Alia vita
Auctore Marbodo Archidiac. Andegav. ac postea Redonensi Ep. ex duobus veteribus MSS.
Prologus auctoris.
Vitam et actus B. Licinii Episcopi et Confessoris explicare cupientes, Dominum Deum, a quo omnis sapientia est, voluimus invocare; ut eodem Sancto intercedente ostium nobis sermonis aperiat quatenus et vera, et non superflua, et auditoribus profutura dicamus. Quod ita demum fieri posse putamus, si nihil gestorum prætermittentes, sicut ea ex priori a editione collegimus, diversas adjectiones et replicationes, quæ vel prolongationis vel ostentationis notam habent, magisque lectori tædium, quam lectioni ornatum afterunt, ex toto recidamus. Hæc enim vel maxime caussa extitit, quæ Fratres nostros ad injungendum nobis præsens opus impelleret, quoniam in priori opere superfluæ orationis importuna loquacitas minuere videbatur materiæ dignitatem. Significat enim quodammodo dicendorum defectum, frequens circa idem verborum revolutio. Neque vero nos aut animi levitate aut vanitate aliqua ducti sumus, ut quasi alieni operis correctores, studii nostri ostentatione vellemus vulgares rumusculos aucupari, sed æternæ potius mercedis intuitu, probabiliumque personarum precibus victi sumus, ut majorem viribus non recusaremus laborem. Non enim de nobis, sed de auxilio Divino præsumimus. Referemus ergo, quantum poterimus, sub ope Christi, quæ dicenda sunt, salva rerum fide, ad prædicti Sancti laudem, et gloriam Dei; non solum nostram, sed et omnium legentium, utilitatem consequi cupientes. Magnum enim studii sui fructum capit, qui ea scribens, quibus ædificentur legentes, multorum profectibus famulatur. Dabimus, igitur operam, oratione uti mediocri et temperata; quatenus nec gravitas obscuritatem, nec humilitas vilitatem, nec tædium prolixitas operetur. Lectoris autem partes erunt, attente et fideliter hæc accipere: ne sibi, quod ad salutem comparatum est, in perniciem vertat, dum negligit. Sed jam narrationis initium faciamus. a Erat inter lineas eadem manu, vel saltem antiqua, adscriptum, vel lectione.
S. Licinii studia, officia Palatina, sanctioris vitæ professio.
Igitur Licinius clarissimo genere ortus (Reges enim Francorum in suis majoribus numeravit) bonis omnibus animæ et corporis a natura ditatus, felicitatem suam virtutis studio cumulavit. Cujus jam inde a pueritia talis extitit conversatio, ut in eo futuræ cujusdam perfectionis et inusitati exempli species præluceret. Nam præter exterioris formæ bonitatem, et vultus modestiam, qua spectantium mentes occulto quodam munere permulcebat; illud in puero cernebatur egregium, quod ea vitia, quæ novellæ ætati videntur ingenita, et quasi jure naturæ omnibus dominantur, jam tunc Dei gratia præventus aspernabatur. Neque enim vel ad ludendum nimius, vel ad edendum importunus, vel ad loquendum garrulus erat. Non iram temere colligebat: nec inter coævos superbula violentia grassabatur: non animi levitate, ut est puerilis mobilitas, ad diversa protinus raptabatur, ut cupide quid inceptum, repente contemneret. Prorsus in puero virilis constantiæ plurima videbantur.
3 Cum ergo post prima elementa, sicut liberi nobilium solent, in disciplinam litterariam datus esset: ibi vero generosæ naturæ benignitas et ingenium capax enituit. Audita a magistris facile capiebat et retinebat memoria. Nec ejus attentionem, sicut plerumque solet, timor verberum extorquebat, sed amor scientiæ accendebat. Doctoribus reverentiam, pædagogis obedientiam, condiscipulis benevolentiam, omnibus humilitatem noverat exhibere. Nec aliena tarditate offensus, nec de suo est acumine gloriatus. Non operum tantum, sed et verborum turpitudinem sic horrebat, ut eam nec in aliis irreprehensam pateretur. Jam plane puer censorius a contubernalibus timebatur, si quid auderent illicitum. Æmulorum inimicitias tolerabat æquanimiter, finiebat velociter. Iram patientia, superbiam humilitate vincebat: detractionibus sociorum nec aurem nec linguam adhibuit: contumelias in se jactatas dissimulavit, in alios mitigavit. Prorsus in professione discipuli, morum magister factus erat.
