Commentarius prævius.
§ I. Cultus sacer S. Polyeucti : templa illi dicata.
Melitenen, sive Melitinen, urbem esse Armeniæ minoris, caput cognominis regionis, haud procul a dextera ripa Euphratis, eamque primum Romani præsidii stationem fuisse, inde Trajani Imperatoris nutu urbem factam, exiguam quidem sed validam, ac sensim mirifice amplificatam, templis, foro, porticibus, balneis, theatris, extra muros constructis, ac novis a Justiniano mænibus circumdatam, diximus x Januarii ad Vitam S. Domitiani: qui sub finem seculi sexti floruit Melitenæ Episcopus.
2 In hac urbe S. Polyeuctum, de quo hic agimus, omnium primum Martyrii coronam adeptum, solenni cultu jam olim venerati sunt cives Melitenæi, templo ejus nomini dicato, ut ex Vita S. Euthymii Magni xx Januarii constat. Hujus namque parentes Paulus et Dionysia, genere et virtute clari habitabant Melitenæ. Cumque illa esset sterilis, et careret liberis, multumque tali premeretur calamitate, ad propinquum ambo divini Polyeucti Martyris templum venerunt, in eo perseverarunt multis diebus in oratione. Petebant autem, ut sibi solverentur vincula sterilitatis, et rogabant, ut fructum ex se natum viderent. Noctu autem eis aliquando seorsum orantibus, divina quædam apparet visio, dicens: Estote bono animo. Dat enim vobis Deus filium, qui a bono et tranquillo animo, nempe ευβριχ nomen accipiet, et eo dignos mores est habiturus. In illius autem ortu animi quoque tranquillitatem dat Deus suis Ecclesiis. Hactenus gesta istic in templo S. Polyeucti, quæ in Vita S. Euthymii Cyrillus monachus, discipulus S. Sabbæ Abbatis, diligens auctor scripsit cap. 1. Est autem natus S. Euthymius, ut istic additur, quarto Consulatu Gratiani, anno Christi ccclxxvii: post cujus ortum, cum nondum quintus advenisset mensis, Valens Imperator Arianus a Barbaris turpiter captus est, et una cum vico combustus: et a difficili tempestate respirarunt Ecclesiæ. Tertio post anno offertur Euthymius Otreio, qui Melitinensi præerat Ecclesiæ. Hic Synodo Constantinopolitanæ OECumenicæ interfuit anno ccclxxxi, et Macedonianam hæresim cum aliis Episcopis condemnavit. Cum autem S. Euthymius, ut traditur cap. 2, sic fuisset educatus et institutus, Sacerdos ordinatur, ejusque fidei commititur cura monasteriorum et asceteriorum, quæ erant in civitate. Sed quoniam quietis et silentii eum ab ineunte ætate magnum tenebat desiderium, veniebat assidue ad divini Martyris Polyeucti ædem, atque ad Triginta trium sanctorum Martyrum, et longissimo tempore in iis versabatur. Coluntur hi Martyres vii Novembris.
3 Venerationem hanc S. Polyeucti ex Armenia in Græciam, Melitene Constantinopolim delatam olim fuisse, ibique propriam ad ejus honorem extructam ecclesiam, mox ex Menæis dicemus. Hujus cameram a Juliana quadam urbis illius matrona, tempore Justiniani Imperatoris, auro purissimo tectam fuisse, infra ex Gregorio Turonensi lib. 1 Miraculorum referemus. Ubi addit hunc Martyrem contra perjuros præsentem ultorem existere. Quo nomine antiquis Francis notus fuit, et sanciendis partionibus servandisque judex arbiterque invocatus. Ita apud eumdem Gregorium Turonensem lib. 7 Histor. Franc. cap. 6 S. Gunthramnus Rex Burgundiæ, post obitum fratris Chariberti Regis Parisiorum, inter alia sic locutus est: Ecce partiones, quæ inter noès facta sunt, ut, quisquis sine fratris voluntate Parisius urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polyoctus Martyr cum Hilario et Martino Confessoribus judex ac retributor ejus. Post hæc ingressus est in eam germanus meus Sigebertus, qui judicio Dei interiens amisit partem suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque quia illi juxta Dei judicium et maledictiones partionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris ejus meis ditionibus, lege opitulante, subjiciam, nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate indulgeam.
4 Hæc de antiqua veneratione S. Polyeucti apud Armenios, Græcos, Latinos: cujus dies natalis varius a variis statuitur. Antiquiora Martyrologia MSS. aliquot referunt vii Januarii. Ita vetus Romanum, quod sub nomine S. Hieronymi citamus: In Melitena civitate Polieucti. MS. monasterii S. Cyriaci, quo multum usus est Baronius: In Militana civitate natale Poliocti. Eumdem referunt eodem die MS. Rhinowiense et Richenoviense, ac Poliotum nominant, ubi S. Polyeuctum ubique intelligi sequentia confirmant.
