Commentarius prævius.
Cavam civitatem esse Italiæ in Campaniæ agri-que Picentini confinibus, juxtaque eam perantiquum monasterium, unde ipsius origo civitatis manavit, ostensum a nobis est x Januarii, ubi de B. Benincasa octavo illius Abbate egimus. Ibidem indicatum, primos quatuor Abbates egimus. Ibidem ac Missa honorari: alios octo Beatos prædicari, inque singulorum natali sacrum fieri de sanctissima Trinitate, qui monasterii ipsius titulus. Abbas quartus S. Constabilis fuit qui xvii Februarii colitur: quem et recentiores ita in suis Martyrologiis prædicant. Wion ac Menardus: In monasterio sanctissimæ Trinitatis Cavæ, depositio S. Constabilis Abbatis, miraculis clari. Benedictus Dorganius: S. Constabilis Ab. miraculis clari. Philip. Ferrarius in gener. Catal. SS. Cavæ in Picentibus S. Constabilis Ab. agitque idem de eo luculentius in Catal. SS. Italiæ.
2 Vita ejus a coxtaneo scriptore tradita litteris. Indicat ipse xtatem suam, cum cap. 2 num. 8 ita scribit: Multi adhuc in monasterio supersunt, qui dum ejusdem conversationem recolunt, in ejusdem descriptione pauca omnino atque indigna me dixisse judicabunt. Et clarius cap. 3 num. 15, ubi de monachorum navi in Africam tendente loquens, Cui, inquit, Joannes tunc monachus, nunc etiam Abbas S. Benedicti, præerat. Et mox eidem Joanni mandasse in somnis S. Constabilem ait: Vade, dic Simeoni Abbati, ut corpus meum levet. Successor erat viri sancti Simeon, obiitque xvi Novembris CIDCXLI.
3 Wion Vitam hanc extare testatur in Cavensi bibliotheca, Longobardicis Characteribus in membranis descriptam a D. Joanne Capuano: eamque ipsam a Jacobo Mosandro Carthusiano in Auctario ad Surii Vitas editam. At Joannes ille Capuanus, primus Vitæ hujus auctor non fuit, si vera sunt, quæ Antonius Ye-pesius in Chronic. Benedict. centuria 6 ad an. 1030 cap. 3 quæque ipse Wion tradunt. Ille enim B. Simeonis et consequentium Abbatum res gestas in uno descriptas volumem ait fuisse, hoc autem volumem esse deperditum, ut asserit (inquit) Joannes Capuanus. Wion hoc distichon citat a Joanne Capuano de S. Constabile compositum:
Quartus Constabilis Pater inclytus et venerandus, Colica regna petens, fruitur nunc sedibus almis. sed pro Pater inclytus, legit puer inclytus. Habemus ejusmodi disticha xn, composita ut ad sanctorum xii Patrum Cavensium imagines apponerentur, et eodem, ut apparet, stylo, ab unoque auctore. Cum ergo B. Leo II obierit anno CICCCXVI, si illorum omnium distichorum auctor est ille Joannes Capuanus, is CL. minimum annis recentior est priori illo auctore, quem Anonymum scribemus, donec quis nomen eruat. Eam nos
A nos Vitam, sed contractam, Neapoli ab Antonio Beatillo nostro accepimus, ex Chronico MS. Cavensis monasterii, ab anonymo Venusini monasterii monacho olim confecto, et postea ab Alexandro Rudulpho Præposito Sublacensi aucto, ut habet titulus. Dubitationem omnem de auctore illo eximit idem MS. Chronicon, dum ad Vitam B. Simeonis ista subnectit: Floruit hujus beati viri tempore inter Cavenses monachos Pater ille eruditione illustris, qui sanctorum Patrum Alferii, Leonis, Petri et Constabilis, aliorumque nonnullorum Cavensium monachorum Vitas graphice luculenterque descripsit: quique in Venusino sanctæ Trinitatis cenobio (quod Cavensis congregationis tunc erat) Pater extitit monachorum. Quod ipsemet in ejusdem sui libri proœmio asserit, et in B. Petri Abbatis Vita circa finem B. Simeonem Abbatem suum appellat, et Venusini monasterii, cui præerat, mentionem facit. Hæc arbitror ab Alexandro Rudulpho adjecta, qui et ipse nomen ignoravit illius scriptoris. Extat quod citat proœmium in 3 editione Surii xii Aprilis, ante Vitam S. Alferii. Quod ex Vita S. Petri, infra recitabimus.
