Antiquum et nobile extat via Appia cæmeterium, Callisti Appellatum, quod a S. Callisto Papa, qui tertio ab Incarnatione Christi seculo sedit, restauratum; a S. Lucina, Apostolorum discipula, primitus (ut creditur) constructum. Ex eo nostra memoria complura veterum Martyrum essosa, et variis donata Ecclesiis, etiam extra Italiam, corpora sunt.
2 Inter hæc S. Damiani Martyris corpus fuit, quod ex dicto cæmeterio, Urbani viii Pontif. Max. auctoritate extractum, Joannes Baptista de Alteriis, Episcopus Camerinensis, atque Eminentissimi Urbis Romae Vicarii vices gerens, die 1x Januarii civicilii donavit R. P. F. Joanni de Annuntiatione, FF. Discalceatorum Ordinis sanctissimæ Trinitatis, Redemptionis captivorum, in Romana Curia Procuratori Generali, cum aliis Sanctorum reliquiis; concessa facultate, eas ab Urbe transmittendi, seu transportandi, aliis donandi, ac in Ecclesiis exponendi, ut a piis Fidelibus devote venerari possint. Recitat Joannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. publicas tabulas donationis.
3 Illud S. Damiani corpus ab eodem Generali Procuratore in Hispanias missum, inque Salmanticensi collegio Fratrum Ordinis ejusdem depositum: ut idem testatur Tamayus: qui eum esse Damianum militem putat, quem antea recensuimus in Africa martyrio coronatum. Sunt quidem multorum Sanctorum olim deportatæ Romam exuvixe; id tamen Damiano contigisse, hand satis solide probari ex nominis similitudine, absque ullo testimonio cujusquam scriptoris, videtur. Diversos igitur statuimus, donec aliunde in contrarium certi quid constet.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.