Inter illustres asceticæ vitæ exercitatores, quos Theodoretus in Philotheo, seu lib. 9 de Vitis Patrum prædicat, duo appellantur Eusebii, ambo sacris fastis Græcorum adscripti. Horum primus fuit Abbas montis Coryphes in Syria, coliturque xxIII Januarii, ad quem diem ejus vitam dedimus ex cap. 4 Philothei. Alter in eadem Syria vixit in vico Asicha, familiaris Theodoreto Episcopo Cyri, a qua urbe non procul videtur abfuisse. Ejus Vitam aliquam habet cap. 18 Philothei, quam ad hunc xv Februarii referunt Græci in magnis Menæis, et Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἀγίων. Præponitur in Menæis hoc distichon. Λυθρό πινον παρήλθεν ἀσμένως βίον Ευσίειος τὸ θαύμα καὶ τῶν Αγγέλων. Humanam prætergressus est suaviter vitam Eusebius ad stuporem etiam Angelorum.
Cnter Ex Philotheo Theodoreti cap. xviii.
Prius dictis Sanctis magnum quoque addam Eusebium, qui non longo quidem abhinc tempore est mortuus. Cum multis autem annis vixisset, tempori quidem æqualem sustinuit laborem, labori autem æqualem simul delegit virtutem. Multiplex autem lucrum ex eo retulit: magnitudine enim remunerationum agonotheta superat certamina. Hic ergo cum primo aliorum fidei sui curam credidisset, quo illi ducebant, ducebatur; erant enim ipsi quo Februarii T. II. que viri divini virtutisque athletæ et exercitatores: et cum aliquo tempore cum eis esset versatus, et bene recteque philosophiæ accepisset scientiam, vitam monasticam est amplexus: et cum quoddam dorsum montis occupasset, (imminet autem ei vicus maximus, quem nominant Asicham) sossa solummodo facta, et lapidibus ne luto quidem conjunctis, sub dio reliquiam transegit vitam, seipsum affligens, veste quidem opertus pellicea, cicere antem et fabis aqua madefactis se nutriens. Quin etiam aliquando quoque vescebatur caricis, sic utcumque conans sustentare imbecillitatem corporis.
2 Cumque ad summam pervenisset senectutem, ut etiam dentes plurimos amisisset, neque mutavit cibum, neque habitationem. Sed et cum hieme congelaretur, et æstate ureretur, fortiter ferebat contrarias qualitates aeris, faciem quidem habens corrugatam, arefacta autem omnia membra corporis. Tam multis autem corpus consumpsit laboribus, ut ne zona quidem maneret super lumbos, sed caderet inferius: nihil enim erat quod vetaret; nam et clunes et coxendices consumpti erant, et zonae facilem descensum præbebant ad inferiora. Zonam itaque adsuit tunicæ, hac ratione ut staret excogitans. Ægre ferebat autem conversari cum multis. Nam cum divinam contemplationem visione assidue aprehenderet, mentem ab ea nolebat abstrahere; sed tamen, etsi esset amore tam vehementi præditus, permittebat aliquibus ex notis, ut id quod portam obstruebat
A auferrent, et intrarent: et cum eis exhibuisset doctrinam ex divinis eloquiis, jubebat rursus abeuntes portæ lutum imponere. cellæ aditum obstruit:
3 Verum cum omnino satius existimasset, etiam cum paucis vitare congressionem, aditum omnino obstruxit, illi portæ maximo admoto lapide. Per quamdam autem fossam colloquebatur quidem cum paucis ex familiaribus, sed non videbatur. Sic enim providerat: illinc autem illud quoque exiguum accipiebat nutrimentum. Rursus autem cum omnibus colloqui denegasset, me solum dulci illa et Deo grata voce dignabatur, et abire volentem me saepe detinebat, de rebus disserens cœlestibus. Cum multi autem ad eum venirent, et postularent bonum benedictionis, et eum ægre ferret tumultum, nec senectutem considerans, nec urgentem reputans imbecillitatem, transilit fossam quæ nec a robustis quidem et valentibus facile transiri poterat: et cum ad quamdam propinquam venisset monachorum classem, parva rursus fossa acta ad muri angulum, cum consuetis decertabat laboribus.
4 Hujus autem gregis Præfectus, vir omni virtute plenus', dixit, eum cum comedisset quindecim caricas, transegisse septem hebdomadas sancti jejunii. Hoc autem subiit certamen, cum vixisset plus quam nonaginta annos, imbecillitate autem, quæ narrari non potes, esset affectus: sed imbecillitatem superabat animi alacritas, et Dei amor omnia facilia reddebat et expedita. Cum hic talibus circumflueret sudoribus, pervenit ad metam cursus, et agonothetam videns, et coronam desiderans. Ego autem rogo, ut illam consequar intercessionem, quam huc usque percepi dum esset adhuc superstes. Credo enim eum vivere, et habere puriorem ad Deum fiduciam.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.