5 Græci admodum solenni ritu eum celebrant IX Januarii, quo die in Menologio a Canisio edito hæc traduntur; Sancti Martyris Polyeucti, qui Decio et Valeriano Imperatoribus, cum in Melitina Armeniæ primum militasset, ac postea ad Christum conversus, neglectoque de fide ipsa abjuranda edicto, Gentilium simulacra confregisset, nullis cognatorum precibus aut blanditiis persuasus, ac ne ipsius quidem uxoris gemitibus, et fæmineis ululatibus commotus esset, stabili confessione securi percussus, martyrii palmam consecutus est. In Menæis Græci variis eumdem hymnis, odis et canticis exornant, et hanc recitant Vitæ epitomen: Memoria S. Polyeucti Martyris. Hic Decio et Valeriano Imperatoribus Melitinæ in Armenia miles fuit, et primus in ea provincia pro Christo Martyr occubuit. Erat namque impium edictum promulgatum, quo præcipiebatur ut aut Christum ejurarent, aut non obedientes morte punirentur. Hic nihil territus Christum libere professus est, et ingenti fiducia simulacra, quæ ab infidelibus colebantur, confregit. Quo circa, cum neque soceri adhortationibus ac blandimentis flecteretur, neque uxoris lacrymis lamentisque commoveretur, sed in fœdere cum Nearcho Martyre, amico suo verente, ne ipse a fide Christi descisceret, firmato, constans in confessione perseveraret, gladio vitam finivit: cujus celebritas in ipsius Martyris templo sanctissimo peragitur. Eadem fere in Anthologio Arcudii et Menologio Cytheræi leguntur. Colitur xxii Aprilis S. Nearchus Martyr, qui forte est hic S. Polyeucti Martyris socius.
6 Nonnulli Latinorum eumdem referunt x Januarii, quæ, die in MS. Florario SS. hæc leguntur: Ipso die Polyeucti Martyris anno salutis cclix, anno octavæ persecutionis primo, sub Valeriano et Galieno Imperatoribus. In Martyrologio lingua Gallica Leodii excuso hæc referuntur: Melitinæ urbe Armeniæ S. Polyeucti Martyris, qui multa passus in persecutione Decii, tandem martyrium subiit. Meminit quoque Polyeucti Martyris Hermannus Greven absque alio elogio. Differentia illa dierum assignandorum videtur exorta ex ipsis
A ipsis Actis Græcis, sive eorum Appendice, ubi dies martyrii exprimitur προτεσσάρων Γδῶν Γανουαρίων quo Latini indicari censuerunt diem iv Idus Januarii, qui decimus est, uti etiam Hervetus vertit. At Græci præcedentem, seu nonum Januarii, sumpserunt, ut sit dies ante iv Idus Januarii.
7 Celeberrima apud Latinos veneratio S. Polyeucti incidit in ipsas Idus Februarii: quo die ita legitur in antiquo Martyrologio Romano a Rosweido edito: In Militana Armeniæ, S. Polyeucti Martyris. Beda vulgatus et in multis MSS. et Usuardus in antiquissimis MSS. In Militana civitate Armeniæ S. Polyocti Martyris, qui Latine interpretatur Multum-orans. Imo aliquibus Polioctus, Polyotus et Poliotus dicitur: Bellino anno ciocccccxviii edito Policrates, ubi etiam pro Melitene ponitur Mauritania. Similia leguntur in codicibus MSS. Adonis Lobiensi et Morinensi: in Leodiensi S. Laurentii Polictus dicitur. Verum Ado a Rosweido excusus ita habet: Item in Melitena civitate Armeniæ Natalis S. Polyeucti Martyris, qui Latine interpretatur Multum-orans. Quæ etiam exstant apud Notkerum, et Usuardum a Molano recensitum. Galesinus: Melitenæ in Armenia S. Polyeucti Martyris. Is in Deciana persecutione, datis pro Christo cervicibus, coronatur. Quæ eadem sed aliis verbis ita referuntur in Martyrologio Romano: Melitinæ in Armenia S. Polyeucti Martyris, qui in persecutione ejusdem Decii multa passus, martyrii palmam adeptus est.
8 Denique xiv Februarii hæc leguntur in antiquo MS. Martyrologio S. Hieronymi supra indicato: In Militena civitate natale S. Policti. At MS. S. Maximini prope Treviros: In Militana civitate Armeniæ Natale S. Poliocti Martyris.
§ II. Acta duplicia S. Polyeucti. Tempus martyrii.
Acta S. Polyeucti olim tam Latinis quam Græcis, fuisse notissima ex jam dictis satis constat. Unicum hactenus exemplar Latinum nacti sumus ex MS. Ultrajectino, et forte contractum, ut plurima Acta ejusdem Codicis sunt. Alia addimus ex Græco MS. Vaticano reddita Latine, et collata cum translatione Herveti, vulgata a Lipomano et Surio ad ix Januarii. Hæc Acta distinximus in tria capita, et Appendicem, quam suspicamur postea additam, saltem tempore Metaphrastæ, quando videntur oratoria amplificatione magis exornata: uti collatis utrisque Actis apparet.
10 De tempore, quo vixerit S. Polyeuctus, et pro Christo interemptus fuerit, controversia est, quod Decius et Valerianus Imperatores ubique conjungantur. Ita Latina Acta exordiuntur: Dum Decii et Valeriani Imperatorum persecutione, Christiani... premerentur, erant duo viri inter se amicissimi, Polyeuctus et Nearchus... Sed cum Decius et Valerianus cædibus Sanctorum saturari non possent, statuerunt edictum etc. Acta Græca sic habent num. 2: Κατά τοὺς Δεκίου και Ο'υαλεριανοῦ χρόνους τῶν βασιλέων, ὼν τις Νέαρχος και Πολύευκτος, στρατιώταιμεν τὸ ἐπιτήδευμα, Temporibus Decii et Valeriani Imperatorum vivebant Nearchus et Polyeuctus, instituto vitæ milites. ac dein num. 3: Ε'πει δὲ Δεκίος ἐκεῖνος και Ο'υαλεριανὸς ou κάλως τη βασιλεια χρησάμενοι οὐδὲ τὸν δεδωκότα ταύτην ἐπιγνώναι και λοτρεύσαι θελήσαντες.... πᾶν τὸ ὑπήκοον ἐγγράφοις ἐπιτάγμασιν ἐις τούτο παρακαλούντες, Quoniam autem Decius ille et Valerianus, non recte utebantur Imperio, neque illius datorem agnoscere et colere volebant.... dum omnes sibi subjectos scripto propositis edictis ad idem præstandum incitabant etc. In Menæis Græcorum hæc ita exprimuntur: Οὐτος ἦν ἐπι Δεκίου και Βαλλεριανοῦ τῶν βασιλέων ἐν Μελετίη τῆς Α'ρμενίας στρατευόμενος, etc. Hic Decio et Valeriano Imperatoribus Meletinæ in Armenia miles fuit etc. Eadem leguntur in Anthologio Græcorum auctoritate Clementis VIII approbato, et phrasi Græca paullulum immutata in Menologio Maximi Cyteræi: Οὐτος ἦτον ἐις τὸν καιρὸν Δεκίου και Βαλλεριανοῦ τῶν βασιλέων παγενάμενος στρατιώτης ἐις τὴν Μελετινήν τῆς Α'ρμενίας.
