Commentarius prævius.
Quod apud Subalpinos Italos, sive in Pedemontana regione, extra mænia nobilissimæ urbis Taurinensis ad australem plagam multis seculis extitit illustre S. Solutoris monasteriuxu ordinis S. Benedicti, originem aliquam trahit a S. Juliana matrona, cujus Acta illustrabimus ad xiii Februarii. Hæc enim tempore Diocletiani et Maximieni corpora SS. Solutoris, Adventoris et Octavii e Thebæa legione Martyrum (quibus xx dies Novembris sacer est) eo transtulit: cellulam desuper ob eorum memoriam construxit, oratoriumque adjunxit, S. Victor i Episcopus Taurinensis, quem ferunt anno cccx sedisse, ædiculam illam adauxit, censibusque annuis dotavit. Gezo, aliis Gezonus, qui tempore S. Henrici Imperatoris Episcopus Taurinensium fuit, memoratum S. Solutoris monasterium fundavit, quod Otricus Manfredus et Berta ejus conjux Marchiones Secusini innumeris et amplissimis privilegiis anno ciccxxxi cohonestarunt, atque in suam
Historia inventionis corporis
ET MIRACULORUM S. GOSLINI, auctore coævo anonymo, ex MS. Taurinensi.
S. Goslini vita, occasio inventionis corporis, et miraculorum descriptorum.
Clementissimus Deus, qui in omni opere bono recta fide invocandus est, cuneta ab initio seculi fecit, et usque ad præsens agit, et movet; ut nos sua ineffabili misericordia salvet, dicente Propheta: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Participes autem, et custodes mandatorum suorum quam plurimos esse voluit, ut regni sui fierent cohæredes. De quibus Hieronymus dulciter scribens ait: Nos ad cœlestem patriam festinantes, mortiferos syrenarum cantus surda debemus aure pertransire. Et cum iter æternæ vitæ aggredimur, cumque ad civitatem supernam, in qua cives conscripti sumus, reverti paramus, januas illius gloriosæ civitatis aperiet spes, fides, et caritas, latissimumque præbebunt ingressum. Ideo prudentiores viri, qui vitam mutarunt in melius, splendorem veræ gloriæ apud Deum consecuti sunt. Inter quos merito numerandus est humilis Goslinus, S. Solutoris inclyti monasterii olim Abbas, qui longissimo veluti dormiens excitatus a somno, Taurini civitatem mira devotione suis decoravit Reliquiis. Nec incredibili memorato est, quam breviter religionis spiritum miracula illius suscitaverint. Nam qui bonitate vitæ floruit, cœlestibus donis declaratur, gaudioque sempiterno.
2 Hic autem clarissima Avarorum familia natus, auro possessionibusque seculi spretis, contemptaque omni elationis et jactantiæ pompa se primæva ætate ad litterarum studia convertit: summoque Deo immortali pro tutissimo duce omni cura et studio servire statuit. Humilem itaque vitam gerens, habitum beatæ paupertatis S. Benedicti adolescentulus jucunde suscepit: et ibi per virtutum continentiam exercitatus, supra quam ætas pateretur, non solum sanctissimorum virorum disciplinam assumpsit, verum etiam multo præclarius antecessit.
3 Post hæc in dies magis magisque animus ad virtutum gratiam augebatur: nec illi quidquam arduum fuit, quod salutis faceret incrementum. Vigiliæ crebræ, jejunia, orationes, labores insoliti, divinaque officia semper grata fuerunt. Lætabantur igitur omnes, et Deum summis vocibus extollebant, qui de tantis mundi periculis virum sanctum, ad clariorem statum tam brevi erexisset. Mirum enim pluribus videbatur, quod obedientiæ, castitatis, pœnitentiæ, honestatisque consortium, tam repente pro incorruptibili thesauro, in sinum suum convertisset. Tanta profecto mansuetudine atque humilitate exemploque melioris vitæ inter monachos claruit; ut Abbas Pastorque sanctissimi gregis eligeretur. Didicit ergo salvatorem sequi dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris: sed habebit lumen vitæ. Quis ergo fidelium viros religiosissimos, qui in magna austeritate vitæ et sincero corde ceterisque virtutibus ætatem duxerunt, beatos sanctosque fore dubitat, dicente Domino Jesu: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt? Vidit ergo et gavisus est.
4 Ex sacri monasterii codicibus satis aperte reperitur, hunc piissimum Pastorem quadringentis et undecim annis fideliter dormisse, sopitamque Taurinensium devotionem illico excitasse: et nomen pene extinctum iterum erexisse. Ideo cum Propheta merito cantatur: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, suam ipsi tutelam et protectionem susceperunt. Ita Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Chronologia Pedemontana cap. 5 et 23. Illud S. Solutoris monasterium ob magnos redditus ac jurisdictionem, inter præcipuas Abbatias, quæ erant in Pedemontio, habitum censet Bernardus Rosignolius lib. 2 Historiæ Thebæ sub nomine Guilielmi Baldesani Italice editæ.
Inventionis et miraculorum, quæ anno Historia Inventionis et miraculorum an. 1472 factorum editur ex MS. Taurinensi.
3 Historia Inventionis et miraculorum, quæ anno Historia Inventionis et miraculorum an. 1472 factorum editur ex MS. Taurinensi.
4 Cum anno Historia Inventionis et miraculorum an. 1472 factorum editur ex MS. Taurinensi. Cum anno Historia Inventionis et miraculorum an. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. Taurinensi. TaurinensiHistoria Inventionis et miraculorum an. Taurinensi K
A Domine, secundum verbum tuum. Si quis ergo tanti Patris devotione accensus scire cupiat, quomodo inventus nuper veneratur, hæc seriatim documenta denuntiant. Primo quidem summo inspirante Factore, dum reverendus in Christo Pater,b Dominus Georgius de Lucerna, prædicti monasterii Abbas, ecclesiæ suæ ædificia devotus repararet; illius sanctissimi viri tumulum, in quo jacet, occurrit. Conspicit itaque justi et piissimi Patris epitaphium, corpusque pallio, corona, quam mitram dicimus, et baculo, more majorum decenter contectum. Dumque diligentius singula pertractaret, duo corpora inventa sunt Goslini videlicet, etc Anastasii. Goslini vero corpus superius; Anastasii autem paululum depressius jacebant.
