νουδαιούς ὑπερτας βροπά. in Judæos ministros propensio. Gentianus legit eis τοῦς ἐαντεί ὑπερτας quæ lectio forsan melior. — b GRÆCE δια Πατρὸς ἀλιου, per patrem sanctum. — c Ita Antiochiæ templum Fortunæ dicatum, jusse appellatum Tychæum, diximus 1 Februar. post Vitam S. Ignati § 2, cujus corpus in eo templo fuit collocatum. — d Reliqua hujus numeri desunt apud Metaphrasten. — c Reliqua iterum desunt apud Metaphrasten.
S. Leonis constantia in fide Christi profitenda inter minas et verbera.
P ostquam autem vidit prope esse B. Leonem, statim ei objecit audaciam, qua usus fuerat adversus lucernas, dicens: Mihi videris, o senex, vel ignorare vires deorum cœlestium, quod eorum evertas religionem; aut insanire, ut qui facias præter id, quod videtur divinissimis nostris Imperatoribus: quos secundos servatores et deos optime facientes nos vocamus. Ad hæc dixit Leo sanctissimus: Multos cœlestes deos dixisti, o Procurator. Veritas autem non ita habet: est enim unus Deus cœlestium et terrestrium, Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei, qui non habet opus, ut sic colatur ab hominibus. Spiritus enim contritus, et anima, quæ consuevit humiliter de se sentire, sunt apud Deum in magna existimatione. Lucernæ autem et cerei, qui circa simulacra accenduntur, sunt vani et inanes: quoniam sentire non possunt lapis et æs et lignum, quæ ab hominum arte sunt extructa et fabricata. Si vero, o Procurator
Ao Procurator, eum qui vere est Deus intelligeres, non hanc materiam nullo sensu præditam honorasse honore suffituum. Cessa ergo in his frustra laborare, et lauda Deum universorum, et ejus Filium unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, servatorem mundi et opificem animarum nostrarum. fortis in metu pænarum:
8 Ad hæc dixit Procurator: Non respondisti in præsentia ad crimina quæ tibi objiciuntur, sed alia dixisti pro aliis. Nam cum de iis accuseris, prompto et alacri animo doces de Christianismo. Diis autem gratia, qui non siverunt te latere, cum hæc ausus fueris. Aut ergo agnosce deos, et imple eorum sacra, eorum qui adsunt parens sententiæ: aut da pœnas eorum, quæ ausus es admittere. Ad hæc dixit Martyr: Mihi quidem fuisset jucundum, ne unum quidem aut alterum hic esse lapsum a cælesti cognitione, non sane tantam multitudinem. Quoniam autem video multos impie insaniisse, ne putes me esse unum ex his cum sim Christianus. Ego enim, qui intus habeo præcepta Apostolica, his utar ad obedientiam. Sin autem propter hæc pœnas a me exigis, ne differas. Non enim propter tormentum, quod a vobis existimatur gravissimum, cavebo: sed omnia sum paratus sustinere, ne quis det diabolo in nos locum aliquem. Sin vero non omnes eadem, quæ nos, sentiunt, hac sola vita vivent. Futura enim vita acquiritur per has afflictiones. Sic enim dicit Scriptura, angustam et arctam esse viam, quæ ducit ad vitam æternam.
9 Dixit Procurator: Si tu ergo confiteris angustam et arctam esse viam, quæ est apud vos, transi ad nostram, quæ est lata, et melior. S. Leo dixit: Non eam dixi esse adeo arctam, ut non capiat eos, qui illam ingrediuntur: multi enim pulcherrimam hanc viam sunt ingressi. Sed dicta est angusta, quæ cum afflictione, angustia et necessitate et pro justitia persecutione initur ab iis, qui ad eam accedunt. Iis vero, qui ea sua sponte suscipiunt, fides est latissima, deducens ad proprias virtutes. Cur autem non pronuncias, viam quidem, quæ apud nos dicitur angusta, esse latissimam ad salutem: cum didiceris, quod ex fide unius parentis nostri Abrahæ, multitudo innumerabilis justificatur in fide, requiescens in ejus sinu: viam vero, quæ est apud vos lata, esse angustam per incredulitatem? Est autem hoc verum. Virtutes enim, cum sint diversæ et latæ, sunt imperitis arctæ et inaccessæ.