11 Cæpit Decius imperare anno Chr. ccxlix, et mox in Christianos persecutionem movit, quæ ordine septima habetur: in qua inter alios passi sunt S. Fabianus Papa et S. Agatha Virgo. De illo egimus xx Januarii, de hac v Februarii, ubi § 1 annos Imperii et Consulatus Decii ordinavimus. Decio cum filio extincto successit Gallus Hostilius, qui Volusianum filium consortem adscivit, et inchoatam a Decio persecutionem promovit. Sed illis interemptis, atque Æmiliano, qui militaribus suffragiis Imperium adeptus erat, tertio post mense sublato, rerum potitus est anno Christi ccliv Valerianus cum Gallieno filio, atque atroci in Christianos persecutione, quæ octava habetur, sæviit: in qua anno cclix sub Valeriano et Gallieno Imperatoribus passus dicitur S. Polyeuctus in MS. Florario, atque ita a Decii temporibus potuit cum Nearcho miles fuisse, ac dein sub Valeriano et Gallieno Martyr occubuisse: eo fortassis tempore quo adversus Persas movebat Valerianus, a quibus anno cclx victus, ac postea barbare trucidatus est. De eadem persecutione egimus ix Februarii ad Acta S. Nicephori sub eisdem Imperatoribus Decio et Valeriano Antiochiæ in Syria passi. Potuerunt etiam hi Imperatores edictum Decii contra Christianos olim latum additis atrocioribus minis innovasse, ut vel hac ratione persecutio Decii habita fuerit, ad ea usque tempora non intermissa. Baronius martyrium ejus refert ad annum Decii II, Christi ccliv, quem ejus computum sæpius correximus.
Acta s. Polyeucti
auctore anonymo Latino, ex MS. Uultrajectino.
Dum Decii et Valeriani Imperatorum persecutione Christiani, maxime in orientalibus partibus, pre merentur; erant duo viri inter se amicissimi, Polyeuctus scilicet et Nearchus. Sed Nearchus Christianissimus erat, Polyeuctus vero Paganus. Sed cum Decius et Valerianus, cædibus Sanctorum saturari non possent, statuerunt edictum, ut, qui vellent Christiani diis immolare, erga eos majestas Imperii benigne ageret; qui vero nollent, atrociter punirentur. Quibus auditis, Nearchus, qui cupiebat dissolvi, et esse cum Christo, dolebat, quod socium, quem ut alterum se diligebat, in periculo damnationis æternæ derelinqueret. Accedens itaque ad socium suum Polyeuctum, amicitiam eorum in crastinum finiturar fore nuntiavit. Cumque ille hoc non posse fieri, nisi morte, responderet; ait illi Nearchus: Verum, inquit, dicis, quia morte separabimur. Et indicavit ei Imperatorum edicta de Christianis. Et, quia ille Paganus et ipse Christianus, amicitiam eorum ipsius Nearchi morte finiri.
2 Tunc Polyeuctus narravit B. Nearcho, quod Christus sibi per visionem apparuerat, et sordidam sedem quamdam ab eo sustulerat cum chlamyde militari, qua ipse Polyeuctus indutus erat: circumdans eum chlamyde pretiosa holoserica nimisque splendida, annectens insuper humero ejus fibulam auream, et dans sibi stolam cum equo pennato. Audiens autem Nearchus, lætus efficitur: et exposita visione, de fide Polyeuctum plenius informans, reddidit perfecte credentem, et jam martyrium sitientem.
3 Cum ergo Polyeuctus publice se Christianum esse diceret, et idololatras reprehenderet, a persecutoribus tentus, diutissime tortus est. Et cum diutissime virgis cæsus fuisset, fatigati tortores cum blandis
A dis sermonibus et promissis ad cultum deorum reverti suadebant. Sed illo in confessione Domini immobiliter permanente, et eos irridente, in eum acrius sæviebant verberibus. uxoris clamoribus et lacrymis non movetur:
4 Tandem supervenit uxor cum unico filio ejus, quæ clamoribus locum replens, et filium ostendens, fedusque matrimoniale allegans, nunc lacrymis, nunc gemitibus, nunc filii sui ac divitiarum suarum et amicorum consideratione, a martyrio revocare Sanctum studebat. Sed ille divinitus inspiratus, a Christo nullis poterat tentationibus separari; sed sed magis uxorem, ut relictis idolis in Christum crederet hortabatur. sententiam mortis lætus excipit:
5 Cum ergo Præsides cernerent, constantiam Martyris nulla posse ratione moveri, dederunt in eum sententiam capitalem. Quod audiens Martyr, gratias egit, et laudans Deum, ad locum destinatum ultro properabat, confirmans suis sanctis monitis fideles adeo, ut infidelium non parvus numerus crederet. Conversus tamdem ad B. Nearchum, ut ex condicto se sequeretur, monebat: et illi valefaciens gloriosa morte consummatus est.