4 Decursis ergo in hoc studio pueritiæ annis, cum sibi ad magistrorum scientiam in sacris et secularibus litteris propria industria non modicum adjecisset, ad imperium patris, qui primum post Regem in Palatio locum tenebat, compulsus est philosophiæ renuntiare, et ab otio ad negotia, a studio ad militiam, a scholasticis ad palatina munera translatus est. Quem Rex Clotarius, cum propter sanguinis propinquitatem, tum propter egregiæ formæ dignitatem, ac morum elegantiam, quæ in adolescente eminebant, libens suscepit: brevique post tempore cingulo militiæ honoratum, inter amicos habere cœpit, dignum plane cognitum, cum quo de magnis rebus et regni administratione tractaret. Non enim illi deerat vel ad consulendum prudentia, vel ad tegendum fides, vel strenuitas ad exequendum. Nec expedita facundia carebat, nec amore justitiæ: unde et actioni caussarum et juris dictioni perutilis videbatur.
5 Præterea perpetuæ castitatis custos et cultor, de sua familiaritate Regis apud omnes judicium decorabat. Erga commilitones suos ita se gessit, ut singulorum gratiam aliquo studeret obsequio demereri. Omnibus affabilem se præbebat: omnium necessitatibus, si ope non posset, occurrebat consilio: in omnium contristabatur adversis: in suis lucris omnium prospera numerabat. Apud Regem proderat quibus posset, poterat autem omnibus quibus vellet. Sic nullus relinquebatur, ad quem non ejus aliquod beneficium perveniret. Prædicabat facta fortia singulorum, cum de ipsius virtute præter ipsum nullus sileret. Prorsus in Aulæ satellitio Procuratoris partibus fungebatur. Unde factum est, ut a Rege, flagitantibus cunctis, Tribunus Militum crearetur, qui nunc more nostro Comes Stabuli nuncupatur. Quod officium sic transegit, ut ampliori dignissimus haberetur. Animus tamen ejus inter hæc semper vigilabat ad Deum, cui sine intermissione puras fundebat preces, ut se de præsenti seculo nequam incorruptum eriperet. Sacræ lectioni quoties posset operam dabat; cujus assiduitate desiderium suum ad superna magis accenderet. Juventutis ardorem crebris jejuniis, non tam extinguebat, quam anticipabat, ne per luxum et licentiam humanus animus posset insolescere. In pauperes et afflictos usque adeo misericordiæ visceribus abundabat, ut nullam in his juvandis loci vel temporis prætermitteret occasionem. Plane in milite monachum, in activo contemplativum gerebat: utrumque sic implebat, ut alterum; et a neutro ad alterum tardabatur.
6 Interea succedentibus sibi prosperis, cum et patria bona jam ad eum jure hæreditario devenissent, et ex regali munificentia amplissimis polleret honoribus, (nam et Comes Andecavensium factus erat) cogentibus amicis et ipso Rege, de clarissima familia sibi Virginem desponsavit, contra animi sui votum, quo cœlibem vitam ducere, et abdicatis honoribus jam dudum Deo vacare decreverat. Quam cum traducere jam pararet, (mirum dictu!) in solenni conventu lepra percussam deprehendit. Sic a nuptiarum necessitate, quam sibi amicorum consilia importabant, optato infortunio solutus est.
7 Neque vero ruborem suum, festinato alio matrimonio studuit abolere: sed potius Dei providentiam votis suis concordare intelligens, vertit casum in occasionem; ne tentare iterum cogeretur, quod prius tentatum secus cessisset. Itaque confirmato animo ne quod clim volvebat, ultra differret, petita protinus missione, cingulum militiæ deposuit, et caducis renuntiavit honoribus, totumque se in Dei servitium tradens, tonsuram Clericalem cum professione suscepit. O quantum gaudium de se Fratribus dedit! Quibus Dei laudibus ora omnium adimplevit! Quam multorum corda in compunctionem, oculos laxavit in lacrymas, cum viderent illam nobilissimæ stirpis indolem, fascibus et divitiis sublimatam, forma præcipuam, gloria perpollentem, contemptis omnibus, Christi jugo generosas inclinare cervices; et de divite pauperem, de potente infirmum, servum de domino, spontanea commutatione fieri! Rarum hoc quidem et magnis laudibus prosequendum, ea, cum adsint, sine difficultate contemnere, quorum spem solam vix ullus etiam inter adversa dimittit. Sed Dei servus futuram gloriam cogitabat, cujus pulchritudini comparatum terrenum omne sordescit. Bonum ei erat, Deo adhærere, et non in incerto divitiarum, sed in Domino Deo spem suam ponere.
