Apud Alexandriam Modesti et Ammonii infantum martyrium pridie Id. Februarii contigisse annotant Usuardus, Beda vulgatus, Rabanus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, ac Romanum Martyrologium, et alia. In quibusdam Ammon est pro Ammonio: in Richenoviensi Modesta, pro Modesto.
2 Martyrologium S. Hieronymi, seu vetus Romanum, Zoticum et Cyriacum addit. Polest tamen mendæ suspicio esse, quod iudem proximis diebus, sed aliis locis passi, occurrunt; hoc ipso, etiam Alexandriæ cum Juliano ac Zoticum memorat Rabanus. Quiriacum et Simplicium martyrio apud Alexandriam perfunctos exhibent hoc die MS. S. Mariæ Ultrajecti, MS. S. Martini Treviris, et Hermannus Greven in additionibus ad Usuardum; sed non diserte infantibus illis socios jungunt. Num quis eorum ad alium diem spectet, definire non potuimus: maluimusque vel secundo consignare, quam omnino præterire, præsertim a tam multis relatos.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.