Alia acta
B auctore Græco anonymo, exornata a Simeone Metaphraste, Ex Græco MS. Vaticano, collata cum versione Gentiani.
S. Polyeucti et Nearchi amicitia: metus dissolutionis ob edita in Christianos.
Pulcherrima hæc est, si quæ alia fuit, de S. Polyeucto Martyre narratio: quæ cum utilitate magnam habet conjunctam jucunditatem: atque hujus rei non falsam testem potest adducere experientiam. Dicenda ergo est atque in medium proferenda vobis, Deum amantibus auditoribus, et pro viribus, quæ vestra sunt, adferentibus; dum et aures orationi adhibetis attentas, et prompto excitatoque animo excipitis narrationem.
S. Polyeuctus et Nearchus summe amici,
2 Temporibus Decii et Valeriani Imperatorum vivebant Nearchus et Polyeuctus, instituto vitæ milites, at majori amicitiæ vinculo inter se constricti, quam si sanguinis et cognationis intercessisset necessitudo. Tanto enim sui invicem desiderio tamque insigni consentione erant eorum animi conjuncti, ut uterque in alterius corpore se et vivere et respirare putaret. Erat autem Nearchus Christianus, in fide ac vera pietate excellens: egregius vero Polyeuctus religione Gentilis, et nondum veritatis splendore collustratus: ceterum animum intus Christianum accurate servans, omni se virtute exornabat, factus olea frugifera, cui hoc solum deerat, quod necdum in domo Dei esset. ob edicta Imperatorum in Christianos sævientium,
3 Quoniam autem Decius ille et Valerianus non recte utebantur Imperio, neque illius Datorem agnoscere et colere volebant, in quem Impiam potius ac sceleratam manum erexerant; dum illum non solum ipsimet negabant abjiciebantque, sed omnes, quoque sibi subjectos, scripto propositis edictis, ad idem præstandum incitabant, omnibusque modis a Dei cognitione arcebant: in ejus veri Dei locum substituentes deos, pro dolor, falsos et vanos, illisque licet minus sensuum habeant quam statuæ et lapides, cultum adorationemque impendi cogentes. His rebus ita constitutis, ex improviso proposita sunt supplicia et præmia; his quidem qui parebant, honores, dona et pecuniæ; illis autem, qui non obediebant, minæ, pœnæ, et ultimum malum mors. Tunc amico timuit Nearchus, hoc ratus esse tempus, quo ob dissensionem in religione contingeret amicitiæ D dissolutionem apparari. Hæc animo inclusa versans, non poterat non foris manifestare, se vehementer cruciari, magnisque intus fluctibus agitari, atque occulte amicum deflere.
4 Cum Nearchum ita affectum, pungique aculeis doloris atque inexplicabilibus obrui gemitibus, videret præstantissimus Polyeuctus; ad eum conantem magna se animi consternatione levare, attamen vestigia lacrymarum prodentem oculis, amice accedens, interrogabat, et qua de caussa ita afficeretur, cupiebat scire. Nam et ipse nihilominus dolebat, cum eum, quem ejusdem secum animi sciebat, videret sic affici. Ille autem dicere quidem volebat, neque quod amicum posset celare, subesse significabat: esse tamen caussam aliquam, propter quam, etiamsi dicere velit, necessario debeat tacere, et quam posset amici habere consolationem, hac in re minime frui. Cum autem Divus Polyeuctus multum urgeret, peteretque sibi secretum revelari, imo exprobraret ei, et amorem nihili fieri, et affectionem quæ erga eum soleret esse, immutatam videri; Numquid, dicens, in aliquo offendimus? Quanam molestia affecimus? Quæve res adeo atrox evenit, quæ Polyeucto tuo omnem veniam intercludat? Quæ cum ille diceret, animoque angeretur, non potuit Nearchus perferre, lacrymis oppletus, et profundo suspirio internam cordis flammam portendens, O amicissime inquit, quia futuram nostrae consensionis et dilectionis separationem mecum cogito, animum cogor quoque nunc abrumpere.
5 Hoc ubi ille audiit, corde gravissime perculsus, Quomodo hæc, inquit, Nearche, quomodo et cur hæc inexpectata verba? Et undenam hæc nobis erit separatio, quam ne quidem a morte inferendam inter nos statuimus? Tum Nearchus, Hoc enim est, inquit, o carissime, quod me propemodum suffocat, ipsumque comprimit spiritum atque animam: quoniam hæc separatio, quam dixi, humana morte difficilior nobis et magis molestia accidit. Quoniam vero quorsum hæc dicerentur, nondum posset capere Polyeuctus, subito surgens, amplectitur amicum, atque eum ita detinens ardentissimo complexu, Sed dimihi, inquit, Nearche, loquere clare, et explica, quomodo hæc futura sit separatio: neque enim amplius fero hoc minime amicum silentium. Sin minus, videbis nunc me, tuum Polyeuctum, jacentem in terra mortuum atque exanimem. Nearchus quoque videbatur velle loqui, sed animo concitatus, linguam nequibat movere: et (quod solum apparebat, triste et perturbatum) fixis oculis adspiciebat amicum et mœrorem animi indicabat admodum vehementem. Postquam autem vidit Polyeuctum affligi, animo dejici, atque in terram procidere, esseque a dolore jam prorsus superatum, cogitur in hanc vocem erumpere. Hoc edictum Imperatoris, inquit, o amantissime Polyeucte, nobis separationem et disjunctionem adferet. Quæ ubi audivit sapientissimus Polyeuctus, quid sibi ea verba Nearchi vellent, statim conjecit. Cogitabat enim quod amborum in religione dissentio jam examinanda, et severitas Principum cogeret eos a se invicem disjungi.