8 Jam vero in clericatu quantum promoverit, ex antecedentibus possumus æstimare. Totam industriam, quam seculi functionibus prius impenderat, ad animæ suæ et Fratrum, cum quibus vivebat, utilitatem convertit: et qui ad utrumque divisa intentione suffecerat, collectis viribus maxime suffecit ad alterum. Numquam illum alti sanguinis gloria titilavit, quo minus vilissimorum obsequiis subderetur: nec ejus eruditio indoctorum aliquando simplicitatem irrisit, jejunans aliorum prandiis non detraxit, dormientes excubans non despexit: dissidentes revocare festinavit ad pacem, indisciplinatos ad ordinem: bona sibi omnium ad imitationem, mala vero proposuit ad cautelam. Et cum ab omnibus amaretur ut pater, omnes venerabatur ut dominos.
S. Licinii functiones episcopales.
Secundum Christi præceptum ad Ecclesiæ convivium invitatus, in novissimo loco recubuerat. Cum ergo jam tempus esset, ut ei a Domino diceretur, Amice ascende superius, dictum est et Andecavensis Sedis Episcopo, pulsante corpus ægritudine: Da huic locum. Defuncto igitur a Audoino, qui prius Andecavensem Ecclesiam regere videbatur; cum jam sancti viri longe lateque percrebuisset opinio, utriusque
Autriusque ordinis acclamatione, cum promptissimo Regis assensu, petitur, rapitur, ordinatur: et qui in domo Dei abjectus esse elegerat, invitus et lacrymans præesse compellitur. Dignissime plane, ut bona quæ diu per otium in se convexerat, tandem per dispensationem in multorum utilitatem refunderet.
B10 Suscepto ergo regimine, non tam sibi honorem quam onus judicans accrevisse, quasi nihil hactenus promovisset, quod consnmmaverat, tunc incepit, et qui sanctitate vitæ jam dudum ceteros cunctos præibat, quod solum restabat, vincere se ipsum instituit. Sed cui nulla probaretur deesse virtutum, quo cresceret non habebat, nisi quod numero non poterat, adderet quantitati. Extendit ergo vigilias, ampliavit orationes, protraxit jejunia, trivit carnem cilicio, corpus frigore cruciavit; et qui de se quod lueret non habebat, exemplo Christi, commissorum sibi peccata in se transtulit et languores. Eleemosynarum largitionem sic profudit, ut de remotis quoque provinciis ad eum fama exciti greges pauperum properarent: quippe qui nullam prætermitteret munificentiæ portionem. Operiebat nudos, famelicos reficiebat, procurabat languidis medicinam, mortuis sepulturam: peregrinis dabat hospitalium, mœstis impendebat solatium: captivis redemptionem, pupillis tuitionem, viduis patrocinium exhibebat: abluebat manibus pauperum pedes, flebat oculis, ore osculabatur, capillis tergebat. Postremo tot exercebat misericordias, quot patitur humana vita miserias. Nec solum in pauperes, sed in omnes quoque ordines, in quosdam etiam Episcopos sese liberalitas ejus extendit.
11 Nec minus interea suscepto fungebatur officio, singulis quibusque diebus Sacramentorum mysteria celebrans, et publice prædicans verbum Dei, intentans peccantibus terrores pœnarum, proponens gementibus gaudia præmiorum. Misericordiam et judicium cantabat tibi, Domine: judicium in rebelles, in supplices misericordiam. Tanta in labiis ejus gratia diffusa erat, ut quæ dicebat nemini displicerent. Notabat latenter vita singulorum, culpam corripiens non personam: et cum in ejus dictis se quisque recognosceret, nihil in se injuriose dictum poterat recognoscere. Neque vero aliquando illum in docendo materia destituebat, cum vita sua pro libro uteretur. Quotiens illi quærendum erat quid diceret, in promptu sibi erat meminisse quid faceret.