Sed ne posteros lateat, miranda res cunctis adstantibus inspicitur: Goslini ossa, pallio connexa, ab omni sorde candidissima manent, nulliusque maculæ signo notantur: quod vitam significat fuisse puriorem. Manent itaque venerandi Patris ossa in tumba: caput vero eminentius clauditur in speculo. Ecce qui Salvator noster, qui nihil opertum creditur, fidelium corda perlustrat: ut Goslinum pium Abbatem sincero corde visitent, tumque, quantum ecclesia jubet, prædicent, Deumque in Sanctis suis incessanter laudent et adorent, pia veneratione et precibus pulsent, ut salubriter gratiam inveniant, et consequantur: quod divinitus oblatum est. Cæci namque, surdi, aut claudi, languentiumque corpora illius precibus et meritis curantur.
Justitiæ opera facit. Justus et pius legitur in tumulo, ergo cum justis cœlestem consecutus est portionem juxta dictum: Justi autem in perpetuum vivunt, et apud Dominum est merces eorum. Mirabilis igitur Deus in Sanctis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Non enim sunt consilia Dei, sicut consilia hominum, nec viæ ejus, sicut viæ nostrae. Sed quantum distat cœlum a terra, tantum distant cogitationes Domini a cogitationibus hominum: verba enim Altissimi in æternum manebunt.
7 Et si magna in transcribendis virtutibus atque miraculis se offerat difficultas, singulorumque votis satisfacere perarduum sit, quod facta dictis exæquanda sunt; tamen, ne tanti Patris splendor occultetur, quæ magis digna memoratu, et nota reperientur, hoc exiguo memoriali transferuntur. Igitur fiducialiter cum omni matura correctione de coruscantibus miraculis, et gratiis ipsius B. Goslini plano et humili stylo quam verius scribendum restat. Sed nec hoc absurdum vel a fide Catholica alienum videretur, reverendus in Christo Pater, Dominusd Joannes de Compesio, Taurinensis Episcopus, sacrorum virorum Collegio comitatus, prædictum tumulum maturius visitavit: ibique diligenti apud religiosos examinatione de B. Goslino facta, statuit; ut in crastinum quamplures, qui illius precibus gratiam consecuti sunt, sibi pro vero testimonio præsentarentur. Cui obsequentes monachi, exhortationis vota compleverunt.
8 Discusso itaque erga singulos examinis ordine, orationem religioni utilem pro Dei cultu hujusmodi habuit. Omnis qui agit aliquid, uisi prius persuasum habeat, quid ei prosit, illud, quod agit, non prompte faciet, non competenter. Nam qui seminare vult fruges, considerat, an certus sit, per futuros imbres terram germinare, fructusque gratos colligere, uberem quoque messem in horreum festivus convertere. Nemo enim in vanum laborem sumit: nemo denique operam quærit, in qua nihil lucri sperat. Si ergo hic Goslinus vester, qui tempore sanctorum Patrum integritate vitæ et morum sanctitate floruit, in lacrymis et in compunctione cordis apud Creatorem nostrum seminavit, modo in exultatione et gaudio metet in Sanctorum consortio. Unde merito vox exultationis et salutis audita est in tabernaculis justorum. Cuique autem de meritis compensatio fiet a Domino, qui in omnibus justus habetur.
A Ab anno scilicet 1061 ad 1472. — b Franciscus ab Ecclesia tradit Georgium ex Dominis Lucernæ ab anno 1459 ad an. 1480 Abbatiam illam rexisse. — c Idem ait sædente Joanne Compesio corpora SS. Gozelini et Anastasii Taurini anno 1472 inventa esse. — d Creatus Episcopus an 1469 - ejus Breve infra habetur. Factus dein Archepiscopus Tarentastensis consecravit anno 1485 ecclesiam Minorum apud Clusis diæcesis Genevensis, cui etiam præfuisse eum tradit Franc. ab ecclesia.
Miracula S. Goslini Abbatis facta anno
Miracula facta mense Junio.
Dum hæc ita geruntur, eximius medicinæ Doctor, Dominus Michael de Berutis, Ducalis Sabaudiae physicus, qui septem et amplius annis acerbissimo et venenoso bolo vexabatur in stomacho, Deo inspirante, ad monasterium, ubi jacet Goslinus servus Dei, perambulat, apudque illius tumulum aliquantisper commoratus, mentis oculos erigit, et per imagines cereas, cœlestes gratias judicat fuisse condonatas. Cumque similia meditatur, monachos interrogat, quid ibi venerandum jacet? Cui monachi: Goslinus pius Abbas, cujus precibus jam alias plurimi cives gratiam consecuti sunt. Audiens autem hæc medicus, magnam spem consequendæ valetudinis colligit. Flexis ergo genibus ad pium Patrem devolvitur, precesque humiles porrigit, dicens: Serve bone et fidelis, quem constituit Dominus super familiam suam, ut majora talenta reportares: respice, quæso. afflictionem mean, et tuis orationibus hunc truculentum bolum evome: non enim medicorum præsidio, aut humana arte curari potuit. Hanc profecto si liberalitatem consecutus fuero, tuisque precibus emundatus, cera, multoque auro tumulum tuum novem diebus et ultra pronus visitabo. Quibus demum ita peractis, liberum naturæ cursum adeptus est: et omne supervacuum pleno de pectore manat. Currit igitur medicus humanus ad cœlestis medici suffragia, et sanatur servi Dei precibus, cui mille non valuerunt medicinæ. At illius liberatione adepta, maximus Taurinensium concursus ad Patris basilicam confluit, et veluti Angelus Dei rem gestam aperit: canit quasi tuba vox salutifera, quæ Goslinum Dei servum enuntiat: unde nimirum imagines, luminaria, donaque quamplurima pro votis persolvendis undique deferuntur. Quo fit, ut cum hæc audiret reverendus Dominus Joannes de Compesio,
A Taurinensis Antistes, medicum hunc, nobilem testem, solenniter cum multis aliis cum juramento examinavit: qui omnem virtutem omnemque gratiam sacro collegio præsente laudavit.