S. Polyeucti ad fidem conversio: revelatio illi facta. Edictum Imperatorum et idola confracta.
At divinior quædam eum erexit cogitatio. Revolvens enim animo quam viderat visionem, eamque huic tempori judicans convenientem, coepit gaudio ac voluptate repleri: et qualis hæc fuerit visio, comunicavit amico, dicens: Est aliquid, Nearche, quod hanc
A hanc fieri separationem nobis brevi prohibebit. Vidi enim ego Christum, quem tu adoras, ad me accedentem, qui hac me sordida, qua sum indutus, veste exuit, aliqua valde pretiosa (o quis ejus pulchritudinem ac splendorem enarrabit) induit, fibula aurea circa humeros constricta: deinde equum mihi alatum quoque tradidit. Atqui talis fuit visio, quam vidit Divus Polyeuctus: nequaquam autem vanus auctor hæc dicebat, sed quod futurum erat, accurate ex primebat. Mutata namque illa pulcherrima vestis est, e deteriore in meliorem facta mutatione, dum a terrena militia ad coelestium et divinorum militum assumitur numerum, per quem Martyr in choro Martyrum erat collocandus. Alatus autem ille equus quid aliud poterat significare, quam illius celerem a terra in coelos ascensum?
B Hæc postquam audivit Nearchus, gavisus est, ac multa lætitia repletus, dixit: Christum nosti? Christum, Polyeucte, qui vere Deus est? Ad quæ ille respondit: Quando eum ignoravi? Nonne, quando de eo loquebaris, animum meum subibat tremor? Nonne te legente ejus sermones, in admirationem rapiebar? Solum mihi deerat nomen, cum alioquin affectu essem Christianus, ac Domini Christi mancipari servitio ptoperarem; multum valere jubens falsam Deorum idololatriam. Quid ergo facimus, o Nearche, cur non aperte declaramus nostram in Christum confessionem? Et Nearchus hæc libenter accepit, ac veluti seipsum denudans et revelans, dixit: Sed neque mihi, Polyeucte, divitiæ, neque gloria, neque militaris ulla dignitas, neque res aliqua hujus mundi præferenda est vitæ, quæ est in Christo. Hanc solam desidero: reliqua autem parvi et nullius pretii æstimo. Deinde rursus divinus Polyeuctus, quasi ejus sententiam exploraturus, inquit: Quid vero, nonne concupiscis hanc, qua jam frueris, dignitatem? Nearchus quoque hæc ex animo, et non tentandi gratia, existimans provenisse, Videris mihi, inquit, Polyeucte, ignorare et veram in Christo dignitatem, et eam, quæ apud ipsum est, gloriam et beatitudinem nullo unquam tempore finiendam. Sic igitur inter se colloquentes, sibi invicem mentem interiorem aperiebant.
C At bonus Polyeuctus volens aliquid et jucunde et lepide dicere amico, Tu suspicatus es, inquit, me ignorare eam, quæ in Christo est, gloriam, quæque apud illum est, beatitudinem. Ego vero videor, ette, Nearche, præcessisse, et regiam coelestemque, ut nosti, chlamydem per revelationem accepisse. Attamen cupio te de spirituali aliquo capite interrogare. Vereor enim, ut, si absque expiatione et Sacramentis accesserim ad Servatorem, coram eo gratus appaream, et dignus qui valeam ejus militibus annumerari. Quibus auditis, statim surgit Nearchus animoque serventiore incipit amicum recreare, promptioremque reddere ad fidem Christi, dicens: Nulla sit tibi, o carissime hac super re dubitatio. Scriptum est enim, posse Deum etiam ex his lapidibus filios Abrahæ suscitare. Hoc quid est aliud, quam posse etiam Gentiles ex insperato salvos fieri, et milites Christi constitui? Quoniam omnibus omnino coelorum aperta est porta, et nulli ex omnibus occlusus est salutis aditus. Unde etiam is, qui credit, magnam mercedem parvæ illius mercedis recipiet: propterea enim iis, qui prima, tertia, sexta et nona hora in vineam iverunt, æqualis etiam decernitur merces, adeo ut, quamvis sero ipse accesseris, eisdem tamen, quibus primi, dignus habendus sis præmiis. Ad hæc Divus Polyeuctus, tamquam ejus mentem subiisset recordatio, Per veritatem, inquit, audivi aliquando te, o carissime Nearche, ex divina Scriptura ejusmodi aliquid latenter legere; quomodo Christus in conferenda mercede eos, qui una operati hora fuerant, eadem honoraverit portione, qua eos qui totum diei æstum sustinuerant. At Nearchus, Si miranda velis, inquit, et alia multa ejusmodi reperies exempla. Latro enim, qui cum Christo cruci afflux fuit, quamvis multorum reus esset criminum, pro modico tamen et brevi verbo magnam confestim invenit meriti compensationem: ita qui multis emitur sudoribus ad Paradisum introitus, admodum facile ab eo comparatur: quoniam parva etiam fides magnos potest montes transferre.