4 Obiit S. Constabilis, ut in citato MS. memoratur, xvii Februarii, CIOCXXIV, cum præfuisset monasterio annos v, menses viii, dies viii, a morte S. Petri decessoris menses xi dies xiii. Nescio quem auctorem secutus sit Paulus Regius tom. 2 de SS. regni Neapolitani pag. 374, dum defunctum scribit anno CIOCXXXV. Eum tamen errorem utcumque emendat, aut certe duplicat, dum addit id contigisse tempore Henrici IV Imp. qui anno CIOCXXV obierat. Wion contendit decessisse S. Constabilem anno CIOCXXI vel CIOCXXII ad summum. Obiit enim Abbas, inquit, nec de abdicatione, seu resignatione, quidquam ejus Vita loquitur. Loquitur autem diserte num. 6 de decessoris abdicatione, quæ contigit anno CIOCXVIII.
5 Lubet hic S. Constabilis ex citato MS. attexere elogium, ab eodem, ut opinor, Alexandro Rudulpho concinnatum, quod ita habet: S. Constabilis Lucanus, vir maximæ sanctitatis et miraculorum gloria clarus, in monasterio Cavensi educandus puer a parentibus Domino oblatus, et sub B. Leone primum, ac deinde sub B. Petri Abbatis magisterio instructus, et ab eodem in ipsius monasterii regimine successor et Abbas institutus IV Id. Junii CIOCXVIII, dignissime præfuit: castrumque in Cilenti regione (quæ tota pene ipsius monasterii dominio subjacebat) insigne construxit, quod ab ipsius fundatoris denominatione Castrum Abbatis nuncupatur. Merito ex ejus frugalitate ac solertia sanctissimo prædecessori suo æquandus esse sperari poterat, nisi tam subito vita subtractus fuisset. Nam talis ac tantus Pater, cum ne annum quidem integrum post B. Petri Abbatis obitum in regimine perstitisset, ad melioris vitæ statum, regnique coelestis gloriam, translatus fuit tertio decimo Calendas Martias CIOCXXIV. Ejusque sanctum corpus in arca marmorea locatum, non procul a sacra crypta quiescit, miraculis creberrimis, Domino præstante refulgens. Vacavitque ab ejus obitu Cavensis cathedra dies xv.
6 Idem auctor, qui S. Constabilis Vitam scripsit in S. Petri decessoris ejus Vita IV Martii sub finem ista habet: Joannes quidam Romanus, monachus ejusdem nostri monasterii, qui etiam ad hoc Venusinum monasterium mecum venit, quantæ simplicitatis et religionis vir fuerit, a multis cognoscitur. Hic autem in castro S. Adjutoris cum ceteris Fratribus manere jussus fuerat. Quadam vero die ad monasterium veniens, id quod apud memoratum castrum noviter gestum noverat, retulit dicens: Domino Leoni Barensi, magistro ejusdem castri, hesterna nocte Dominus Abbas Petrus in somnis apparuit, eique dixit: Frater Leo, quare tam negligenter agis, et debitam psalmodiam defunctis Fratribus nequaquam reddis? Festina, et præpara te, quia sub magna eris celeritate moriturus. Evigilans autem, timore prænuntiati sibi obitus pavere mirabiliter cepit. Cui etiam sequenti nocte venerabilis Abbas Constabilis apparuit, et eadem dixit. Ex qua nimirum geminata visione ita territus est, ut in ecclesia psallens, bis quotidie ex ordine psalterium repeteret, et ab omni illa otiositate sua quiesceret. Post aliquantos vero dies idem Leo monachus languore correptus obiit, atque quod veritatem vivendo dixerit, moriendo firmavit. Hæc autem mihi Joannes venerabilis monachus, adhuc vivente eo, qui visionem suæ mortis viderat, narravit. Quæ cum in ejusdem obitu impleta didici, credere ea etiam cepi, quæ per memetipsum non vidi. auctore coætaneo anonymo, ex MS. et Mosandri editione.
