Sylloge historica.
§ I. Horum Martyrum memoria sacra in antiquis Martyrologiis et variis locis attributa.
Concordia urbs Venetorum fere maritima, ad intimum sinum maris Adriatici, memorata apud antiquos scriptores, Strabonem, Ptolemæum, Pltinium, Melam, aliosque, ac in pervetustis inscriptionibus Julia Concordia appellata, quod auspiciis Julii Cæsaris eo colonia fuerit deducta; permanet etiamnum eodem nomine et Episcopatus titulo clara: Episcoporum tamen domicilio ab anno CIDICXXXVI ad Portum Gravarium translato. Illa etiam cum vicinis urbibus Aquileia et Altino inter quas media jacet, a barbaris olim excisa, ædificiis et cultoribus fere deserta est. Urbis ejus Divi tutelares summa celebritate die xvii Februarii coluntur cum Octava sancti Martyres, quorum ita meminit Usuardus: Apud urbem Concordiam passio SS. Donati, Secundiani, Romuli, cum aliis octoginta sex. Consentiunt Beda MS. monasterii S. Richarii, Ado MS. Ecclesiæ Morinensis et monasterii S. Laurentii juxta Leodium, Petrus Equilinus in Catalogo lib. 11 cap. 130 num. 69. In Usuardo Lubecæ anno 1475 excuso, uti in septem codicibus MSS. qui apud nos sunt, omittitur nomen Romuli: pro quo in alio Martyrologio in Italia exarato Formulus legitur. Ast in MSS. Trevirensi S. Martini et Ultrajectino dicuntur ii tres Cordubæ passi cum aliis octingentis sex: in MS. Leodiensi S. Lamberti Concordiæ, sed cum aliis nonaginta sex. In MS. Aquicinctino Cordulæ. Reliqui codices omnes urbem Concordiam statuunt cum Ughello tomo 3 Italiae sacreæ et Martyrologio Romano, in quo hæc leguntur: Concordiæ sanctorum Martyrum Donati, Secundiani et Romuli cum aliis octoginta sex ejusdem coronæ consortibus. De eisdem ex tabulis et monumentis Ecclesiæ Concordiensis agit Ferrarius in Catal. SS. Italiae, ratus passos in immani persecutione Imperatorum Diocletiani et Maximiani. Contra Galesinius necem eos pro Christo subiisse Juliano Imperarore circiter annum CCCLXIX ait se colligere ex Annalibus: sed quibus, non indicat.
2 Franciscus Barbaranus in Historia Ecclesiastica Vicentina Italice edita, hos sanctos Martyres patria Vicentinos fuisse asserit, traditque a nonnullis militiæ
Romanæ adscriptos: et Concordiæ præsidia dum essent, quod fidem Christi profiterentur, martyrio coronatos, et hactenus sepultos adservari. Aliter eorum e natali solo Vicentino in urbem Concordiam migratio narratur apud eumdem Barbaranum ex MS. codice sub hoc titulo: Epilogus Vitæ Sanctorum et Sanctarum secundum Jacobum de Voragine: eaque illi magis verosimilis videtur: scilicet tempore immanis persecutionis, Vicentiæ a ministris Imperatoris excitatæ, Sanctos inde migrasse Concordiam, ibique convertisse Neomedium, et filiam ejus Lucillam, quæ ante oculis orbata subito visum perfecte recepit: quo miraculo excitatos septuaginta partim viros, partim matronas, Christianam amplexos esse religionem: accusatos ideo Sanctos apud Euphemianum Apameæ Præfectum, ejusque jussu carceri inclusos: tum iis maxilla plumbatis virgis contusa, adhibitum equuleum, latera facibus admotis ustulata oleoque ferventi universum corpus perfusum: tandem prope flumen Levicium, (aliis Lemenum, antiquis Romatinum) capite plexos. Adduntur sociorum hæcnomina: Chrysantius, Eutychius, Secundianus, Romulus, Justus, Cordius, Silvanus, Neomedius, Polycratius. Solonus. Reliquorum LXXII latent nomina. Annus cædis annotatur CCXCIX.