9 Quibus auditis, Divus Polyeuctus animo statim erigitur, et quasi corporeorum ac terrenorum omnium plane jam oblitus, dicit Nearcho: Prolixe paciscamur, nos quibuscumque mandatis constantius obtemperaturos esse: ego enim rebus humanis de cetero renuntiavi. a Hoc autem, aliquem nostrum debere pro Christo martyrium subire, manifestum nunc reddidit: ea quæ etiam, de illo inquam, præscivit Divina Domini clementia. Ecce enim, quæ in coelis pulchra sunt, tamquam mihi præsentia, repræsentat cogitatio: Christum ante oculos video, et splendore visionis illius vultus meus illuminatur. Cæterum tempus jam est, ut impium Imperatorum edictum legamus, et quidnam nos facere velit, accurate sciamus.
10 Sic dixit, et irruens accepit, inter legendum conspuit, atque in particulas confractum abjecit vento dispergendas. Deinde sic conversus videt idola deportari, atque ut ab insipientibus adorentur, ad aras deferri. Ea cum jucundo admodum et calido risu perfundisset, primo simulat se æquo ad illa animo accedere, tum singula illorum accipit, protinus humi allidens simul omnia contrivit, et in subtilem pulverem redegit. a Græce. το δε, τυν ημάν ἐν Χριστυ, μαρτυρησε δεί, δηλον ἡδη πεποικει, ἡ χαι προσυνοει, φημι περι τυτου, βεια τοῦ δεποτου ειλλυβρωπια. Quie Gentianus sic vertil: Quodnam autem de Christo nos oporteat ferre testimonium, planum fecit, quæ id prescivit Divina Domini clementia. At noster sensus clarior est, maxime si loco vocis δεί, δειαι legalur.
S. Polyeucti invictus animus inter lamenta soceri et uxoris. Verbera, mors, sepultura.
His ita factis, a Felix ejus socer accessit: erat enim persecutor ab Imperatoribus constitutus: is intuitus quæ Polyeuctus fecerat, ægre admodum tulit. Heu, inquiebat, absque liberis constituitur Felix, et qui ob eos prius eram conspicuus, repente eorum orbitate infelix reddor. Nullus deorum aut hominum potest misereri Polyeucti, qui talia est ausus, ac deos nostros contrivit. Ad hæc Divus Polyeuctus, veluti magis hoc facto gloriabundus (tantum enim aberat, ut reformidaret aliquid et extimesceret) Nunc ego, inquit, quia eos contempsi, reipsa quam sint imbecilles, deprehendi. Quod si alios Deos habeas, etiam hi in medium proferantur: hinc etenim cognosces, quomodo nos Christi servos conspuere illa idola oporteat. Tum Felix humana quadam et miserabili affectione de Sancto cogitans, ita eum alloquitur: Quin velis aliquantisper vivere, Polyeucte, donec uxorem tuam adspicias. At quomodo, inquit Sanetus, uxoris ac filiorum adhue sollicitus sim, qui nullam omnino rerum humanarum curam sustineo, sed coelestibus solum et incorruptibilibus bonis mentem occupo? At tua filia, si me sequatur, vel hac cogitatione atque intentione erit beata; sin minus cum diis tuis mala male peribit.
12 Ob hæc lacrymis perfusus Felix, spem ejus omnem amisit: ideo dupliciter cæcutiens, tum quod illa animi defectione obrueretur, tum etiam quod erga idola insaniret, hæc verba tantis tenebris tantaque dementia digna locutus: Hei mihi, te quoque, Polyeucte, artes Christi magicæ in errorem abduxerunt
Arunt. Cui Martyr valde prudenter ac generose respondit: Non per sacra Martyrum certamina, non, inquam, nego ad veritatis cognitionem ab illo me vocatum esse. Ipse enim est, qui sua benigna gratia animam mean demulsit, atque a tenebris ad lucem et ab errore ad veritatem deduxit, dignumque fecit, qui ejus miles et essem et nominarer. capitur: percutitur:b a Christo ad- stante confirm- matur:
13 Cum hæc dicerentur, accesserunt, qui Sanctos persequebantur, et comprehendentes Martyrem, sacrum os ejus percutiebant. Oderant in veritate ab eo in foribus redargui, nec poterant malis auribus vim veritatis ferre. At generosus Polyeuctus plagas illas neutiquam curabat.b Nam Christum, qui pro se passus fuerat, prope se videbat adstare: quo sibi posito refugio, contempsit quodcumque ad se accederet malum, ne quidem flagellum, quod appropinquet tabernaculo suo. adducta coram uxore immobi- lis,
14 Has ergo plagas, uti dictum est, parum curabat Polyeuctus: luctabatur autem adversus aliam maligni diaboli artem. Nam adductis ad eum socero et uxore lacrymantibus, ac vario affectu commotis, conabatur animum ejus istis præstigiis decipere, et quantum fieri posset, vires ejus et robur dissolvere. Hic vero insidiarum diabolicarum non ignarus, seipsum valde utiliter commovit, animæque fortitudinem, atque iram aliquatenus excitatam, effeminatæ mollitiei ex lacrymis progenitæ, opposuit, graviter admodum et fortiterc socerum allocutus: O sceleste, inquit, et profanorum mystagoge idolorum, cur me insidiosis tuis et uxoris lacrymis studes a confessione in Christum abducere? Et quorum defles Polyeuctum? Deberes multo magis teipsum deflere ac lamentari, quod, postquam àd tempus servitium Principibus brevi perituris impenderis, æterno igni sis tradendus. Et hæc quidem dixit Felici socero. Intuitus dein uxorem Paulinam, miserabiliter lacrymantem, et dicentem: Quid tibi, Polyeucte, accidit? Qua fraude inductus es, ut duodecim deos nostros confringeres? Suaviter admodum irrisit Sanctus, dicens: Si ego solus duodecim deos vici et contrivi, ecce deorum omnino facta es egena. Age ego, o Paulina, docebo te notitiam veri Dei, quem festina adorare, et hanc brevem vitam æterna commutare.