12 Quantum ad districtionem, culpas persequebatur, naturæ parcebat; vita odiens, homines diligebat. Arguebat in justitia delinquentes, suscipiebat in mansuetudine pœnitentes: sic zelum indulgentia, et zelo indulgentiam temperabat, ut nec ista corrumperet nec illa vulneraret. In synodali tractatu de misericordia plurimum disputabat, et in reorum defensionem, quantum ratio pateretur, mentem exercebat et linguam: Sacerdotes accusatos maxime tuebatur. In personarum acceptionibus non honores attendebat sed mores, ut tanto cuique plus deferret, quanto plus quemque Deum diligere perspexisset. Circuibat Ecclesias, monasteria visitabat: quocumque se verterat, spiritualis laetitia nascebatur: animas verbo, corpora cibo reficiebat: circumquaque vitiis extirpatis inserebat virtutes, et expulsis languoribus sanitates restituebat. Immoto vultu et eodem animo fortunam utramque spectavit; ut nec prospera extolleretur, nec frangeretur adversa. In habitu et incessu mediocritatem servavit, in famulorum numero necessitatem, in qualitate honestatem quæsivit: prorsus sic publica ministravit, quasi privata contemneret: sic privata curavit, quasi publica non curaret: nec, sicut plerique solent, a fulgore ad fumum recidit; sed a splendore ad splendorem, a minori virtute transiit ad majorem.
13 Jam totam Galliam splendor ejus irradiaverat, et ad solam ejus famam non pauci nobilium, spretis divitiis, Christum pauperes sequebantur. Unde æstimandum est, quantum præsens Domino lucraretur, qui et ubi non erat plurimos convertebat. Jam Regis Francorum et Optimatum spes opesque de ipsius potissimum auctoritate pendebant: jam et ipsis Episcopis magnus quidam et mirabilis habebatur. Omnes ad eum, velut ad fontem sitientes, in suis necessitatibus recurrebant. Omnes ex eo, quod quisque cuperet hauriebant. Jam plane omnibus quidam humanus Angelus, vel potius homo angelicus videbatur. Nam præter incomparabilem sanctitatem, qua mensuram hominis excedebat, tanta miraculorum potentia coruscabat, ut ei Apostolicam inesse gratiam nullus ambigeret. De miraculis aliqua recensebinus, ex quibus cetera fides lectoris poterit æstimare. Nam et ex paucis multa, et majora ex minoribus, et ex manifestis occulta colligi solent. a Grandtnus, Audovyno. Gæzelus, Andovino. Saussaius, et Chesn. tom. 1 Francic. Audovino. Claud. Robertus, Audoeno et Audonino.
S. Licinii ædificia, quietis studium, miracula.
14 Cum in solenni jejunio frequens populus ad ecclesiam convenisset, quo scilicet secundum Pastoris sui institutum, devotissime recurrebat; ecce mulier, quæ a dæmonio tenebatur, cum vocibus furibundis et gestu vesano cœtum irrupit, cœpitque per ecclesiam discurrendo mimos theatricos exercere, et verbis erraticis, qualia proferre solent ebrii, risum populi commovere. Intellexit vir sanctus conatum diaboli, cujus studium est semper, quantum potest, Dei servitium impedire. Imperato ergo silentio cum populum de instanti materia pro tempore breviter monuisset, dæmoniacam illam sibi jussit adduci: et fusa super eam oratione, spectante populo et rei exitum suspensis mentibus expectante, virtute Crucis et sacris adjurationibus statim expulit inimicum. Recepta mente fœmina grates egit, et publica oris sui confessione grande apud omnes miraculum ampliavit. Nam se testata est septem prius habuisse dæmonia. Neminem ibi laudes Dei crediderim siluisse, nullum tacuisse putaverim merita Sacerdotis. Vere enim forma capitis relucet in membro, et simul virtutis imagine magistrum discipulus repræsentat. De Maria Christus, septem ejecit dæmonia, de hac fœmina totidem, Christo præstante, Licinius. O! quamvis non possit servus Domino comparari, in hoc tamen miraculo qualitas qualitati, sexus sexui, et numerus numero respondet.
