Commentarius historicus.
Cum plerisque Latinorum Martyrologiis diem xiii Februarii auspicamur a S. Agabo, de quo hæc leguntur in Martyrologio antiquo Romano a Rosweido edito: Idibus Februarii Agapi Prophetæ in novo Testamento apud Antiochiam. Addunt nonnulla MSS. sub gratia. Usuardus, Beda, Bellinus, et pleraque MSS. hæc ita referunt: Idibus Februarii Natalis S. Agabi Prophetæ apud Antiochiam, de quo B. Lucas in Actibus Apostolicis scribit. Eadem fere leguntur in tabulis Ecclesiasticis, quibus jam utitur Ecclesia Romana: Antiochiæ natalis S. Agabi etc. Eumdem Antiochiæ quiescere tradit auctor Florarii MS. At Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 118, eumque secutus Canisius in Martyrologio Germanico, scribunt Agabum Antiochiæ et natum fuisse, et tandem in pace quievisse. Ado, quæ de eo in Actibus Apostolorum leguntur, adjungit.
2 Græci S. Agabum aliis discipulis jungunt ad viii Martii, quo die ita legitur in Menologio, quod Henricus Canisius vulgavit: SS. Herodionis, Agabi, Rufi, Asyncriti, Phlegontis et Hermes. In Menæis hæc referuntur: Tōn ἀγίων Α'ποστόλων ἐκ τῶν ἐεδομήκοντα Η'ρωδίωνος, Αγάδου, Ρ'ούφου, Φλέγοντος, Συχρίτου καὶ Ε'ρμου. Ita nomen Apostolorum primis Christi discipulis, aliisque coxwis attributum saxpius diximus: e quibus Titum Apostolum, Parmenam Apostolum; Timotheum Apostolum, Ananiam Apostolum celebravimus iv, xxiii, xxiv et xxv Januarii. S. Agabum e septuaginta Christi discipulis fuisse legitur etiam in Catalogo Petri de Natalibus et Martyrologio Germanico: quod e Synopsi Dorothei sumptum est. Quos Græci huic socios junxerunt, referunt Latini ad varios dies et quidem eodem viii Martii Herodionem. Asyncritum et Phlegontem. Hermam autem ix Maii, Rufum xxi Novembris: ad quos dies et nos de iis agemus. De S. Agabo hoc additur distichon:
Ψυχήν Α'γαδου τοῦ Προφηταποστόλου, Ο' ψυκοσώστης ἡρατο δεξπότης. Animam Agabi Prophetæ Apostolici. Animarum Salvator sustulit Dominus.
Dicitur dein in eisdem Menæis Agabus postea profectus in regionem, quæ ei sorte contigerat, ibique Evangelium prædicasse: ac tandem de omnibus hæc additur conclusio: Uno ergo die hi ab Judæis et Paganis variis tormentis excruciati, in Domino vivere desierunt.
3 S. Lucas in Actibus Apostolorum cap. xi a versu
20 narrat incrementum fidei, præsertim Antiochiæ, quocirca ibidem primo discipuli cognominati sint Christiani: ac dein a versu 27 hæc habet: In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis Prophetæ Antiochiam: et surgens unus ex eis, nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus, quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. Hæc S. Lucas. Factus autem Claudius Imperator Caio Cahgula ix Kalend. Februar. anno Imperii iv, Christi XLI occiso: cujus anno II, Christi XLI ipso Claudio Imperatore et Licinio Largo Coss. fames prædicta grassata est. Tunc inquit Dio Cassius lib. 60 Rom. historiarum, λησούτε ἱσχύροῦ γενομενου, οὐ μονον τῆς ἐν τῷ τότε παρόντι ἀφθονίας τῶν τροφῶν, ἀλλὰ καὶ τῆς εἰς πάντα τὸν μετα ταύτα αἱνα πρόνοιαν επονήσατο. Fame ingenti exorta, Claudius Imperator non modo ad præsens tempus copiæ alimentorum, verum in perpetuum etiam prospexit. Suctonius quoque in Claudio cap. 18 hæc scribit: Arctiore annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba, conviciisque ac simul fragminibus panis ita instratus, ut ægre, nec nisi postico, evadere in palatium valuerit. Hæc de prædicta a S. Agabo same, ejusque anno.
4 Idem S. Lucas cap. 21 navigasse narrat S. Paulum, cui socius aderat, Coum, Rhodum, Pataram, Tyrum, Ptolemaidem, Cæsaream: ubi, inquit a versu 10, cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa Propheta, nomine Agabus. Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus Gentium. Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne adscenderet Hierosolymam. Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Jerusalem, ubi a Judæis captus Paulus et pene occisus est; sed eripuit eum Tribunus, jubens alligari catenis duabus, et detecta conjuratione Judæorum, misit Cæsaream ad Felicem Præsidem
An. 58. A sidem ut cap. 23 refertur. At Felix provinciam tradens Festo, eidem Paulum vinctum assignavit, ut cap. 24 dicitur. Quæ anno Christi 1V Neronis Imperatoris in contigerunt. Romam anno sequente perductus est Paulus, biennioque sub custodia habitus.
S Quæ præterea illustria patrarit facinora S. Aga bus, litteris minime mandatum videtur. Cornelius a Lapide in Commentariis in caput xi Actorum Apostolorum varias interpretationes nominis S. Agabi ex lingua Hebraica adducit, quas lector istic reperiet.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.