13 Interea dum hæc dicerentur, et multi Gentiles per ipsum ad fidem Christianam converterentur; persecutores simul omnes congregabantur, et partim promissis, partim minis contrarium conabantur Sancto persuadere. Quoniam vero illud factu difficile atque perarduum erat, neque ulla ad illud peragendum spes affulgebat; ut ense statim mortem subeat, sententia contra eum fertur. Hæc res dum indicata fuisset Polyeucto, ecce nihil apparebat in eo mœstum, nihil subtriste: nihil eum omnino effeminatum, et ignobile loqui, aut videri pati. Ecquis alius tum non succubuisset, jucundæ huic luci vitæque indulgens? Verum hic, quasi ex tenebris et afflictione ad gloriam deliciasque transiret, magnam ostendebat lætitiam animique alacritatem; utpote qui jam ea, quæ istic est, inciperet beatitudine frui. Nam et iis, qui aderant affirmando dicebat: Vidi quemdam ad me accedentem juvenem, et alloquentem, et omnibus modis inducentem, ut terrenorum omnium immemor fierem. cælitus corro- boratus: alloquitur Nearchum
16 Sed quis tui, Dive Polyeucte, vel hoc solum laudandum assumens, dignam te possit laudem contextere? Nam jam eras moriturus, et divinum baptismum atque in Christo signaculum per sacrum tuum sanguinem accepturus (O generosam animam! O mentem stabilem et minime fallacem!) et necdum amicitiæ Nearchi oblitus es, sed eum intuitus, Vale, Nearche, inquis, et fœderis recordare. Hac voce, instar ultimi doni, amico generose relicta, ad ensem procedebas, et per eum alacri animo mortem subibas.
17 Cum igitur hoc modo vitam finiisset Divus Polyeuctus, qui erant inter fratres diligentiores, sacrum ejus corpus Melitenæ, urbe Armeniæ, deponunt, æternamque sibi hæreditatem acquirunt.d Quatriduum autem fuit, quod vidit utique et finem Polyeucti et corporis depositionem. Inserviit istic quoque Nearchus, accepitque Martyris amici sanguinem, nitidoque impositum linteo, portavit in civitateme Cananeotarum, conferens illis arma salutis, et hereditatem revera beatam. a Græce ελιξ. — b Gentianus: Videbant enim Christum, qui pro eo erat passus, prope ipsum assistere. Quæ melius in singulari de S. Polyeucto Græce ita leguntur: Ελώρα γαρ τον ὑπερ αὐτοῦ παθύντα Χριστοῦ πλησιοῦ αὐτοῦ περιστάμενον. — c Græce. πρὸς μὲν τῶν κρεδετῶν. Quæ verba defuerunt exemplari Lipomani. — d Græce τερςς δὲ τῶν νησρῶν ἡν quaternio dierum seu quatriduum. Gentianus: Fuit autem dies quartus, qui vidit etc. scelicet ab ejus ad Christum conversione. — e Græce εἰς τὴν Κανζεωτῶν πολιν: at quænam ea urbs fuerit, nos latet.
De Fulminatrice legione.
Hæc facta sunt temporeb Decii et Valeriani in prima Orientis persecutione. Nam primo Martyr effectus est Hierosolymis sacratissimus Stephanus, secundoc Philoromus Alexandriæ in Ægypto, et E tertio Divus Polyeuctus Melitenæ in Armenia ante diem quartum Idus Januarii. Hujus extant magna et frequentia, non leviter sed evidenter Christianis etiam post mortem exhibita patrocinia. Et quidni essent? Cum ipse talis foret, et genus illinc duceret, ejusdemque esset sodalitatis, illustrium, inquam, et omnibus fide in Christum conspieuorum: qui sequebantur Marcum Imperatorem, adversus barbaros bellum gerentem. Laborabat aquæ penuria exercitus Romanorum, atque anxius admodum erat Imperator, quod et hostes valde prævalerent, et nostros inter cetera sitis affligeret. Tum Christi milites, et hi conserendæ pugnae pares, qui eamdem legionem, in qua et hic venerandus e Martyr, complebant, separati, et procul ab exercitu remoti, manus sanctas ad Deum tollunt, piamque fidem, quam colebant, ferventissime proponunt. Implorant autem Dei clementiam, ut benignis eos oculis adspiceret, et hac necessitate, quæ opprimebat multitudinem liberaret: qui ita precati, suis votis non sunt fraudati. Nondum enim precibus finem imposuerant, quando et densa nubes coelum subiens, aerem implevit tonitru, et fulgura elisa micabant, et magna erupit pluvia, adeo ut dum sic ferrentur fulmina et imbres, recreati quidem sint Christiani, at plurimi barbari interierint: et legio nomine conveniente sit nuncupata Κεραυνοσόλος, id est Fulminis jaculatrix, huc usque ex hac tanti miraculi efficientia cognita ad gloriam Patris et Filii et Spiritus sancti, unius et consubstantialis Divinitatis: cui convenit omnis gloria, honor, adoratio, nunc et in secula seculorum, Amen. a Hæc sejungimus postea ab homine imperito adjuncta, quorum in Menæs, aut Latinis Actis vestigium nullum est. — b De his Imperatoribus supra actum. ac sub Decio septimam, sub Valeriano, quando et passus est, octavam fuisse persecutionem constat. — c Dedimus 4 Februarii Acta SS. Phile.x Episcopi, et Philoromi Tribuni militum, qui Alexandriæ passi sunt, sed anno Ch. 304, ante quos istic quam plurimi Martyres fuerunt. — d De hac pluvia precibus Christianorum militum exercitui M. Aurelii Antonini impetrata agunt S. Justinus Martyr Apologia 2 pro Christianis, Tertullianus lib. ad Scapulam cap. 4, et in Apologeteo adversus Gentesc. 5, Eusebius lib. 5 hist. Eccl. c. 8 Orosius lib. 7 cap. 18, Nicephorus lib. 4 cap. 12. Baronius an. Ch. 176, et passim alii. Contigit autem an. 174. — e Non tunc fuit in fulminatrice legione Polyeuctus integro fere seculo junior, postea in eam legionem, quæ nomen relinebat, cooptatus, ut hic quidem dicitur, si fidem hæc appendix mereatur.