2 Post hunc accessit nobilis Georgius de Bialecis, Taurinensis civis egregius, quem phthisis gravissima invaserat. Hic enim sanguinem jam pluribus annis, diebus et mensibus evomuerat: nec spes vitæ de ipso apud medicos erat. Derelictus itaque medicorum juvamine, magno cum fervore se famulo Dei Goslino commendavit: ut ejus precibus animæ et corporis salute frueretur. Consequitur Georgius donum Dei, ingentique gratia recreatur: ad cujus liberationem omnis populus stupet, et Altissimo pro tanto munere gratias agit immortales: et ne ingratitudinis vitio notetur, singulis diebus Dominicis tumulum venerandi Patris humili devotione visitat, votaque persolvit honesta. Hujus etiam dictum Reverendus Dominus Episcopus non a prætermisit examinandum.
3 Joanneta uxor Joannis Arduini, proba mulier, et Deo fidelis, longo tempore matricis fluxum passa, ad pii Patris orationes repente liberata est. Cujus vox ita inter alias mulieres intonuit, ut plusquam mille matronæ tumulum ipsius cera præcingerent.
4 Joannes Benna deb Cherio, nescio quo veneno percussus, veluti uter, tumefactus, non minore devotione Goslinum pulsat, ut sibi misero pie succurrat: qui divinitus ad pristinam valetudinem restitutus est. Qui etiam examinatus, probus inventus habetur.
5 Leonardus deinde Demadis civis egregius filium habebat, gravi valetudine jacentem: in quo jam vitæ spes non erat. Hunc ut fidelis genitor pio Patri commendat, et pro filio se vota persolvere promittit: liberatur puer, et gaudia patri pro sanitate recepta præbet. Quod satis mirandum, quia pro semivivo, mater deplorabat. Istud jam dicto examine comprobatur.
6 Columbinus Fea dec Secusia, habitator Taurini, acerbissimo capitis dolore captus, se cum magna spe ad tumulum beati Abbatis transfert: ibique cum diu perorasset, liberum caput efficitur. Ideo gaudens pro ejus filia, ut oculorum reciperet sanitatem, ferventius oravit: quibus sanitatis gratia restituta est.
7 Simili adversitate filius Joannis Barberii ded Probis liberatus, gratias agit Deo perimmensas.
8 Francisca uxor Joannis Ponzardi dee Pinarolio, mira ægritudine pluribus diebus jacebat, et dum cibos non sumeret, attenuata doloribus, veluti elinguis remansit. Vir autem, cujus curam solerti studio agebat, venerandum deposcit Abbatem, ut ejus miserandæ uxori suis precibus occurrat: cui, libertate adepta, pro conjuge cara, vota digna persolvit.
9 Bertinus de Crema filiam gravissimis febribus laborantem habebat, cui non nisi precibus beati Patris succurrere potuit; medicina enim coelestis de sanctissimo thesauro procedens, cunctorum fidelium pectora sanat, neminemque gratiæ suæ relinquit expertem.
10 Joannes Thomas, def Moreta oppido celeberimo, vir probus, fastidioso lepræ morbo percussus, audiens de meritis hujus beatissimi Abbatis, se ad civitatem transfert, puraque devotione in manibus venerandi Patris ardenter commendavit. Qui cum vota persolveret, sese ab omni laesione comperit solidatum. Sed cum res tanta non facile crederetur, jussit Antistes, ut publico examini præsentaretur; cui cum assisteret, amotis vestimentis, sacro collegio solidas monstravit cicatrices. Et cum diligentius inspiceretur, de pluribus articulis examinatur. At ille reverenter respondens, fidelis inventus est, et... aut amplius annis eo morbo laborasse.
11 Lazarus Vegla, vir temporaneus de Taurino, annis duobus cæcus inventus est, ita ut nihil visu discerneret. Audiebat tantum singulis diebus insolitam frequentari ecclesiam, (cui vicinus esse dicitur) campanasque ad modum solennitatum plus solito amœne sonantes; cujus rei caussam inquirit. Uxor autem et familia rem omnem aperiunt, et eum ad singularem devotionem cum fletibus provocant. Unde flexis genibus in terram prostratus vovit, piumque Goslinum humiliter invocat, ut suis precibus videndi gratiam consequatur. Videt igitur, et singulis diebus tumulum beati Patris visitat. Hic etiam examine, quo supra, probatur, an modo videat resque singulas discernat. Aperti sunt ergo oculi istius, et mirandum opus habetur.
12 Petrus Mellini, vir bonæ discretionis, xvi annis æger pedibus, non modicam pecuniam pro valetudine adipiscenda exposuit: hic precibus devotissimi Pastoris a carceribus liberatus est, ambulat sine baculo rectus, et illæsum se ubique presentat.
13 Nobilis Bartholomæus Corthesii, vir longævus, pluribus annis gravissima ægritudine jacuit: quem filii ejus dulci studio ad vovendum incitarunt: quorum persuasionibus permotus, sese beato Abbati commendavit, et veluti de peccatis attritus, magno fletu devotum suum invocavit. Mira res est, ut illico perambularet illæsus.
14 Odinus de Ponte adolescens, cum pro fructibus E colligendis arborem satis ab humo elevatam ascendisset, indiscrete ad terram delapsus est: collum vero ex vehementi ictu fere contrivit, ibique semivivus, et elinguis relinquitur. Plorant socii, cum jam quatuor horis rigidus existat, spumans veluti in agonia positus. At Deus, qui neminem vult perire, hos evigilat pueros, ut Goslinum devotum invocent, huicque misero faveat. At oratione facta, surgit puer, veluti ludens de somno excitatus, et quid illa puerorum turba significaret, stupet. Cui, aperto casu, gratias simul agunt plorantes. Hic enim puer devotissime tumulum visitavit, et de facultatibus suis munera obtulit.
15 Sebastianus Selerii deg monte Calerio acerbo igne in dextro succensus, omnem spem liberationis in beato Goslino reposuit: qui graviter languens, ejus precibus mox liberatus est. Ardebat enim, et magno fœtore horrendum videbatur. a Ita correximus, in autographo erat permisit. — b Castrum Cherium in Cispadana ditione, bellicis expeditionibus valde atritum, Italis Chieri, Galtis Quiers dictum. — c Secusia sive Segusium, vulgo Susa, ad Duriam minorem, juxta radicis montis Cenisi. — d Plobes vicus, qua iter est Taurino Villam Francam, xque ab ultraque urbe dislans. — e Pinarolium ad Chisonium flu. muntissimum oppidum. — f Moretta infra Villam Francam inter Padum et Verælam fluvios. — g Mons Carlerius, oppidum pernobile ac beatum, inquit Leander Albertus in Lombardia Cispadana: est oppidum illud satis magnum, ac disiat Taurino tribus milliaribus.