S. Constabilis institutio in monasterio, virtutes.
Quia viri valde venerabilis Abbatis a Constabilis mentionem feci, ea etiam debemus scripturæ tradere, quæ de ejusdem vita atque miraculis venerabiles monasterii sui senes soliti sunt cum magna devotione narrare. Hic itaqueb Lucania provincia exortus, ab ipso pueritiæ suæ tempore beato viroc Leoni Abbati Cavensi in Dei servitio erudiendus a parentibus traditus fuit. Qui licet sub ipsius venerabilis senis institutione proficeret, tamen ab æque laudabili virod Petro Abbate ejusdem monasterii, in monastici ordinis disciplina plenius instructus, ea perfectione claruit, ut conversationis fulgorem non simplicem gereret, sed honestæ suæ vitæ gloriam spiritualis doctrinæ radiis illustraret. Nam (quod valde sublime Christianæe felicitatis est) ab ipso fere initio vitæ suæ jugum Domini leve suscepit, et carnis suæ integritatem, cum immaculatæ mentis splendore conjunctam, usque ad vitæ suæ exitum duxit.
2 Quod vero nobilitatem decuit, evangelicam simplicitatem, in vitæ rectitudine omnino puram et simplicem tenuit: sed rectæ intentionis et pii operis bonum tam decenter exhibitit, ut et per simplicitatem optime viveret, et per operis honestatem, quæ faciebat, contubernalibus suaderet. Hinc ergo, ut palam cernitur, quia magnus in regno coelorum sit, colligere facile poterit, qui Evangelii verbis repugnare nolit; in eo quippe veritas dicit: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Quæ profecto doctrina non tantum verbo impeditur, sed multo magis exemplo: nonnulli enim perfecti viri in sancta Ecclesia, etsi verba prædicationis non exhibitent, ceteris fidelibus tamen per exempla eximiæ conversationisf prosunt: tacendo loquuntur, quia ad imitationis suæ studium electos alios voce exemplorum trahunt. Nec mirum, sig persuadere efficacius possunt; quia etsi una lingua tacent quam habent carnis, tot linguis docent, quot proferunt exempla virtutum.
3 Hinc namque est, quod primis sanctæ Ecclesiæ Doctoribus scientia omnium linguarum datur, ut succedaneum suum subsecutiva Ecclesia sortiretur: ut si linguas non habet omnium nationum, nulla vitæ ejusdem desint exempla virtutum. Sic nimirum summus Pontifex sancta sanctorum ingredi, Domino jubente, præcipitur, cum docetur, ut in pulchritudinem vestis extrema tintinnabulorum exhibiteat magnitudo soni. Sancta quippe sanctorum, secreta vita vita est novi testamenti: quia dum Redemptoris exemplo mundus perfecte despicitur, interiora tabernaculi per serventia coelestis patriae desideria jam tenentur. In hoc quippe sanctuarium velut summus Pontifex solus intrat, quicumque Redemptorem serventer diligit: quia dum singulariter in ejus amore sustollitur, virtutum fulgore, velut pontificali veste in interioribus exornatur. Quæ si in exemplo aliorum prodeant, quia fidelium mentes ad piæ æmulationis studiom provocant, quasi in vestis pulchritudine tinntinabula multa sonant: quia torporem nostrum tot voces excitant, quot coram nostris oculis exempla virtutum clamant. Magnum ergo in regno coelorum non verba aliquem, sed opera faciunt: quia qui summa doceant, multi sunt: qui autem summa, quæ sciunt, vivendo teneant, pauci. Et quia nonnulli sunt, qui bona, quæ faciunt, pro humilitatis teneritudine abscondunt, magni in regno coelorum, qui faciunt et docent, digne prædicantur: quia profecto ex immensa virtute habent, ut fortia agant; ex perfecta caritate, ut acta ad exemplum proferant; ex solida humilitate, ut ea, quæ proferunt, nulla humanæ laudis aura corrumpat.