A de templo constantinopolitano s. Polyeucty,
ex S. Gregorio Turon. lib. 1 Miraculorum cap. 103.
Apud Constantinopolim vero magno cultu Polyoctus Martyr colitur, pro eo præcipue, quod cum magnis virtutibus polleat, in perjuris tamen præsens ultor existit. Nam quicumque ut assolet occultum scelus admiserit, et data suspicione ad hoc perductus fuerit templum, aut hoc, quod admisit, virtute Martyris perterritus, confitetur, aut si perjuraverit, protinus ultione divina percellitur.
2 Hujus basilicæ cameram Juliana quædam urbis illius matrona, auro purissimo texit, hoc modo. Cum ad Imperatorem Justinianum fama facultatis ejus multis narrantibus pervenisset, ad occursum illius properare celerius non tardavit, dicens: Latere te non puto, o venerabilis mater qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diversorum dando conquirimus. Ergo quia tibi potentia majestatis Divinæ multum contulit auri, quæso ut nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniæ commodes, ut, cum tributorum publicorum fuerit summa delata, illico tibi, quæ commodaveris, reformentur, ac in posteros laudis tuæ titulo præcurrente, canatur, urbem Constantinopolitanam a Juliana matrona fuisse pecuniis sublevatam. At illa intelligens Imperatoris ingenium, sapienter obtegit, quæ Deo dovoverat, dicens: Parvitas redituum meorum tam de tributis, quam quod de fructibus speratur per ipsas adhuc residet domos: si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuit cum collectum fuerit, conspectui vestro repræsentabitur. Cumque oculis propriis cuncta contemplati eritis, quæ placuerint, et relinquetis et auferetis; erit mihi ratum, quod voluntas cordis vestri censuerit. His ita delusus Imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam jam in thesauris publicis retinere. At illa vocatis artificibus, quantum reperire auri in promptuariis potuit, tradidit occulte, dicens: Ite et factis juxta mensuram tignorum tabulis, Beati ex hoc Polyocti Martyris cameram exornate, ne hæc avari Imperatoris manus adtingat. Illi vero perfecta omnia, quæ matrona præceperat, cameræ affixerunt, texeruntque ex auro mundissimo.
3 Quo opere explicito, vocat mulier Imperatorem, dicens: Parvitas pecuniolæ, quam conjungere potui, adest: veni ad contemplandum eam, et quod libuerit, facito. Surrexit gavisus Imperator de solio, nihil percepturus ex auro: pergit ad domum mulieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare. Cui cum mulier occursum humiliter reddidisset, invitat in templum Martyris ad orationem: erat enim proximum domui ejus, et hæc quæ habere poterat, loco illi delegaverat sancto. Adprehensa autem Imperator manu mulieris, eo quod esset senex, ingreditur ædem: prosternitur ad orationem, qua expleta, ait mulier: Suscipe, quæso, cameram hujus ædis gloriosissime Auguste, et scito, quia paupertas mea in hoc opere continetur. Tu vero quod volueris, exinde facito, non adversor. Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit: et, ne pudor ejus manifestaretur, conlaudans opus, et gratias agens, abscedere coepit. Sed ne rediret vacuus a munere, extractum mulier annulum a digito, cujus gemmam vola concluserat, qui non amplius auri pondus quam unius semiunciæ continebat, obtulit, dicens: Accipe, Imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod supra pretium hujus auri valere censetur. Erat enim in eo a lapis Neronianus, miræ viriditatis ac splendoris: qui cum fuisset ostensus, omne aurum quasi in viriditatem visus est convertisse. At ille accipiens, et iterum atque iterum gratias agens, et collaudans matronam, in palatium est regressus. Unde non est dubium, etiam in hac re Martyris hujus intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis et pauperibus delegatæ, in illius transferrentur dominationem, cujus non fuerant studio congregatæ. a Id est Smaragdus gemma. Nam, ut S. Epiphanius lib. 12 de genuis cap. 3. smaragdus Neronianus est parva forma valde viridis, pellucidus et splendens: additque ita appellatum ferri, quoa Nero oleum in multa vasa infuderit, et intervallo temporis oleum viridem colorem contraxerit, hocque oleo lapis copiosius rigatus, floridioris coloris evaserit. Ast alios ait dicere, Neronem quemdam antiquum artificem, gemmarum scalptorem. smaragdi præcipuum usum invenisse, et gemmam istam ab illo Neronianam dictam. Hac Epiphanius, at teste Plinio lib. 37 cap. 5 Princeps Nero gladiatorum pugnas smaragdo spectabat.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.