CAPUT II. Alia miracula S. Goslini facta eodem Junio. Uxor Francisci Carthe, mulier devota, quadam longa nervorum rigiditate fatigabatur, et cum nisi præsidio humano moveretur, sibi molestam vitam existimabat: mentem ad coëlum levat, et cum lacrymis preces effundit, pietatemque divi Pastoris exorat, ut cum filio suo languente convalescat. Liberantur ambo, et caritatis dono fruuntur. Curatur nervorum rigiditas,
17 Oldradus de Baratonia durissimo arenæ stimulo fatigatus, xi annis molestatur, qui medicorum arte numquam adjutus est. Patrem itaque devotum implorat, ut aliquam recreationis gratiam consequatur. Ille vero ita se liberum comperit, ut mira res videatur: et qui gratiam comperit, vota digna persolvit. stimulus arenæ,
18 Domina Alissia, uxor eximii juris utriusque Doctoris A Doctoris, Domini Joannis de Paniciis, mulier veneranda, ac multum religiosa, armenti gregem infectum morbo possidebat: quæ, cum morientes vaccas conspiceret, nec convalescentiæ remedium haberet, se humiliter B. Goslino commendavit, ut ejus armenta servaret, in quibus pietatis officia secundum morem suum singulis diebus expleret: quæ cum vota peregisset, nullum deinceps jumentum periit.
19 Bartholomæus Vinardi filiam gravi infirmitate jacentem habebat; cui cum succurrere medicaminibus non posset, pio Abbati liberandam commisit. At illa precibus beati Patris gratiam consecuta est.
20 N. Aymonetus de Opecis de a Vigono acerbisimis febribus tenebatur, ita ut ustione consumi videretur: qui cum se beati Patris tumulo præsentasset, liberam consequitur portionem.
21 Mauritius Gallib de sancto Mauritio fluxum diu passus est, et veluti semimortuus effectus: non enim medicinis humanis, sed intercessione B. Goslini liberatus, more Catholici viri gratias egit, ecclesiamque, ubi tumba est, supplex visitavit, et a nimia stomachi perturbatione convaluit.
22 Antonius Zacherii de valle Cicida, dum se circa molendinum pro farina exerceret, vehementi nescio quodam impetu mola illius tibiam confregit: et præ nimio dolore in terram prostratus clamat, atque dentibus quasi moriens stridet. Cui opem tulitc barberius arte peritus: sed cum pluribus diebus jaceret, nullum medicaminis sentit exordium. Unde multum afflictus, sperans velocius Divino medicamine juvari, viva voce pium Abbatem Goslinum invocat, ut ejus orationibus suam levet acerbitatem: cujus paupertati liberalis Pater succurrit.
23 Henrietus Cortesii, civis Taurini, vir probus, non paucis diebus renum ægritudine jacebat, gravem molestamque sibi vitâm putabat, cum ita dire tor queretur: et, cum illi pigmenta non succurrerent, ad servum Dei pura mente confugit, apud quem præsto ambulandi gratiam obtinuit.
24 Maria uxor Joannis Amberti civis Taurinensis, diu passa in oculo, cum summa devotione tumulum beati Patris visitat, secumque filiam gravi capitis dolore laborantem adducit: quibus pius Abbas pro munere terreno cœlestem obtinet retributionem.
25 Joannes Amadeus, filius Joannonis Ubertarii, civis Taurinensis, veluti quadrupes diu pergebat, cujus rei signum non modicam matri inferebat molestiam: pro cujus salute mater pio commendavit Abbati, qui mox erectus, more libero graditur.
26 Dominicus filius Joannis Drueti gravissima nervorum ægritudine dejectus, multis diebus jacuit, et adeo attenuatus erat, ut fere mortuus haberetur: pro quo pater magno fletu pium deposcit Abbatem, ut illum suis precibus servet: ad quem cum rediisset, gaudens inventus est.
27 Nobilis Gaspardus Viviani, caussidicus evigilantissimus, sex diebus et amplius vehementi dolore torquebatur in pede: ad cujus liberationem medici atque barberii concurrunt, quorum medicaminibus non juvatur. Tunc de salute sua desperans, timet in veneficas incidisse; quod sibi molestius est. Angitur igitur atque torquetur, et se ad Beatum vertit Goslinum: cui precibus effusis, paulisper dormivit: et expergefactus, se illæsum comperit. Festinus in crastinum beati Medici tumulum visitavit, laudesque persolvit dignas.
28 Petrus Rivorie ded Laynico acriter sinistrum pedem læsum habebat, quem secum facile trahere non poterat: nec alium sibi propitium arbitratur medicum, nisi benignum Abbatem, ad quem multitudo concurrit populi: quo pronus invocato, lætus vota persolvit.
29 Michael Sellarius civis, diu ob podagræ onus
medicorum ope usus est: quem cum nec curare, nec recreare potuissent, ægritudinem suam divo Medico curandam relinquunt. At illorum manu destitutus, se B. Goslino offert curandum: quem ita cœlesti medicamine perunxit, ut nec vulnus, nec impedimentum in eo videatur.
30 Filia Jacobi Rosarie, civis Taurinensis, continuis febribus languens, hujus beatissimi Patris orationibus sospitatem validam recuperavit.
31 Stephanus Ruate, civis Taurinensis, vir probus, multis annis in tibia passus est: varioque medicamine usus, nullo dolore privatur. Ideo currit et ipse ad fontem pietatis, ut prece Goslini liber incedat. Cujus vota pius Pater adimplevit.
32 Joannes Gullinus, filius Gabrielis Canevesii, civis Taurinensis, infantulus fascia cinctus, gravi languore detinebatur: modicaque spes vitæ in eo habebatur; cui pia mater succurrere nescit, nisi Divina caritate juvetur. Nudis illa pedibus ad servi Dei tumulum properat, votaque flexis genibus persolvit: domum vero rediens, lætabundum conspicit puerum, quem die postera divo Abbati in Missa præsentavit.