3 Eximit tamen idem Barbaranus eo e numero Solonum, nam eum et alterum Donatum, fratres, patria Vicentinos contendit Aquileiæ eadem Diocletiani persecutione Martyres occubuisse. De his ita Ferrarius in Catalogo generali SS. ad xvii Februarii: Vincentia sanctorum Martyrum Donati et Soloni fratrum. ubi hæc annotat: Ex tabulis illius Ecclesiæ, ubi in codice pergameno vetere MS. eorum Acta leguntur, Passi sunt Aquileiæ sub Diocletiano (uti memorata Acta habent) Vincentiæ nati. De quibus Concordiæ passis Martyrologium Romanum hac etiam die agere videtur, nulla tamen Soloni facta mentione: ex quo quis illosab his diversos esse affirmare possit. Accedit, quod Donatus, qui Concordiæ passus est, is videtur esse, qui Civitate colitur. Idem Ferrarius in Catal. SS. Italiae, ex dicto codice pergameno hanc Vitæ epitomen habet: Donatus, inquit, et Solonus fratres Vincentini, in persecutione Diocletiani et Maximiani Imperatorum, apud Euphemium Præfectum Aquileiæ Christianæ religionis accusati, multis affecti sunt propter fidei constantiam suppliciis. Nam in equuleo diu
A torti, lampadarum adustionem oleique serventis perfusionem passi sunt, ac demum cumstabiles in sententia permanerent, capitis abscissione illustre martyrium consummarunt anno salutis ccxcvii. Quorum corpora a Christianis Concordiæ (ubiab aliis passi referuntur) condita sunt. Hæc Ferrarius, et post eum Barbaranus, suntque eadem, quæ ante de SS. Donato, Secundiano, Romulosociisque retulerat. Eadem in equuleo tormenta inflicta, adustio laterum, olei serventis infusio, et capitum abscissio: eadem apud Concordienses sepultura: eadem Diocletiani persecutio, anno Christi cecu incepta, ut sequens annus cædi horum Martyrum potuis videatur tribui debere, quam annus ccxcvii aut proximus, qui in dictis MSS. varie appositus legitur: in quorum altero passi traduntur sub Euphemiano Apameæ Præfecto, qui in altero codice appellatur Euphemius, et melius Aquileiæ Præfectus.
B
4 Aquileiam Herodianus, qui tertio Christi seculo floruit, lib. 8 πόλιν Γεαλίας τὴν μεγίστην, τὸ ἐμπόριον Γεαλίας appellat. Et Julianus Cæsar in oratione de Constantii Imperatoris rebus gestis vocat Γεαλῖν ἐμπόριον πρὸς θαλάττη μάλα ἐψαιμον καὶ πλούτη βρύον, Italorum ad mare emporium fortunatum valde, et divitiis copiosum. Fuit et totius Venetie atque Istriæ caput: provinciam Aquileiam etiam appellari observat Carolus a S. Paulo, in Geographia sacra, et sic legitur ad hunc diem in perantiquo MS. Martyrologio Richenoviensi, sive Augiiæ divitis prope Constantiam: xiii Kalend. Martii. In Effeso Chrysanthi. Et Aquileia, civitate Concordia Donati, Secundiani et Justi. Alibi Romuli, Saloni, Silvani cum aliis octoginta quatuor Martyribus. Forte desunt Martyres hoc die Aquileiæ passi, et legendum Aquileiæ S. Chrysantiani et aliorum xc. Civitate Concordia Donati etc. Ceterum septem Martyres sunt suis nominibus expressi, et in tres quasi classes distributi, quos tamen, ac reliquos omnes Concordiæ passos ex MS. Epilogo supra diximus. In antiquo MS. Romano, sive S. Hieronymi, hæc leguntur: xiii Kalend. Mart. In Eff. Natale Chrysanthi et in Babylonia Polychronii. Passio SS. Donati, Secundiani. Aquileia Chrysentiani, Eutichii, Concordiæ Justæ. Et alibi Romuli, Saloni, Salviani et aliorum xxxiii. Qui numerus forte correptus, et apposito l ita supplendus: et aliorum lxxxiii, uti in Richenoviensi legitur: quos etiam expressit Notkerus his verbis: In Africa SS. Donati et Secundiani. In Aquileia Chrysanthi, Eutychii, Concordiæ Justi, Romuli, Salonis, Silvani et aliorum octoginta quatuor, quorum nomina Deus seit. Notkerum sic transitis verbis legi debere censet Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. In Africa SS. Eutychii, Justi et Silvani. In Aquileia Chrysanthi. Concordiæ SS. Donati, Secundiani, Romuli, Saloni et aliorum lxxxiv, additque sic concordari Notkerum cum aliis Martyrologiis. Verum necdum legi SS. Eutychium et Silvanum ad xvii Februarii assignari Africanæ. Apud Hermannum Greven hæc leguntur: In Africa Chrysanthi, Concordiæ, Justæ. In MS. Coloniensi B. Mariæ ad Gradus: In Africa civitate S. Donati, Secundiani, Concordiæ Virg. Ubi aliqua desunt, et forte supplentur in MS. Aquisgranensi: In Africa Chrysanthi. Concordia Donati et Secundini et Justæ, Romeliæ, Januarii et Marei. De Januario et Mareo aliisque horum sociis seorsim agimus. At Romelia, aliis Romulus est, uti Secundinus, Secundianus. Ita quæ hic et in MS. S. Hieronymi et Auctario Greven Justa dicitur, in MS. Richenoviensi et apud Notkerum, et in epitome Vitæ supra relata Justus appellatur. In hac etiam Cordius est, quæ aliis Concordia.
