Julianum Martyrem urbi Lugdunensi (haud sane exiguum decus, si verum) primus attribuisse videtur Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 63, ita scribens: Stephanus Episcopus et Julianus Martyres eodem die Lugduni passi sunt. Galesinius eum secutus ex parte est; nam de Stephano ista habet: Lugduni item S. Stephani Ep. et Confess. Atque antea: Lugduni S. Juliani Martyris, cujus fortiter et religiose facta, Ecclesiasticis annalibus consignata sunt. Citat in Notis codicem MS. et monumenta Ecclesiæ Lugdunensis: quæ monumenta ignorata sane Theophilo Rainaudo fuere, dum Indiculum conscriberet Sanctorum Lugdunensium, ut ne quidem explorare potuerit, quo tempore is mortem obierit. Neque amplius assecutus Saussaius: divinat tamen, non ab hæreticis, aut alioquin Christianorum tempore ab sceleratis hominibus trucidatum, sed cum idolorum cultus vigeret; atque ista de eo prædicat: Lugduni S. Juliani Martyris, qui dire exagitatus, ut a Christi cultu ad idolorum impietatem traduceretur; cum fortiorem in fidei assertione se præberet, æternum erexit moriens suæ pietatis et patientiæ monumentum. Verum hæc de quolibet ab Ethnicis interfecto dici possunt. Romano quoque Martyrologio ita inscriptum a Baronio Juliani nomen: Lugduni S. Juliani Martyris.
2 Antiquiora Martyrologia, præsertim MSS. vel nullum locum, in quo ille certamen exegerit, designant, vel saltem diversum a Lugduno. Ita MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodii. Ipso die passio S. Juliani. Usuardi Martyrol. Lubecæ an CIOCCCCLXXXV excusum: Lugduno natale S. Stephani. Et S. Juliani. Ex simili codice manasse error videtur, ut, extrita interpunctione, uterque Lugduno assignaretur. Maurolycus ita eos mutuo sejungit: Lugduni S. Stephani Episcopi, et Juliani apud Nicomediam, Martyrum. MSS. pervetusta monasteriorum S. Cyriaci Romæ, S. Martini Tornaci, ac Lætiensis: In Nicomedia passio S. Juliani Martyris. Idem habent Hermannus Greven, MS. Martyrol. Eccl. Aquisgranen. MS. Florarium, Martyrol. Coloniæ excusum anno CIOCCCCXC, plurima Belgicarum Ecclesiarum MSS. Martyrologia, Usuardi nomine insignita.
3 MS. S. Hieronymi, sive vetustissimum Romanum, Nicomediensem hic memorat, non Julianum, sed Julianam; ita enim habet: Nicomediæ passio S. Julianæ Virg. At xvi Februarii, quo ea Fastis Romanis inscripta,
A scripta, idem MS. In Campania Cumbas nat. Julianæ. Quasi vel diversa fuerit, vel, si una, ea Idibus passa, xvi Cumas postea translata sit. Divitis-Augiæ, sive Richenoviensis conobii per antiquum MS. hic Julianum statuit, quem alii Tullianum vocant, aut qui Julianum, saltem pridie passum Alexandriæ; nam ita habet: In Alexandria Juliani, Cyriaci et Ammonii. At Wandelbertus Julianum S. Basilissæ Virginis sponsum ante tot jam secula hoc die coli censuit, his verbis: an Julianus qui 9 Januarii?
Idibus æthereum Julianus scandit honorem,
Sponsa Beata animum celo cui junxit ovantem. Horum Acta dedimus ix Januarii. Hinc saltem liquet, ante nonum a Christi ortu seculum, quo vixit Wandelbertus Prumiensis in diavesi Trevirensi monachus, aliquem hoc die, quicumque is demum sit, celebre in Ecclesiæ Fastis nomen obtinuisse Julianum. D
4 In veteri Missali Tornacensi, et Breviario antiquo Bruzellensi celebratur hoc die S. Julianus Martyr Missa propria atque Officio nu Lectionum: uti et in Breviario Ecclesiæ Antwerpiensis antiquo: Sed in hoc videtur agi de S. Juliano Hospitatore; qui tamen cur Martyr vocetur, nos latet. Ita habet Collecta: Deus, qui B. Julianum, pium Martyrem tuum hospitalitatis gratia insignem reddidisti, præsta, quæsumus, ut ejus meritis et intercessione ad hospitium congruum et divinæ Majestati acceptum nos tuos famulos perducere digneris. Per Dominum. De S. Juliano Hospitatore egimus xxix Januarii: quem et quidam xi Februarii, alii xxxi Augusti venerantur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.