4 Hæc autem latius diximus, quæ licet venerando Patri conveniant, quia videlicet sublimi conversatione enituit, quia laudabilibus exemplis effulsit, quia favores hominum mirabili mentis sublimitate contempsit; tamen meritorum ejus excellentiam non explemus. Nam summa perfectionis summorum virorum qualitercumque dici potest, ex toto describi non potest. Suam quippe, et eorum qui ejusmodi sunt, altitudinem egregius Prædicator exponit dicens: Nostra conversationi in coelis est. Qui ergo Paulum, et éos, quos secum posuit, cupit exponere, ad coëlum conscendat, et ejusdem secreta, adhuc licet in terra positus, quam acute perviderit, ejusdem gaudia quam ardenter amaverit inveniat. Qui autem Constabilis Abbatis nostri perfectionem noverunt, nullatenus dubitabunt, quia cum Paulo et perfectis omnibus ex sententia dicere poterat: Nostra conversationi in coelis est. Corpore namque despectus, mente major mundo fuisse probatur: quo, quasi parvo, includi non poterat, quem altitudine superabat: ut quod de eo eminebat, in coëlum sublimis poneret, ibique suæ conversationis situm locaret.
5 Sed ut quædem jam specialia hujus beati Patris edisseram; ita omnibus ambitionibus seculi atque deliciis usque ad mortem extitit inimicus, ut illas oblatas, istas appositas vehementer doleret, atque a se magna cum indignatione repelleret. In instantia vero vigiliarum et orationis Fratribus omnibus incomparabilis erat. Sed cum tantus esset ac summus, illa tamen virtutum ejusdem celsitudo, humilitatis atque mansuetudinis excellentia vincebatur. Siquidem venerabilibus Patribus suis ita se subdidit, ut agere nulla præsumeret, nisi quæ cornm voluntati placita, aut injuncta imperio cognovisset. a nempe in Vita S. Petri decessoris, ut jam dictum. — b Male Wion Lucensem facit. — c Colitur S. Leo 12 Julii. — d Hic 4 Marii. — e Mosander, simplicitatis. — f Idem, placent. — g Idem, suggerere. — h Desunt hic in nostro MS. uque ad num. 4.
S. Constabilis in monasterii regimine benignitas, mors, miracula.
Quem nimirum cum non solum magnis pollere virtutibus, verumetiam in earum affectu solidum animæ habitum fixisse, vir venerabilis Petrus Abbas cognosceret, senio jam defectus, ævo maturus, omnium Fratrum consensu, labores suos ei commisit atque eum eidem loco sui præposuit. In eodem vero prælationis suæ culmine, tanto virtutum splendore enituit, ut cum superior esset ordine, D gestu et officio minor omnibus appareret. Sed et misericordiæ viscera ejusmodi induit, quibus pro voto aliquem numquam læsit, nullum contrastavit: et ut insigne illud virtutis ejus extollam, justorum cultor, et peccatorum amicus fuit. Tanta quippe negligentibus Fratribus benevolentia jungebatur, ut fere nullus esset qui conscientiæ suæ reatus ei tegeret, vel suas ei negligentias occultaret. Hunc quippe venerabilem Patrem pro mirabili illo suæ caritatis affectu, quo tegere culpas delinquentium solebat, Operimentum Fratrum vocare consueverant. Revera occultans noxios erat, et celans reos, ut quos penitentia purgaret, sine alicujus a infamiæ nota, semper venerabiles aliis demonstrare potuisset. Sic nimirum piæ matres filiarum nævos superductis coloribus occultare solent, ut earum, quas diligunt, fœda lateant, pulchra non lateant.
7 In se quidem Apostolicæ illius affectionis virtutem transfuderat, qua etsi lingua taceret, ministerii obsequio diceret: Omnibus omnia factus sum. Cum fortibus siquidem valebat, sed fortitudinis suæb vigorem ad infirmorum roboranda membra quandoque solvebat. Cum serventibus ad æterna velociter currebat, sed ut tardos et tepidos traheret, sæpius a cursus sui velocitate studiose torpebat. Sed inter tot et tanta virtutum dona, pristinæ humilitatis et mansuetudinis ejus vigor ita duravit, ut ante subditus, et postea tantæ multitudini prælatus, idem per omnia videretur. Nam gradu tantum superior, gestu æqualis aliis apparebat. Illam quippe, quæ ei ex ordine monasterii reverentia debebatur, ita tenuit, ut magis sibi indignaretur exhibitam, quam superbi et arrogantes dolore solent, cum sibi eam viderint denegari. Quam profecto virtutem tanto dilectionis sapore condiverat, ut numquam se Prælatum recoleret, nisi cum obstinatorum nimia eum improbitas compulisset. c
8 Et ne videamur tantum virum verbis nostris majorem facere, multi adhuc in monasterio supersunt, qui dum ejusdem conversationem recolunt, in ejusdem descriptione pauca omnino atque indigna me dixisse judicabunt. Sed tantus ac talis vir, post venerandi viri Petri abbatis obitum, vix anno integro monasterium rexit, et consummato laboriosæ hujus vitæ cursu, ad gaudia æterna migravit. Quo certe ad æmulationem virtutum ejusdem, pluribus atque apertis indiciis ostensum est, quia nimirum debita carnis morte subtractus est, sed virtute spiritus discipulorum necessitatibus frequenter exhibitus.