3 In Africa passi referuntur xviii Februarii SS. Lucius, Silvanus, Rutulus, Classicus, Secundinus, Fructulus et Maximus. Qui in MS. S. Hieronymi, Richenoviensi, Aquisgranensi asseruntur passi in Italia civitate Concordia: quæ verba ad hunc diem arbitramur pertinere, ac contra quæ hoc die de Africa traduntur, eo transferenda esse Omnes ergo sub una classe delinemus, ex quibus SS. Donatum et Solonum fratres, ut cives suos, coluerunt Vicentini recitato de illis officio Ecclesiastico tam in urbe quam diceesi: quod postea omissum ob bullam Clementis vii, qua perhibetur absque singulari Apostolicæ Sedis indulto simile Officium recitari, nisi aut ipsa Sanctorum, de quibus Officium fit, corpora illic requiescant, aut notabiles Reliquiæ adserventur. Ita Barbaranus. De reliquorum duce Donato hæc habet Wandelbertus:
Tertius ac decimus Polochroni festa revolvit Donatique, fides, sanguis quos jungit et ara. Alii duo Donati hoc die referuntur cum S. Januario aliisque passi, de quibus seorsum agimus. Alius ab his est Donatus Patronus Civitatensi seu Foro-Juliensis, cujus isthic et S. Venusti fratris corpora adservantur, e Mysia allata. Fuit namque hic Donatus Ecclesiæ Singidunensis ad Danubium Diaconus, ibidemque jussu Victoriani Præsidis cum altero ejusdem Ecclesiæ Presbytero decollatus xii Kalend. Septemb. uti et frater ejus Venustus in urbe Cibalitana. Quæ ex Breviario antiquo Aquileiensi et monumentis Ecclesiæ Civitatensi refert ad xxi Augusti Ferrarius: ut mirum sit a Barbarano imo et Ferrario ipso tradi ad hunc diem, ut supra diximus, eum videri Donatum esse, qui Concordiæ passus est.
6 Idem antiquum Breviarium Aquileiense meminit S. Chrysantiani Martyris et sociorum. Apud Notkerum Chrysanthus legitur eidem Aquileiæ attributus: ambo reperiuntur in Martyrol. S. Hieronymi, Chrysanthus inter Concordienses Martyres recensetur in Epilogo MS. ad Jacobum de Voragine: ab aliis Africae aut Effeso (quæ forte Ephesus Asiæ est) assignatur, quod indicasse sufficit. De S. Romulo Diacono, qui Atripaldæ in Italia colitur cum S. Sabino Episcopo, egimus ix Februarii, ubi num. 4 monuimus a Ferrario asseri eos ad xvii Februarii pertinere; an tamen a dicto Romulo socio SS. Donati et Secundiani alium velit, non liquet.
§ II. S. Donati et sociorum martyrium Lusitaniæ a nonnullis attributum. Liquor manans ex ossibus.
Aliam difficultatem obtrudunt Hispani ac Lusitani recentiores, postquam hæc Fl. Dextri chronico inscripta ad annum Chr. cxlv num. 2 legerunt: Concordiæ in Lusitania, quæ nunc Besulci dicitur, sancti Christi Martyres Donatus et socii ejus multa passi. Quibus verbis oblimi ora omnium, qui dictos Martyres Italiæ attribuunt, asserit Tamayus Salazar ad hunc diem in Martyrologio Hispanico: cui eos inscripsit cum hoc elogio: Concordiæ in Lusitania Hispaniæ SS. Donati, Secundini, Romuli cum aliis lxxxvi sociis, qui, cum tempore Antonini Imperatoris Christum libera voce confiterentur, a satellitibus tenti, et gravibus affecti cruciatibus, sanguinem suum strenui Martyres pro fidei veritate fuderunt. Eosdem Hagiologio Lusitanico inscripsit Cardosus. Fatemur primo Concordiam, aliam ab Italica, statui a Ptolemæo lib. 2 Tab. 2 cap. 5 inter mediterraneas urbes Lusitaniæ, et a Pliniolib. 4 cap. 22 inter Lusitaniæ populos numerari Concordienses, qui et Boccori dicuntur; at supra in Dextri Chronico Bisulci. Rodericus de Acuna Archiepiscopus Ulyssipponensis par 1 Historiæ Ulyssipponensis cap. 14 ait Concordiam olim jacuisse, ubi nunc visitur oppidum Thomar, quam urbem antiqui Nabantiam dixere. Hierosolymitanorum militum primo, post Christiferorum militum metropolim. Non longe conspici oppidulum cui nomen Bisulco aut Beselga.