15 Rursum dum inter Missarum solennia die Dominica more suo populum hortaretur; cæcus quidam, Ghiso nomine, in parte consistens, levata voce rupit silentium, implorans Episcopum, ut qui verbo doctrinæ suæ mentium tenebras effugabat, ab ejus oculis, suis sanctis precibus, pelleret cæcitatem. Cui cum respondisset vir sanctus non esse hic locum interpellandi, et ne intempestive obstreperet, quoniam populi turbaretur intentio: Non hoc, inquit, Præsul sanctissime, importunitati asscribas, sed fidei: non enim dubito me lumen protinus tuis meritis recepturum. Nam nocte præterita per visionem mihi revelatum est, hanc tibi gratiam reservari. Unde et ad te properare sum jussus, ut mihi, quod desidero largiaris. Hæc cum audisset Episcopus, et de promissæ virtutis effectu nullatenus dubitaret; malens tamen hoc totius Ecclesiæ precibus, quam suis meritis reputari, communem pro cæco poni jussit orationem: sicque finito Missarum officio populum dimisit, non quod ei futuri miraculi gratiam invideret; sed ut ipse popularem gloriam declinaret: deinde secreto cæcum assumens, cum ejus oculos sacro oleo circumlivisset, videntem et lætum remisit ad propria. cellæ inclusus, contemplationi vacat: nec sic ab affluxu miserorum liber,
16 Cum ad B. Licinii virtutum famam infirmorum turbæ confluerent, et de vulgari frequentia contemplationi mens dedita molestiam pateretur, timens Dei servus, ne forte de miraculorum magnitudine favor suam apud Deum mercedem minueret, statuit non ultra se turbis præbere concurrentium, sed intra secretam cellullam clausus quietem cœpit Angelicam meditari, uno tantum Clerico contentus et duobus ministris. Sed cum nec sic pulsantium tumultus posset excludere, quippe qui ostio tenebantur vocibus irrumpebant, et improbitate sua plerique desideratum extorquebant suffragium; necessitate coactus locum dimisit, cœpitque ex illo flagitare a Rege et comprovincialibus Episcopis missionem, quatenus in locum suum alio subrogato, ipse ad eremum properaret. Cui petitioni cunctis reclamantibus, (Quis enim dubitaret, destitutum Pastoris absentia Christi gregem, lupis rapacibus prædam futurum?) cum ei plus in hac parte detrimenti, quam in altera lucri fore objicerent; præterea privatum commodum publicis utilitatibus anteferre, contra legem esse contenderent caritatis, non quærentis quæ sua sunt, sed multorum ut salvi fiant; victus tandem precibus et ratione confratrum, solitudinis intentionem deposuit, totusque quasi de integro ad exequendam sibi creditam dispensationem conversus, familiae Christi cœpit necessaria providere, intermissæ contemplationis jacturam fructuosæ actionis compendiis supplere festinans. Unde factum est, ut ampliorem a Deo gratiam mereretur, qui totum se utilitatibus devoverat proximorum. Quod ut et mundo evidens esset, miraculis eum Dominus exinde majoribus et frequentioribus decoravit. Ex quibus nonnulla recitanda sunt: quorum tamen paucitas pro sua magnitudine multorum possit numero coæquari.
17 Cœperat vir sanctus ædificare monasterium a extra civitatem non longe a muris, quod postmodum rebus et possessionibus copiose dotatum in honorem S. Joannis Baptistæ, sicut optaverat, dedicavit. Ad quod opus visendum aliquando dum pergeret uno tantum familiarissimo sibi discipulo comitatus, obviam habuit pauperum turbam, qui ab eo cœperunt vocibus importunis eleemosynæ subsidia postulare: inter quos erant duodecim, quos cæcos partim, partim claudos fuisse accepimus; quibus cum nihil responderet Episcopus, quippe cujus mentem assiduæ orationis et jam inter eundum, rapiebat intentio, iteratis eum pulsare clamoribus, et nullam permittere dissimulandi licentiam. Commotus ergo paullisper gradum fixit, et velut ad sui defensionem elevata contra eos dextra, signum Crucis objecit instantibus. Protinus ad Sancti zelum debilitas expavit et cæcitas, et fugata omni ægritudine virtus Crucis intulit sanitatem. Sanati ergo medicum, qui jam discesserat, sequebantur, ut ei grates agerent, quas debebant. Respexit prior, agnovitque miraculum Magnobodus (hoc nomen discipulo) et præeuntem Magistrum territus exclamavit: qui et ipse respiciens vidensque gratiam, quam meruisset ignarus, pro multiplici dono multam dedit gloriam Creatori: statimque accersitis per eundem discipulum opificibus, quos visebat, locum ex quo signaverat, requisivit, sibique in honorem et memoriam sanctæ Crucis fundari jussit ecclesiam, quæ usque hodie permanens, antiquum credentibus miraculum repræsentat. a Hujus meminit idem Marbodus in Vita S. Magnobodi 16 octobris: In suburbio, inquit, civitatis suæ cœpit ædificare monasterium, exemplo videlicet beati Magistri et prædecessoris sui Licinii.