33 Antonina, uxor Bartholomæi Annæ, magnis doloribus urgebatur in oculo, caputque diuturna vexatione confractum medicaminibus frequentatur. Dedit prona B. Goslino vota, cujus suffragio sospitatem consecuta est.
34 Antonius Luparie dee Ripolis longo tempore vulnus in tibia, quam fistulam vocant, passus est: cui non unguenta, vel lavatoria, sed piissimi Abbatis præsidia profuerunt. Hic, dum pro votis solvendis se tumulo præsentasset, audita Missa, illæsus perrexit ad oppidum.
35 Antonius Perole civis fastidioso fluxu devictus, se ad Ecclesiam, ubi B. Abbas quiescit, mente devota contulit, ibique meritis ipsius gratiam reportavit.
36 Perinus Barberii, chirurgus expertissimus, horribili vomitu diu fatigatus est. Illud autem non solum sibi, verum etiam ceteris magnum inferebat fastidium: hic enim, dum prompte medelam recepisset corporis, deinde orationibus beati Pastoris solamen consecutus, cœleste donum summo cum honore cognovit.
37 Margarita, uxor Ludovici Ranoti, civis Taurini, gravem caliginosamque veluti nebulam in oculis gerebat, qua plurimum timuit, ne cæca fieret: præcipuas tamen medicinas solerti cura adhibuit. Cui dum nihil proficerent, se totam vertit ad Goslinum medicum salutiferum; cujus patrocinio adjuta, liberam videndi gratiam adepta fuit.
38 Julianus de Rubianeta, cujus vita in construendis ædificiis agitur, diro capitis dolore pluribus diebus vexatus, opem salutarem, precibus pñ Abbatis consecutus est. In cujus honore ceram obtulit memorandam, et suam operam pollicitus, abiit gratulanter.
39 Joannes Capellerii de Pinarolio veluti quadrupes monstruose terram verrens, se B. Goslino devote præsentavit, ut suis precibus, recto gressu more hominum pergeret; cujus præsidio ipsius tibiæ erectæ sunt.
40 Guilielmus Vaudagna, civis Taurinensis, longo tempore in costis vehementi dolore angebatur: in tibiis vero ita oppressus, veluti saxa traheret ad humeros. Illud enim sibi non parum salubre fuit, cum B. Goslini orationibus emundatus evasit.
41 Sebastianus Selerii def Monte Calerio acerbissimo veluti igne accensus in brachio, fœtore doloreque maximo stimulabatur, et quibus juvaretur unguentis ignorat: ecce mentem aperit, et pium Goslinum invocat, ut medelæ gratiam consequatur:
D AUCTORE ANONYMO EX MS. podagra,
febris continua,
dolor tibiæ,
languor desperatus infantis,
dolor oculi et capitis,
c vulnus tibiæ,
fluxus,
vomitus horribilis,
catigo oculorum,
dolor capitis,
deformis claudicatio,
costarum et tibiarum dolor,
ignis sacer,
statim A statim ille liber factus est, cui pronus vota persolvit. AUCTOBE ANONYMO EX MS.
42 Petrus Rabagli deg Burgaro fœtidissimo fluxu sex mensibus et amplius passus, beati Abbatis tumulum summa cum devotione visitavit: ad cujus preces statim mundatus est. Quod signum pluribus fidem auxit, et spem devotionis stabilivit.g fluxus, turbo aurium:
43 Catharina, uxor Jacobi Selerii, civis Taurinensis, viginti duobus annis turbine magno in auribus concussa est, nec medicorum arte curari potuit. Quæ de meritis B. Goslini audiens, se fide conspicua eidem commisit; cujus oratione mox omnis turbatio remota est, et illa pro tam singulari beneficio munera obtulit gratuita. obstructio naturæ,
44 Michael Cambiani, alias de Aglo, civis Taurinensis, cursu naturæ privatus, longo tempore veluti corpus aridum duxit; qui cum ad coelestis Medici tumulum venisset oraturus, sospitatis gratiam secum reportavit. apostema capitis,
45 Matthæus Caponi, civis Taurinensis, apostemate, quod diu in capite gessit, precibus B. Abbatis liberatus est: pro cujus memoria, ceram sacrificiaque sancta offerri fecit, ne ex tam mirabili dono ingratus notaretur.h oculi macula,
46 Alesina, filia Georgii de Cruce, civis Taurinensis, in oculo percussa,h floretam quam aliqui vocant, gravem gerebat. Timens ergo pater, ne oculum perderet, illam B. Goslino commendavit, ut ejus oratione tam enormem maculam ab oculo puellæ amoveret. tibiæ dolor.
47 Augustinus Boreti de Vigono acerbo dolore in tibia percussus, laboriosum incessum nimis trahebat: cui, cum herbarum medicamina non proficerent, a B. Goslino sospitatis juvamen accepit. i Abactus serpens venenesus.
48 Joannes de Canibus, civis Taurinensis, mercator commendabilis, dum quadam die tempore messis possessiones pro i bladis colligendis visitaret, in serpentis venenum incidit: quo subito tumefactus, vultu difformis efficitur. Hic in visu deficit, et quasi turbatus viam deserit: quid agat, quove medicamine juvetur in campis, ignorat. Ecce veluti anxius deficere pertimescit: tunc flexis genibus B. Goslinum invocat, ut basiliscum venenosum perdat, suisque meritis hunc suum timorem vertat ingaudium: cui mox gratia ministratur; et se ad beati Patris tumulum præsentavit. Barberius. a Vigonum vicus prope Chisonium fluv. inter Villam Francam cui vicinior, et Pinarolium. — b S. Mauritii vicus prope Clarum fluv. sex circler millibus passuum Taurino. — c Barberius hic Barberius pro chirurgo sumitur, quod barbas et capillos chirurgi radant et tondeant: pro quo Petrus Blesensis epist. 14 barbatorem dixit, et barbitonsorem Petrus Servius de unquento armario atique passim, ut hic auctor n. 73. — d Laynicum, Italice Laynæ. — e Vulgo Rivoli, oppidum non procul a dextero latere Dorietæ fl. seu Doriæ minoris, distat Taurino quinque sere milliaribus. — f Hoc miraculum videtur supra cap. 1 nm. 15 narratum, aut non valde dissimile. — g Burgaro vicus non procul Taurino ultra Clarum fl. — h Fioretto Italis Flosculus est: unde illud nomen videtur sumi. — i Bladus vel Bladum pro frumento accipi sæpius diximus. Catharina relicta Magistri Stephani de Bugella, duobus annis et amplius acerbis doloribus torquebatur: et veluti lignum aridum effecta, spem medicaminis amisit. Hæc enim, cum nec herbarum, nec medicorum virtute juvaretur, sese B. Goslino humiliter commendavit: ut pro sua miserabili intercederet inopia, curvumque corpus suum dirigeret, sospitatemque obtineret et gratiam ambulandi. Quæ cum ita devoto pectore spiraret, mirum est, quam cito illius precibus convaluerit. Curantur longus ac molestus dolor.