9 Nam a quibusdam perfidæ mentis hominibus asserebatur, quia monasterii non parvas opes repositas habuisset, quas vi mortis præventus, indicare nequaquam posset. Locumquoque se posse ostendere mentientes, non solum locum sed loca plurima cellæ ejusdem fodere coperunt. Cumque jam satis defossum esset, et invenire nihil possent, quadam nocte venerando viro Abbati Simeoni apparuit, eique dixit: Deo teste: nihil amplius in cellafuit, nisi quantum invenistis. Post hæc autem verba eum vehementer redarguens, quod stultis hominibus perperam credidisset, quærerein vanum eum ultra prohibuit. Sique satis ostensum est, quia pro solvendo carnis debito obiit, sed promisso munere Redemptoris vivit.
10 Joannes etiam de Genusia magnum de eo solet narrare miraculum. Nam quadam die, cum extra monasterium in quadam cella manere juberetur, devotionis servore, quoinclaustro manere cupiebat, Patris monasterii præceptum moleste tulit, atque iter arripere murmurando copit. Non longe vero a monasterio, cum descendere de caballo voluisset,
A cecidit et costas fregit. Quod ergo plurimum voluit, ad monasterium relatus est: sed quia nimis obstinate voluit, non ut voluit, sanus, sed, ut valde doluit, attritus. Ex more autem monasterii in infirmorum domo receptus, magnis doloribus cruciabatur. Insequenti vero nocte merita beati viri Constabilis retractanti, in somnis apparuit, eumque de inobedientia atque murmuratione vehementer increpavit. Videbatur autem ei, quia ad se venientem venerabilem virum a superiore domo Stephanus vir bonæ memoriæ, ejusdem nuper Capellanus, cum unguenti vasculo sequebatur: cujus vir sanctus operculum relevans, unguentumeduxit, fractas Fratris illius costas linivit eique dixit: Ecce sanus factus es, vadeet deinceps humiliter vivas, et te præceptis majorum in omnibus subdas. Mira dicturus sum: evigilavit monachus non solum salubri admonitione instructus, sed fugatis cunctis doloribus sanus. Tunc is, qui nisi alienis manibus ferri non poterat, cunctis stupentibus exilivit, et injunctam sibi obedientiam perficere festinavit. Pia enim Dei dispensatione actum in eo est, ut et a parvis culpæ maculis purgaretur, et beati viri meritā proderentur. Nam prædictus Joannes monachus aliter vir bonus et religiosus erat, psalmistaque præcipuus; sed vincere iram, ac linguam perfecte cohibere non poterat. Itaque percussus a Domino, sed curatus est a magistro: ut castigatio austera purgaret, et salus reddita virtutem et gloriam curantis ostenderet.
B
11 Illud quoque silendum non arbitror, quo vir venerandusd Rossemandus, tunc monasterii Prior, postea vero Pausitanensis Abbas, referre solitus est. Quodam namque tempore, cum petenti pauperi femoralem lineam tribuisset, sequenti die, ut proposuerat, pro veneratione ejusdem Patris Missas celebrare non potuit. Subito tunc adfuit, qui ei suta femoralia detulit, atque tanti Patris obsequio aptum fecit.
12 In territorio Cilentino, in monte, qui Licosæ præeminet, dum quidam Salernitani judices possessionum quarumdam terminos quærerent, subito tanta caligo nebulæ diffusa est, ut per nemus ejusdem montis errarent, et viam, qua redirent, nusquam invenire potuissent. Cumque diu erratum esset, unus eorum Ursus judex, viri venerabilis Constabilis merita sibi adesse flagitavit: cum ad verba precis ejus lux solita loco restituta est, ut viam cernerent, et ad hospitium non tam de inventione itineris, quam de lucis miraculo læti, remoarent.
