Martyrum horum, ac sequentium aliquot, sola nobis comperta nomina: quorumdam locus etiam martyrii; non tamen semper dilucide expressus, adjunctis subinde, qui alio pertinent, sociis, nulla posita nota qua sejungantur. Ita MS. Martyrolog. monasterii S. Cyriaci Romæ, Carthagine, ait, Modesti, Juliani: quasi eodem loco palmam obtinuerint. Eosdem Baronius Romano Martyrologio, ex illo MS. ut fatetur, ita inseruit: Carthagine sanctorum Martyrum Modesti et Juliani. In Chronico, quod Dextri appellatur, et vel ideo ab recentiore consartinatum auctore censeri potest, ad annum 160 ita iidem relati:
Carthagine Hispaniæ, Modestus et Julianus florent. Avide verba Chronici arripiunt quidam scriptores Hispani. Jo. Tanayus Sulazar in Martyrol. Hisp. etiam Acta eorum componit, pia relatione, ut ait. Quorum eu relatio; aut ubi extat? S. Julianus, ut mox dicemus, Alexandriæ martyrium cum pluribus sociis fecit. Vetustissimum Martyrol. Romanum, quod S. Hieronymi alibi nuncupamus, ita habet: Kartagine, Posinni, Modesti. MS. Richenoviense, omisso hoc Modesto, et pro Alexandrino infante Modesto, Modesta posita, Posinnam quoque vocat, qui in altero MS. est Posinnus: Carthagine Posinnæ, inquit.
Martyrologium S. Hieronymi, seu vetus Romanum, ita hosce Martyres recenset: In Alax. Juliani, Victoris, Felicis, Secundi, Severiani, Carpofri, Germini, Cyriaci, Ammoni, Eumini, Pampili. Baronius, ut ante diximus, ex unius MS. Martyrologii fide Julianum Carthagine occisum scribit una cum Modesto. Dexter Carthagini Spartariæ utrumque tribuit. Non solum autem illud Hieronymi MS. repugnat; sed et Divitis Augiæ MS. ita habet: Alexandria, Juliani, Victoris, Secundi, Germahi. MSS. Ecclesiæ. S. Mariæ Ultrajecti, et monasterii S. Martini Treviris: In Alexandria, Juliani Martyris, et aliorum xvii. Martyrol. Aquisgranense solum habet, Juliani Martyris, absque loco et sociis. In quibusdam MSS. rursus die xii Februarii memorantur Julianus, Ammonius, Cyriacus, Alexandriæ passi: iudem an diversi, haud satis liquet.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.