50 Jacobina la Bidalla filiam suam cum haberet gravissimis febribus laborantem, ne extingueretur, sane pertimuit; et illa pia mater ope humana diutius succurrit: quæ cum illi parum prodesset, se festinanter ad pium Abbatem convertit, suumque magnis lacrymis rigat tumulum, orans, ut suis meritis filia convalescat. At, cum illa pietatis officium explevisset, domum rediens, filiam jucundam invenit: cui, Salve, inquit, filia, quomodo vales? Me coelestis medicus, ait, dextra sua modo sanavit. febris periculosa,
51 Petrinus de Viconovinilibus graviter duobus annis et ultra passus est; et cum quotidiano dolore turbaretur, credidit in se medicamina numquam experiri posse: et secum cum ita mente agitaret, pio Abbati se devotus commendavit. Cujus precibus valetudinem consecutus est. dolor ilium,
52 Alafina filia Antonii Bone de Taurino, e tecto domus in terram cecidit: cujus membra non parum concussa sunt. Hæc enim pro mortua habetur, juvarique non arbitratur, nisi ut illi fossa paretur. Pater enim cum circa illam pietatem exercuisset, Gosline pie Pastor, ait, sicuti monachos tuos pro salute curasti, ita nunc pro filia mea preces porrigene hac improvisa morte pereat. Illa vero sanitati restituitur. periculum mortis ex gravi lapsu, 53 Jacobina uxor Augustini de Bona, xvi annis et ultra horrendo vulnere in tibia urgebatur; quæ, cum, nisi divinitus esset soliditatem receptura, pio Dei servo erga tumulum lacrymas fudit. Cujus oratione liberatur. tibiæ vulnus,
54 Maria uxor Michaelis de Girardino, infantulam suam, nescio quo morbo languentem, pio Patri devote commendavit: cujus beneficio statim adjuvatur. morbus infantis, E
55 Catharina uxor Joannis Barutelli diu in plantis incredibili dolore fatigata est, et, ne vehementius excerperetur, se fide devota beato Abbati convertit; a quo levamen consequitur. pedum dolor,
56 Isabeta uxor Joannis de Collis de Taurino, longo tempore inhonesto matricis fluxu affligebatur: quæ veluti mulierum consortio spreta, atque conjugii favore privata, se numquam liberari speravit. Sed cum audiret, multos beati Abbatis precibus liberatos, variaque ægritudine et molesto dolore consolidatos, se ad B. Goslinum convertit: cujus orationibus se restitutam comperit. fluxus matricis,
57 Jacobus textor a Yporiensis, habitator Taurini, qui pluribus diebus horrendo vomitu angebatur, precibus divi Pastoris mox liberatur. a vomitus horrendus,
58 Catharina de Altesano filia Peronini, etiam simili stomachi fastidio tristabatur, aliquandoque semimortua visa est, nec vinolenta unquam. Et quia illi nubere nullus optabat, beati Patris tumulum supplex visitavit: cujus precatu ejus stomachus pacificatur. stomachi fastidium,
59 Jacobinus filius Antonii Mozati deb Gruglascho, lapidis seu arenæ acerbis doloribus anxiabatur: qui ad preces devotissimi Abbatis liberatus est.b calculi dolor,
60 Ambrosius filius Stephani Fornaserii dec Grassis, gravi ægritudine diu laboravit: qui ad pium Abbatem confugiens, illico medicinam assequitur coelestem.c ægritudo gravis,
61 Secum autem Joannes Antonius Fornaserii non minore devotione accessit, ut illius orationibus, quotidianis febribus liberaretur: quibus orantibus mirabilis valetudo restuitur. febris,
62 Joanina Longa xviii annis brachio quasi arido cum torqueretur, se pronam ad B. Goslinum convertit: cujus auxilio mirabilem brachii ejus consequitur gratiam. brachium 18 annis aridum,
63 Bartholomæus Lepra, civis Taurinensis, diu podagram atque fistulam, vulnus insanabile, secum tulit: qui facta ejus devotione apud pii Abbatis tumulum, totius fastidii medelam gaudens reportavit. podagra,
64 Margarot uxor Lucæ Panaterii, longis temporibus quamdam duram passionem in tibia, quam S. Manzi ægritudinem vocant, passa est. Hæc enim, dum aliquando plurimum turbaretur, ad pium Abbatem A tem confugiens, petitionis suæ obtinuit effectum. gravis morbus 63 Dominicus Balthazar dee Clavasio, quadam gravi ægritudine devictus, nihil cibi aut potus sumebat: pro quo pater B. Goslinum implorat, ut suis precibus vivat. 66 Turinus de Ponte acerbissimis doloribus attritus, medicinæ præsidia per annum frequentavit: cui cum parum prodessent; se tumulo beati Abbatis cum sospitate præsentavit.
67 Bartholomæa uxor Joannis de Nepotibus de Taurino, viginti quatuorannis et ultra quasi mmigrana in capite concutiebatur. Quam cum medicamina non curarant, coelestibus Goslinus medicinis sanavit.
68 Alaxina uxor Joannis Tapini de Taurino, duos febricitantes pueros habebat: quibus fluxus cum vomitu accessit; spes autem vitæ in illis nulla videbatur. At muliercula pia mater supplex in terram beati Abbatis tumulum amplectitur, ut filii ambo sanitati restituantur.