C a Mosan. famæ obscuritate. — b Idem, rigorem. — c Aliter sequentia efferuntur in MS. Ne vero videamur tantum virum verbis nostris majorem facere velle, licet multa alia virtutum ejus insignia enarrare possimus. ea tament silentio studiose præterimus: huc solum dicentes, quod angustissimo illo temporis spatio, quo monasterio præfuit, in Cilenti regione, ubi monasterium universali fere dominio potiebatur, nobilissimi illius castri fundator extitit, quod ab ipsius titulo Castrum Abbatis usque hodie nuncupatur. Sed et privilegiis ac donationibus plurimis, a variis Principibus Christique fidelibus acceptis Cavense monasterium non parum locupletavit. Meritoque ex ejus solertia et strenuitate sperari poterat quod B. Petro prædecessori suo æquandus esset, nisi tam cito de medio sublatus, et ad æternæ vitæ statum translatus fuisset. Nam talis ac tantus. etc. — d MS. Rosemannus. et postea Rossemanus. Videtur ab hoc diversus esse Rosemanus Cardinalis, cujus meminit Petrus Diaconus lib. 4 Chronici Castr. cap. 66, nam is monachus Casinensis fuerat, non Cavensis.
Navigatio prospera meritis S. Constabilis.
Pro necessitatibus Fratrum navis monasterii navigabat in Africam, cui Joannes tunc monachus, nunc etiam Abbas S. Benedicti, præerat, atque in ejusdem obsequio Petrus quidam famulus deputatus erat. Quæ profecto navis inter Siciliam et Africam gravissima tempestate correpta, et vicinam sui resolutionem, et omnium interitum minabatur. Jam quippe nautæ collaborando defecerant, et ingredientem aquam prohibere ne intraret, aut quæ intraverat ejicere præ lassitudine non valebant. Cumque jam omnis spes salutis abesset, præ tædio dormitanti monacho vir sanctus apparuit, et qui Salvatoris exemplo mundum vicerat, ipsius etiam verba exhortationis protulit, dicens, Confidite, et nolite timere. Quem cum monachus cerneret, rogare videbatur, ut navem sui monasterii et nautas de instantis naufragii periculo liberaret. Cui ille, ut erat benigni vultus et habitus, respondit, dicens: Ego navem eripio, et monasterium custodire non cesso. Ecce jam tranquillitas temporis refundetur, venti silebunt, freta quiescent. Sed vade, dic Simeoni Abbati, ut corpus meum levet, atque in sepulchro meo, quod in ecclesia mihi paraverant, collocent. Eadem hora etiam prædicto Petro monasterii famulo, in prora navis nec plene dormienti, nec ex toto vigilanti apparuit, et eadem dixit. Cumque ad se pariter redissent, mutuo quod viderant enarrabant: cum ecce quod facile audiri poterat, credi difficile, parvum illud transeuntibus æquoris spatium, contrarius ventus siluit, mare quievit, et navis monasterii secundis impulsa flatibus, ad optatum Africae portum venit.
14 In eadem vero Africana civitate res æque mirabilis acta est, quæ quia beati viri præconio convenit, silentio comprimi nequaquam debet. Rex quidam ejusdem civitatis, comperto quod ad Africam expugnandam navalis exercitus mitteretur, omnes Christianos, qui illic erant, retinuit, nec redire ad propria sinebantur. Præfatus igitur Frater monasterii, in magna angustia positus, quia, ut volebat, cum emptis mercibus redire non poterat, memorati Patris non dissimile auxilium sensit. Videbatur etenim sibi in somnis, quia in vinculis positus esset, a quibus venerabilis Pater Constabilis veniens eum absolveret: cui etiam soluto præcipiebat, ut sine cunctatione navem solveret, ad monasterium rediret, quia impedire eum nullus potuisset. Evigilans autem monachus, de Patris præsentia securus, licet magnae videretur, quod tentabat, audaciæ, navem solvit, atque in ea secum nautas recepit. Quem profecto ausum pro solita feritate barbari Regis mira benignitas subsecuta est. Nam ut Cavensem navem solutam audivit, patienter tulit, ablata carbasa et omnia ei armamenta restituit, atque ad propria redeundi liberam facultatem dedit. Sicque sancto viro parum fuit navem eripere, nisi majori virtute barbarorum corda mutasset.