C10 Hæc ergo et his plura disserente S. Leone, et Christianismi rationem strenue confirmante, impiorum Judæorum et gentilium exclamavit multitudo, rogans ne ei concederet loqui, quæ vellet. Dicit autem Procurator ad ea, quæ dicta sunt a multitudine: Ego nunc ei do potestatem loquendi libere, et communem amicitiam polliceor, si diis pareat. Dixit autem S. Leo: Si meorum quidem verborum oblitus es, o Procurator, recte rursus interrogas. Si vero meministi, scias fleri non posse, ut assentiar adorandos esse deos, qui non sunt natura. Tunc his verbis ira motus, jubet cædi flagris venerandum corpus Martyris. Cum autem multitudo plagarum esset innumerabilis et major, quam ut id sustinere posset humanum corpus, fortissimus athleta Christi Leo, ad nihil plane eorum, quæ flebant, movebatur, ne minimum quidem emittens suspirium: desiderium enim convertebat ad Dominum. a11 Dicebat autem Procurator: Parva sunt, o Leo, hæc, quibus affectus es, tormenta, si conferantur cum futuris. Mihi igitur pare, et diis offer, quæ sunt lege constituta sacrificia. Dixit S. Leo: a O Judex, quod sæpe prius dixi, non rescusabo rursus dicere: Neque hos novi deos, neque unquam in animum inducam, ut eis sacrificem: ut qui sciam præcepta utilissima sacrarum Scripturarum.b Ad hæc dixit Procurator: Hoc solum dic: Magni sunt dii, et liberaberis. Parco enim tibi, tuam respiciens canitiem, et alium, qui tibi adest habitum corporis. Dixit ad hæc S. Leo: Hoc ipse quoque dixerim, eos revera esse magnos et idoneos ad perdendas animas, quæ ipsis credunt. Dixit ira percitus: Jubeo te trahi per petras, tamquam furore correptum, et sic mori. Dixit B. Leo: Quivis mortis modus est mihi jucundus propter regnum cæleste. Eam enim voco vitam et salutem, quæ, postquam hinc excessero, dabit mihi ut habitem cum Sanctis. Dixit Procurator: Pare edicto et dic: Quia sunt dii servatores. Quoniam es alioqui cito moriturus. a Ia Gentianus. Grace O'grælas. An Procuratoris forsan no- men? — b Metaphrastes addit: Dii enim. qui cœlum et terram non fecerunt, pereant a facie terrie.
S. Leonis martyrium, sepultura.
Dixit S. Leo: Videris mihi esse valde imbecillus, qui solum assidue mihi verbis mineris, præter verba autem nihil facias. Cum vero propter hæc seditionem agitasset multitudo, perturbatus Procurator jussit Sanctum quidem capi pedibus, trahi autem in torrentem, in eo ultimum daturum supplicium. Cum itaque sententiam pronunciasset Procurator, statim servi peccati B. Leonem traxerunt ad torrentem inhumane et crudeliter.
14 Tunc ministri iniquitatis corpus Sancti super excelsum attollentes lapidem, in profundam terrae voraginem dejecerunt. Corpus vero delapsum nequaquam est dispersum, sed tamquam esset quiete eo deportatum: visum vero est paucas ex asperitate puncturas accepisse. Hoc igitur pacto generosissimus Leo, superato diabolo egregias coronas promeritus est. Quia vero justum erat, ut magnificentia rerum gestarum ad singularem ejus honorem conservaretur, et memoria beneficiorum in probationem earumdem rerum extaret, ipse locus hucusque permanet: qui prius quidem, quando corpus Sancti eo deportatum est. præceps erat et inaccessus adeo, ut ex sola inspectione periculum minaretur: nunc vero per Sanctum redditus est firmus ac stabilis, omnique periculo carens. Frequenter enim et viri et fœminæ ac cetera animalia a via aberrando, in illud præcipitium adducuntur, et ne brevissimum quidem sentiunt laborem. Et maximum quandoque vehiculum cum jumentis trahentibus delapsum, ab omni immunissimum periculo permansit. Et hic quidem locus divinitus ea commoditate dotatus est.
15 At religiosissimi Fratres cum festinatione auferentes corpus sanctissimi Martyris, mirabantur faciem ejus adeo venustam apparere, ac quasi subridere, reliquum vero corpus rubicundum, et quasi ab agone pulvere leviter respersum. Abluerunt igitur aqua
A aqua et magna cura deposuerunt, discesseruntque cum gratiarum actione laudantes Deum, qui tam generosam perseverantiam beato Martyri concessit, petentes ut sorte ejus et habitatione digni efficiantur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, cui gloria et potestas in secula seculorum, Amen. a Reliquis omissis hæc solum habet Metaphrastes, aut certe Lipomanus et ex eo Surius: Quin etiam cuillibet qui invocat nomem meum, condona Domine sua peccata et colloca eum ubi videat lucem vultus tui. Quoniam tu es Deus solus, patiens et multæ misericordiæ: et te decet gloria in secula seculorum, Amen.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.