Alia S. Licinii miracula, morbus, mors, sepultura.
18 Mos erat, ut dictum est, sancto Pontifici, Episcopatus sui per semetipsum visitare dioceses, et pia sollicitudine singularum non solum regionum verum etiam personarum necessitates inquirere, ne qua forte vel sua vel Sacerdotum negligentia grex sibi commissus periclitaretur. Spargebat ubique semina verbi Dei, et confirmationibus et benedictionibus populum roborabat: super hæc de facultatibus suis indigentium supplebat inopiam, et cum hospitibus habebat omni tempore mensam communem. Contigit ergo, ut inter alios pauperes hospitio leprosum reciperet, cujus statura corporis egregia et membrorum elegans compositio majorem infelici morbo faciebat invidiam. Quem Sanctus cum cibo proprio refecisset, in oratorium se recepit, et noctem, quæ instabat, eodem assistente, duxit insomnem, dum precibus indefessus misericordem Dominum interpellat pro misero. Jam mane facto, exorcizatis aquis lavat infirmum; et ad sacrarum manuum tactum dicto citius lepra disparuit. O virum propheticæ dignitatis! O novum antiquæ virtutis exemplum! Non glorietur in miraculis populus prior, ut Legem veterem novo præferat Testamento. Unus Dominus utriusque, cujus est æqua in utroque potentia. Habemus aquam, habemus Prophetam, habemus leprosum: præsto sunt et nobis Naaman, Elisæus, Jordanis. Sed in hoc melior noster mundatus, quod ad priorem conversationem non est ultra reversus, nec a suo recedere sustinuit Elisæo, a quo litteris instructus divinis, et Christianæ disciplinæ moribus institutus, mutato habitu comam deposuit, sique per minores gradus probatus ex tempore, ad dignitatem sacerdotii tandem meruit pervenire: cujus vita laudabilis, et a Magistri vestigiis non recedens, multis postmodum bene vivendi formam præbuit et exemplum.
19 Prætereunte Præsule juxta portam civitatis, rei qui portæ juncto carcere tenebantur, cognito quod transiret, lacrymosis eum vocibus inclamabant. Super quorum motus angustia, statuit a loco non recedere, nisi prius miseros liberaret: nimirum in illis se vinctum reputans, quorum in se per compassionem transferebat catenas. Missis ergo nuntiis interpellat custodem, offerens pro captivis redemptionis pecuniam. Sed cum illius pertinacia nec precibus flecti posset nec pretio, vertit se fides vindicis quo solebat, ut quod ab hominis nequitia non poterat impetrare, ab insensibili materia mirabilius obtineret. Jecit in ostio carceris Crucis signum; et statim (mirum dictu!) ferrea serarum compago dissiluit, nec potuit solitam catenarum natura servare duritiam, ubi fortior incubuit fides. Solutis ergo vinculis, omnes prosiliunt, et a sancto Sacerdote verbis et sumptibus confortati, cum gaudio revertuntur ad sua. Sunt et alia ejus multa non minus digna memoratu, sed propter compendium ista sufficiant. Nam fidelis quidem animus nihil ultra desiderat, infidelis autem nec plura reciperet. Nunc ad ejus transitum properemus.
