3 Conditum hoc igitur in pretiosa lipsanotheca, perquam affabre facta. Quæ in Cathedrali basilica die xi Februarii an. cincocli deposita; luce insequenti (Dominica erat Sexagesimæ) delata ad ædem est sancti Sepulchri solenni supplicatione. Juventus numerosa, quæ scholas frequentabat Societatis JESU: quique doctrina cathechetica variis in templis ac sacellis, instituebantur pueri ac puetlæ, insigni omnes splendore, alioque ad pietatem apparatu, variorum cælitum sustinentes personas, alii curribus magnifice adornatis vehebantur, alii equis insidebant, incedebant alii pedibus: vexilla quidam, atque alia sive instrumenta martyrii, seu victoriæ symbola præferbant, alii vinctos tyrannos trahebant in triumphum, alii certis locorum intervallis aptos ad pietatem modos concinebant. Hos sequebantur varia piorum hominum socialitia, tum aliquot religiosorum familiæ, dein ex ipso sancti Sepulchri cænobio monachi splendidis ac pretiosis pluvialibus induti, faces manu tenebant: in horum medio feretrum ab Sacerdotibus, insigni quoque apparatu indutis, gestabatur, in quo S. Hippolyti corpus, capsæ, ut diximus, pereleganti inclusum. Post hos canonici Ecclesiæ Cathedralis S. Mariæ, itemque S. Gaugerici, et sanctæ Crucis, ac demum Regulares Canonici S. Auberti. Tum urbis Magistratus universi, viri nobiles quamplurimi, Præfectique militum, civium denique multitudo maxima omnis sexus, ælatis, conditionis. Omitto explosiones tormentorum, majorum minorumque certis locis ac temporibus, ad sacri triumphi augendam celebritatem.
4 Neque die unico circumscripta solennitas: ad dies octo
Aocto convenit ad eam continuandam, sacraque peragenda, variarum urbis Ecclesiarum Clerus, ac cætus Religiosorum. Quinto post Die exhibita in gymnasio Societatis JESU docta tragodia, Abbati sancti Sepulchri dicata, de S. Georgio Martyre, qua Sancti hujus Hippolyti ignota sunt acta. Qui enim tres Romano Martyrologio adscripti Hippolyti, eorum alibi corpora asservantur. Et fuerunt præter eos alii ejusdem nominis Martyres complures, Romæ et alibi, de quibus nos suis locis.
DPeragitur deinceps anniversaria hujus Hippolyti celebritas, in monasterio sancti Sepulchri, eodem xii die Februarii. Estique ut nobis Cameraco scriptum, ad inflammandam religiosorum ac populi pietatem, indulgentia plenaria, ut vocant, ab Innocentio x Pontifice Maximo in eam diem concessa, non eo solum anno, sed ævo perpetuo valitura.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.