8 Fatemur secundo potuisse aliquem Donatum cum sociis ibidem martyrii coronam obtinere, potissimum, quia, ut loquitur Acuna apud Tamayum Salazarium,
Lapis marmoreus miraculis claret:
A in hujus rei memoriam adhuc miraculosus perseverat lapis, ibidem omnium Lusitanorum devotionem arripiens, quatenus apud illum relatos Martyres fama est agonem efficaciter complevisse. Hujus traditionis veritatem indigetant, et sanguis e marmore defluens, et miracula passim apud illud patrata. Lapidis forma quatuor angulos complectitur, cujus pars solo affixa, pars sursum per ferme quinque dodrantes erigitur. Nec situm mutasse constanter creditur. Nam cum aliquando ad Abbatissarum ædes, quas in hujus oppidi possident territorio, lapis ille sacer a latomis adveheretur, repente in antiquum locum reversus est. Hinc deinceps in eximiam venerationem habitus, oppidanorum reverentiam exhausit. Post hæc duo fossores cum prope lapidis suffixi locum pertransissent, unus, cui nomen Arocho, furore concitus, ligone sacrum ferire lapidem properavit, Ecquid, dicens, et nos lapidem adorabimus? O res mirabilis! Vix illum percussit, cum ecce marmor ex ictus foramine guttatim sanguinem stillavit, et rusticus febre correptus, animam protinus eructavit. Nec hisce mirabilibus tantum virtus lapidis circumscribitur: innumera alia Deus sanctorum Martyrum invocatione ægris beneficia incolis elargitur, et agris præ nimia siccitate compressis pluviam impartitur in tempore congruentem. Quis febricitantium fide marmor tetigit, qui ægritudine exutus, hilaris ad propria non recessit et gratus? Si forte agri pluviam expetunt opportunam, quia sterilitate sitibundi depereunt illico, vicorum circumjacentium accolæ processiones indicunt, quas ex collectis parvulorum catervis extruunt, et ad lapidis sacri locum adventantes, puerulis officium de more committunt, qui e certo termino genuflexi procedunt, ad lapidem pergunt, et ibidem sistunt orantes, donec pluvias a Domino sanctorum Martyrum intercessione conquirunt. Ergo lapis iste oppidanorum sanctuarium est, in quo medelam suis infirmitatibus adipiscitur unusquisque: sicque in summo honore est habitus et tamquam palæstra, qua SS. Donatus et socii martyrio coronati sunt, honorifice veneratur. Hæc Acuna apud Tamayum Salazarium, qui addit illum Martyrum horum originem Lusitanam et Acta una cum elogiis recentisse, cujus utinam de hac re etiam verba expressisset!
9 Quibus tamen omnibus ultro admissis, necdum assequimur, unde constet apud Lusitanos de illo Donato agi, quem supra diximus cum SS. Secundiano, Romulo aliisque sociis hoc die coli, cum nec dies, nec nomina sociorum exprimantur in Dextri Chronico, cujus potissimum auctoritate nituntur cum Bivario reliqui scriptores? Inscripti sunt antiquo Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi appellatur, ad xi Januarii S. Donatus Presbyter, aliusque Donatus cum diversis sociis in Hispania passi: quidni absque ulla aliorum concertatione eos sibi Hispani arrogent, et de iis agere Chronicon Dextri contendant? Concordia in Italia civitas exprimitur in MSS. Martyrologiis S. Hieronymi, Richenoviensi, Aquisgranensi ad sequentem diem, xviii Februarii, quæ ad hunc xvii Februarii et hosce Sanctos referenda diximus. Concordiam civitatem provinciæ Aquileiæ exprimit MS. Richenoviense: ibidem in persecutione Diocletiani et Maximiani sub Euphemio Præfecto Aquileiæ occisos esse referunt Acta in codice pergameno vetere MS. apud Ferrarium et Barbaranum, qui alium Codicem MS. sub titulo Epilogi ad Jacobum de Voragine eadem de re profert. Demum consentiunt antiquâ monumenta et tabulæ Ecclesiæ Concordiensis in Italia, in qua sacra horum Martyrum ossa in magna veneratione sunt, posita sub altari in sarcophago ex integro lapide facto: ubi ex iisdem ossibus medicus aliquis liquor manat: qui circa annum CIIOCXLIIII omnino exarut ob dissidium Clerum inter et Episcopum exortum. Qua dein controversia sopita, pristino humore iterum sudarunt ossa, et guttis manantibus stillarunt: quibus impletam accepit ampullam Barbaranus, qui hæc cap. 39 in Vicentia sua testatur, asserens eum liquorem manasse anno CIIOCXLV, quando tanta circumquaque siccitate laboratum est, ut uxvæ in vinea exarescerent, atque omnia passim legumina oleraque reperirentur prorsus torrefacta.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.