20 Jam Dei servus bonum certamen certaverat, cursum consummaverat, fidemque servaverat: restabat illi a justo Judice merces, victoriæ corona vel bravium. Debebatur militi jam emerito bonus ager, terra viventium: debebatur operario, qui pondus diei et æstus portaverat, æternæ quietis denarius. Correptus ergo mense Augusto vehementibus acutæ febris ardoribus, in spem adductus quasi jam dissolveretur, exitum suum lætissimus expectabat. Sed cum post tempus refrixisset incendium, intelligens chronicam passionem, dilatum se et velut a vicino jam portu repulsum mœstus ingemuit: quippe qui presentem vitam navifragium judicans, futuram patriam totis viribus inquirebat. Crevit ex dilatione desiderium, nec quidquam sibi propter recurrentis sæpe febris molestiam de prioris abstinentiæ consuetudine relaxavit. Non ideirco mollioribus stratis incubuit, nec cibi aut potus qualitatem mutavit in melius. Imo vero multo nunc magis sollicitus ad Domini jam pulsantis ingressum, quantum temporis supervixit, mentem semper reduxit a corpore, sola cogitans ad quæ ibat, oblitus omnium quæ linquebat.
21 Aderat mensis jam quartus, et aurum Christi purissimum tribulationis caminus satis probaverat. Dignus ergo per omnia in æternos Domini thesauros reponi, Kalendis Novemberis Præsul sanctissimus migravit a corpore, sepultusque est magnifice, cum multa ordinum frequentia, in monasterio S. Joannis Baptistæ, quod ipse a fundamentis construxerat, ibique ad Deo serviendum assidue collegium instituerat monachorum. In cujus exequiis Angelos astitisse, quicumque aderant persenserunt. tam insueta repente perfusi fragrantia, ut ei nullam prorsus terrenam gratiam compararent. Sed et ibidem signorum ostensa consolatio, cunctorum, qui de Pastoris sui dolebant absentia, tersit mœrorem. Nam sanati sunt ipsa die ad ejus tumulum cæci duo, ægri complures. Nec sequentibus quidem usque ad ætatem nostram temporibus in ipso loco divina munera cessavere, ad animarum et corporum pertinentia sanitatem. Datur hic fideliter petentibus remissio peccatorum, datur languentibus optatum remedium, datur egentibus præsentis vitæ subsidium. rei exitus approbavit, ad Sancti sepulchrum multo tempore precibus assiduis et devotis supplicationibus inecumbebat, in quo tanta naturæ novitas apparebat, ut nec orbes haberet, nec locum, sed quod monstro simile videatur, a supercillis facies plana descenderet. Undique multi ad hoc spectaculum confluebant, ut tanta latius manaret postmodum inauditæ fama virtutis, quanto prius ubique tanti monstri novitas neminem latuisset. Hic ergo dum incessanter precibus pulsat Sanctum ante ipsius corpus repente oculos invenit et visum; et quod illi abstulerat naturæ defectus, Divinæ gratiæ, per Sancti merita, reparavit effectus.
23 Hoc potissimum in fine operis velut Epilogum ideirco posuimus, ut quia ultimum recitatur, primum occurrat memoriæ, cum nulla superjectæ narrationis mole sit obrutum. Ex quo utique vel solo constat id, ad quod scilicet tota hujus laboris nostri spectat intentio, quam bene summo Domino serviatur, et quam nihil sit desperandum fideli, quandoquidem Divinæ gratiæ etiam naturæ impossibilitas non obsistit, per Christum Dominum nostrum; qui cum.
24 Ego Marbodus indignus Archidiaconus Andegavensis Ecclesiæ, Vitam B. Licinii Episcopi descripsi, et recognovi, rogatu Canonicorum ejusdem Ecclesiæ. Unde mihi illi pro laboris mei mercede promiserunt et dederunt partem et communionem orationum et benefactorum, quæcumque in ipsa ecclesia fient omni tempore, et singulis diebus, dum vixero, unam Collectam in Missa matutinali, Deus qui justificas inopium: post obitum vero meum, totum servitium quod fit pro uno Canonicorum in orationibus et Missis, et per singulos annos commemorationem anniversarii mei facere, sicut unius Canonici. Insuper omnibus et singulis diebus, præter festos dies, usque ad finem seculi cantare mihi post Primam, dum vadent in Capitulum, psalmum De profundis cum Capitulo, Requiem æternam, et Collectam Absolve Domine. Hujus conventionis inter me et Canonicos sit Dominus meus S. Licinius mediator et testis, et sponsor. Amen.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.