69 Franciscus Rubei deg Casellis, quartanis febribus decem mensibus agitabatur; qui B. Goslini intercessione liberatus est.
70 Uxor Magistri Georgii de Pisa, infantem deplorabatlanguentem; hic enim nec mamillas sumere, nec vagitum dare poterat: vita nulla dabatur. Flens ergo mater nudis pedibus infantulum ad Ecclesiam beati Patris cum cera detulit; quo præsentato, mox liberum reportavit, cui pater blandiens, gratiam illico recognovit.
71 Alasina uxor Joannis Cappellerii de Taurino, sex annis et ultra menstruosum fluxum, et pudibundum vomitum passa est: aliquando enim veluti mortua jacebat, medicorum juvamen deposcens: cui cum nihil afferrent præsidii, seseprona lacrymans B. Goslino commendavit: cujus suffragio libere gloriatur.
72 Jacobus Costa de Collegio, nescio quo veneno totus tumefactus, veluti uter, ambulare nequibat, loqui vero parum. Hic cum gratia confitendi more fidelium Sacerdotem conspiceret, annuit mortem imminere. Cui Sacerdos: Confide fili, et te B. Goslino commenda, et vives. Ad cujus persuasionem equum ascendens, tumulum beati Abbatis humiliter visitavit, et sospitatem mirabiliter consecutus est.
73 Cujotus barbitonsor probus, dum suas possessiones visitaret, tribus voracissimis canibus aggressus est, qui eum delaniantes in terram prosternunt. Et cum se dente canino moriturum formidaret, Goslinum Dei servum clamat: cujus ope liberatus, statim ipsius Ecclesiam visitavit.
74 Jacobus Bastardi de Collereto in epidimiæ morbum inciderat: qui, ne proscriberetur, timens, secreto pio Abbati se commendat: cujus intercessione illæsus permansit. 73 Joanina, uxor Guilielmi Ceruti de Taurino, cujusdam apostematis morbo sex annis laborans, sæpius in pectore frangebatur: et cum vitam duceret molestam, ad beati Pastoris tumulum se convertit: cujus oratione se liberam monstravit. a Eporedia secundum Leandrum in Lombardia 4 Transpadana. in libro fisci Romani Hipporedia, hic Ypoiria, unde vulgo Yurea dicitur, urbs ad Doriam Balthiam seu majorem. — b Grugiasco vicinus pagus ab eodem latere Doriæ minoris. — c Taurinaiibus satis vicinus juxta. Padumpagus Gasso. — d An a Mancio Martyre Lusitano, qui colitur xy Maii, an ab Amantio aliquo, alioque Sancto nomen ductum, necdum assecuti sumus. — e Clavasium oppidum ad Padum, a quo Orcus non procul in illum influit. — f Italis migrania, Gallis migraine et demigrainio. Græcis ἡ μεραχια hemicrania, a quo deflectitur, significat dolorem alteram capitis seu cerebri partem occupantem. — g Casella vicus ultra Carum fl. juxta dictum supra Burgarum. — h Colloretum est in ditione Eporedia. Migrana. Depelluntur dolor ilitum. dicaminis suffragia per B. Goslinum reportavit.
77 Ardizonus Fiaschi de a S. Benigno a duris febribus, meritis beati Abbatis convaluisse attestatus est.
78 Antonietus Gauterii deb Gruglasco, decem annis et ultra quibusdam guttis, sive sciaticis, fatigabatur in femoribus: qui divi Abbatis intercessione illico meruit liberari.
79 Joanina uxor Georgii Borgeti de Taurino, octo annis cum miserabili ardore lapidis, seu arenæ, querulam semper vitam duxit: quæ cum ad B. Goslinum confugisset, libera permansit.
80 Salina uxor Antonii Girardi, magno quodam languore atterebatur, et gravida erat, proximaque partui: hæc enim timens abortivum, precibus beati Abbatis liberum partum cum sospitate obtinuit.
81 Antonia filia Joannis Messani dec Planetia, ingenti dolore in singulis membris torquebatur: cui, cum herbarum vires non prodessent, B. Goslinus sanitatis viam orationibus aperuit.
82 Laurentia de Hosta gravi et molesto gressu incedebat, nec longo tempore medicaminis auxilium, nisi in B. Goslino devoto suo, adinvenit.
83 Michaella uxor Antonieti Moglaci, cæcum oculum diu gessit: quem videntem suffragio beati Abbatis recuperavit.
84 Catharina uxor Jacobini Vitoneti, brachium veluti aridum cum magna auxixtate octo annis et amplius tulit: cui plures non valuerunt medicinæ; sed divi Patris auxilio mirabiliter adjuvatur.
85 Guilielmus Prugnus de Valle-Cicida beati Abbatis precibus a fluxu gravi liberatus est: qui, cum tantam fuisset gratiam consecutus, mox illius tumulum cum cera, et laudibus supplex visitavit. a Abbatia S. Benigni Fructuariensis cum exiguo oppido est inter flumina Orci et Amoleni in Eporediensi ditione extructa circa an. 1010 a Guilielmo xum Abbate S. Benigni Divionensis in Burgundia. Colitur S. Benignus 1 Novemb. Adservantur in illa Abbata corpora SS. Tiburtii, Primi et Feliciani Martyrum: Legendus Franciscus ab Ecclesia cap. 27, et Claudius Robertus in Divione pug. 77. — b Guitascum oppidum perexiguum distat Taurino 3 milliaribus. — c Planetiæ vulgo Pianezza ad sinistrum latus Doriellæ flu. CAPUT V. Miracula S. Goslini mense Septembri facta. Brunus de la Cruce civis, vir laudabilis, ægram trahebat tibiam pedemque tumerosum, qui meritis beati Abbatis ambulandi liberam recuperavit facultatem.
87 Valerianus Galiana de a Choacis, morbido igne in tibia cum molestaretur, ad beati Patris tumulum festinavit: cujus oraculis pristinam recuperavit sanitatem.
88 Joannes Ludovicus deb Verolengo acerbissimis febribus cum jaceret prostratus, modicamque convalescentiæ spem haberet, se B. Goslino commendans, bonam valetudinem adeptus est.
