Inter numerosas Sanctorum turmas, quibus Arvernorum in Gallia urbs est nobilitata, Tigridius quoque censetur, qui, ut lib. 1 de Sanctis, ecclesiis et monast. Clarom. a Savarone edito, cap. 34 dicitur, in ecclesia S. Andreæ requiescit. Cujus fit commemoratio xvi Kal. Martii, quod ad illud caput notat idem Savaro ex MSS. Breviariis: additque, in Martyrol. Claromontano hæc de eo legi: Ipso die in suburbio urbis Arvernæ, depositio S. Tigridii Confessoris.
2 De illius rebus gestis ista solum ex MS. suo, et MS. rituali S. Illidii, recitat idem Savaro: Urbis Arvenæ civis, ordine Sacerdos, officio Archidiaconus S. Illidii Claromontensis Episcopi, in pietatis officiis totus consenuit, plenusque dierum septuagesimo ætatis anno, xiv Kalend. Martii mundo mortuus, Christo natus est. Et infra: Cujus tumulus ad sinistram ingressus Andreani chori. Saussaius in Martyrol. Gallicano Præsulem indigetat, et S. Illidii Coantistitem. At Savaro in Originib. Clarom. pag. 39 S. Illidii fratrem fuisse ait; Sanctum autem Illidium (qui Gallice Allyre appellatur) pag. 122 scribit, anno CCCLXXV admodum senem obiisse. In hujus Vita, quæ extat apud Surium ex S. Gregorio Turonensi VII Julii, nulla fit S. Tigridii mentio.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.