13 Circa finem vero operis hujus, illud etiam memorandumu puto, quod in eadam via maris, cum ad Africam navigaret, Petrus monachus sibi accidisse testatur. Ait enim, quod in magno sole æstatis, omnibus quiescentibus ventis, ita alto pelago deprehensus cum navigio fuerat, ut non minus perlaboriosum putaret sic torreri, quam tempestate circumferri. Tunc memor illius miraculi, quo vir Dei Constabilis monasterii navem eripuerat, ejusdem meritis naviculæ suæ auram infundi postulavit, quæ et solis fervorem mitigaret, et ad desideratum portum perduceret. Cujus nimirum verba precis, mira virtus rogati Patris secuta est. Nam statim suavis aura stare coepit, quæ tandem navem cum aliis pluribus usque ad Africae portum duxit: cumque ex illis navibus transire locum aliæ cuperent, atque ad Italiam navigare, aura illa protinus siluit: ut aperte cognosceret monachus, quia viri Dei meritis navi suæ aura influeret, quam post illius portum habere naves reliquæ nequivissent.
16 Illud quoque silendum non arbitror, quod eidem miraculo idem monachus addere solitus est. Ait enim, quia in eodem intinere duas piratarum naves offenderint, qui primo impetu contra navem monasterii rii concitatis æquoribus venientes, ubi parum processerunt, eadem festinatione, qua irruere coeperant, retro fugerunt. Ex quibus profecto piratis quemdam postea idem Frater cognovit: a quo etiam cum quæreret, qua causas redissent illo die, cum monasterii naviculam facile capere potuissent, respondit, dicens: Nos non ita vos vidimus: sed tanti ac tales a nobis visi estis, ut si accederemus, dubium non esset, quod redire nobis sine ingenti cæde minime liceret. Quod nimirum viri Dei Constabilis meritis actum esse quis dubitet? ut cœlitus terrerentur, ne servorum Dei sumptus invaderent, si navis res emptitias raperent, quam præsidia hominis non tutarent.
Varia S. Constabilis miracula præsertim ad ejus sepulchrum.
Nec hoc quoque silentio prætereundum est. Quidam Frater Petrus de Arce, cum Sacristæ officium gereret, et funem fractum vellet ligare, ubi lucernæ ante Crucem solent ardere, posuit scalam, et cum esset in summitate scalæ, cecidit: sed cum caderet, clamabat, dicens: Sancte Constabilis adjuva me. Sicque meritis Beati, de tanto præcipitio cadens, nullam in suo corpore passus est læsionem.
B nullam in suo corpore passus est læsionem.
18 Item cum beatæ recordationis Arborius, hujus monasterii Prior venerabilis, jacens in domo infirmorum, instantissime, et sine intermissione dolore lateris cruciaretur, nec alicujus consilii, vel suæ salutis remedium invenire potuisset; ad beati viri sepulcrum se deportari fecit, et cum aliquantisper ibi orasset, meritis beati viri dolor lateris continuo ita ab eo discessit, ac si ipsum dolor ille nullatenus tetigisset.
19 Alius quoque Frater, cum quartanas febres pateretur, nec ullo modo aliquo consilio liberari posset, ad beati viri tumulum devotissimis precibus accessit, et paucis diebus interpositis, beati viri meritis liberatus est.
20 Candela quoque, quæ ante Crucem, et venerabile beati viri corpus quotidie ardet, de summo cecidit, nec vitrum fractum est, nec oleum diffusum. Item urceo vitreo vino pleno, sæpe et sæpius de sepulcro ejusdem in pavimentum cadente, nec vitrum fractum, nec vinum sparsum est.
21 Duo insuper hujus monasterii servientes, cum in vigilia anniversarii beati viri duas lagenas vino plenas a loco, qui dicitur Tracondia, pro caritate Fratrum deferrent, altera earum in terram decidit, lagena tamen nec fracta, nec vinum sparsum est.