89 Gaudia uxor Martini Barberii, valido fluxu longo tempore cum deprimeretur, dono beati Abbatis statim liberatur.
90 Guilielmina de Jabenno intolerabili quodam dolore angebatur in pede: cui requiem cum non inveniret, se humiliter B. Goslino commendavit, ut tantam molestiam suis precibus levaret: quæ cum supplex vovisset, suavem consequitur gratiam.
91 Bernardus Borgarelli dec Cambiano, duce B. Goslino, de gravissima ægritudine liberatus est: cui mors imminebat.
92 Lancelotus de Strata longævo fluxu attritus, ad preces beati Abbatis lætus efficitur.
93 Margarita de Valle Cicida, quæ totum corpus veluti conquassatum videbatur habere, illico meritis beati Patris liberatur.
94 Catharina Sapientis ded Carignano graviter in Dicultur c
Miracula S. Goslini mense Augusto facta.
Dominicus Cordoani de Taurino, multis diebus dolore immenso torquebatur in ilibus: qui optimi me-
A in oculo patiens, per beatum Abbatem meruit liberari.
95 Antonia uxor Joannis Cubani de Planetia, in renibus gravissimo dolore molestabatur, quæ, dum supplex B. Goslini tumulum visitasset, sospes domum revertitur.
96 Jacobus Caneverii de Gruglasco, fluxum cum pateretur, pii Abbatis suffragio cœlesti medicamine sanatur.
97 Michael Pianta de Clavasio, qui propter acerbissimam ægritudinem pro mortuo relictus est, divo et pio Abbate suffragante, bonam valetudinem statim recuperavit.
98 Joannes Barda de e Leburno octo annis et amplius podagras traxit molestas, qui dum pronus pium Abbatem orasset, mox liberum recuperavit ingressum, et pro tam mirabili dono ceram obtulit et munuscula.
99 Michaella uxor Perini Ceruti de Planetia, diurnis febribus cum acriter torqueretur, non nisi in B. Goslino juvamen invenit.
100 Margarita uxor Joannis Troya def Baratonia, dum in partu vehementi dolore arctaretur, et veluti in agonia laboraret, mente supplici pium Abbatem invocat, ut partui sibique dextram porrigat: libero itaque aditu parit.
101 Catharina uxor Petri Maneschalchi, oratione pii Abbatis, gutturis et dentium vexatione mirabiliter curatur.
102 Joannes Violani deg Camburzano adversa valetudine premebatur, in lecto; cujus vita cum morti proxima videretur, sineque spe sospitatis relicta, invocato beati Patris suffragio, mox incolumis redditur, tumulumque ejus diligenti cura visitavit.
103 Bartholomæus Pistoni deh Alpignano, morbidum bovem ad preces divi Patris quasi morientem recuperavit illæsum.
104 Ambertus Portavini, cum inclamantes apud fores noctu audiret, postulantesque lumen, more boni viri accurrit, ut aliquid afferret præsidii postulantibus; cumque insons egrederetur, magno baculo in caput percutitur, semivivus relictus. Sed prece beati Patris mox lethale vulnus consolidatur.
105 Joanneta filia Guilielmi Pellicerii, fluxu et gravissimis febribus attrita, ex semiviva ad preces beati Patris valentior redditur.
106 Joanna relicta Petri Ranaudi, suffragio B.
Goslini, tibiam fractam illico consolidam quam pulchre recuperavit. a Choaci vulgo Coazza in finibus Lancei. — b Verolongo non procul a Pado versus Doriam majorem. — c Cambianum prope Castrum Cherium. — d Carintanum. Italis Carignano, Gullis Carignam, ob Principis tilulum nobite: adjacet Pado aliquot supra Taurinum militaribus. — e Leburnum Italis Lvorno, oppidum ultra Doriam majorem versus Versellas. f — Barotonia Taurino parum distat, oppidum perexiguam. — g Canburzanum oppidum exiguam. distat Bugellis aliquot militaribus. h — Alpignanum, vulgo Albugnano, Taurinathus ultra Padum versus Moniemferratum.
Miraculorum S. Goslini legitima approbatio.
Anno Domini CICCCCCLXXII die vero secunda Julii, Reverendus in Christo Pater Dominus Joannes de Compesio Taurinensis Episcopus, cum venerando Domino Guilielmo Cacie Archidiacono, ejusque Vicario et Juris utriusque Doctore existente, ad perpetuam rei memoriam plures in Episcopali palatio publice et solenniter examinavit, qui consecuti sunt gratias precibus et meritis B. Goslini, olim Abbatis inclyti monasterii S. Solutoris extra muros civitatis Taurini: de quibus omnibus plenior fit mentio in a quinterneto miraculorum ipsius B. Goslini. Et hæc acta fuerunt præsentibus reverendo Domino Joanneto ex Comitibusb Valpergæ Priore S. Andreæ de Taurino, et Sedis Apostolicæ Protonotario, Magistro Michaele de Laynico sacræ Theologiæ Doctore Ordinis Praedicatorum, et Magistro Bartholomæo Casali Ordinis Minorum, Magnifico Juris utriusque Doctore Domino Antonio de Plozascho, Ducali Præsidente Audientiarum, venerandis Dominis Joanne Placentia, et Hieronymo de Bussis Canonicis Ecclesiæ Taurinensis, nec non et Pluribus aliis præclaris Doctoribus et civibus dictæ civitatis Taurini videntibus audientibus in testimonium præmissorum. De quibus omnibus egregius Damianus Barbarini prælibati reverendi Domini Episcopi Secretarius debuit solennem et publicam notam recepisse. Anno, die, quo supra, in Episcopali palatio. a Quinternetum, quinternium et quinterio, libellus quinque soliorum. Ita in Concilio Pisano 2 Joannes Burchardus tenens in manibus duos quinterniones, dixit. Ita B: Ordoricus 13 Januar. in sua Peregrinatione cap. 4 num. 17 att: Si quis velit hujus civilitatis magna et mirabilia. quæ in ea sunt. scribere, vix unus quaternio possit omnia continere. Hubertus in Vita S. Gudilæ 8 Januar. num. 1, quaternium appellat. — b Est Valperga civilas versus Orcum flu. Comitatus caput, et Gibellinorum accerlima fautrix.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.