Ignotum S. Tetradii nomen vulgatis Martyrologiis ac Fastis. Memoratur xiv Kal. Martias in veteri MS. Martyrol. Romano, sive S. Hieronymi, his verbis: Et alibi depositio Tetradii Episcopi. Atque in perantiquo Lætiensi MS. Et depositio Tetradi Episcopi. Idem habetur in MS. Martyrol. Philippi Labbæi nostri. Fuit in Gallia illustre Tetradiorum nomen. Nam et Episcopi complures Tetradii in Conciliis Gallicanis leguntur. Nulli tamen horum Sancti tribui titulum memini, præterquam Bituricensi apud Joannem Chenu, et ipsum Biturigem, gnarum proinde indigenarum Sanctorum. Fallitur is tamen cum obiisse S. Tetradium scribit anno CCCCXCVI, cum Concilio Agathensi, habito Messala v. cl. Cos. sive anno Æræ vulgaris 1DVI, subscripserit, atque Aurelianensi 1, anno 1DIX.
2 Vix dubitem hunc esse, qui citatis Martyrologiis inscriptus est. Prius illud Martyrologium, si est a S. Hieronymo, ut quidam nolunt, collectum, auctum certe postea, ut sæpe monuimus, cum S. Aviti Vienensis Ep. S. Brigidæ Virg. S. Severi Presbyteri, qui omnes Tetradii fuere zequales, nomina exhibeat. Bituricensæm porro Tetradium S. Gregorius Turonensis gloriosæ memoriæ appellat, lib. 2 Mirac. cap. 14 ita scribens: Tunc Sigivaldus cum Rege (Theoderico Austrasio, Clodovæi 1 filio) præpotens, cum omni familia sua Arvernam regionem ex Regis jussu migravit: ubi dum multorum res injuste competeret, villam quamdam, quam gloriosæ memoriæ Tetradius Episcopus Biturigensis basilicæ S. Juliani reliquerat, sub specie obumbratæ commutationis avidus pervasit.
3 Hunc ipsum esse Tetradium censet Chenu, cui nondum Episcopo Sidonius Apollinaris scripsit epistolam 10 libri 3, ubi illius doctrinam, præsertim juris, ita deprædicat, ut meracissimum scientiæ fontem appellet. De eodem fortassis Tetradio agit idem Sidonius car. 24 ita scribens:
Hine te jam Fidulus, decus bonorum, Et nec Tetradio satis secundus, Morum dotibus aut tenore recti, Sancta suscipit hospitalitate.
Nescio cur putet Claudius Robertus, parum convenire temporis rationem, ut prior illa epistola censeri possit ad Tetradium hunc scripta a Sidonio: cum Sidonium tradat ipsemet circa annum CCCCLXXXVI obiisse, viginti dumtaxat ante priorem illam synodum annis.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.