22 Nullo modo etiam prætereundum est, quod meritis sanctissimi viri senex quidam, Ursus nomine, qui de more et debito, totius monasterii officinas mundare consueverat, ad montem ivit, ut scopas incideret. Qui casu de quadam rupe cum corrueret, brachium ejus fractum est: cumque dolore brachii nimium cruciaretur, ad sepulcrum sancti viri veniens, prostratus jacuit, clamans et dicens: Pater beate Constabilis et domine, pro anima patris et matris tuæ adjuva me, et libera me de cruciatu isto. Qui cum tertio eadem repeteret, non solum a dolore, verum etiam a brachii fractione liberatus est.
23 Joannes quoque cognomento Cirusinus, gutta de capite ad oculum descendente, cum gravissimo cruciaretur dolore, ad sepulchrum ejusdem venit, D rogans et suppliciter obsecrans, ut consueta misericordia a tanto cruciatus dolore ipsum eriperet. Qui statim exauditus est, et gutta simul, et dolor recessit.
24 Quidam quoque faber, Petrus de Mari nomine, cum simili dolore gravissime torqueretur, ad sepulchrum ejus venit, et de quodam foramine sepulchri ejus pulvere accepto, oculum fricuit, et statim liberatus est.
25 Quidam insuper Diaconus, Dauferius nomine, cum frequenter ad sepulchrum beati viri se appodians obdormiret, idem Sanctus in somnis apparuit ei, dicens: Quare Frater de sepulchro meo a gambuttam facis? Moneo te, ut amplius non facias, et ab hoc facto desistas. Qui timore correptus, aliquantis diebus beato viro obedivit. Verum ejusdem correptionis immemor existens, in idipsum rediit, et iterum se appodians, obdormivit. Cui Sanctus iterum apparuit, eique dixit: Nonne tibi prohibui, ut de sepulchro meo non faceres tibi gambuttam? Qui timore perterritus a somno surgens, brachium suum adeo contractum sensit, ut nullo modo ipsum nec plicare, nec extendere posset. Qui effusis precibus, beatum virum devota mente suppliciter rogavit, ut ipsum liberare dignaretur. Qui mox exauditus, meritis beati viri liberatus est.
26 In sancta præterea die Parasceves, cum dediversis partibus multitudo virorum et mulierum, sicut mos est Christianæ religionis, sanctum diem illum discalceatis pedibus, et cum lacrymis sacra loca visitando celebraret, contigit quod multi ad hunc sanctum locum venerunt: inter quos et quædam puella similiter venit, et cum nonnulli pulpitum, ubi lectiones leguntur, ascenderent, puella similiter fortuito cum eis ascendit, et de eodem pulpito cecidit. Et cum omnes clamarent, Mortua est puella! nutu Dei, et beati viri meritis, super pedes suos se erigens, nihil mali habuit. b
27 Hæc de tanto viro suisque prædecessoribus ad præsens dicta sufficiant, licet per eos multa et præclara mirabilia Deus frequenter operetur. Quorum etiam precibus et meritis honestatem et præclaram religionem cum sanctitate in hoc sancto monasterio credimus hactenus conservatam, et ab omnium hostium incursione et offensione, Domino auctore, usque ad finem mundi liberam fore atque munitam.
28 Ergo beatum virum Constabilem humillimis precibus suppliciter exoremus, ut juxta nominis sui etymologiam, tam præsentibus, quam futuris hujus monasterii Fratribus impetret a Domino suis orationibus constantiam in quotidiano labore certaminis, tribuatque stabilitatem in bonis moribus, ut per hæc, aliaque opera caritatis et misericordiæ, ad beatam et æternam gloriam, ubi ipse cum Deo regnat, pervenire mereamur: ipso Domino nostro Jesu Christo donante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in secula seculorum, Amen. a MS. exponit: Dauferium Diaconum super ejus sepulchro in cervicalis usum indigne obdormientem corripuit. Alibi Cambutta, sive Camboto, aut Camboca, pro pedo, seu scipione, aut fulero ponitur, ut 16 Januar. in Vita S. Tozzonis cap. 1 Notat. k ex Vita S. Magni, et 23 Janu. in Vita S. Urbani Lingonensis cap. 1. — b MS. alia miracula breviter ita complectitur: Ac demum (quod ejus pecullare est donum) in energumenorum liberatione supra humanum captum mirabilis et gloriosus existit, quoties cumque pro liberationis gratia ad ejus tumulum fideliter adducuntur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.